Jump to content

De Principe/VI

E Wikisource
 Capitulum V Capitulum VII 
DE NOVO PRINCIPATV, QVI:
proprijs armis et uirtute acquiritur Cap. VI.

N e quem capiat admiratio, ſi ea quam ſum de principatu prorſus nouo inſtituturus orationem, illuſtria cum principum tum principatuum proferam exempla. Cum enim homines aliorum peruagatas vias incedant, et imitatione in ſuis actionibus procedant, nec prorſus tamen aliorum vias tenere, aut quorum imitaris virtutem conſequi poſsis, viri prudentis eſt, ſemper praeſtantium virorum iter ingredi, et qui excelluerunt eos maximè imitari: ne ſi virtus propria eò non accedit, aliquid ſaltem odoris affletur, prudentium ſagittariorum exemplo. Qui quò ad feriendum intendunt, longius eſſe coniectantes, ſuique arcus vi quo uſque feriat cognita, altius ſibi ſcopum proponunt, quam vt ſit meta ad hoc deſtinata: non quoad tantam altitudinem ſuo robore, aut ſagitta eò impellant, ſed vt ductu altioris ſcopi quò collimarunt peruenire poſsint.

Principatum propterea, omnino, qui in ditionem noui principis, cui iam procuratio eius eſt delata, conceſsit, plus minúsve difficultatibus ad eius conſeruationem perinde conflictari dico, provt qui illum eſt adeptus, plus minúsve vírtute eſt cumulatus. Et quoniam talis rei euentus, quo quis ex priuata ſtatus ſui conditione ad imperium erigitur, praeſefert virtutem quandam, aut fortunam, vtraque harum duarum non nihil ex difficultatibus, quibus afficitur mitigari videtur: tamen qui minus fortunae inſedit fauori, is diutius ſeſe in principatu conſeruatum tenuit.

Parit etiam expeditiorem facultatem quòd princeps cum alibi ditionem vllam non habeat, adigitur, vt eò demigret praeſens adfuturus ad habitandum. Verùm vt ad eos, qui non fortuna, ſed ſingulari virtute in principes ſunt euecti, veniamus: excellentiores dico fuiſſe Moſen, Cyrum, Romulum, Theſeum, et id generis alios. Etſi de Moſe non eſt quod loquamur (vt qui duntaxat, quae ſibi diuinitus fuerunt à Deo praeſcripta, purè fuerat exequutus) nihilominus ob eam gratiam, qua Dei colloquio dignabatur, meritò quis eum admiretur. Atqui Cyrum et reliquos, qui regna ſibi pepererunt, et conſtituerunt ſi quis conſideret, omnes admiratione dignos inueniet: ſicque eorum cum Moſis, cui tantus contigit praeceptor actionibus, et peculiaribus inſtitutis conferantur, haud diſſimilia videbuntur. Atque eorum rerum geſtarum, et vitae ratione perpenſa, nihil quàm occaſionem à fortuna eis fuiſſe oblatam ſentiemus, quae occaſio facultatem praebuerit, quo eam formam inducerent, quam ſibi fore aptam iudicarunt. Qua occaſione ſemota eorum animi virtus extincta iacuiſſet, et ſine virtute occaſio, fruſtra ſeſe obtuliſſet.

Neceſſarium itaque fuerat, Iſraeliticum populum Moſi captiuum in Aegypto teneri, ab ipſisque Aegyptijs opprimi, vt duro ſeruitio ſi leuari voluiſſent, ad illum ſequendum eſſent animo iam affecti. Peropportunum fuerat Romulum vna Alba non capi, et recens à partu proijci et exponi, quo Romano imperio potiretur, et tantae ciuitatis haberetur conditor.

Cyrum, neceſſe fuit Perſas Medorum imperio infenſos, Medosque ipſos diutina pace et ocio, tum molles, tum effoeminatos offendiſſe.

Exerere animi ſui virtutem Theſeo non dabatur, niſi vagos diſperſosque Atheni enſes inueniſſet. Felices igitur hae occaſiones, hos viros effecerunt: ipſa autem occaſio eorum animi uirtute praeſtanti, fuit perſpecta et cognita, ex quo eorum patria, tum nominis amplitudinem, tum ſummam felicitatem eſt conſequuta.

Qui horum exemplo virtutis ductu ad imperij procurationem euehuntur labore rerum potiuntur quidem, at partum ſumma facilitate poſsident. Ex nouarum etiam legum ſanctione, et conſtitutionum modis aliqua ex parte ſuboriuntur, quae habentur in acquirendo principatu difficultates, quòd ſcilicet ipſis principibus neceſsitas illarum inducendarum affertur, quo eorum ditio et ſecuritas confirmata nitatur.

Conſiderandum quidem eſt, nihil difficilius ad tractandum, nihil incertius, vt obtingat, nihil denique periculoſius vt verſetur, quàm inducendarum legum nouarum ſeſe authorem conſtituere. Qui enim primus eas ſancit, infenſos omnes illos habet, qui ex antiquis inſtitutis commoda capiunt. Quibus verò noui rerum ordines vtilitati forent, frigidi defenſores apparent. Qui tepor, tum aduerſariorum metu, quibus leges fructuoſae, ac beneficae habebantur, tum ex hominum incredulitate, qui nunquam nouae rei fidem habent, niſi firmam experientiam inde profectam videant. Hinc ortum habet, vt quoties aduerſarijs inuadendi occaſio ſeſe offert, id factiosè agunt: illi verò frigidè defenſionem ſuſcipiunt, ſic, vt ſimul omnes periclitentur.

Expendendum eſt iccirco, ſi probe hanc partem diſcuſſam volumuſ, an iſti noui legum conditoreſ, ſeipſis tantùm nitantur, an ex alijs pendeant: id eſt, an vt poſſint quod inſtituunt, effectum reddere: alios rogare ſit opus, an poſſint cogere. Si primum, nunquam non peſſum abeunt, necquicquam ad effectum deducere poſſunt. Verùm vbi à ſe ipſis pendent, atque cogere poſſunt, iam tum eſt, quum rarò periclitantur. Hinc factum eſt, quos praediximus armis inſtructos, eos omnes victoriam reportaſſe. Porrò inermes, domitos perijſſe. Nam ſecundum ea, quae dicta ſunt, populorum etiam ingenium eſt varium, et inconſtans, et vt aliquid perſuadeatur, nihil eſt negotij: at in recepta perſuaſione vt perſtent difficile eſt. Propterea ita inſtructum eſſe oportet, vt vbi eorum fides conciderit, hanc ipſam neceſsitas illis exprimat, viſque extundat. Moſes, Cyrus, Theſeus, Romulus nunquam inermes ſua conſtituta tandiu ſeruanda curare potuiſsent, vti noſtra tempeſtate Hieronymo Sauonarola accidit, qui ſtatim à multitudine fidem deſerente, cum non haberet quo illam in accepta fide retineret, nec nondum perſuaſos adigere poſſet, in ipſis legibus innouandis perijt.

Quapropter huiuſmodi homines conando, agendóque maximis conflictantur difficultatibus. Porrò eorum pericula (quae tamen animi virtute ſunt ſuperanda) in adminiſtratione conſiſtunt verùm illis exantlatis, ac veneratione digni haberi coepti, extinctis tandem ijs, qui ſua natura inuidia flagrabant, potentes permanent, omni periculo vacui honorati, et felices.

His tam ſublimibus exemplis vnum humilius adijciam, ſed quod cum illis ſit proportionem habiturum. Id erit Hieron Syracuſanus. Is ex priuato in Syracuſarum principatum fuerat euectus, nec quicquam tamen habuit, quod fortunae acceptum ferret, praeter occaſionem. Syracuſani enim oppreſsi, ducem illum crearunt, id cauſam attulit, vt mereretur eorum decerni princeps. Qui etiam in priuata ita virtute excelluit, vt qui de eo ſcripſerunt, nihil ad regnandum illi defuiſſe praeter regnum, afferunt. Hic ueterem militarem diſciplinam aboleuit, nouam inſtituit, antiquas amicitias deſeruit, nouas complexus. Atque vbi et amicitiam, et militum manum ſe habere in poteſtate cognouit, potuit his iactis fundamentis quicquid uellet extruere. Sic, ut adeptio, magno, poſſeſsio, nullo ei ſteterit labore.

————————
 Capitulum V Capitulum VII