De Vulgari Eloquentia/Liber II

E Wikisource

Jump to navigation Jump to search
Liber secundus
1303-1305

editio: ex Le Opere Latine di Dante Allighieri, Vol. I, Firenze, Successori Le Monnier, 1878; Ioannes Baptista Iuliani recensuit
fons: librum vide
Fairytale left blue.png Liber primus

I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV.


LIBER SECUNDUS.







Caput I.

Quibus conveniat, aut non, uti polito et ornato Vulgari.


  Pollicitantes iterum sedulitatem ingenii nostri, et ad calamum frugi operis redeuntes, ante omnia confitemur Latinum Vulgare Illustre tam prosaice, quam metrice decere proferri. Sed quia ipsum Prosaicantes ab Inventoribus magis accipiunt; et quia quod inventum est prosaicantibus permanet firmum exemplar, et non e contrario, quamvis quædam videntur præbere primatum versui; ergo secundum quod metricum est, ipsum carminemus, ordine pertractantes illo, quem in fine primi Libri polliciti sumus. Quæramus igitur prius, utrum Versificantes vulgariter debeant illud uti; et superficie tenus videtur, quod sic; quia omnis qui versificatur, suos versus exornare debet in quantum potest. Quare cum nullum sit tam grandis exornationis, quam Vulgare Illustre, videtur, quod quisque versificator debeat ipsum uti. Præterea quod optimum est in genere suo, si suis inferioribus misceatur, non solum nil derogare videtur eis, sed ea meliorare videtur. Quare si quis versificator, quamquam rude versificetur, ipsum suæ ruditati admisceat, non solum bene ipsi ruditati faciet, sed ipsum sic facere oportere videtur. Multo magis opus est adjutorio illis, qui pauca, quam qui multa possunt, et sic apparet quod omnibus versificantibus liceat ipsum uti.
  Sed hoc falsissimum est, quia nec semper excellentissime poetantes debent illud induere, sicut per inferius pertractata comprehendi poterit. Exigit ergo istud sibi consimiles viros, quemadmodum alii nostri mores et habitus: exigit enim magnificentia magna potentes, purpura viros nobiles, sic et hoc excellentes ingenio et scientia quærit, et alios aspernatur, ut per inferiora patebit: nam quicquid nobis convenit, vel gratia generis, vel speciei, vel individui convenit, ut sentire, ridere, militare; sed nobis non convenit hoc gratia generis, quia etiam brutis conveniret: nec gratia speciei, quia cunctis hominibus esset conveniens, de quo nulla quæstio est: nemo enim montaninis hoc dicet esse conveniens, quia optimæ conceptiones non possunt esse nisi ubi scientia et ingenium est. Ergo optima loquela, non rusticana tractantibus, convenit nobis individui gratia.
  Sed nihil individuo convenit, nisi per proprias dignitates, puta mercari, et militare, ac regere; quare si convenientia respiciunt dignitates, hoc est dignos (et quidam digni, quidam digniores, quidam dignissimi esse possunt), manifestum est quod bona dignis, meliora dignioribus, et optima dignissimis convenient. Et cum loquela non aliter sit necessarium instrumentum nostræ conceptionis, quam equus militis; et optimis militibus optimi conveniant equi, optimis conceptionibus, ut dictum est, optima loquela conveniet. Sed optimæ conceptiones non possunt esse, nisi ubi scientia et ingenium est; ergo optima loquela non convenit nisi illis, in quibus ingenium et scientia est; et sic non omnibus versificantibus optima loquela convenit (cum plerique sine scientia et ingenio versificentur), et per consequens, nec optimum Vulgare. Quare si non omnibus convenit, non omnes ipsum debent uti; quia inconvenienter agere nullus debet. Et ubi dicitur quod quilibet suos versus exornare debet in quantum potest, verum esse testamur; sed nec bovem ephippiatum, nec balteatum suem dicemus ornatum, immo potius deturpatum ridemus illum; est enim exornatio alicujus convenientis additio. Ad illud ubi dicitur, quod superiora inferioribus admixta perfectum adducunt, dicimus verum esse, quando cesset discretio, puta si aurum cum argento conflemus: sed si discretio remanet, inferiora vilescunt, puta cum formosæ mulieres deformibus admiscentur. Unde cum sententia versificantium semper verbis discretive mixta remaneat, si non fuerit optima, optimo sociata Vulgari, non melior, sed deterior apparebit, quemadmodum turpis mulier, si auro vel serico vestiatur.


Caput II.

In qua materia conveniat ornata Eloquentia Vulgaris.


  Postquam non omnes versificantes, sed tantum excellentissimos Illustre uti Vulgare debere astruximus, consequens est astruere, utrum omnia ipso tractanda sint, aut non; et si non omnia, quæ ipso digna sunt segregatim ostendere. Circa quod primo reperiendum est id, quod intelligimus per illud quod dicimus dignum. Dignum est quod dignitatem habet, sicut nobile, quod nobilitatem; et sicut, cognito habituante, habituatum cognoscitur, in quantum hujus: inde cognita dignitate, cognoscemus et dignum. Est enim dignitas meritorum effectus, sive terminus: ut cum quis benemeruit, ad boni dignitatem perventum esse dicimus: cum male vero, ad mali: puta bene militantem, ad victoriæ dignitatem; bene autem regentem, ad regni: nec non mendacem ad ruboris dignitatem, et latronem ad eam, quæ est mortis. Sed cum in benemerentibus fiant comparationes sicut in aliis, ut quidam bene, quidam melius, quidam optime, quidam male, quidam pejus, quidam pessime mereantur, et hujusmodi comparationes non fiant, nisi per respectum ad terminum, quem dignitatem dicimus, ut dictum est: manifestum est quod dignitates inter se comparentur secundum magis et minus, ut quædam magnæ, quædam majores, quædam maximæ sint, et per consequens aliud dignum, aliud dignius, aliud dignissimum esse constat. Et cum comparatio dignitatum non fiat circa idem objectum, sed circa diversa, ut dignius dicamus quod majoribus, dignissimum quod maximis dignum est, quia nihil eodem dignius esse potest; manifestum est, quod optima optimis, secundum rerum exigentiam, digna sint. Unde cum hoc, quod dicimus Illustre, sit optimum aliorum Vulgarium, consequens est, ut sola optima digna sint ipso tractari: quæ quidem tractandorum dignissima nuncupamus.
  Nunc autem quæ sint ipsa venemur. Ad quorum evidentiam sciendum est, quod sicut homo tripliciter spirituatus est, videlicet vegetabilis, animalis et rationalis, triplex iter perambulat. Nam secundum quod vegetabilis est, utile quærit, in quo cum plantis communicat; secundum quod animalis, delectabile, in quo cum brutis; secundum quod rationalis, honestum quærit, in quo solus est, vel Angelicæ naturæ sociatur. Per hæc tria quicquid agimus, agere videmur; et quia in quolibet istorum quædam sunt majora, quædam maxima, secundum quod talia, quæ maxima sunt, maxime pertractanda videntur; et per consequens maximo Vulgari.
  Sed disserendum est, quæ maxima sint; et primo in eo quod est utile: in quo, si callide consideremus intentum omnium quærentium utilitatem, nil aliud, quam Salutem inveniemus. Secundo in eo, quod est delectabile: in quo dicimus illud esse maxime delectabile, quod per pretiosissimum objectum appetitus delectat: hoc autem Venus est. Tertio in eo, quod est honestum: in quo nemo dubitat esse Virtutem. Quare hæc tria, Salus videlicet, Venus, Virtus apparent esse illa magnalia, quæ sint maxime pertractanda, hoc est ea, quæ maxima sunt ad ista, ut armorum Probitas, amoris Accensio, et Directio voluntatis. Circa quæ sola, si bene recolimus, illustres viros invenimus vulgariter poetasse; scilicet Bertramum de Bornio, Arma; Arnaldum Danielem, Amorem; Gerardum de Bornello, Rectitudinem; Cinum Pistoriensem, Amorem; Amicum ejus, Rectitudinem.

Bertramus etenim ait:
«Non puesc mudar qu’un chantar non esparja.»
Arnaldus:
«L’aura amara fa ’ls broils blancutz clarzir.»
Gerardus:
«Per solatz revelhar
Que s’es trop endormitz.»
Cinus:
«Degno son io ch’io mora.»
Amicus ejus
«Doglia mi reca nello core ardire.»

Arma vero nullum Italum adhuc invenio poetasse. His proinde visis, quæ canenda sint Vulgari altissimo innotescunt.


Caput III.

Distinguit quibus modis Vulgariter versificatores poetantur.


  Nunc autem quomodo ea coartare debemus, quæ tanlo sunt digna Vulgari, sollicite vestigare conemur. Volentes ergo modum tradere, quo ligari hæc digna existant, primum dicimus esse ad memoriam reducendum, quod Vulgariter poetantes sua Poemata multimode protulerunt; quidam per Cantiones, quidam per Ballatas, quidam per Sonitus, quidam per alios illegitimos et irregulares modos, ut inferius ostendetur. Horum autem modorum Cantionum modum excellentissimum esse pensamus: quare si excellentissima excellentissimis digna sunt, ut superius est probatum, illa quæ excellentissimo digna sunt Vulgari, modo excellentissimo digna sunt, et per consequens in Cantionibus pertractanda. Quod autem modus Cantionum sit talis, ut dictum est, pluribus potest rationibus indagari. Prima quidem quia, cum quicquid versificamur sit Cantio, solæ Cantiones hoc vocabulum sibi sortitæ sunt: quod nunquam sine vetusta provisione processit. Adhuc, quicquid per se ipsum efficit illud, ad quod factum est, nobilius esse videtur, quam quod extrinseco indiget; sed Cantiones per se totum quod debent, efficiunt, quod Ballatæ non faciunt (indigent enim plausoribus, ad quos editæ sunt): ergo Cantiones nobiliores Ballatis esse sequitur æstimandas, et per consequens nobilissimum aliorum esse modum illarum: cum nemo dubitet, quin Ballatæ Sonitus nobilitate modi excellant. Præterea illa videntur nobiliora esse, quæ conditori suo magis honoris afferunt: sed Cantiones magis honoris afferunt suis conditoribus, quam Ballatæ: ergo nobiliores sunt, et per consequens modus earum nobilissimus aliorum. Præterea, quæ nobilissima sunt, carissime conservantur; sed inter ea quæ cantata sunt, Cantiones carissime conservantur, ut constat visitantibus libros: ergo Cantiones nobilissimæ sunt, et per consequens modus earum nobilissimus est. Adhuc in artificiatis illud est nobilissimum, quod totam comprehendit artem: cum ergo ea, quæ cantantur, artificiata existant, et in solis Cantionibus ars tota comprehendatur, Cantiones nobilissimæ sunt, et sic modus earum nobilissimus aliorum. Quod autem tota comprehendatur in Cantiones ars cantandi poetice, in hoc patet, quod quicquid artis reperitur, in ipsis est, sed non convertitur hoc. Signum autem horum, quæ dicimus, promptum in conspectu habetur: nam quicquid de cacuminibus illustrium capitum poetantium profluxit ad labia, in solis Cantionibus invenitur. Quare ad propositum patet quod ea, quæ digna sunt Vulgari altissimo, in Cantionibus tractanda sunt.


Caput IV.

De varietate Stili eorum, qui poetice scribunt.


  Quando quidem adprobavimus extricantes, illos qui sint Aulico digni Vulgari, et quæ, nec non modus, quem tanto dignamur honore, ut solus altissimo Vulgari conveniat; antequam migremus ad alia, modum Cantionum, quem casu magis, quam arte multi usurpare videntur, enucleemus. Et quod huc usque casualiter est assumptum, illius artis magisterium reseremus, modum Ballatarum et Sonituum omittentes, quia illum elucidare intendimus in IV hujus Operis, cum de mediocri Vulgari tractabimus. Revisentes ergo ea, quæ dicta sunt, recolimus nos eos, qui Vulgariter versificantur, plerumque vocasse Poetas; quod procul dubio rationabiliter eructare præsumpsimus, quia prorsus Poetæ sunt, si Poesim recte consideremus; quæ nihil aliud est, quam fictio rethorica, in musica posita. Differunt tamen a magnis Poetis, hoc est regularibus; quia isti magno sermone, et arte regulari poetati sunt: illi vero casu, ut dictum est. Idcirco accidit, ut quantum istos proximius imitemur, tantum rectius poetemur. Unde nos doctrinæ aliquid operæ nostræ impendentes, doctrinas eorum Poeticas semulari oportet. Ante omnia ergo dicimus, unumquemque debere materiæ pondus propriis humeris excipere æquale, ne forte humerorum nimio gravatam virtutem in cœnum cespitare necesse sit. Hoc est, quod magister noster Horatius præcipit, cum in principio Poeticæ, «Sumite materiam vestris, qui scribitis, æquam Viribus,» dicit.
  Deinde in iis, quæ dicenda occurrunt, debemus discretione potiri, utrum tragice, sive comice, sive elegiace sint canenda. Per Tragœdiam, Superiorem stilum intelligimus; per Comœdiam, Mediocrem; per Elegiam stilum intelligimus Inferiorem. Si tragice canenda videntur, tunc adsumendum est Vulgare Illustre, et per consequens Cantionem ligare. Si vero comice, tunc quandoque illustre, quandoque humile Vulgare sumatur; et ejus discretionem in IV hujus (Operis) reservamus ostendere. Si autem elegiace, solum humile nos oportet sumere. Sed omittamus alios, et nunc, ut conveniens est, de Stilo tragico, pertractemus.
  Stilo equidem tragico tunc uti videmur, quando cum gravitate sententiæ, tam superbia carminum, quam constructionis elatio, et excellentia vocabulorum concordat. Sed quia, si bene recolimus, summa summis esse digna jam fuit probatum, et iste, quem tragicum appellamus, summus videtur esse stilorum, illa quæ summe canenda distinximus, isto solo sunt stilo canenda, videlicet Salus, Amor et Virtus, et quæ propter ea concipimus, dummodo nullo accidente vilescant. Caveat ergo quilibet, et discernat ea, quæ dicimus; et quando tria hæc pure cantare intendit, vel quæ ad ea directe et pure sequuntur, prius Helicone potatus, tensis fidibus adsumat secure plectrum, et cum more incipiat. Sed Cantionem, atque discretionem hanc, sicut decet, facere, hoc opus et labor est; quoniam nunquam sine strenuitate ingenii, et artis assiduitate, scientiarumque habitu fieri potest. Et ii sunt, quos Poeta Æeidorum sexto, dilectos Dei, et ab ardente virtute sublimatos ad æthera, Deorumque filios vocat, quamquam figuraliter loquatur. Et ideo confiteamur eorum stultitiam, qui arte, scientiaque immunes, de solo ingenio confidentes, ad summa summe canenda prorumpunt; et a tanta prosumptuositate desistant; et si anseres naturali desidia sunt, nolint astripetam aquilam imitari.


Caput V.

De compositione Versuum et varietate eorum per syllabas.


  De gravitate sententiarum, vel satis dixisse videmur, vel saltem totum, quod operis est nostri. Quapropter ad superbiam carminum festinemus; circa quod sciendum est, quod prædecessores nostri diversis carminibus usi sunt in Cantionibus suis, quod et moderni faciunt: sed nullum adhuc invenimus carmen in syllabicando endecasyllabum transcendisse, nec a trisyllabo descendisse. Et licet trisyllabo carmine atque endecasyllabo, et omnibus intermediis cantores Latii usi sint, pentasyllabum, et eptasyllabum, et endecasillabum in usu frequentiori habentur: et post hæc trisyllabum ante alia; quorum omnium endecasyllabum videtur esse superbius, tam temporis occupatione, quam capacitate sententiæ, constructionis, et vocabulorum; quorum omnium speciositas magis multiplicatur in illo, ut manifeste apparet; nam ubicumque ponderosa multiplicantur, et pondus. Et omnes hoc Doctores perpendisse videntur, Cantiones illustres incipientes ab illo, ut Gerardus de Bornello:

«Ara auziretz encabalitz chantars.»

Quod carmen licet decasyllabum videatur, secundum rei veritatem, endecasyllabum est: nam duæ consonantes extremæ non sunt de syllaba præcedente. Et licet propriam vocalem non habeant, virtutem syllabæ non tamen amittunt. Signum autem est, quod rithimus ibi una vocali perficitur, quod esse non posset, nisi virtute alterius ibi subintellectæ.

Rex Navarriæ:
«De fin Amor si vient sen et bonté.»

Ubi si consideretur accentus, et ejus pausa, endecasyllabum esse constabit.

Guido Guinicelli:
«Al cuor gentil ripara sempre Amore.»
Judex de Columnis de Messana:
«Amor, che longamente m’hai menato.»
Renaldus de Aquino:
«Per fino Amore vo sì lietamente.»
Cinus Pistoriensis:
«Non spero che giammai per mia salute.»
Amicus ejus:
«Amor, che muovi tua virtù dal cielo. »

Et licet hoc endecasyllabum celeberrimum carmen, ut dictum est, videatur omnium aliorum, si eptasyllabi aliqualem societatem assumat, dummodo principatum obtineat, clarius magisque sursum superbire videtur; sed hoc ulterius elucidandum remaneat. Et dicimus eptasyllabum sequi illud, quod maximum est in celebritate. Post hoc pentasyllabum, et deinde trisyllabum ordinamus. Enneasyllabum vero, quia triplicatum trysillabum videbatur, vel nunquam in honore fuit, vel propter fastidium obsoluit. Parisyllabos vero propter sui ruditatem non utimur, nisi raro; retinent enim naturam suorum numerorum, qui numeris imparibus, quemadmodum materia formæ, subsistunt. Et sic recolligentes prædicta, endecasyllabum videtur esse superbissimum carmen, et hoc est quod quærebamus. Nunc autem restat investigandum de constructionibus elatis, et fastigiosis vocabulis, et demum, fustibus torquibusque paratis, promissum fascem, hoc est Cantionem, quomodo ligare quis debeat, instruemus.


Caput VI.

De varia constructione, qua utendum est in Cantionibus.


  Quia circa Vulgare Illustre nostra versatur intentio, quod nobilissimum est aliorum; et ea quæ digna sunt illo cantari, discrevimus, quæ tria nobilissima sunt, ut superius est adstructum; et modum Cantionum selegimus illis, tanquam aliorum modorum summum; et ut ipsum perfectius edocere possimus, quædam jam præparavimus, Stilum videlicet, atque Carmen; nunc de Constructione agamus. Est enim sciendum, quod Constructionem vocamus regulatam compaginem dictionum, ut: Aristotiles philosophatus est tempore Alexandri. Sunt enim hic quinque dictiones compactæ regulariter, et unam faciunt constructionem. Circa quidem hanc prius considerandum est, quod constructionum alia congrua est, alia vero incongrua est; et quia, si primordium bene discretionis nostræ recolimus, sola suprema venamur; nullum in nostra venatione locum habet incongua, quia inferiorem gradum bonitatis promeruit. Pudeat ergo, pudeat idiotas tantum audere deinceps, ut ad Cantiones prorumpant; quos non aliter deridemus, quam cæcum de coloribus distinguentem. Est ut videtur congrua, quam sectamur: sed non minoris difficultatis accidit discretio, priusquam, quam quærimus, attingamus, videlicet urbanitate plenissimam. Sunt etenim gradus constructionum quamplures, videlicet insipidus, qui est rudium, ut: Petrus amat multum dominam Bertam. Est pure sapidus, qui est rigidorum scholarium, vel magistrorum, ut: Piget me miserorum, sed pietatem majorem illorum habeo, quicumque in exilio tabescentes, patriam tantum somniando revisunt. Est et sapidus et venustus, qui est quorumdam superficie tenus rethoricam haurientium, ut: Laudabilis discretio Marchionis Estensis, et sua magnificentia, præparata cunctis, illum facit esse dilectum. Est et sapidus, et venustus, etiam et excelsus, qui est dictatorum illustrium, ut: Ejecta maxima parte florum de sinu tuo, Florentia, nequicquam Trinacriam Totila serus adivit. Hunc gradum constructionis excellentissimum nominamus: et hic est quem quærimus, cum suprema venemur, ut dictum est. Hoc solum illustres Cantiones inveniuntur contextæ, ut:
Gerardus:

«Si per mon Sobre-Totz no fos.»

Rex Navarriæ:

«Dreit Amor qu’en mon cor repaire.»

Folquetus de Marsilia:

«Tam m’abelhis l’amoros pensamens.»

Harnaldus Daniel:

«Sols sui qui sai lo sobrafan, que m sortz.»

Hamericus de Belinoi:

«Nuls hom no pot complir adreitamen.»

Hamericus de Peculiano:

«Si com l’arbres, que per sobrecarcar.»

Guido Guinicelli.

«Tegno di folle impresa allo ver dire.»

Guido Cavalcanti:

«Poi che di doglia cuor convien ch’io porti.»

Cinus de Pistorio:

«Avvenga ch’io non aggia più per tempo.»

Amicus ejus:

«Amor, che nella mente mi ragiona.»


  Nec mireris, Lector, de tot reductis Auctoribus ad memoriam. Non enim quam supremam vocamus constructionem, nisi per hujusmodi exempla possumus indicare. Et fortassis utilissimum foret ad illam habituandam regulatos vidisse Poetas, Virgilium videlicet, Ovidium in Metamorphoseos, Statium atque Lucanum, nec non alios, qui usi sunt altissimas prosas, ut Tullius, Livium, Plinium, Frontinum, Paulum Orosium, et multos alios, quos amica solitudo nos visitare invitat. Desistant ergo ignorantiæ sectatores Guidonem Aretinum, et quosdam alios extollentes, nunquam in vocabulis atque constructione desuetos plebescere.


Caput VII.

Quæ sint ponenda Vocabula, et quæ in metro Vulgari cadere non possunt.


  Grandiosa modo vocabula sub præelato stilo digna consistere, successiva nostræ progressionis provincia lucidari expostulat. Testamur, proinde incipientes, non minimum opus esse rationis discretionem vocabulorum habere, quoniam perplures eorum species inveniri posse videmus. Nam vocabulorum quædam puerilia, quædam muliebria, quædam virilia; et horum quædam silvestria, quædam urbana; et eorum, quæ urbana vocamus, quædam pexa et lubrica, quædam irsuta et reburra sentimus: inter quæ quidem pexa atque irsuta sunt illa, quæ vocamus grandiosa: lubrica vero et reburra vocamus illa, quæ in superfluum sonant. Quemadmodum in humanis operibus, quædam magnanimitatis sunt opera, quædam fumi; ubi, licet in superficie quidam consideretur adscensus, ex quo limitata virtutis linea prævaricatur, bona ratione non adscensus, sed per alta declivia ruina constabit. Intuearis ergo, Lector, quantum ad exacceranda egregia verba te cribrare oportet: nam si Vulgare Illustre consideres, quo tragice debent uti Poetæ Vulgares, ut superius dictum est, quos informare intendimus, sola vocabula nobilissima in cribro tuo residere curabis. In quorum numero, nec puerilia propter sui simplicitatem, ut Mamma et Babbo, Mate et Pate; nec muliebria propter sui mollitiem, ut dolciada et placevole; nec silvestria, propter asperitatem, ut greggia, et cætera; nec urbana lubrica et reburra, ut femina et corpo, ullo modo poteris conlocare. Sola etenim pexa, irsutaque urbana tibi restare videbis, quæ nobilissima sunt, et membra Vulgaris illustris. Et pexa vocamus illa, quæ trisyllaba, vel vicinissima trisyllabilitati, sine aspiratione, sine accentu acuto, vel circumflexo, sine z vel x duplicibus, sine duarum liquidarum geminatione vel sine positione immediate post mutam duplicatam, quasi loquentem cum quadam suavitate relinquunt, ut Amore, donna, disio, virtute, donare, letizia, salute, securitate, difesa. Irsuta quoque dicimus omnia, præter hæc, quæ vel necessaria, vel ornativa videntur Vulgaris Illustris. Et necessaria quidem appellamus, quæ campsare non possumus, ut quædam monosyllaba, ut sì, vo, me, te, se, a, e, i, o, u, interjectiones, et alia multa. Ornativa vero dicimus omnia polisyllaba, quæ mixta cum pexis pulchram faciunt armoniam compaginis, quamvis asperitatem habeant adspirationis, et accentus, et duplicium, et liquidarum, et prolixitatis, ut Terrà, honore, spezza, gravitate, alleviato, impossibilitate, benavventuratissimo, avventuratissimamente, disavventuratissimamente, sovramagnificentissimamente, quod endecasyllabum est. Posset adhuc inveniri plurium syllabarum vocabulum, sive verbum, sed quia capacitatem nostrorum omnium carminum superexcedit, rationi præsenti non videtur obnoxium, sicut et illud Onorificabilitudinitate, quod duodena perficitur syllaba in Vulgari, et in Grammatica tredena perficitur, in duobus obliquis. Quomodo autem pexis, irsuta hujusmodi sint armonizanda per metra, inferius instruendm relinquimus. Et quæ dicta sunt de fastigiositate vocabulorum, ingenuæ discretioni sufficiant.


Caput VIII.

Quid sit Cantio, et quod pluribus modis variatur.


  Præparatis fustibus, torquibusque ad fascem, nunc fasciandi tempus incumbit; sed quia cujuslibet operis cognitio præcedere debet operationem, velut signum ante admissionem sagittæ, vel jaculi, primo et principaliter quid sit iste fascis, quem fasciare intendimus, videamus. Fascis igitur iste, si bene comminiscimur omnia prælibata, Cantio est. Quapropter quid sit Cantio videamus, et quid intelligimus cum dicimus Cantionem. Est enim Cantio, secundum verum nominis significatum, ipse canendi actus, vel passio, sicut lectio, passio, vel actus legendi.
  Sed divaricemus, quod dictum est, utrum videlicet hæc sit Cantio, prout est actus, vel prout passio. Circa hoc considerandum est, quod Cantio dupliciter accipi potest; uno modo secundum quod fabricatur ab auctore suo, et sic est actio; et secundum istum modum Virgilius primo Æneidos dicit:

«Arma virumque cano.»

Alio modo, secundum quod fabricata profertur vel ab auctore, vel ab alio quicumque sit, sive cum soni modulatione proferatur, sive non, et sic est passio. Nam tunc agitur, modo vero agere videtur in alium, et sic tunc alicujus actio, modo quoque passio alicujus videtur. Et quia prius agitur ipsa, quam agat, magis, immo prorsus, denominari videtur ab eo quod agitur (et est actio alicujus), quam ab eo quod agit in alios. Signum autem hujus est, quod nunquam dicimus: hæc est Cantio Petri eo quod ipsam proferat, sed eo quod fabricaverit illam. Præterea distinguendum est, utrum Cantio dicatur fabricatio verborum armonizatorum, vel ipsa modulatio. Ad quod dicimus, quod nunquam modulatio dicitur Cantio, sed sonus, vel tonus, vel nota, vel melos. Nullus enim tubicen, vel organista, vel citharædus melodiam suam Cantionem vocat, nisi in quantum nupta est alicui Cantioni, sed armonizantes verba, opera sua Cantiones vocant. Et etiam talia verba in chartulis, absque prolatore jacentia, Cantiones vocamus; et ideo Cantio nil aliud esse videtur, quam actio completa dictantis verba modulationi armonizata. Quapropter tam Cantiones, quas nunc tractamus, quam Ballatæ et Sonitus, et omnia cujuscumque modi verba sint armonizata Vulgariter et regulariter, Cantiones esse dicimus. Sed quia sola Vulgaria ventilamus, regulata liquentes, dicimus vulgarium Poematum unum esse supremum, quod per superexcellentiam Cantionem vocamus; quod autem supremum quid sit Cantio, in tertio hujus Libri capitulo est probatum. Et quoniam quod diffinitum est, pluribus generale videatur, resumentes diffinitum jam generale vocabulum, per quædam differentias solum, quod petimus, distinguamus. Dicimus ergo quod Cantio, prout nos quærimus, in quantum per superexcellentiam dicitur, est æqualium stantiarum sine responsorio ad unam sententiam tragica conjugatio, ut nos ostendimus, cum diximus:

«Donne, che avete intelletto d’amore.»

Et sic patet quid Cantio sit, et prout accipitur generaliter, et prout per superexcellentiam vocamus eam. Satis etiam patere videtur, quid intelligimus cum Cantionem vocamus, et per consequens, quid sit ille fascis, quem ligare molimur. Quod autem dicimus «tragica conjugatio» est quia cum comice fiet hæc conjugatio, Cantilenam vocamus per diminutionem, de qua in quarto hujus (Operis) tractare intendimus.


Caput IX.

Quæ sint principales in Cantione partes, et quod Stantia in Cantione principalior pars est.


  Quia, ut dictum est, Cantio est conjugatio Stantiarum, ignorato quid sit Stantia, necesse est Cantionem ignorare: nam ex diffinientium cognitione diffiniti resultat cognitio; et ideo consequenter de Stantia est agendum, ut scilicet investigemus, quid ipsa sit, et quid per eam intelligere volumus. Et circa hoc sciendum est, quod hoc vocabulum per solius artis respectum inventum est, videlicet, ut in quo tota Cantionis ars esset contenta, illud diceretur Stantia, hoc est mansio capax, vel receptaculum totius artis. Nam quemadmodum Cantio est gremium totius sententiæ, sic Stantia totam artem ingremiat: nec licet aliquid artis sequentibus arrogare, sed solam artem antecedentis induere. Per quod patet, quod ipsa, de qua loquimur, erit conterminatio, sive compages omnium eorum, quæ Cantio sumit ab arte; quibus devaricatis, quam quærimus, descriptio innotescit. Tota igitur ars Cantionis circa tria videtur consistere, primo circa cantus divisionem, secundo circa partium habitudinem, tertio circa numerum carminum et syllabarum. De rithimo vero mentionem non facimus, quia de propria Cantionis arte non est. Licet enim in qualibet Stantia rithimos innovare, et eosdem reiterare ad libitum; quod, si de propria Cantionis arte rithimus esset, minime liceret, quod dictum est. Si quid autem rithimi servare interest hujus quod est artis, comprehendetur ibi, cum dicemus partium habitudinem. Quare hic colligere possumus ex prædictis diffinientes, et dicere: Stantiam esse, sub certo cantu et habitudine, limitatam carminum et syllaharum compagem.


Caput X.

Quid sit cantus Stantiæ, et quod Stantia variatur pluribus modis in Cantione.


  Scientes quod rationale animal homo est, et quod sensibilis anima et corpus est animal, et ignorantes de hac anima, quid ea sit, vel de ipso corpore, perfectam hominis cognitionem habere non possumus; quia cognitionis perfectio uniuscujusque terminatur ad ultima elementa, sicut Magister sapientum in principio Physicorum testatur. Igitur ad habendam Cantionis cognitionem, quam inhiamus, nunc diffinientia suum diffiniens sub compendio ventilemus: et primo de cantu Stantiæ, deinde de habitudine, et postmodum de carminibus et syllabis percunctemur.
  Dicimus ergo, quod omnis Stantia ad quandam odam recipiendam armonizata est; sed in modo diversificari videtur; quia quædam sunt sub una oda continua, usque ad ultimum progressive, hoc est sine iteratione modulationis cujusquam, et sine dieresi (et dieresim dicimus deductionem vergentem de una oda in aliam: hanc Voltam vocamus, cum Vulgus alloquimur): et hujusmodi Stantia usus est fere in omnibus Cantionibus suis Arnaldus Daniel: et nos eum secuti sumus, cum diximus:

«Al poco giorno, ed al gran cerchio d’ombra.»

Quædam vero sunt dieresim patientes, et dieresis esse non potest secundum quod eam appellamus, nisi reiteratio unius odæ fiat, vel ante dieresim, vel post, vel utrinque. Si ante dieresim repetitio fiat, Stantiam dicimus habere Pedes; et duos habere decet, licet quandoque tres fiant, rarissime tamen. Si repetitio fiat post dieresim, tunc dicimus, Stantiam habere Versus. Si ante non fiat repetitio, Stantiam dicimus habere Frontem: si post non fiat, dicimus habere Syrma, sive Caudam. Vide igitur, Lector, quanta licentia data sit Cantiones poetantibus; et considera, cujus rei causa tam largum arbitrium sibi usus adsciverit; et si recto calle ratio te direxerit, videbis auctoritatis dignitate sola, quod dicimus, esse concessum. Satis hinc innotescere potest, quomodo Cantionis ars circa cantus divisionem constat, et ideo ad habitudinem procedamus.


Caput XI.

De habitudine Stantiæ, de numero pedum et syllabarum, et de distinctione carminum ponendorum in dictamine.


  Videtur nobis hæc, quam habitudinem dicimus, maxima pars ejus, quod artis est; hæc enim circa cantus divisionem, atque contextum carminum, et rithimorum relationem consistit: quapropter diligentissime videtur esse tractanda. Incipientes ergo dicimus, quod Frons cum Versibus, et Pedes cum Syrmate sive Cauda, et quidem Pedes cum Versibus in Stantia se habere diversimode possunt: nam quandoque Frons Versus excedit in syllabis et carminibus, vel excedere potest; et dicimus potest, quoniam habitudinem hanc adhuc non vidimus. Quandoque in carminibus excedere, et in syllabis superari potest, ut si Frons esset pentametra, et quilibet Versus dimeter, et metra Frontis eptasyllaba, et Versus endecasyllaba essent. Quandoque Versus Frontem superant syllabis et carminibus, ut in illa quam diximus:

«Traggemi della mente Amor la stiva.»

Fuit hæc tetrametra Frons tribus endecasyllabis, et uno eptasyllabo contexta: non etenim potuit in Pedes dividi, cum sequalitas carminum et syllabarum requiratur in Pedibus inter se, et etiam in Versibus inter se. Et quemadmodum dicimus Versus superare posse carminibus et syllabis Frontem, sic dici potest, Frontem, in his duobus, posse superare Versus: sicut quando quilibet Versus esset duobus eptasyllabis metris, et Frons esset pentametra, duobus endecasyllabis et tribus eptasyllabis contexta. Quandoque vero Pedes Caudam superant carminibus et syllabis, ut in illa, quam diximus:

«Amor, che muovi tua virtù dal Cielo.»

Quandoque Pedes a Syrmate superantur in toto, ut in illa, quam diximus:

«Donna pietosa, e di novella etate.»

Et quemadmodum diximus, Frontem posse superare carminibus, et syllabis superari, et e contrario; sic de Syrmate dicimus. Pedes quoque Versus in numero superant, et superantur ab iis: possunt enim in Stantia esse tres Pedes et duos Versus, et tres Versus et duos Pedes: nec hoc numero limitamur, quin liceat piures et Pedes et Versus simul contexere. Et quemadmodum de victoria carminum et syllabarum diximus inter alia, nunc etiam inter Pedes et Versus dicimus; nam eodem modo vinci, et vincere possunt. Nec prætermittendum est, quod nos e contrario regulatis Poetis Pedes accipimus, quia illi carmen ex Pedibus, nos vero ex carminibus Pedem constare dicimus, ut satis evidenter apparet. Nec etiam prætermittendum est, quin iterum asseramus, Pedes ab invicem necessario carminum et syllabarum æqualitatem, et habitudinem accipere, quia non aliter cantus repetitio fieri posset. Hoc idem in Versibus esse servandum astruimus.


Caput XII.

Ex quibus carminibus fiant Stantiæ, et de numero syllabarum in Carminibus.


  Est etiam, ut superius dictum est, habitudo quædam, quam carmina contexendo considerare debemus; et ideo rationem faciamus de illa, repetentes proinde quæ superius de carminibus diximus. In usu nostro maxime tria carmina frequentandi prærogativam habere videntur, endecasyllabum scilicet, et eptasyllabum, et pentasyllabum; quæ ante alia sequenda astruximus. Horum prorsus, cum tragice poetari conamur, endecasyllabum propter quandam excellentiam in contextu vincendi privilegium promeretur. Nam quædam Stantia est, quæ solis endecasyllabis gaudet esse contexta, ut illa Guidonis de Florentia:

«Donna mi prega, perch’io voglio dire.»

Et etiam nos diximus:

«Donne, che avete intelletto d’amore.»

Hoc etiam Hispani usi sunt; et dico Hispanos qui poetati sunt in Vulgari Oc. Hamericus de Belinoi:

«Nuls hom non pot complir adreitamen.»

Quædam est, in qua tantum eptasyllabum intexitur unum, et hoc esse non potest, nisi ubi Frons est, vel Cauda, quoniam (ut dictum est) in Pedibus atque Versibus attenditur æqualitas carminum et syllabarum. Propter quod etiam nec numeris impar carminum potest esse ubi Frons, vel Cauda non est: sed ubi hæc est, vel altera sola, pari et impari numero in carminibus licet uti ad libitum. Et sicut quædam Stantia est uno eptasyllabo conformata, sic duobus, tribus, quatuor, quinque videtur posse contexi, dummodo in tragico vincat endecasyllabum, et principiet. Verumtamen quosdam ab eptasyllabo tragice principiasse invenimus, videlicet Guidonem de Ghisileriis et Fabritium, Bononienses:

«Di fermo sofifrire.»

Et,

«Donna, lo fermo cuore.»

Et,

«Lo mio lontano gire.»

Et quosdam alios. Sed si ad eorum sensum subtiliter intrare velimus, non sine quodam Elegiæ umbraculo hæc Tragœdia procedere videbitur. De pentasyllabo quoque non sic concedimus; in dictamine magno sufficit unicum pentasyllabum in tota Stantia conseri, vel duo ad plus in Pedibus; et dico in Pedibus, propter necessitatem, qua Pedibusque Versibusque cantatur: minime autem trisyllabum in tragico videtur esse sumendum, per se subsistens; et dico, per se subsistens, quia per quandam rithimorum repercussionem frequenter videtur assumptum, sicut inveniri potest in illa Guidonis Florentini:

«Donna mi prega, perch’io voglio dire.»

Et in illa quam diximus:

«Poscia ch’Amor del tutto m’ha lasciato.»

Nec per se ibi carmen est omnino, sed pars endecasyllabi tantum, ad rithimum præcedentis carminis, velut Echo respondens. E satis hinc, Lector, sufficienter eligere potes, qualiter tibi habituanda sit Stantia: habitudo namque circa carmina consideranda videtur. Et hoc etiam præcipue attendendum est circa carminum habitudinem, quod si eptasyllabum interseratur in primo Pede, quem situm accipit ibi, eundem resumat in altero: puta, si pars trimetra primum et ultimum carmen endecasyllabum habet, et medium, hoc est secundum, eptasyllabum, sic pars altera, extrema endecasyllaba et medium eptasyllabum habeat: non aliter ingeminatio cantus fieri posset, ad quam Pedes fiunt; ut dictum est; et per consequens Pedes esse non possent. Et quemadmodum de Pedibus dicimus, et de Versibus; in nullo enim Pedes et Versus differre videmus nisi in situ, quia illi ante, hi post dieresim Stantiæ ponantur. Et etiam quemadmodum de trimetro Pede, et de omnibus aliis servandum esse asserimus. Et sicut de uno eptasyllabo, sic de duobus et de pluribus, et de pentasyllabo, et omni alio dicimus.


Caput XIII.

De relatione Rithimorum, et quo ordine ponendi sunt in Stantia.


  Rithimorum quoque relationi vacemus, nihil de rithimo, secundum se, modo tractantes: proprium enim eorum tractatum in posterum prorogamus, cum de mediocri Poemate intendemus. In principio hujus capituli quædam reserando videntur; unum est Stantia sine rithimis, in qua nulla rithimorum habitudo attenditur, et hujusmodi Stantiis usus est Arnaldus Daniel frequentissime, velut ibi:

«Si m fos Amors, de joi donar tan larga.»

Et nos diximus:

«Al poco giorno, ed al gran cerchio d’ombra.»

Aliud est Stantia, cujus omnia carmina eundem rithimum reddunt; in qua superfluum esse constat habitudinem quærere.
  Sic proinde restat circa rithimos mixtos tantum debere insisti; et primo sciendum est, quod in hoc amplissimam sibi licentiam fere omnes assumunt, et ex hoc maxime totius armoniæ dulcedo intenditur. Sunt etenim quidam, qui non omnes quandoque desinentias carminum rithimantur in eadem Stantia, sed easdem repetunt, sive rithimantur in aliis, sicut fuit Gottus Mantuanus, qui Suas multas et bonas Cantiones nobis ore tenus intonavit. Hic semper in Stantia unum carmen incomitatum texebat, quod Clavem vocabat. Et sicut de uno licet, licet etiam de duobus et forte de pluribus. Quidam alii sunt, et fere omnes Cantionum inventores, qui nullum in Stantia carmen incomitatum relinquunt, quin sibi rithimi concrepantiam reddant, vel unius, vel plurium. Et quidam diversos rithimos faciunt esse carminum, quæ post dieresim sunt, a rithimis eorum, quæ sunt ante; quidam vero non sic, sed desinentias partis anterioris Stantiæ inter postera carmina referentes inserunt. Sæpissime tamen hoc fit ut desinentia ultimi (carminis) anterioris (partis Stantiæ) quamplurimi rithimantur ei, quæ est primi posterioris: quod non aliud esse videtur, quam quædam ipsius Stantiæ concatenatio pulchra.
  De rithimorum quoque habitudine, prout sunt in Fronte, vel in Cauda, videtur omnis apta licentia concedenda: pulcherrime tamen se habent ultimorum carminum desinentiæ, si cum rithimo in silentium cadent. In Pedibus vero cavendum est: et habitudinem quandam servatam esse invenimus. Et discretionem facientes, dicimus, quod Pes vel pari vel impari metro completur: et utrobique comitata, et incomitata desinentia esse potest; nam in pari metro nemo dubitat; in alio vero, si quis dubius est, recordetur ea, quæ diximus in præimmediato capitulo de trysyllabo, quando pars existens endecasyllabi velut Echo respondet. Et si in altero Pedum exortem rithimi desinentiam esse contingat, omni modo in altero sibi instauratio fiat; si vero quælibet desinentia in altero Pede rithimi consortium habeat, in altero prout libet referre vel innovari desinentias licet, vel totaliter, vel in parte; dum tamen præcedentium ordo servetur in totum; puta si extremæ desinentiæ trimetrum, hoc est prima et ultima, concrepabunt in primo Pede, sic secundi extremas desinentias convenit concrepare: et qualem se in primo media videt comitatam quidem vel incomitatam, talis in secundo resurgat; et sic de aliis Pedibus est servandum.
  In Versibus quoque fere semper hac lege perfruimur; et fere dicimus, quia propter concatenationem prænotatam, et combinationem desinentiarum ultimarum, quandoque ordinem jam dictum perverti contingit.
  Præterea nobis bene convenire videtur, quæ cavenda sunt circa rithimos, huic appendere capitulo, cum in isto Libro nil ulterius de rithimorum doctrina tangere intendamus. Tria ergo sunt, quæ circa rithimorum positionem reperiri dedecet aulice poetantem, nimia scilicet ejusdem rithimi repercussio, nisi forte novum aliquid atque intentatum Artis hoc sibi præroget; ut nascentis militiæ dux, qui cum nulla prærogativa suam indignatur præterire dietam: hoc etenim nos facere visi sumus ibi:

«Amor, tu vedi ben, che questa Donna.»

Secundum vero est ipsa inutilis æquivocatio, quæ semper sententiæ quicquam derogare videtur; et tertium rithimorum asperitas, nisi forte sit lenitati permixta: nam lenium asperorumque rithimorum mixtura ipsa Tragœdia nitescit. Et hæc de Arte prout habitudinem respicit, tantum sufficiant.


Caput XIV.

De numero Carminum et Syllabarum in Stantia.


  Ex quo quæ sunt artis in Cantione satis sufficienter tractavimus, nunc de tertio videtur esse tractandum, videlicet de numero carminum et syllabarum. Et primo secundum totam Stantiam videre oportet aliquid, et aliquid dividere, quod postea secundum partes ejus videbimus. Nostra ergo primo refert discretionem facere inter ea, quæ canenda occurrunt, quia quædam Stantiæ prolixitatem videntur appetere, quædam non: cum ea quæ canimus cuncta, vel circa dextrum aliquid vel sinistrum canamus, ut quandoque persuasorie, quandoque dissuasorie, quandoque gratulanter, quandoque ironice, quandoque laudabiliter, quandoque contemptive canere contingit. Quæ circa sinistrum sunt verba, semper ad extremum festinent, et alia decenti prolixitate passim veniant ad extremum....




Fairytale left blue.png Liber primus