Caput V | Caput VII |
caput vi.
De Mente.
Mens Latinis idem ac nobis pensiero
Mentem a Diis dari.
Ideas a Deo in hominum animis creari.
Mens animi.
Intellectus agens Aristotelaeorum.
Sensus aethereus Stoicorum.
Daemon Socraticorum.
Malebranchii doctrina arguitur.Mens Latinis idem quod nobis pensiero: et ab iisdem mens hominibus a Diis dari, indi, immitti dicebatur. Par igitur est ut qui has locutiones excogitarint, ideas in hominum animis a Deo creari excitarique sint opinati; ac proinde animi mentem dixerint; et ad Deum liberum jus et arbitrium animi motuum retulerint, ut libido, seu facultas quaeque desiderandi sit suus cuique Deus. Qui peculiaris cujusque Deus intellectus agens Aristotelaeorum, sensus aethereus Stoicorum, et Socraticorum Daemon esse videatur. Qua de re subtilissimi hujus tempestatis metaphysici multa ingeniosissime dissertarunt. Verum si haec acerrimus Malebranchius vera esse contendit, miror quomodo in primum Renati Carthesii verum concedat: Cogito, ergo sum: cum ex eo quod Deus in me ideas creat, conficere potius debeat: Quid in me cogitat; ergo est: in cogitatione autem nullam corporis ideam agnosco: id igitur quod in me cogitat, est purissima mens, nempe Deus. Nisi forte mens humana ita sit comparata, ut cum ex rebus, de quibus omnino dubitare non possit, ad Dei Opt. Max. cognitionem pervenerit; postquam eum norit, falsa agnoscat vel ea, quae omnino habebat indubia. Ac proinde ex genere omnes ideae de rebus creatis prae idea Summi Numinis quodammodo falsae sint, quia de rebus sunt, quae ad Deum relatae non esse ex vero videntur: de uno autem Deo idea vera sit, quia is unus ex vero est. Adeo ut Malebranchius si constare doctrina vellet, docere debuisset, mentem humanam, nedum corporis, cujus mens sit, sed vel sui ipsius a Deo cognitionem induere; ita ut nec se quoque agnoscat, nisi in Deo se cognoscat. Mens enim cogitando se exhibet: Deus in me cogitat: in Deo igitur meam ipsius mentem cognosco. Sed haec esset Malebrancicae doctrinae constantia. Quod autem in nobis recipimus illud est, Deus omnis motus primus auctor.quod Deus omnium motuum, sive corporum sive animorum, primus auctor. Sed heic illae syrtes, illi scopuli: quonam pacto Deus mentis humanae motor; et tot prava, tot foeda, tot falsa, tot vicia?Unde mala? quonam pacto in Deo veracissima et absolutissima scientia; et in homine liberum rerum agendarum arbitrium?Qui arbitrium honimis luberum? Certo scimus Deum omnipotentem, omniscium, optimum; cujus intelligere, verum; cujus velle, bonum; cujus intelligere, simplicissimum et praesentissimum: cujus velle, defixum et ineluctabile. Quin immo, ut Sacra docet pagina, nemo nostrum potest ad Patrem ire, nisi Pater idem traxerit. Quomodo trahit, si volentem trahit? En Augustinus: non solum volentem, sed et lubentem trahit, et voluptate trahit. Quid aptius et divinae voluntatis constantiae, et nostri arbitri libertati? In ipsis errorum tenebris lucet Deus.Hinc fit quod in ipsis erroribus Deum aspectu non amittimus nostro: nam falsum sub veri specie, mala sub bonorum simulacris amplectimur: finita videmus, nos finitos sentimus; sed id ipsum est, quod infinitum cogitamus: motus a corporibus excitari, a corporibus communicari nobis videre videmur; sed eae ipsae motus excitationes, eae ipsae communicationes Deum, et Deum mentem motus authorem asserunt et confirmant: prava ut recta, multa ut unum, alia ut idem, inquieta ut quieta cernimus: sed cum neque rectum, neque unum, neque idem, neque quietam sit in natura; falli in his rebus nihil aliud est, nisi homines vel imprudentes, vel falsos de creatis rebus, in his ipsis imitamentis Deum Opt. Max. intueri. Cur metaphysica agit de indubio vero.Ideo metaphysica de indubio vero tractat; quia de argumento est, de quo si vel dubites, si vel erres, si vel fallaris, certus fias.
Caput V | Caput VII |