QVotiescunque duo, l, sequuntur aliquam harum quatuor diphthongorum, ai, ei, oi, ui, non extremitate linguæ tibi pronuntianda sunt, sed tangendo oris palatum ipsius linguæ medio, vt loquendo molliores fiant, ac veluti in ore liquescant.
Itali optimè exprimunt huiusmodi, ll, in voglio, meglio, duoglio : & similibus.
Anglorum pueri cùm ipsam grammaticam degustare incipiunt, binas has literas facilè exprimunt in luceo, saluto : sed corruptè pronuntiando : non enim syllabam, lu, extremitate linguæ enuntiant, sed ipso medio linguæ : quod & illud ipsum genuinè expressum reddunt anglico idiomate in colier, &, scollion : quos Latini carbonarium & lixam vocant. Hispani in verbo, llamò, appellauit : llorar, plorare : Iglesia, Ecclesia : lleno, plenus, -a, -um : apprimè exprimunt quod quæro.
[60] Exempla erunt hæc : tai͓ller, trei͓llis, grenoi͓lle, foui͓ller, broui͓ller, boui͓llir, in quibus non exprimimus, ll, vt Latini, la, lo, lu : sed vt antea demonstrauimus, vbi notabis, i, in huiusmodi syllabis, aill, &, ouill, & frequenter in alijs duabus, oill, &, eill, inseruire tantum vt significet illa duo, ll, liquescere.
Hoc exemplo facilè inuenies discrimen in hoc quod volumus : baller, tripudiare : & bai͓ller, dare : illum infinitum, baller, ipsa linguæ extremitas exprimit : hunc verò, bai͓ller, medio linguæ pronuntiamus, molliter tangendo oris palatum : præterea, si examinaueris prolationem sequentium harum dictionum, facilè inuenies quantum vis habeat hæc vocalis, i, vel proposita duobus, ll, vel postposita : vt in bailler, quia, i, præponitur, ll, facit dictionem dissyllabam hoc modo : bai͓-ller, cuius vltima liquescit : in hac autem dictione, ballier, verrere : quia, i, vocalem postposuisti duobus, ll, significationem & prolationem mutauisti : ita vt trissyllabam facias dictionem, & penultimam syllabam pronunties extremitate linguæ, sic bal-li-er : sequuntur hanc pronuntiandi rationem bai͓l-lay, dedi : &, ballay, verriculum : nam primum molliùs effertur propter diphthongum, [61] alterum verò duriùs : qua in re vt studiosè te exerceas, moneo.
Anguille, avillir, avillacion, es͓toille, tranquille, ville, cum deriuatis, extremitate linguæ efferuntur.
SVperioribus hæc adduntur : quamuis enim sine diphthongo scribantur, nihilominus tamen linguæ medio (vt supra docuimus) efferenda sunt : ac primò voces omnes in illon, desinentes : vt papillon, vermillon, eschantillon, &c. tum hæ sequentes cum deriuatis :
- baaller
- babiller
- fretiller
- petiller
- entortiller
- es͓triller
- griller
- abiller
- essoriller
- carrillonner
- Castille
- Cornille
- canetille
- bille
- lentille
- famille
- faucille
- volatille
- fille
- fillas͓tre
- filleul
- filleule
- tillac
- escarbillat
- costillier
- formilliére
- artilleríe
- Hillot
- millet
- perilleux,
- baaller
quæ omnia molliùs efferenda veniunt.