De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


M.


GAlli semper ad dictionis finem, & sæpius ante consonantes efferunt, m, vt, n : dic [62] ergo pro, nom, champ̽, fa͓im, temp̽s, nomen, campus, fames, tempus : ac si esset excusum : non, chan, fin (breuiter admodum ad differentiam, fin, finis), tans : si igitur velles dicere, sum famelicus : scribitur, j’ay fa͓im : at legitur, jé fin : item, eamus rus : allons aux champ̽s : enuntia, allons aux shans : tum pro, fac tuum computum : faites͓ vos͓tre comp̽te, effer, fètes͓ vos͓tre conte. Veruntamen dicunt nonnulli in singulari numero, prompt, promptus, sed addendo, s, dices ac si esset, prons : prompti.