De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XLV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Leur.


QVia hoc pronomen diuersè accipitur, diuersum idcirco huic designauimus locum : vt cùm sit relatiuum, ad hunc refertur vsum : Dieu a tant aimé lès h͓omes, qu’il leur a donné son fil͓z à rançon, ita Deus dilexit homines, vt illis filium suum in redemptionem dederit : le Roy a appelé sès͓ consei͓lliers, en leur disant, &c. Rex conuocabit consiliarios [101] suos illis dicendo.

[ Leur, possessiuum. ]

Cùm autem est possessiuum, hoc exemplo percipies : à qui es͓t͓ ces͓te maison ? cuius est hæc domus ? dic, c’es͓t͓ la nos͓tre͓ et͓ la leur, nostra ac illorum est : item hoc loco, quomodo & relationem, & possessionem significet : Dieu appellera toutes͓ nacions͓ devant͓ son siége judical, et͓ leur rendra selon leur loyer et͓ deserte, Deus sedens pro tribunali omnes nationes conuocabit, illis redditurus secundum suum meritum : cui si addas, s, facis possessiuum plurale : sic, pourquoy se tormenten͓t͓ si fort͓ lès͓ monda͓ins ? cur sic tumultuantur mundani ? lès vns͓ pour leurs͓ richesses, lès autres͓ pour leurs͓ dignitez et͓ offices, alij propter suas diuitias, alij propter suas dignitates : lès͓ meschans sont͓ punis͓ pour leurs offenses, scelerati propter sua scelera puniuntur.