De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XLVI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


De substantiuo.


GAlli vt & Itali ordinem naturæ sequuti, frequentiùs substantiuum præponunt adiectiuo : quod ex aduerso Angli & Germani faciunt : vt, du pa͓in blanc, panis albus : de la chair crue, caro cruda : la maison de Ie͓h͓an, domus Iohannis : veruntamen, bon, mauvais, bel, belle, petit, cum quibusdam alijs, [102] substantiuo præponuntur : vt, vn bon h͓ome, vne mauvaise fame : vn petit͓ pot, paruum poculum.