De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XLVII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Non, &, ne.


CVm aliquid negamus, duabus his particulis vtimur : non, &, ne : sed diuersa ratione : quandoquidem, non, absolutè negat sine adiuncto aliquo : vt, avez͓ vous͓ fait͓ cela ? hoc ne fecisti ? respondes, non : Monsieur a-il soupé ? Dominus cœnauit ne ? non : possumus tamen addere ad miorem confirmationem, il n’a pas encor soupé, nondum cœnauit.

[ Signa negationis. ]

At verò hæc syllaba, ne, sola nequit negare, sed illam semper, aut certè frequentiùs, cum aliqua harum vocum adiunctam inuenies : point, pas, rien, nul, persone, aucun, sauroye͓, onques, iamais : exempla, hæc omnia patefaciant : je ne veux͓ point͓ de cela, hoc nolo : tu ne dis͓ pas ce que tu penses, non dicis quod cogitas : je ne voy rien, nihil video : nous͓ ne voyons͓ nul danger en cela, nullum in hoc videmus periculum : je ne blas͓me persone, neminem taxo : je ne trouve͓ aucun lequel s’es͓tudíe plus au profit͓ de son procha͓in, qu’au sien propre, neminem inuenio qui plus proximi commodo, quàm proprio studeat : je ne sauroye͓ tant͓ boire, tantum bibere nequeo : il ne voit͓ [103] onques͓ ny camp, ni batai͓lle, neque exercitum, nedum prælium vidit vnquam : je ne parlay jamais͓ de vous, de te nunquam loquutus sum : in quibus loquendi formulis, semper verbum inter, ne, & alijs signis collocatum, reperies : vt, je ne dy rien, nil dico : il ne vous oit͓ pas, non te audit : nous͓ ne servons͓ point͓ Dieu comme nous͓ devrions, non inseruimus Deo vt deberemus : ac sic de reliquis huiusmodi vocibus iudicato.

[ Nota. ]

Dicito tamen, L’es͓crip̽ture ne peut͓ mentir, Scriptura mentiri nequit : potes tamen addere, point, aut, pas, si lubeat.