De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XLVIII

E Wikisource


De nominum Gallicorum comparatione.


COmparamus nomina per hæc signa : plus, &, tres : vt, plus, sit signum comparatiui, tres, verò superlatiui, hoc modo : sage, sapiens : plus sage, sapientior : tres=sage, sapientissimus : be͓au, pulcher : plus͓ be͓au, pulchrior : tres͓=be͓au, pulcherrimus : qua in re Angli sunt multò nobis copiosiores, quippe qui propria comparatiua ac superlatiua habeant.

[ Bon. Mauvais. Petit. ]

Nihilominus tamen hæc peculiare sibi comparatiuum vendicant : bon, bonus : mei͓lleur, [104] melior : bonne, bona : mei͓lleure fame, melior mulier : item, mauvais, malus : pire, peior : mauvaise fille, mala puella : ces͓te-cy es͓t͓ pire, hæc est peior : celle-là es͓t͓ la pire de toutes, illa est omnium pessima : petit, paruus : moindre, minor : le moindre de tous, omnium minimus : item dicimus, vous͓ dites͓ bien, tu bene dicis : vous͓ dites͓ mieul͓x, tu dicis meliùs : il dit͓ le mieul͓x͓ de tous, omnium optimè dicit.

[ Vtilis admonitio. ]

Ac similiter discurrere possumus per omnes omnium verborum personas : vt, je mange, edo : je mange mieul͓x, edo meliùs : je dors͓ le mieul͓x͓ du monde, perbellè dormio : in quibus cauebis ne in communem incidas errorem : vt loco, cecy es͓t͓ mei͓lleur, hoc melius est : dicas, plus͓ mei͓lleur.