[67] HÆ syllabæ duæ diuersos induunt sonos, sed pro temporis & loci ratione : nam tria hæc verba : j’ay, ego habeo, aliquando inuenies, ay, l’ay, t’ay : sçay, scio : nay, natus : efferuntur omnino per, é, masculinum : ita vt nonnulli sic scribant huiusmodi dictiones : jé, scé, né : quibus non multum repugno : quia verò non omnes sequuntur istam orthographiam, cùm illas inueneris per, y, græcum scriptas, vt illas ipsas per, é, masculinum efferas, moneo : quibus addito omnes primas singulares futuri temporis modi indicandi, vt quæ semper in, ay, finiant : ac proinde tanquam, é, masculinum tibi exprimuntor : vt,
diray, | dicam, | |||||||||||||||||
je | dormiray, | dormiam, | ||||||||||||||||
liray : | legam : |
sic legito ac loquitor
diré, | ||||||||||||||||||
je | dormiré, | & sic de alijs. | ||||||||||||||||
liré : |
Quantum verò ad primam personam primi perfecti modi indicandi, quæ aliquando desinit in, ay, prætertim si infinitiuus finiat in, er, vt, je chantay, j’allay, je marchay, cantaui, iui, ambulaui : eodem modo effertur ac scribitur : quamuis à nonnullis pronuntietur [68] per, i, ac si ita scriberetur : je chanti, j’alli : sed vtram pronuntiationem amplexetur lector, non multum moror : verùm quomodocunque efferas, semper per, ay, scribitur.
Verùm hìc animaduertas oportet vtrum, a, vel, e, sequatur, y, tam in verbis, quàm in nominibus : quandoquidem tres vocales per se diuisim tunc faciunt totidem syllabas : vt, ayant, ayez : voyant, voyez : abbaye, cœnobium : loyer, remuneratio : efferto hæc & similia, ac si ita ferme diuiderentur : ab-ba-y-e : lo-y-er : sed celeriori spiritu efferuntur : vide quomodo latinè effers, Esayas : & ita huiusmodi dictiones pronuntiatio, vt, Esaye, dic, E-sa-y-e.
Prima tamen persona imperfecti modi indicandi (quia bifariam scribitur) excipienda est : nonnulli siquidem scribunt, j’aimois, amabam : je lisois, legebam : alij verò sic : j’aimoye͓, lisoye͓, j’alloye͓, scribendo, e, loco, s, : quibus astipulor : sed tamen pronuntiando quasi si ita scriberes : j’aimoè, lisoè, j’alloè : quibus addito hoc substantiuum, la voye͓, via : sed trahendo vltimam syllabam : quas quidem binas scribendi rationes amplexantur Poëtæ : vt vel, je chantois, vel, chantoye͓, dicant, pro metri ratione, vt antea demonstrauimus : [69] id est : chan-to-ye.
Cæterum, ai, tenet medium inter, a, &, e, vbincunque locorum inueniatur : vt, faire, complaire, salaire : hoc loco, a, &, i, coälescunt in diphthongum, ideò multum sonant, veluti, è, apertum : cùm Angli dicunt, gaye, elegans : maye, Maius : saye, dic : gate, porta : to gape, hiare : pulchrè exprimunt, ai, gallicum : verùm in hoc differimus, quòd non ita trahimus huiusmodi gallicas syllabas, vt ipsi Angli anglicas.
NIhil virium habet hac regula cùm, i, duos recipit apiculos vt in, haïr, odisse : païs, patria : nam sic efferuntur : ha-ïr, pa-ïs : nonnulli sunt qui in, aide, adiumentum : aider, iuuare : plus æquo exprimant, i, quod certè non placet : nimium enim sapit Normanorum solum.