De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XXII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Ch.


SI quis nouerit quomodo Angli pronuntient, sh, & Germani, sch, facilè & nostrum, ch, pronuntiabit : effer igitur, chapitre, capitulum : chiche, parcus, -a, -um : quasi esset scriptum, shapitre, shishe. Flandri molliter [70] nimis, contra verò Itali paulo duriùs quàm par sit, huiusmodi dictiones efferunt.

Exceptio.


AB hac regula excipiuntur propria nomina, quæ quidem, a, &, o, post, ch, habeant : vt, Chanaan, Zacharie : quibus addito hæc appellatiua cum deriuatis : ch͓olère, cholera : ch͓orde, chorda : es͓ch͓ole, schola : Ech͓o : nam hìc, ch, pronuntiatur, vt k, dic ergo ac si scriberetur, kolère, ékole, corde, Eko.