De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XXIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


De syllabis, em, en, &, ent.


VBicunque inueneris, e, ante, m, vel ante, n, siue in principio, medio, vel fine dictionis, fac vt in prolatione medium teneas inter, a, & e : vt embellir, emprunter, entendement, intellectus : attentivement, attentè : vide vt pronunties ac si ferme ita scriberetur : ambellir, amprunter, antandemant, attantivemant : in huiusmodi dictionibus pronuntiandis medium tenentes, nec, a, nec, e, plenè efferimus.

Exceptio.


VErba omnia pluralia in, ent, desinentia excipiuntur : de quorum pronuntiatione, satis fusè supra diximus folio 62.

Alia exceptio.


[71] HÆ, ac diuersæ aliæ dictiones pronuntiandæ sunt vt scribuntur : nimirum per, e : mien, tien, sien, lien, bien, vel iungendo, s, biens, liens : quibus in genere addi vellem omnia vocabula in, ien, yen, & ient, terminantia, aut si mauis, i, ante, en, habentia : vt, convient, conuenit : moyen, modus : doyen, decanus : terrien, terrenus : & reliqua : quæ si efferantur per, e, meo sanè iudicio meliùs gallicæ suauitati inseruient.

[ Geh͓enne. ]

Quod reliquum est, pronuntia hoc vnicum vocabulum, geh͓enne, gehenna : vt, jenne.