De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XXIV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Es, &, ez.


QVantum errent qui, s, pro, z, & contra, z, pro, s, promiscuè scribunt, binæ hæ dictiones iudices sunto : videlicet, chantes, cantas : &, chantez, cantatis : nam in, chantes, aimes, danses, toutes, h͓omes, & id genus, es, pronuntiatur vergens ad, e, fœmininum : hoc est intermortuè, vt aliâs diximus : at verò in chantez, dansez, ac reliquis in, z, desinentibus : ez, acutiùs multò effertur, trahens vltimam syllabam quasi ad latinorum vsum seu pronuntiationem, cùm exprimunt lapides, [72] dies, species : quamuis tamen non tantum hiemus.

[ Nota. ]

Sed vt rem tibi notiorem reddamus, examina hæc per, es, &, ez, terminata : & inuenies quantum inter se discrepent, non solùm scriptione, sed & sono : martirises, martirisas : devalises, prædaris : hìc pænultima longa est : vltima verò breuis : quas dictiones si feceris plurales, simul quantitatem cum orthographia mutasti : vt, martirisez, devalisez, vbi sonus & accentus transit ad vltimam.

[ Monosyllabæ in, es. ]

Nec solùm hæ duæ syllabæ sono inter se discrepant, vt iam ostendimus : sed & (vt Galli hoc tempore suum idioma depingunt) hæc vna syllaba, es, finem dictioni faciens, non satis sibi constat, sed diuersos induit sonos : negotium peregrinis non parum molestum. Scit enim exterus quo pacto, es, in dictionis fine pronuntiandum sit, ore videlicet ferme clauso : sed cùm has inuenerit : monosyllabicas dictiones, mes, tes, ses, ces, les, des, & si quæ sunt aliæ : nonne illas pronuntiabit vt vltimum in, ames, h͓os͓tes, choses, nouvelles, sentences, demandes ? Necesse est igitur (ad hoc incommodum vitandum) vt diuersa, e, habeamus, ad diuersos exprimendum [73] sonos. Quis ergo prohibebit, è, apertum huiusmodi vocibus affigere, quæ magis latam & apertam prolationem efflagitant ? Quocirca non erit ab orthographia abhorrens, si talia ita scribamus : mès, tès, cès, & reliqua id genus, propterea quòd ore magis aperto efferantur : vt quemadmodum sono, sic & orthographia, discrepent. Eiusdem erunt sortis, espèce, Lucrèce, & multæ aliæ, quæ pronuntiatione differunt in, non dicam, simili, sed vna & prorsus eadem syllaba : nostrates cæcutientes scribunt, esperance, spes : &, espece, species : vno & eodem modo, quantum ad primam & secundam syllabam attinet : at verò quia secundæ syllabæ sono non conueniunt, hinc orthographiæ oritur error : nam secunda in, esperance, acuta est : hoc modo igitur vt scribatur necesse est : espérance : at quia eadem syllaba in, espece, hiat : & hanc sortiatur orthographiam ratio iubet : espèce : quod quidem, è, apertum sequentes ac similes dictiones admittere debent : père, mère, frère, austère, monastère. Deinde ad differentiam vltimæ syllabæ, tres=cher, carissimus : &, cacher, abscondere : quia igitur prima dictio hiat, sic depingatur : tres=chèr.