De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XXXIV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Genus.


ARborum nomina, masculina sunt : vt, le pomier, vel, vn pomier, pomus : dic tamen, la vigne, aut vne vigne, vitis. Contra verò fructuum nomina sunt fœminina : vt, la pome, vne pome, pomum : si reliqua vellem prosequi, tædium lectori parerem : deinde genus ex articulo facilè dignoscitur : idcirco gallicè loqui desideranti, nihil præter fœlicem memoriam ad genus generi applicandum, exopto. Quòd si exterus dicat, vn bel fame, pro, vne belle fame : la livre, pro, le livre, [90] liber : confundendo masculinum cum fœminino : statim prodit cuius sit soli & regionis.