De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XXXV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


De duabus syllabis, a, &, ou.


ACcentus (in libris fideliùs excusis) harum vocum significationem mutat : vt, a, sine accentu, latinè sonat, habet : vt, Lucas a be͓aucoup̽ d’es͓cus, Lucas habet multos coronatos : Paul a dis͓né, Paulus pransus est : sin autem accentu graui notetur, tunc præpositio est : vt, il es͓t à Paris, est Parisijs : ce livre͓ es͓t à moy et͓ non pas à vous, hic liber meus est & non tuus : dites à Ie͓h͓an, &c. dicito Iohanni &c.

ou, item sine nota, coniunctio est : vt, soyez ou froid͓, ou chaud͓, esto aut frigidus, aut calidus : at verò cum accentu, aduerbium est loci : vt, où es͓t͓ mon père ? vbi est pater ? d’où venez͓ vous ? vnde venis ? où allez͓ vous ? quo vadis ?