De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XXXVI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


La.


TRiplicem induit formam, la, syllaba : nam (vt superiùs vidisti) articulus est generis fœminini : vt, la cause, causa : la fille, filia : aliquando relatiuum, vt cùm diceris : où es͓t͓ ma plume ? vbi est mea penna ? alter respondet, ne la voyez͓ vous͓ pas? nonne illam vides ? je la [91] tiens, illam teneo :

[ Là, præcedenti dictioni iungitur. ]

aliquando aduerbium, quod cùm sit, accentu graui signatur, hoc modo, là, vt, mettez cela là, repone hoc illic : qui es͓t͓ là ? quis illic est ? Séez͓ vous͓ là au bout de la table, sedeto illic ad finem mensæ : quæ quidem syllaba hoc vnum sibi peculiare adscribit, vt præcedenti dictioni semper iungatur : caue igitur dicas, tenez͓ vous͓, là au coin du lic͓t, imo potiùs, tenez͓ vous͓-là, au coin du lic͓t : dicimus tamen, cherchons͓ lès͓ th͓résors͓ qui sont͓ là-sus͓, au ciel, quæramus thesauros qui supra in cœlo sunt.