De pronuntiatione linguae gallicae (Claudius a Sancto Vinculo)/Capitulum XXXVIX

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Bel, &, beau, vieil, &, vieillard.


ETsi, bel, &, be͓au, vnius eiusdemque significationis sint, non idcirco tamen indifferenter cuilibet dictioni iunguntur : vt, bel, pulcher, vocem à vocali incipientem desiderat : be͓au, verò à consonante, hoc modo : vn bel enfant, elegans puer : vn bel h͓ome, pulcher homo : vn bel arbre, pulchra arbor : nam arbor apud nos masculinum est : vn beau livre, mon be͓au père, socer :

[ Beau, &, veau, quomodo à nobilioribus pronuntientur. ]
<

quæ dictio, beau, etsi binas syllabas habere videatur, vnica tamen ab aulicis pronuntiatur, vt dicant ac si scriberetur, bau : sed admodum breue : sic & pro, veau, vitulus, aut vitulina caro, dicunt : vau : loco, chapeau, Izabeau, proferunt, chapau, Izabau : viei͓l, atque, viei͓llard, senex : sic differunt : viei͓l, semper substantiuo iungitur : vt, vn viei͓l h͓ome, vn viei͓l bas͓timent, antiquum ædificium : vn viei͓l reg̽nard, antiqua vulpes : viei͓llard, verò semper homini ascribitur, ac absolutè ponitur : c’es͓t vn bon viei͓llard, bonus senex est : lès͓ vielli͓ards sont͓ [94] volontiers avaricieux, senes vt plerunque auari sunt : il a crocheté la bourse du viei͓llard, emunxit senem argento.