Au Prevost de Paris | Ad lectorem |
ILLUSTRISSIMI ET POTENTISSIMI
SAXONIAE DUCIBVS, LANDGRAVIJS
Toringiæ, Marchionibus Misenæ, Comitibus Palatinis
Saxoniæ, Burggravijs Aldeburgi & Magdeburgi, Comitibus
Brenæ, dominis terræ Pleisensis, MAURICIO sacri
Imperij Archimarschalco & Electori, atque eius fratri
um saepenumero, illustrissimi Principes,
totius rei Metallicæ, ut Moderatus Columella Rusticæ,
magnitudinem, tanquam alicuius corporis granditatem,
considerassem : vel singulas eius partes, quasi
illius corporis membra, numerando percensuissem:
veritus sum, ne vita prius me deficeret, quàm universam
percipere possem, nedum literis consecrare:
nam quàm longe lateque hæc pateat, quot & quantarum
artium, si non magna, at aliquantula cognitio
metallicis ad eam tractandam necessaria sit, ex his nostris libris quisque
intelliget. Tametsi verò res Metallica sit amplissima, nec ulla ex parte à Græcis
& Latinis scriptoribus, qui extant, absoluta, perdifficiles habeat explicatus:
tamen quia veterrima est, & hominum generi maximè necessaria, atque
fructuosissima, non debere à nobis negligi videbatur. Etenim Agricultura
scientiarum nulla sine dubitatione vetustior, tamen hac res Metallica est
antiquior, vel saltem æqualis & coæva: nemo enim omnium mortalium unquam
absque instrumentis agrum coluit. Ea verò, ut etiam reliquarum artium, quarum
omne opus est in faciendo; instrumenta aut ex metallis facta sunt, aut sine
metallis non potuerunt confici: qua de causa res metallica hominibus etiam est
maxime necessaria. Nam cùm hi paucis istiusmodi artibus carere possint,
earumque maximus sit numerus, nulla sine instrumentis quicquam efficit: tum
omnium rerum, quibus magnæ divitiæ bona & honesta ratione acquiruntur,
nihil est arte metallica utilius: ex agris enim bene cultis (ut alias res omittam)
fructus capimus uberrimos, sed uberiores ex fodinis. Certe una fodina
sæpe multo maiores utilitatis fructus nobis præbet, quàm agri plurimi:
quocirca ex omnium ferè seculorum memoria cognoscimus, complures ex
metallis divites factos esse, & eadem multorum regum fortunas amplificasse:
sed de his nunc plura non dicam: quod eos locos in primo libro, partim huius
operis, partim alterius, inscripti De veteribus & novis metallis, tractaverim,
ac ea, quæ contra metalla & ipsos metallicos dicuntur, refellerim. Quanquam
autem res rustica, cum qua metallicam libenter confero, varie videtur esse
diffusa, tamen in multo plures, quàm hæc nostra, partes non distribuitur: nec
tam facile præcepta huius à me tradi possunt, quàm Columella illius tradidit:
quod ipse complures rei rusticæ scriptores, quos sequeretur, in manibus habuit: nempe Græcos plus quinquaginta, quos etiam Marcus Varro recenſet: Latinos plus decem, quos ipſe Columella commemorat: ego ſolum C. Plinium Secundum, quem ſequar, habeam: qui tamen perpaucas rationes uenarum effodiendarum, & metallorum conficiendorum exponit: res enim metallica tantum abeſt, ut uniuerſa ſit tractata ab aliquo ſcriptore, ut ne ij quidem, qui diſperſe ſcripſerunt alius alia de re, ſingulas eius partes abſoluerint: quinetiam eorum magna eſt paucitas: ſiquidem ſolus ex Græcis omnibus Strato Lampſacenus Theophraſti ſucceſſor librum unum De machinis metallicis edidit: niſi forte Philonis poetæ metallicus aliquam arris particulam ſit complexus: nam Pherecrates in comœdiam, inſcriptione ſimilẽ, metallicos ſeruos aut ad metalla damnatos uidetur introduxiſſe: ex Latinis autem Plinius, ut iam dixi, tradidit pauculas laborandi rationes: quibus nouos ſcriptores, qualeſcunqꝫ ſint, oportet annumerare: nemo enim iuſta reprehenſione poterit carere, qui eos, quorum ſcriptis, etſi paucis, utitur, debita laude fraudat. Noſtra quidem lingua duo libri ſcripti ſunt: alter De materiæ metallicæ & metallorum experimento, admodum confuſus, cuius operis parẽs ignoratur: alter De uenis, de quibus etiam Pandulfus Anglus ſcripſiſſe fertur: ſed librum Germanicum confecit Calbus Fribergius, non ignobilis medicus: uerum uenter eam, quam ſumpſit, partem abſoluit. Nuper uerò Vannocius Biringuccius Senenſis, homo diſertus, & multarũ rerum peritus, uulgari Italorum ſermone tractauit locum De metallis fundendis, ſeparandis, agglutinandis. Rationem autem quarundã uenarum excoquendarum breuiter perſtrinxit: quorundam ſuccorum conficiendorũ planius expoſuit: quibus legendis renouaui memoriam eorũ, quos uidi quondam in Italia confici: reliquas res omnes, de quibus ſcribo, aut prorſus non attigit, aut leuiter. Hoc libro Franciſcus Badoarius, patricius Venetus, uir ſane prudens & grauis, me donauit: quod tunc ſe facturum recepit, cùm proximo ſuperiore anno ferdinandvm regem, ad quem legatus à Venetis miſſus erat, ſecutus Mariebergi eſſet: plura ſcriptores de re metallica literis mandaſſe non comperio: quapropter, etiamſi Stratonis liber extaret, ex his partibus non dimidium artis metallicæ corpus confici poſſet. Quo aũt minus multi ſunt qui de re Metallica ſcripſerunt, eò magis mihi mirum uidetur tot chymiſtas extitiſſe, qui cõpoſuerint artificium de metallis alijs in alia mutandis: multos Hermolaus Barbarus, homo dignitate generis & gradus, ac omni doctrina ornatus, nominatim protulit: ego plures proferam, ſed inſignes tantum, delectum enim ſeruabo: itaqꝫ χυμευτικὰ ſcripſit Oſthanes, Hermes, Chanes, Zoſimus Alexandrinus ad ſororẽ Theoſebiam, Olympiodorus item Alexandrinus, Agathodæmon, Democritus, nõ Abderites ille, ſed alter, neſcio qui: Orus Chryſorichites, Pebichius, Comerius, Ioannes, Apuleius, Petaſius, Pelagius, Africanus, Theophilus, Syneſius, Stephanus ad Heracleum Cæſarem, Heliodorus ad Theodoſiũ, Geberus, Callides Rachaidibus, Veradianus, Rodianus, Canides, Merlinus, Raimũdus Lulius, Arnaldus Villonouanus, Auguſtinus Pantheus Venetus: fœminæ tres, Cleopatra, uirgo Taphnutia, Maria Iudæa: atqꝫ hi chymiſtæ omnes orationem ſolutam uſurparunt: præter Ioannem Aurelium Augurellum Ariminenſem, minensem, quisolus uerba uersu inclusit. Sunt alij multi de hacre libri, sed omnes obscuri: quod scriptores isti res alienis, non proprijs uocabulis nominent: & quod alij alijs at alijs uocabulis, à se confictis, utantur, cum res
non mutent. Isti magistri suis discipulis uias tradunt, quibus progressi uilia metalla uarijs modis cocta corrumpant, & quodammodo in primam rerum materiam reducant, ea rationeid, quod in ipsis redundat, auferant: quod deficit, compleant: at preciosa, hoc est aurum & argentum, ex eis conficiant, quæ in catillis aut catinis perdurent, hæc facere possint necne possint, non decerno: quia enim tot scriptores omni nobis asscueratione affirmant se eò peruenisse, quò cursum suum dirigebant, eis fides esse uidetur adhibenda: quia nullos ex hac arte quondam diuites esse factos scriptum legimus, nec nunc fieri uidemus, cùm tot ubiuis gentium fuerint, & sint chymistæ, omnes omnes industriæ neruos dies noctes contendant, ut maximos auri & argenti aceruos construere possint, res in dubium uocatur: sed ut ea fuerit scriptorum indiligentia, ut nomina magistrorum, qui ex hoc opificio magnam pecuniam consecuti sunt, memoriæ non tradiderint, certe discipuli decreta eorum uel non cognoscunt, uel cognita non seruant. Nam si ea perciperent, cùm tam multi fuerint, & sint: oppida iamdiu auro & argento repleuissent: quorum uanitatem etiam libri declarant, in quibus Platonis & Aristotelis, aliorum philosophorum nomina inscribunt, ut istæ gloriosæ inscriptiones specie doctrinæ uiris simplicibus imponant. Est alterum genus
chymistarum, quod uilium metallorum substantiam non immutat, sed ipsa
uel auri uel argenti colore tingit, & noua forma induit: ut ea uideantur esse
quæ non sunt: qua forma ignis calore de eis, tan aliena ueste detracta in suam redeunt speciem: qui, quia decipiunt, non solum summo in odio sunt, eorum fraus capite plectitur. Nec minus fraudem capitalem admittit tertium chymistarum genus: quod auri uel argenti particulam, in aliquo carbonclusam, in catinum conijciens fingit se additamentis, quæ uim eliciendi beant, admistis conficere uel aurum ex auripigmento, uel argentum ex pibo candido similibus. Verùm de arte chymica, si modo ars est, aliàs pluramunc ad metallicam reuertar: quoniam eam integram nulli scripris mandarunt, ac exteræ nationes & gentes nostram linguam non intelijgunt, & si eam intelligerent, exiguam artis partem ex nostris istis scriptoribus possent discere, hos duodecim libros De re metallica conscripsi: quorum PRIMVS habet ea quæ contra hanc artem & metalla at metallicos, uel abijsdem dici possunt: SECVNDVS metallicum informat, & .n sermonem, qui haberi solet de uenis inueniendis, dilabitur. TERTIVS est de uenis & fibris, eorum commissuris . QVARTVS explicat rationem imetiendi uenas, at etiam expromit officia metallica. QVINTVS fossionem uenarum & artem mensoris docet. SEXTVS describit instrumenta & machinas metallicas. SEPTIMVS est de experimento uenarum. OCTAVVS præcipit de opificio uenæ urendæ, contundendæ, lauandæ, torrendæ. NONVS excondarum uenarum rationem exponit. DECIMVS rei metallicæ studiosos instruit ad munus discernendi argentum ab auro, at plumbum ab codem & argento. VNDECIMVS tradit uias separandi argentum ab ære. DVODECIMVS dat præcepta conficiendi salis, nitri, aluminis, atramenti sutorij, sulfuris, bituminis, uitri. Hoc autem munus susceptum, ut propter multitudinem rerum non expleuerim, certe explere conatus sum: nam in eo multum operæ & laboris insumpsi, alim etiam sumptum impendi: etenim uenas, instrumenta, uasa, canales, machinas, fornaces, non modo descripsi, sed etiam mercede conduxi pictores ad earum effigies exprimendas: ne res, quæ uerbis significantur, ignotæ aut huius ætatis hominibus aut posteris percipiendi difficultatem afferant: ut nobis non pauca uocabula afferre solent, quæ ueteres (quia res erant omnibus notæ) nuda ab enodatione prodiderunt : sed sit sane id à me prætermissum, quod nec ipse uidi, ne legi, nec ex hominibus fide dignis cognoui: id profecto quod non uel uidi, uel lectum aut auditum expendi, non est scriptum: siue uerò præcipio ea, quæ fieri debeant, siue narro, quæ fieri soleant, nec quæ fiunt improbo, eadem docendi ratio censeri debet. Verùm quò magis ars metallica abhorret ab omni sermonis elegantia , eò minus hi mei libri sunt politi: certe res, in quibus ars illa uersatur, interdum nominibus carent, uel quod nouæ sint, uel quod, etiamsi ueteres, nominum, quibus uocabantur, memoria interierit: quare necessitate, cui uenia datur, coactus quasdam significaui pluribus uerbis coniunctis, quasdam notaui nouis, quod genus sunt, ingestor, discretor, lotor, excoctor: quasdam ueteribus uerbis designaui, quale est cisium. Etenim cùm Nonius Marcellus scribat, uehiculi biroti genus esse: eo uocabulo nominare consueui paruum uehiculum, cui unica est rotula: quæ nomina si quis non probauerit, is rebus istis aut imponat magis propria, aut proferat ueterum literis usitata. Hi autem libri, principes illustrissimi, multis de causis in uestro nomine apparent, sed maxime quod uobis metalla sint fructuosissima: nam cum maiores uestri ex amplis earum & diuitibus regionibus uberes redituum fructus ceperint: item uectigalium, quæ peregrini ex uijs pensitant, incolæ ex decumis: tamen multo uberiores ex metallis ceperunt, ex quibus quo non pauca oppida nobilia orta sunt, Fribergum scilicet, Annebergum, Mariebergum, Snebergum, Gairum , Aldebergum, ut alia omittam: quin, si quid ego sentio, maiores diuitiæ nunc etiam in montosis uestrarum regionum locis sub terra latent, quàm supra terram existant & appareant. Valete, Kempnicij Hermundurorum Cal. Decembris, Anno M. D. L.