Liber XII | Rei metallicae nomina latina graeca |
GEORGII AGRICOLAE
DE RE METALLICA
subterraneis Liber, ab autore recognitus.orpvs subterraneum, ut res ipsa demonstrat, in animatum distribuitur, & inanimatum : quod autem animi expers est, rursus diuiditur in id, quod sua sponte erumpit ex terra, & in id, quod ex eadem effoditur. De altero inanimi genere dixi in quatuor libris De natura eorum quæ effluunt ex terra inscriptis, de altero in decem De natura fossilium : nunc de subterraneis animantibus dicam . Cùm uerò genus animantium omne constet ex quatuor elementis, & corpus humidum ac siccum , id est aqua & terra, ad accipiendum apta sint, necesse est ea ipsa duo elementa animantium materiam esse. Ex quo rursus illud quadam naturæ necessitate consequitur, ut omne animal & in aqua uel terra gignatur, & in eis commoretur at uita fruatur. Nam bestiæ uolucres, & si passim per aerem uolitant, tamen in terra, uel in stirpibus ex ea natis, uel in ædificijs super ipsam collocatis, construunt nidos, & eis aut terra aut aqua cibos suppeditat. Vt enim uerum sit quod perhibent, aues raras illas, & non adeò magnas, quarum pennas longas, & colore luteo dilutiore splendentes, rex Turcarum in superiore parte coronæ, multis gemmis preciosis ornatæ gestat, in aere perpetuum uitæ cursum tenere, foeminam ouis quæ parit, super dorsum maris sinuatum, locatis uentre item sinuato incubare, & pullos excludere, neutram uiuam unquam pedibus breuissimis, & in pluma reconditis terram attingere, tamen solo aere nec ali uidentur posse, nec augescere, sed his quibus uescuntur. Ac uerò etiam bestiolæ, quæ w_uri/gonoi , propterea quòd in terreno isti igni gignuntur , à Græcis nominantur, terra & aqua non carent : gignuntur aunt , ut Aristoteles scribit, in his Cypri fornacibus, in quibus lapis ærarius multos dies crematur: at magnis muscis paulo maiores sunt & subalatæ. In igni ambulant & saliunt, sed emoriuntur quàm primum ab eo dimotæ fuerint. Animantium aunt partim, tametsi latere soleant, non subeunt terræ rimas, nec foramina, nec speluncas: quæ in subterranearum numero non sunt: partim noctu, aut interdiu subterraneas succedunt cauernas, partim certo anni tempore: quarum utræ eo ipso diei uel anni tempore subterraneæ sunt, at dici possunt: partim ferè perpetuo occulte in terra latent: quæ subterraneæ & semper sunt, & proprie dicuntur. Vt autem res expressior & illustrior fiat, paulo altius ordiar. Quoniam animantes omnes natura mutati ones temporum sentiunt, pleræ frigoris aut caloris uitandi causa, uel regionem, locumúe mutant: uel ingrediuntur in domicilia, aut arbores exesas & excauatas: uel subeunt terram. Earum aunt quæ regionem mutant, aliæ semel egressæ nunquam reuertuntur, aliæ reuertuntur: nun quam redire solent rationis participes, hoc est homines. Etenim hi non modo frigoris aut caloris uitandi causa alibi sedem collocant, uerum etiam ex regionibus macris & nihil ferentibus migrant in opimas & fertiles: uel cùm tanta multitudo fuerit orta, quantam non satis commode alit regio, partim aliò ad habitandum eunt . Quo sanè modo alia ora pars terrarum onus, quo premitur, in alia sæpe deponit: quibus de causis Scandia, peninsularum omnium maxima, olim magnam Gothorum copiam unà cum coniugibus & liberis effudit in Sarmatiam & Daciam. Cymbros uerò et Teutones, ex ultimis Galliæ Belgicæ oris, in quas è Germania commigrarunt , maris inundationes exegerunt. Et eædem ac terræ motus at eruptiones ignium & aquarum calidarum effusiones ex Ænaria colonos, quos Hiero tyrannus Syracusanus eò miserat. At his ferè de causis gentes aut uictæ ab his quæ migrarunt, expelluntur & eijciuntur ex proprijs sedibus ac possessionibus, uicissim etiam ipsæ in alienas irruunt & eas occupant: aut subactæ & bello domitæ uictricibus seruiunt : aut tam uictæ quàm uictrices communi conditione libertatis eandem regionem obtinent. Simili modo animantes rationis expertes, maxime uolucres, ex regionibus in quibus & natæ sunt & uiuere consueuerunt, nunquam redituræ in exteras se conferunt : etsi rarius. Quo pacto ab hinc annos sex, locustæ, diræ herbarum, leguminum , segetum, stirpium, quas uastant, pestes, gregatim inuolarunt in Pannonias, in Daciam, in ueterem regionem Marcomannorum, Lygiorum: ut quondam etiam sæpe ex Africa in alias Europæ oras. Quin ut interdum unicus homo in longinquas regiones abit, nec redit unquam, ita unum solum animal: quo modo annos abhinc propè uiginti in Norico captum est animal canis uillis uestitum: cuius, ut cephi Æthiopici, prioribus pedibus similitudo erat cum humanis manibus: posterioribus cum humanis pedibus. Et Alberti cognomento Magni temporibus in Slauorum syluis comprehensæ sunt animantes duæ, mas & fSmina, quarum pedes priores item erant similes manib. humanis: posteriores pedibus humanis: eas uerò ipse putauit esse in simiarum genere. Ac ibim Ægyptiam in Alpibus à Marco Egnatio Caluino præfecto uisam Plin. memoriæ prodidit. Aquilam Northusæ in Toringia, quum ibi consenuisset, mortuam scimus. Hoc etiam anno, qui est octauus & uicesimus imperij Caroli quinti, lanius quidam Dyncelspyhelensis aquilam profligatam occidit, & quasi donum senatui attulit: quæ aquila in eum in equo sedentem, pridie Epiphaniæ prope Rotelin oppidum impetu tam uiolento inuolauit, ut non procul abesset à periculo uitæ. Eodem modo uerisimile est aliquos etiam pisces, cùm semel relirunt mare, in fluuios, qui per longin quas regiones fluunt, ingredi, & nunquam in idem redire. Hactenus de generibus animantium dixi, quæ in regionem è qua egressæ sunt, non reuertuntur: nunc dicam de his quæ reuerti solent: quæ & eædem sunt, & eadem ferè de causa, caloris scilicet uel frigoris uitandi, à regione, cuius incolæ sunt, semigrant: & quidem æstate in locis frigidis, hyeme in tepidis morantur. Etenim homines qui ualetudini dant operam, ut tueri se possint à calore, in æstituis sunt: ut à frigore, in hybernis: qui mos in primis fuit Romanis. At etiam reges et domini multarum gentium æstate in alias terras abeunt, in alias hyeme: nam reges Persarum olim hyberno tempore Babylone degebant, uerno Susis, æstiuo in Ecbatanis. Eodem modo bestiæ uolucres & aquatiles solum mutant & secedunt: quarum aliæ in his ipsis regionibus & locis, in quibus æuum agere consueuerunt, refrigerationem in æstate, in hyeme teporem solent persequi: aliæ in longinquis & ultimis. Ac ferè uolant, natant, eunt ad habitandum in locis, in quibus aer ita sit temperatus, ut cibos ferat uel suggerat: quorum nascendi facultatem eis adimit terra, quando frigore obriguit, uel calore exaruit: aqua eos non suppeditat, quando conglaciauit . Aues enim quædam æstiuo tempore in syluis, hyemali ad horrea & tecta plerun commorantur : ut pica, cornix, lurida, quam i)/k− t on Græci, Latini uocant galgulum: quædam cum æstate æuum agant in syluis, hyeme demigrant in finitimos locos apricos, montium recessus secu− tæ: sicuti uultures, milui, sturni, turdi, merulæ, palumbes, upupæ. Aquatiles etiam uolucres temporibus hybernis se conferunt ad lacus & fluuios, in austri partibus sitos, qui frigore non congelant: aut ad aliquam fluminum partem, cui aqua non conglaciat: ut ardeolæ, mergi, corui aquatici, onocrotali, fulicæ, anates immansuetæ, rdulæ: quædam ab ultimis quasi terris discedunt in ultimas: ueluti grues. Etenim, quod Aristoteles tradit, ex Scythiæ campis proficiscuntur ad paludes Ægypto superiores, unde Nilus profluit. Abeunt etiam longius olores, ciconiæ, immansueti anseres. Paucæ uerò aues hyeme in syluis manent, ut tetraones, attagenes: minus multæ in agris, quarum in numero sunt perdices. Item piscium alij, ut uitare possint solis calores, æstate de litore abeunt in altum: & contrà, ut consectari ant teporem, consenti tempore ex alto, in quo se merserant, emergunt, ac in litore uersantur: ueluti delphini: alij ex mari ingrediuntur in mare, ut thynni hyberno tempore ex Ponto in magnum mare: & contrà uerno ex magno mari in Pontum. Alij eodem tempore in fluuios, ut salmones, thynni , sturiones. At hæ animantes subterraneæ dici non possunt: ut nec ullæ aliæ quæ terræ cauernas non succedunt: etiam si frigoris uitandi causa hybernis mensibus, caloris æstiuis occultentur & lateant, quales sunt in hominum genere qui multum frigidas aut calidas regiones habitant: nam qui illas hyberno tempore, qui has æstiuo in domibus latent, in quadrupedum genere erinacei: hyeme enim se condunt in cauas arbores, in quas autumno poma comportarunt . Similiter glires & mures Pontici, ac serpentes quidam se condunt in cauas arbores: sed hi ipsi maxima ex parte, ut postea dicam , saxorum cauernas succedunt . Quædam etiam blattæ & asellæ rimis parietum & domorum latebris occultantur. Formicæ quo conduntur in aceruis, in quibus congerendis uere & æstate multum operæ & laboris consumpserunt . Apes item domesticæ hyeme ingrediuntur in alueos, syluestres aut in caua arborum, aut in terræ cauernas, aut in parietinas: crabrones quo syluestres in cauernas, & quosdam quasi nidulos arborum : uespæ in earundem domorumúe nidulos, quos æstate construxerunt. Similiter hyeme latent in cauis arboribus non paucæ uolucres, ut cuculus, picus, coruus, cuius caput rubra macula insigne, qui propterea w_ur)r(o− ko/rac( à Græcis nominatur, upupæ quædam. At hirundines tam domesticæ quam agrestes in loca uicina quæ sunt tepidiora secedunt : quæ si defuerint eis, se in angustis montium locis condunt , in quibus aliquando etiam sturni, palumbes, turtures, merulæ, turdi, alaudæ, upupæ latere consueuerunt . Siue autem in arboribus, siue in montibus latuerint, ea de causa uerno tempore deplumes solent conspici . Satis multa, et fortassis plura quàm instituta ratio postulabat, dixi de his animantibus quæ caloris frigorisúe uitandi causa non subeunt terræ ne rimas ne foramina, ne speluncas . Quanquam quæ dicta sunt, ita apte natura cum his quæ sequuntur cohærent, ut distracta uix possint satis commode explicari. Igitur animantium , quarum gratia potissimum hunc scribendi laborem suscepi, tria sunt genera. Quædam enim uel noctu uel interdiu subeunt terræ cauernas, at in eis delitescunt , dormiuntúe: sed pleræ omnes etiam hyeme egrediuntur ad pastum capescendum: quædam certo anni tempore subterraneas succedunt cauernas, & in eis graui somno pressæ alit menses consumunt : quædam ferè perpetuo occulte in terra latent. Primi generis non solum terrenæ sunt, sed etiam uolucres: uerum terrenas primò perse quar. Earum aunt in numero habentur homines cauernas succedentes , qui ex eo nominantur Troglodytæ: quorum alij eas cauernas subeunt caloris uitan di causa, ut qui in Africa habitant ad mare rubrum, & Syrticæ gentes: alij fri goris, ut qui in Asia post Caucasum montem incolunt planiciem septentriones uersus sitam, & Scythicæ gentes , & syluestres homines, qui in Scandiæ regione Scricfinnia noctu nautis infesti sunt: quos ij rogis ardentibus abigunt. In Armenia etiam maiore, ut Xenophon optimus author scribit, sunt domus subterraneæ, quarum ostium putei instar angustum est, inferior pars lata, aditus iumentis sunt fossiles, homines descendunt gradibus. Quin in Te nedo insula piscatores hodie rupium speluncis pro domibus utuntur : ut quondam Cacus latro spelunca inter Auentinum montem & salinas Facies quam dira tegebat Solis inaccessam radijs: ut Sybilla Cumæa antro illo ad Auer num lacum tam musiuo opere insigni quàm uaticinationibus nobili. Et Circe, mulier cantionibus clara, habitauit, )n <25>_e/ i glafuroi_si , ut Homerus canit. In Sedunis etiam in tractu Sittensi ad Bremisam pagum ex rupe excisa sine ullis tignis & trabibus ligneis formatum est integrum coenobium, hoc est, templum, cubicula, conclaue, culina, cella uinaria. Similiter in altis montibus conspiciuntur arces subterraneæ: ut quæ in Alpibus Couolum nominatur, in quam nec equites nec pedites possunt ascendere , sed cùm homines, tum omnia ad uiuendum necessaria ad ipsam attrahuntur: quæ in præcipiti Siciliæ rupe, non longe ab Eryce monte existit, cum Drepano promontorio coniuncta ponticulo, quo solo adiri potest: quæ in Saxonia inter Blancheburgum & Halberstadum est: quæ in Toringia inter Vimariam & Blanchenhainam prope Mellingum pagum: illius nomen est Reinesteinum uetus, huius Pufhardum, at ea distat à Vimaria quatuor milib. passuum: utra ab habitatoribus nunc deserta est & uacua: utra habet in saxo incisam hypocausta, conclauia, scamna, stabula, præsepia, ianuas, fenestras: Saxonica uerò etiam templum, supra quod incolæ extruxerunt speculam, quæ sola subiecta fuit sub aspectum. Hoc templum testudinis figura, & pila media rotunda insigne est: cætera omnia sunt quadrata. Ipse mons Saxonicus præceps est ex omni parte, præter eam qua ascenditur: in cuius planicie excelsus collis clementer assurgit, qui qua parte planiciem spectat, fossa satis alta & lata circumdatur: ex huius collis saxo arenaceo, nonnihil rubro, exciso forma− ta est arx illa, cui multæ & magnæ fenestræ, quin in pede ipsius montis cellæ sunt subterraneæ cum equorum item stabulis. Vtra arx hoc ænigma peperit usitatum Saxonibus & Toringis, Dic quibus in terris arx alto condita monte, Mille ubi per tectum possunt errare bidentes. Hoensteini etiam, quæ arx est Misenæ trans Albim, equorum stabula in saxo incisa sunt. Et Prænestinæ fossæ subterraneæ literis celebrantur, in quarum una Caius Marius obsessus, extinctus occidit. Græcas quo mulieres, quæ meretricium quæstum faciebant publice, in cellulis subterraneis habitasse ex comicorum scriptis apparet: à quibus xamaitupEI)_a nominantur. Et ganeum a) ga_s , quòd esset in terra, dictum putat Terentij interpres. Tales etiam cellæ Romæ fuerunt, & frentiores quidem sub circo maximo, qua pertinet ad naumachiam , & in uico Suburano, & Suramæniano at Thusco: quin Romæ subterraneæ Ditis aræ fuerunt, & subterraneum Consi templum: ac antiquos dijs inferis effodisse scrobes subterraneas, nymphis antra legimus. In maritimis quo Germaniæ quibusdam urbibus, sicut in Prussis Dantisci, & in Saxonibus Lubeci, bona uulgi pars sub terra habitat in testudinibus, super quas exstructæ sunt magnificæ domus, quæ à dominis incoluntur. Eodem modo cuniculus, uulpes, fiber, lutra, meles, & fortassis aliæ quædam bestiæ subeunt cauernas, sed egrediuntur ad pastum ca pescendum etiam hyberno tempore. Ac cuniculus quidem multos fodit specus, & in colles terrenos agit cuniculos: ex qua re nomen inuenit. Mane & uesperi egreditur, reliquo tempore ferè latet. Aliquos aunt specus operit pul uere, ne deprehendantur. Sed eum uiuerra at parui quidam canes, quibus est ad inuestigandum sagacitas narium, in specus & cuniculos immissi, aut liquor feruens in eosdem infusus, fugatum & exturbatum pellunt in retia, quibus capitur. Cuniculis aunt non unus est color: uel enim in cinereo fuscus, uel lepori nonnihil similis, uel maculosus: quomodo candidi nigris uel rutilis maculis stellantur. Vulpes uerò in primis ad fraudem callida, non tam ipsa fodit specus, quàm ab alijs animantibus effossos occupat. Et melem à specu prærepto, quia eius os stercorib. inquinat, foetore abigit. Venatur lepores, cuniculos, mures, gallinas, aues, pisciculos. Dolose autem agit omnia. Etenim sæpe lepores & cuniculos, dum simulat se cum eis colludere uelle, capit incautos, muribus, ut feles, insidiari solet: gallinas noctu, clam ingressa in casas, prehendit & asportat: aues, dum insidiose se fingit mortuam, ad ipsam aduolantes, captas necat & deuorat: aquilæ impetum supina iacens in terra pedibus arcet donec comprehensam laniet. Cauda, quam huic animali magnam & uillis densam natura donauit, à ripis in flumen demissa, pisciculos in eam innatantes capit: & cum paululum de ripa se subduxerit, illam conquassans pisciculos captos excutit in terram ac deuorat. Retrorsum etiam gradiendo ad nidulum uesparum accedit, quòd sibi ab earum aculeis metuat: ac cauda in nidulum immissa, uespas excipit: mox his ipsis refertam extrahens proximo lapidi, uel arbori, uel parieti, uel maceriæ illidit: omnibus uespis isto modo oppressis & interfectis nidulum uastat at exinanit. Eadem cauda canem , cum eam insectatur, hac & illac per ipsius rictum ducta, eludit. At erinaceum, quòd ob metum se in globum concludat, ut se spinis undi possit defendere, permingit, eo modo suffocat. Etenim propter urinam in ipsius os influentem spiritum ducendi nullam habet potestatem. Ea uerò uulpis, quæ canis mediocris ma gnitudo est. Color aunt sæpe rutilus, priore tamen parte canescens: raro can didus, rarius niger. Fiber etiam & lutra egrediuntur ex riparum cauernis, in quibus latent, & se in fluminibus mergunt, ac pisces capiunt quibus uescuntur: sed fructus quo & cortices arborum comedunt. Lutra autem à lutando appellatur. Frenter enim se lauat cum capiendi piscis causa se in aquas, imò sæpe in earum profundum, penitus immergit: quan Varro hoc uocabulum à Græcis fluxisse, & lytram iccirco nominatam putat, quod succidere dicatur radices arborum in ripa, at eas dissoluere: ad tantum autem fere spacium sub aquis natat & currit antea rursus emergens aerem spiritu ducat, ad quantum arcus intentus sagittam potest emittere: m aerem si ducere nequit, ut cæteræ animantes gradientes, suffocatur. Corpus eilatius & longius fele, pedes breues, dentes acuti: à fibro cauda, posteriorib. pedibus, pilis differt. Nam lutra caudam habet longam & reliquarum quadrupedum similem: fiber piscis: squamis tamen non obductam, admodum pinguem, la tam ferè palmum, longam dodrantem. Is si iacet in gradibus, caudam & po steriores pedes demittit in flumen cum frigoribus non conglaciat: si natat, cauda mota quasi remigare solet. Lutræ autem pedes omnes caninis sunt similes: fibri priores caninis, posteriores anserinis. Etenim membranæ quædam digitis sunt interiectæ: ita hi ad natandum, illi ad eundum magis nati apti: nam in aqua & in terra uiuit. Fibri uerò pilus est in cinereo candidus & inæqualis: ubi enim à breuibus duplo longiores existunt: sed lutræ fuscus nonnihil ad castaneæ colorem deflectit, & breuis ac æqualis est, utri uerò nitidus, & mollis, quare utrius pellibus concisis fimbrias uestium ex pellibus nobilibus confectarum, solent exornare: quanquam lutræ pelles longè præstant fibri pellibus: attamen fibrorum quo pelles inter se multum differunt colore: nam aliæ magis aliæ, minus ad nigrum accedunt, quædam ad rufum: nigriores quidem longe cæteris præstant, minus nigri medium locum tenent, subrufi sunt deterrimi. Fiber autem in primis prouidus est & solers: etenim fruticibus & arbusculis dente, tanquam ferro, resectis ante riparum cauernas construit paruas quasdam casas, & in ijs duos tresúe gradus, quasi quasdam cameras: ut cum aqua fluminis crescens inundauerit ripas, possit ascendere cum decrescens resederit, descendere. At etiam cum arborem iam ferè secuit, quoties ictum facit, rotiens suspiciens considerat num sit casura. Timet enim ne, si eo ictu concidat , ab ea, priusquam recedere de loco possit, incautus opprimatur. Nec uerò minus est constans in proposito quàm solers: nam quam arborem ad ripas primo elegit secandam, eam non mutat, etiam si longo temporis spacio dissecare non possit. Hoc animal uocem infantis instar mittit: ipsum aunt uenamur non modo propter caudam qua uescimur, & pellem qua uestimur, sed etiam propter testes, quibus ut medicamentis, utimur: præsertim Ponticis: maximam enim uim habent: Eos testes, castorea medici nominant. Fibrum enim Græci uocant ka/sora. Sed fiber autore Varrone dictus ab extrema ora fluminis dextra & sinistra, qua maxime solet uideri: nam antiqui fibrum dicebant extremum . At meles exit è cauernis, & uagatur in syluis non aliter at lupus, lupus ceruarius, lepus, aper, ceruus, tragelaphus, tarandus, alce, platyceros, caprea, ibex, rupicapra, dama, & aliæ plures. Verum hæ animantes in syluis cubant: posteriores tamen in altissimis montium saxis & rupibus. Meles aunt auide appetit mel, ex quo nomen hoc duxit. Magnitudine est uulpis aut canis mediocris, cuius quodammodo speciem præ se fert, maximè canina. Nam eius duo sunt genera. Vnum canis in star digitatum, quod caninum uocant: alterum ungulas, ut sues, habet bisulcas, quod idcirco suillum appellant. Omnibus aunt melibus crura sunt breuia, dorsum latum, cutis spissa, cuius in metu sufflatæ distentu , utor Plinij uerbis, ictus hominum, & morsus canum arcent: quanquam, si quando cum ijsdem pugnant, ualde mordent. Duris uestiuntur uillis, qui sunt uel albi uel nigri, & dorsum quidem abundat nigris, reliquum corpus albis, excepto capite, quod alternis quibusdam quasi lineis nigris & candidis à suprema capitis parte ad rictum ductis decoratur. Crassæ autem meles non sunt, pingues ta men: quæ earum pinguitudo inuncta, uel cum alijs infusa, renum dolores sedat. Ex huius animalis pelle collaria fiunt, quæ ex eo melia à Varrone nominantur. In ripis etiam fluminum & lacuum nidos fingunt halcyones: nec Aristotelem latuit eas in fluuios ascendere, sed hyeme non occultantur. Auis est non multo maior passere. Cùm autem marinæ halcyonis corpus totum coloribus cæruleo, uiridi, subpurpureo, sed mistis insigne sit, adeo ut ne collum, nec alæ aliquo ex eis careant, & rostrum habeat subuiride, longum, tenue, fluuiatilis seu ripariæ pectus purpureum est, collum & dorsum in uiridi cæruleum, alæ fuscæ, rostrum, ut etiam pedes, cinereum. Vescitur pisciculis & uermibus. Lagopus quo in altissimarum Alpium specubus iuxta glaciem, quæ tota nunquam æstate solis calore lifacta, uel alijs etiam anni temporibus imbre dilapsa diffunditur, nidos construit & cubat. Ex pedibus, quos habet leporis instar uillis & quidem candidis, non plumis, uestitos, nomen traxit. Ei magnitudo columbæ. Color hyeme candidus, æstate in candido cinereus. Longe non uolat, sed Alpibus se tenet. Capta non uiuit, nedum mansuescit. Caro huius auis sano palato est bona, ægroto salutaris. At aues, quibus oculi diurno spacio sunt hebetes, acres, acuti nocturno, interdiu latere, noctu ex latebris euolare, & ad pastum solent accedere, quas iccirco nocturnas appellant: quales sunt uespertilio, bubo, ulula, noctua, nycticorax. Verum hæ non solum in tenebricosis montium & rupium cauernis latent, sed etiam in cauis arboribus, in ædificijs desertis, sub tectis domorum magnificarum & templorum & turrium, quæ raro homines succedunt. Vespertilio autem uenatur culices & muscas, exedit pernas, alias carnes suillas de trabibus suspensas. Cæteræ aues nocturnæ persequuntur mures, hirundines, aues, scarabeos, apes, uespas, crabrones. Sed bubo etiam capit lepusculos & cuniculos. Ea omnium nocturnarum auium maxima ex sono, imò uerò gemitu, m edit, mihi uidetur nomen inuenisse. Caput habet magnum: corpus anseris magnitudine, breue tamen & quasi decurtatum ac colore uarium: rostrum curuum, ungues aduncos, oculos grandes. Huic non multum dissimilis est ulula, sed minor: quæ item ex ululanti uoce nomen hoc traxit. Cum his duabus cognationem habent noctuæ sed differunt uoce. Nec enim ululant, uerum edunt sonum, m Ariftophanes kikkaban_ nominauit. Earum quatuor sunt genera. Vnum, cui pluma aurium modo eminet: quod maximum est, & asio uocatur. Alterum eximij candoris in gutture & uentre, alio qui candidis & luteis maculis alternis distinctum. Tertium paruum , quo, ut etiam senti, aucupes uenantur aues. Quartum minus illo: quod in rupibus saxis uersatur. Hoc, sicut & proximum, ciner is & candidis maculis uariat, item alternis. Nycticorax autem, hoc coruus nocturnus, niger est, ut alterius generis coruus, sed eo plerun nor. At uespertilio, quæ ex uespere, quo euolat, nomen hoc duxit, muonnihil similis est, quare scite scripsit Varro: Factus sum uespertilio, ne muribus planè, ne in uolucribus sum. Alas enim habet & uolat, quod non conuenit cum muribus: sed animalia parit, non oua, in qua re cum uo ucrum natura non congruit, & fStus uberibus admotos lacte nutrit, cum uolucres cibos conquirant undi, quos in os pullorum inserant. Præterea sunt ei dentes, quibus carent uolucres. Caput autem simile habet muri uel cani: aures plerun duas, raro quatuor: dentes serratos: corpus obscure fuluis pilis uestitum, rostrum tamen nigrum, item aures: alas duas, quæ ut draconis & piscis uolantis, non ex plumis constant, sed ex membranis, & quidem nigris. In utra uerò ala habet digitum, cui est unguis, caudam latam, & sicut alas, membranaceam, in qua duos pedes, quorum uter quinos habet digitos uncis unguibus armatos, quibus in parietibus & rimis cauerna um adhærescit. Aut enim pendet, aut uolat, aut iacet. Quia uerò pedes non oriuntur ex corpore, sed ex cauda, ei esse traditur coxendix una. Vocem aeutam ut mus non emittit, uerum ferè ut catellus latrat. Geminos autem, ut Plinius, uolitat amplexa infantes, secum deportat. Cauda & alis affixa dies aliquot uiuit. Quinetiam Troglodytæ, qui in Africa habitant, interdiu, maxime uerò meridie latent in suis specubus. De primi generis animantibus, quæ noctu uel interdiu in terræ cauernis delitescunt, dormiuntúe satis. Abeo ad secundi generis animantes, quæ certo anni tempore, ut dixi, subterraneas cauernas succedunt, & in eis graui somno pressæ menses aliquot, quasi mortuæ sine cibo consumunt, ac usque ad finem eum latent, dum tepore ueris humo excitatæ reuiuiscunt, & reminiscuntur cibum, m tanto tempore oblitæ erant sumere. Tametsi ex his de quibus iam dixi, aliquæ sunt etiam, ut omnis generis quædam bestiæ sunt, in harum numero, ut suo loco dicam . Hæ aunt aut terrenæ sunt, aut uolucres, aut aquatiles, aut earum uita est in terra pariter & in humore: sed terrenas hic quo primò persequar. Ita multæ quadrupedes hyemis aut æstis tempore se in specus condunt. Etenim mures Alpini autumno subeunt cauernas, in quibus æstate cubare consueuerunt. Nam in eis ex fSno, straminibus, sarmentis exstruunt cubilia, in quibus totam hyemem us ad uererinaceorum instar conuoluti delitescunt & dormiunt. In una cauerna plerun septem, aut nouem, aut undecim, aut tredecim. Mira uerò eis machinatio & solertia cum foenum ac reliqua iam congesserunt. Vnus enim humi stratus erectis pedibus omnibus iacet in dorso, in quem, tanquam in plau− strum quoddam, cæteri ea quæ congesserunt, conijciunt, & sic onustum, cauda mordicus apprehensa , in specum trahunt, & quasi quodam modo inuehunt: ex quo euenit, ut per id temporis detrito dorso esse uideantur. Ita posteaquam cubilia in specu strauerint, ipsum aditum at os eius sarmenns & terra obstruunt & obturant, ut tuti à uentorum ui, ab imbribus, à frigore esse possint. Tam autem arcte & grauiter dormiunt, ut effossi & extracti non excitentur antequam in sole expositi uel ad ignem locati concaluerint. Hic mus cognomen ex Alpibus, in quibus nascitur, traxit: color ei est aut fuscus, aut cinereus, aut rutilus: magnitudo ferè leporis: muris species ac figura, ex qua mus dicitur. Attamen mutilas habet aures & quasi decurtatas: priores dentes longos & acutos: caudam amplius duos palmos longam , pedes breues & uillis superius refertos: digitos pedum ursinis similes: ungues longos, quibus alte effodit terram: posterioribus pedibus non secus ac rursus ire solet, ac interdum ingredi bipes. Si cibus huic animanti datur, eum in priores pedes sumit, ut sciurus: ut idem sciurus & simia erectus us eo in clunibus residet quoad ipsum comederit. Vescitur non modo fructibus, sed etiam pane, carne, piscibus, iure, pulmento: cupide uerò lacte, butyro, caseo, quæ cum mandit , oris suctu sonitum sic uti porcellus edit. Multum dormit: at cum uigilat, semper aliquid agit, stramina, fSnum, linteola, ralla cubili suo importans: quibus os ita complet, ut nihil amplius capere possit: reliquum pedibus accipit & trahit. Cum irritatus exarserit iracundia, acriter mordet. Si quando inter se colludunt mures Alpini, ut catelli clamorem faciunt. Cum è cauerna montiuagi egrediuntur ad pastum, ex eis unus aliquis remanet iuxta illius aditum, quàm potest diligentissime & longissime prospiciens. Is cum uel hominem, uel armentum, uel feram uiderit, sine mora clamat: quo audito undi omnes ad cauernam concurrunt. Eorum autem uox fistulæ acutæ & lædentis aures similis est: qua & mutationem aeris significant, & sibi quid aduersi accidere. Dorsum ualde pingue habent , quum cæteræ corporis partes sint macræ: quanquam hæc uere nec pinguitudo nec caro dici potest: sed, ut mammillarum caro in bubus, inter eas est medium quiddam. Illud ipsum utile est puerperis, & his quæ ex utero laborant: quibus etiam eorum prodest pinguitudo. Vigilias præterea tollit. Glires etiam hyeme non solum in cauis arboribus, de qua re suprà dixi, sed in terræ latent specubus. Glirem autem Aristoteles e)leio\n nominat, cinereus, ut Alber tus scribit est, excepto uentre, qui albicat. Ab eo dissert bestiola paulo minor: quam alij Græci hac de causa kamyi/ouron uocarunt , quod uertat & sursum uersus inflectat caudam: aliqui uerò ski/ouron , quòd cauda sua uillis uestita & conferta, quasi flabello corpus soleat inumbrare : aliqui m<25>_ ski/ouron , quòd præterea similitudinem quandam gerat, speciem muris: sicut etiam sciurus Fennicus, qui non cauda, non figura & liniamentis totius corporis, non magnitudine, non moribus, sed solo colore differt à nostrate sciuro: nam in candido cinereus est, cum sciurus nostras sit aut rutilus, aut niger: attamen in ea Sarmatiæ parte, quam hodie Poloniam uocamus, inuenitur cui rutilus color mistus cinereo. Vtri autem sciuro, hoc est tam Fennico quàm nostrati, duo inferiores dentes sunt longi: uter cum graditur, demissam caudam trahit: quum uescitur, cibum in priores pedes, quibus ut mures utitur pro manibus, sumit: posteriorib. et clunibus insistit: uescitur uerò faginis glandibus, castaneis, nucibus auellanis, pomis, & similib. fructibus. Hyeme uerò conis abietis, piceæ, tedæ, aliarum arborum . Vtri uerno tempore pariunt , & pullos, si quis manum in nidum immiserit, in alium , nam faciunt plures, transferunt . Vtrorun carnem tenues comedunt: diuites, d gustatum sapore quodam ingrato commoueat , raro mandunt . Vtri quan in arborib. uersantur, se tamen hyeme non condunt . At gliribus cum hyberno tempore latent, pro cibo somnus: at per id temporis pinguescunt. Quare recte de glire scripsit Martialis,
Tota mihi dormitur hyems, & pinguior illo
Tempore sum, quo me nil nisi somnus alit.
Eius autem caro dulcis. Etsi uerò glires uiuunt in syluis, ut non immerito de eorum penuria in Fundanio, uel De admirandis Varro his uerbis conra tur, Glis nullus est in sylua mea: tamen ueteres gliraria habebant. Quæ qualia debeant esse, idem Varro libro tertio De re rustica tradidit. Et hodie in quibusdam locis syluestribus incolæ fodiunt tellurem , ut in eius cauernis glires inhabitare, & quando uelint eos capere, & in cibo uti possint. Apud Ro manos uerò gliribus uiuarijs in dolijs Fuluius Hirpinus instituit, ut Plinius scriptum reliquit. Mus autem Ponticus, quem hodie uocant Hermelam, hyeme solum in cauis latet arboribus, ut suprà dixi. Est uerò totus niuis instar candidus, excepta cauda digitum longa: eius enim dimidia pars, & quidem inferior, nigerrima. Huic animanti magnitudo sciuri. Persequitur mures & aues quibus uescitur. Eius pelles in preciosarum numero habent: ut etiam mu ris m Lassicium uocant: is in cinereo candidus est, nec duobus digitis cras sior. At mus Noricus, m Citellum appellant, in terræ cauernis habitat. Ei corpus ut mustelæ domesticæ, longum & tenue: cauda admodum breuis: color pilis, ut cuniculorum quorundam pilis, cinereus, sed obscurior. Si cut talpa caret auribus, sed non caret foraminibus, quibus sonum ut auis recipit. Dentes habet muris dentium similes. Ex huius etiam pellibus, quanquam non sunt preciosæ, uestes solent confici. Subit etiam terræ cauernas mus Pannonicus, cui color subuiridis, species mustelæ, magnitudo muris. Sorex quo mensibus hybernis se condit in terra, in quam cauerna ad pedum ferè trium altitudinem descendit: effossus & in sole expositus, ut cæteræ animantes, quæ totam hyemem dormiunt, sensim se mouens euigilat: ei dodrantalis longitudo: color æstate rufus, fusco mistus, autumno cinereus: aures, ut Plinius scribit, pilosæ: caudæ caulis infima parte setosus: nec enim totam habet, ut sciurus, uillis confertam et plenam: quinetiam aurium pili sunt perexigui: hic mus syluestris arbores, sicuti glis & mus Ponticus, & sciurus, scandit: semina pyrorum comedit, & nuces auellanas: quare apud Germanos ex corilo nomen inuenit. At alter mus syluestris sorice breuior est, etenim semipedalis: color dorso & lateribus murinus, uenter albicat: is sub fruticibus terram fodit ad duûm pedum altitudinem: in ultimam cauernæ, ad pedes quatuor longæ, partem congerit omne genus glandium , at nucleos cera sorum & prunorum , aliorum fructuum , sed maxime nuces auellanas, & quidem optimas: unde etiam ipse ab istius generis nucibus nomen traxit: in cauerna fere media nidum pilei instar ex folijs arborum facit, ut aqua, si quando ea stillauerit terra, extrinsecus defluat, ipse siccus intus in nido cubet: ad alterum etiam cauernæ latus habet foramen, per quod ex ea, cum auellanæ nuces effodiuntur, effugere possit. Mus aunt araneus ueluti reliqui mures domestici, non latet in terra: qui ex eo, quod uenenum morsu, sicut araneus, inserat, apud Latinos nomen duxit: apud Græcos uerò, qui muga/lhn uocant, ex eo quod magnitudine, ut Aetius, qui breuiter eum describit, autor est, muri sit æqualis, colore mustelæ similis: hoc est in fusco subrufus, excepto uentre , qui ex cinereo albicat, rostellum habet longiusculum: in utra maxilla dentes in bifidos mucrones desinunt: quare animantes ab eo morsæ quadrifida uulnera accipiunt: ocellos habet minutulos & nigros: caudam breuem, & in ea breuissimos pilos, eius morsus in calidis regionibus plerun est pestifer, in frigidis non est: sed ipse diuulsus, aut dissectus, & uulneri impositus proprio ueneno medetur: hunc captum feles interimunt, ab eius ueneno abhorrentes non mandunt: ut nec murem maiorem : qui, tametsi etiam ipse hyeme non latet, tamen in ualle loachimica ex proximis domicilijs in cuniculos ingreditur, & in his uersatur: alioqui hyberno etiam tempore in domibus nostris solet uagari: mole corporis mustelæ minimæ magnitudinem fere assequitur & exæquat: pilis est subnigris: cauda procera, nec admodum gracili, nec prorsus nuda pilis. At in terra latent aliquot mustelarum genera: nam plura sunt: est emm mustela domestica, quam Græci gos\lhn , Germani ex sono m edit, uiselam nominant . Ea plerun est in dorso & laterib. rutila, raro subfulua: in gutture & uentre semper candida : quin nonnunquam tota candida reperitur, quanquam rarius. Corpus habet tenue, & in longius ductum : caudam breuem , primores dentes breues, non sicuti mus, longos, appetens est seui. Catulos nuper natos, quia ab hominib. et nonnullis alijs animantib . eis periculum metuit, singulis dieb. oreprehensos aliò transfert . Persequitur mures, depugnat cum serpentibus, sed ut à ueneno tuta sit, prius edit rutam . Vbera uaccarum mordet, quæ primum in tumore fuerint, mustelina pelle perfricata sanantur : Hæc mustela, si nostræ domi uiuit, etsi habet suas cauernas, non diu ac multum se condit : si ruri, hyberno tempore in specub. latet. Secundum mustelarum genus Germani iltiß nominant ex Græco uocabulo i)/ktis , quo erudita illa gens appellat syluestrem mustelam : id uerò habitat in riparum cauernis, ubi lutræ & fibri more pisces captos comedit: & uersatur in syluis, ubi prehendit aues: in domibus, ubi gallinas: quare Plinius eam esse domesticam diceret: quarum sanguinem exugit: sed ne clamare possint, earum capita primo mordicus aufert. At etiam earundem oua, quæ furari solet, ac multa in unum congerere , exorbet. Aliquanto maior est mustela domestica, breuior, sed crassior ea syluestri, quæ martes uocatur: pilos habet inæ quales & non unius coloris. Etemm breues subfului sunt: longi , nigri: qui sic ex multis corporis partibus eminent , ut distinctæ nigris maculis esse uideantur : attamen circa os est candida: cum grauiter exarserit, male olet. Quocirca nostri uilissimum quod scortum, & maxime foetidum, pellem huius ictidis solent nominare. Tertium mustelæ genus etiam syluestre, in saxorum rimis & cauernis cubat, quod à Martiale martes, à Germanis martarus nominatur. Martialis uersus hic est in libro decimo Epigram. ad Maternum, Venator capta marte superbus adest. Ei magnitudo felis, sed paulo longior est: crura uerò habet breuiora, item breuiores ungues. Totum eius corpus pilis in fuluo subnigris uestitur, excepto gutture, quod candidum est. Hæc mustela, similiter at proxima, ingreditu domos & necat gallinas, ea rum sanguinem exugit, & oua exorbet. Quartum mustelæ genus item syluestre, in arboribus uitam uiuit, quod etiam uocabulo martis appellatur. Ea mustela syluas insolenter & raro deserit: at in hoc differt à proxima superiore mustela: & insuper quod guttur eius lutei sit coloris, & quod reliqui corporis pilus magis sit obscure fuluus. Huius duo genera quidam esse censent: unum quod in fageis syluis uersatur: alterum quod in abiegnis, at id sanè est aspectu pulchrius. Quintum mustelarum genus omnium pulcherrimum & nobilissimum est, quod Germani zobelam uocant: in syluis, ut martes de qua iam dixi, degit, ea paulo minor, tota tamen obscure fulua, præter guttur, quod habet cinereum. Mustelæ horum trium generum bonitate cæteris omnib. eo magis præstant , quo plures pili candidi cum fuluis permisti fuerint. Zobelinæ autem pelles precij maioris sunt panni auro texti. Etenim comperi optimas quadraginta numero, tot emm uno fasciculo colligari & unà uendi solent , plus quàm milibus nummûm aureorum uenisse. Omne aunt mustelarum genus ira in citatum graue quiddam olet, sed maxime id quod Germani iltiß appellant: omnis præterea mustelæ stercus aliquantum redolet muscum . Noerza aunt , quæ item in syluis uersatur, magnitudine est martis: pilos uerò habet æquales, & breues, at colore ferè similes lutræ pilis: sed noerzæ pelles longè lutræ pellibus antecellunt: at hæ etiam præstant si pili candidi cum reliquis fuerint misti. Reperitur hoc animal etiam in uastis & densis syluis quæ sunt inter Sueuum & Vistulam. Etsi uerò mustelæ omnes nec hybernis latent mensibus, ne subeunt terram, tamen earum formas expressi singulas, quod id, ut arbitror, rerum naturalium studiosis utile sit futurum. At uiuerra quæ cuniculos ex specubus exturbat, paulo maior est mustela domestica. Color ei plerun in albo buxeus. Audax hoc animal & truculentum , ac omni ferè animantium generi infensum at inimicum natura sanguinem earum quas momorderit ebibit, carnem non fermè comedit. Istius ferme ferocitatis est etiam agri uastator & Cereris hostis hamester, quem quidam Cricetum nominant: incolæ Palestinæ quondam Græce a)rktomu_n uocarunt: et quidem iccirco d generis & murini sit, & ursini, cum erectus posterioribus pedibus insistit ob uentris nigrorem esse uideatur: existit iracundus & mordax adeo ut si eum es incaute persequatur, soleat prosilire, & os equi appetere: & si prehenderit , mordicus tenere. In terræ cauernis habitat, non aliter at cuniculus, sed angustis: & idcirco pellis, qua parte utrin coxam tegit: à pilis est nuda. Maior paulo domestica mustela existit: pedes habet admodum breues. Pilis in dorso color est ferè leporis: in uentre niger, in lateribus rutilus, Sed utrun latus maculis albis, tribus numero distinguitur. Suprema capitis pars, ut etiam ceruix, eundem , quem dorsum, habet colorem , tempora rutila sunt, guttur est candidum : caudæ, quæ ad tres digitos transuersos longa est, similiter leporis color. Pili aunt sic inhærent cuti, ut ex ea difficulter euelli possint. Ac cutis quidem facilius à carne auellitur, pili ex cute radicitus extraliantun . At ob hanc causam & uarietatem pelles eius sunt preciosæ. Multa frumenti grana in specum congerit , et utrin dentib. malas emm amplas habet at laxas, mandit. Quare nostri hominem uoracem huius animantis nomine appellant, tanquam sciurus priorib. pedibus tum aures & os demulcet, tum cibum sumit: in eos erectus, posteriorib. & clunibus insistens edit. Ager Toringiæ eorum animalium plenus ob copiam & bonitatem frumenti , ne Misenæ eorum expers est: nam in tractu Pegano & Lipsiano reperiuntur . Criceto minor est uormela, & magis uaria. Etenim præter uentrem, qui item niger est, totum corpus albis, subluteis, rutilis, obscure fuluis maculis decoratur. Cauda etiam, quæ longa sefquipalmum, habet pilos cinereos cum candidis permistos, sed extrema parte nigros. Hactenus dixi de murium & mustelarum ac cognatorum animalium generibus, quorum maxima pars succedit cauernas subterraneas: nunc de histrice dicam, qui item in specus secedit, sed æstiuis, ut Albertus scribit, mensibus: id facit contra morem cæterarum animantium. Eum Græci quidam a)kanqo/xoiron uocant, quòd & similitudinem gerat speciem porci bimestris, & spinis erinacei instar hirsutus sit: attamen caput habet leporino similius: aures humanis, pedes ursinis. Iuba ei est superiore parte erecta & priore cana, tubercula cutis, quæ ex utra oris parte sunt, setas longas & nigras continent ex eis natas: quin reliquæ etiam setæ sunt nigræ. Primæ spinæ à medio oriuntur dorso & à lateribus, sed longissimæ à lateribus, sed longissimæ à superiore eorum parte. Quæ singulæ partim nigræ, partim candidæ sunt: longæ duos, uel tres, uel quatuor palmos, quas, si quam do libitum fuerit, ut pauo caudam erigit, ingressurus in caueam demittit: irritatus iracundia cum cutem intendit, missiles in ora urgentium canum infigit, aut tanto impetu iaculatur ut in ligno figat. Dentes, ut lepus, quatuor habet longos, duos superiore parte, & duos inferiore. Noctu uigilat, interdiu dormit. Vescitur pane comminuto , pomis, pyris, rapis, pastinacis, bibit aquam , sed cupide uinum dilutum. Hoc animal gignit India & Africa, unde ad nos nuper allatum est. Vrsi præterea se hyemis tempore in specuum latebras, quas locus ipsis suppeditat, conijciunt: quòd si nullas suppeditet, eas prioribus pedibus pro manibus usi, faciunt ex ramis & fruticibus congestis & ita tonstructis ut non recipiant imbres, in quæ latibula supini irrepunt. Timent enim de suis uestigijs, quòd in solo impressa eos uenatoribus prodant. Mares autem quadraginta dies, foeminæ quatuor menses se occultant latehris: quo tempore candidam informem carnem & pariunt, & lambentes sensim in propriam formant figuram: quod non ignorauit Ouidius qui canit Nec catulus partu, quem reddidit ursa recenti, Sed male uiua caro est: lambendo mater in artus Fingit, & in formam, quantam capit, ipsa reducit. Abditi primum iacent & arctius dormiunt ad dies quatuordecim, multuntam graui somno fiunt pingues: deinde resident, & priores pedes sugentes uitam ducunt. Ex latibulis uerò rursus prodeunt uere: mares ualde pingues, foeminæ non item, quod pepererint eo tempore, aluum astrictam soluunt aro herba deuorata. Etsi uerò ursi sunt auidissimi cædis, tamen ursæ in homines si prostrauerint se, & os ad terram uerterint, ac aerem spiritu non duxerint, nullam adhibent sæuitiam: sed eos tantummodo odorantes, tamquam mortuos, quos odisse existimantur, relinquunt: ursi autem hominibus nostris noti sunt: multos enim regiones frigidæ gignunt, & quidem fuscos aut nigros: quorum duo sunt genera, magni & parui: hi facilius arbores scandunt , & in tantam magnitudinem, in quantam illi, nunquam crescunt. Vtri comedunt carnes, mel, fructus arborum , herbas. Mysia uerò albos ursos gignit, qui pisces, ut lutra & fiber, capiunt. Latet etiam in terra hybernis mensibus lacerta: quan quam fuerunt qui negarent eam semestrem uitam excedere: reliquis aunt anni temporib. plerun in rubetis & spinetis solet uersari: ei quadrupedi lingua bifida & pilosa: pedes humiles: uerno tempore uiridis color: æstiuo nonnihil pallidus. Latet lacerta Chalcidica, ex ærei coloris lineis, quibus tergum eius distinguitur, nominata. Eadem seps uocatur, quod uul nus, si quem momorderit, putrescat, & sanie male olente soleat manare: à lacerta uiridi non corporis figura differt, sed colore tantum. Latet lacerta aqua tilis, cuius uita est in aqua & in terra, sed crebrius in aqua. Gignitur in lacunis opacis, quæ in pingui solo sunt, & in quibusdam moenium fossis. Parua est, & hanc præterea habet ab alijs lacertis in colore dissimilitudinem , quae ipsa uel cinerea sit, uel in cinereo fusca. Testudinis aut salamandræ instar tardius ingreditur. Irritata si exarserit, elata, et quodam modo inflata, rectis pedibus insistit, & terribilis oris hiatu acriter oculis intuetur eum à quo fuerit lacessita: ma nat sensim lacteo & uiroso sudore us dum tota fiat candida. Imposita sa li caudam mouet ac effugere conatur: nam eum quia ualde mordet, non potest ferre, statim moritur: cùm alioqui uerberata diu uiuat. Latet chamæleon, in India & Africa natus: cuius, ut Aristoteles scribit, corpus in lacertæ figuram est formatum . Eius uerò, ut piscium , & latera deorsum ducta & directa cum uentre iunguntur , & spina lateribus imminet. Facies simillima simiæ, quam Cebum uocant. Cauda prælonga, quæ in tenue desinit, & lori modo permultis implicatur orbibus. Quum steterit, altius quàm lacerta abscedit à terra. Crura non aliter ac lacerta inflectit: singuli eius pedes diuisi sunt in binas partes: quæ talem inter se habent situm, qualem pollex ad reliquam manus partem ei oppositam. Quin etiam hæ ipsæ partes singulæ paululum in digitos quosdam diuisæ sunt: priorum quidem pedum interiores tripartito, exteriores bipartito: posteriorum uerò interiores bipartito, exteriores tripartito. Digiti præterea unguiculos habent similes unguibus animantium, quibus sunt adunci. Totum corpus crocodili instar asperum. Oculi in recessu cauo positi prægrandes, rotundi, obducti cute simili reliqui corporis cuti: in quorum medio exigua relicta est regio, qua uidet: eam nunquam cute operit. Oculum uersat in orbem, & aspectum quoquo uersus refert, at ita quod uult, cernit. Mutat colorem inflatus: cùm aliàs niger à crocodili colore non multum differat: & ut lacerta, pallidus sit, nigris tamen, ut pardus, maculis est uarius. Fit autem mutatio coloris totius corporis. Nam & oculorum & caudæ color non aliter ac reliqui corporis mutatur: motus eius, ut testudinis, admodum tardus est. Pallescit cum moritur, & uita defuncto idem color insidet. Gulam & asperam arteriam eodem situ continet quo lacerta. Carnem nusquam habet nisi in capite & maxillis, cætera membra carent ea, Exiguæ uerò carunculæ sunt maxillis & caudæ, qua parte corpori est agnata. Sanguinem tantummodo habet in corde, in oculis, in loco cordis superiore, & in uenis hinc ductis: at in his quidem perpaucum. Cerebrum paululum supra oculos positum, & cum eis continens est. Cute autem oculorum exteriore detracta complectitur quiddam quod uelut annulus æ eus tenuis pellucet. Membranæ multæ ac robustæ & quæ multo præstant his quæ cæteris sunt, distribuuntur in totum eius corpus. Totus dissectus diu spirat, quòd exiguus admodum motus adhuc in ipsius insit corde. Cum omnes corporis partes com trahit, tum uel maxime costas. Lienem qui conspici possit, nusquam continet. Aura uerò perhibetur ali: unde Ouidius non modo dulcis, sed etiam doctus poeta:
Id quo quod uentis animal nutritur & aura,
Protinus assimilat, tetigit quoscun colores.
Stellio etiam latet, figura similis est lacertæ, natura chamæleonti: nam rore tantum uiuit, & præterea araneis & melle. Eum Nicander a)ska/labon , Aristoteles a\skalabw/thn nominat. Etenim illius tergum guttis stellarum instar lucentibus pictum : ex qua re etiam apud Latinos nomen inuenit: at hoc differt à lacerta. Idem galew/ths à Græcis uocatur. Vt anguis exuit uere membranam hybernam tanquam senectutem: eam nisi præripiatur, deuorat. Quem momorderit stellio, stupor opprimit. In Græcia est uenenatus & pestifer, in Si− cilia innocens. Aduersatur scorpionibus: uitam agit in sepulchris, in cameris, in locis ostiorum & fenestrarum: in clusus in uitro uitam sine ullo cibo su pra semestre spacium ducere potest: eius oculi tantummodo intumescunt, ma li præterea nihil tum patitur. Latet præterea hybernis mensibus salamandra. Etenim hoc anno in Fe− bruario Snebergi maxima uis salamandrarum ex uicinis locis collecta, agglomerata in ultima cuniculi cuiusdam, quondam in Molebergum montem acti, tunc uerò instaurati, parte fuit reperta. Et proximo anno in Nouembri salamandra uiua ex fonte finitimæ syluæ per fistulas in hoc oppidum influxit. Pluuiæ aunt & subsens serenitas salamandras ex citant ex uenis, uenulis, commissuris saxorum : hanc quadrupedem, cui item lacertæ figura, Germani, quia propter crura breuia tarde graditur, Græco nomine mo/lghn appellant. Caput ei magnum, uenter lutei coloris, ut etiam ima caudæ pars: reliquum corpus totum alternis maculis nigris & luteis quasi stellatum distinguitur. Propter frigus ignem, non aliter ac glacies, extinguit: quo modo etiam oua serpentium in ignem camini coniecta, flammam solent extinguere: attamen tam ipsa oua quàm salamandra comburuntur . Salamandra aunt irritata saniem euomit lacteam : huic animali nec masculinum nec foemininum genus falso putant esse. Testudo etiam terrestris totam hyemem in terra latet, at graui somno pressa tempus sine ullo cibo traducit. Scarabei deni rutili, & grylli, qui potissimum noctu strident, aridam fodiunt terram, ut in eius cauernis cubent æstate: grylli domestici etiam hyeme. Nam scarabei ante autumnum , imò prius intereunt quam tota æstas effluxerit: grylli agrestes ante hyemem, ut etiam aranei nigri, qui similiter habitant in terræ rimis. At scolopendra in truncis arborum, aut in lignis supra terram locatis, aut in palis terræ infixis, unde nomen inuenit, cùm putrescunt, & gignitur & uiuit: quibus amotis aut commotis egredi− tur: aliàs plerun solet latere. Pennis caret, sed plurimos habet pedes: quocirca eam ex Latinis alij multipedam , alij centipedam, alij millipedam uocarunt : si quando repit, partem corporis mediam tanquam arcum intendit: si bacillo aliaue re tangitur, se contrahit. Color ei æneus, corpus tenue, nec ualde latum , longum uerò tres digitos, aut summum quatuor. Iam in uolucrib. quæ se condunt, hirundines ripariæ sunt. Etemm plures numero inter se nexæ hybernis mensibus latent in ripis fluminum , lacuum , paludum, & in litoribus ac scopulis maris: unde accidit, ut piscatores interdum ita inter se iunctas ex aquis extrahant. Dictæ autem sunt ripariæ, quòd soleant ripas excauare, & in eis nidos construere ac latere: has Græci & a)/w_oda uocant, non d sine pedibus sint, sed eorum careant usu: & kuye/lous , quòd oua pariant et excubent in cistellis longis, ex luto fictis: quibus aditus sit angustus, ut omni anni tempore belluas & homines uitare, hyeme à frigoribus tutæ esse possint. Hoc differunt ab hirundinib. tam agrestibus domesticis, quòd tibias habeant hirsutas. Hæ, inquit Plinius, sunt quæ toto mari cernuntur , nec unquam tam longo naues, tam comtinuo cursu recedunt à terra, ut non circumuolitent eas apodes. Cætera genera residunt & insistunt, his quies, nisi in nido nulla: aut pendent, aut iacent. Hyeme etiam in cauernis montium, etsi non in his solis, latent uespertiliones, bubones, ululæ, noctuæ, hirundines, sturni, palumbes, turtures, merulæ, turdi, alaudæ, upupæ: de qua re suprà dixi. Iam ex aquatilium quæ latent genere, quædam hyeme, quædam æstate condunt se, uel in coeno, uel in arena: & ita quidem se in ijs condunt , ut reliquum corpus totum tegatur, os sit liberum . Hybernis mensibus hi pisces condunt se, primadiæ, hippurus, coracinus, murena, orphus, conger, turdus, merula, perca, thynnus, raia, & omne genus cartilagineum , cochleæ. Æstiuis uerò mensibus condit se glaucus, asellus, aurata. Tricenis diebus circa canis ortum purpura, buccinum , pectem , delphinus Iam in numero animantium , quarum uita est in terra pariter & in humore latet hyeme lacerta aquatilis, de qua suprà dixi. Crocodilus specum eiusdem hyemis uitandæ causa succedit, & in eo quatuor latet menses. Frigus adeò moleste patitur, ut etiam, cùm non soleat latere, interdiu in terra uersetur, in aqua noctu. Viuus in Europam raro nunc affertur: sed mortuum sæpe pharmacopolæ in officinis suis de trabe suspendunt. Plinius eius figuram & naturam diligenter est persecutus: quadrupes malum , inquit, & terra pariter ac flumine infestum. Vnum hoc animal terrestre linguæ usu caret: unum superiore mobili maxilla imprimit morsum, aliàs terribile pectinatim stipante se dentium serie. Magnitudine excedit plerun duodeuiginti cubita. Parit oua quanta anseres, ea extra eum locum semper incubat prædiuinatione quadam , ad quem summo auctu eo anno egressurus est Nilus. Nec aliud animal ex minori origine in maiorem crescit magnitudinem. Et unguibus hic armatus est, & contra omnes ictus cute inuicta. Hunc saturum cibo piscium & semper esculento ore in litore somno datum , parua auis, quæ trochilos ibi uocatur, rex auium in Italia, inuitat ad hiandum pabuli sui gratia, os primo eius adsultim repurgans, mox dentes, & intus fauces quo, ad hanc scabendi dulcedinem quàm maxime hiantes: in qua uoluptate somno pressum conspicatus ichneumon, per easdem fauces, ut telum aliquod, immis− sus erodit aluum . In eo maior erat pestis, quàm ut uno esset eius hoste natura contenta . Ita & delphini immeantes Nilo, quorum dorso, tanquam ad hunc usum, cultellata inest pinna, abigentes eos præda, ac uelut in suo tantum am ne regnantes, alio quin impares uiribus ipsi, astu interimunt: in uentre mollis est, tenuis cutis crocodilo, ideo se ut territi immergunt delphini, subeuntes aluum illa secant spina. Quin & gens hominum est huic belluæ aduersa in ipso Nilo, Tentyritæ ab insula in qua habitat appellata. Mensura eorum parua, sed præsentia animi in hoc tantum usu mira. Terribilis hæc contra fugaces bellua est, fugax contra insentes: sed aduersum ire soli hi audent : quinetiam flumini innatant, dorso equitantium modo impositi, hiantibus resupino capite ad morsum, addita in os claua, dextra ac læua tenentes extrema eius utrin, ut frenis in terram agunt captiuos. Ac uoce etiam sola territos cogunt euomere recentia corpora ad sepulturam: ita ei uni insulæ crocodili non adnatant, olfactu eius generis hominum, ut Psyllorum serpentes , fugantur: hebetes oculos hoc animal dicitur habere in aqua, extra acerrimi uisus. Quidam hoc unum quandiu uiuat, crescere arbitrantur : uiuit aunt longo tempore . Latent etiam hybernis mensibus in terra ranæ omnes, exceptis temporarijs istis minimis, quæ pallent in cæsio, & reptant in uijs & litoribus. Hæ enim, quia non ex semine, quod effundunt mas & fSmina, cum complexu uenereo iunguntur , sed ex puluere æstiuis imbribus madefacto oriri uidentur, diu in uita esse non possunt. Ita conditur uiridis illa parua, quam Græci & kalami/thn uocant, quòd in arundinetis agere consueuerit: quanquam etiam arbores scandit, at in herbis uiuit: & bre/c(anta , quòd sono sui generis pluuias futuras prænunciet. Nec enim, ut Plinius à nobis dissentiat, est muta & sine uoce. Verno tempore sæpenumero uidetur ex terra eminere media, media adhuc in ea latere. Conduntur uirides ranæ, quæ uersantur in fluuijs at piscinis, & hæ quidem uocales & edules sunt. Conduntur subliuidæ & sub cinereæ, quæ item in fluuijs, lacubus, paludibus, lacunis uiuunt: hæ partim uocales & edules sunt, partim mutæ & non eduntur: quas hybernis mensibus in terra latere argumento est, quòd uerno tempore non tantum earum foetus conspiciantur in lacunis, sed ipsæ ueteres etiam ranæ. Quare uerum non est quod scribit Plinius: mirum semestri uita resoluuntur in limum nullo cernente, & rursus uernis aquis renascuntur, quæ fuere natæ: perinde occulta ratione, cum omnibus annis id eueniat: fStus aunt earum sunt primo carnes paruæ, rotundæ, nigræ, dein oculis tantum & cauda insignes: quas Nicander, quia caudam mouent, molsuei/das , Aratus quia rotundæ, guei/nous , alij Græci batraxi/das , quasi dicas, ranunculos, nominant: quorum postea figurantur pedes, priores ex pectore, in posteriores finditur cauda. Conduntur præterea ranæ pallidæ in hortis agentes, quæ non comeduntur , & mutæ sunt. Conditur deni rana rubeta, quæ ex rubis, sub uepribus enim uersari solet, nomen inuenit: eam Poeta bufonem, Græci fru/non uocant . Duo eius genera, altera terrena, quæ in domibus & uepribus agit: altera palustris, quæ sui generis uocem edit. Vtra uenenata est, utra, si bacillo sæpius uerberctur, inflato corpore uirus primò è clunibus exprimit longius, deinde sudat: cuius sudoris lactei guttæ admodum grauis & putidi sunt odoris: ac cùm occi ditur ferè opij: occiditur autem difficulter. Rana rubeta mulieres ueneficæ quondam ad ueneficia sunt usæ. Mus quo aquatilis hyeme latet in ripis fluminum & riuorum quos incolit. Ei magnitudo ferè muris syluestris: mordet sæpe manus piscatorum , cùm ex foraminib. riparum , cancros fluuiatiles extrahunt. Vorat pisciculos paruos, quales sunt gobiones fluuiatiles, & albur ni: uorat foetus lucij, salaris, barbi, aliorum: quocirca ubi magna uis id genus murium nascitur, riuis uaftitatem solet inferre. Cancer etiam fluuiatilis succedit ripas, & in eis hyeme latet, æstate plerun uersatur. At scorpius, quem Germania tantummodo importatum nouit, in terra non latet: quan in parieti bus, & sub lapidibus. Iam deni in serpentium genere, qui maxima ex par te terreni sunt, uipera, quam Græci e)xi/dnhn uocant, hyeme subit saxa. Ea longa est circiter cubitum, & maculis in cinereo fuscis plena. Primò intra se ouaparit: dein his exclusis uiuas animantes: nec tamen ipsa catulos singulos, ut Nicander & Plinius scribunt, diebus singulis parit uiginti numero: nec cæ− teræ tarditatis impatientes perrumpunt latera occisa parente: sed ut nobis ser pentium speculatores affirmant, uno eodem die catulos plerun undecim, plures interdum parit: & quidem eis superstes uiuit. Nec uerò etiam cum uiperæ commiscent corpora sibi circunuolutæ fSmina maris caput insertum in os, ut idem Plinius scribit, abrodit uoluptatis dulcedine: non aunt mas modo, uerum etiam fSmina natura breuem & quasi mutilam habet caudam, non ut pleræ aliæ serpentes longam: sed differunt inter se: etenim fSminæ caput est latum, maris acutum . Cùm hic mordet ac uirus euomit, apparent uestigia duorum dentium acutorum: cum illa, plurium: uipera non lac modo sicuti serpentes cæteri, appetit, sed etiam uinum : unde eam Galenus in lagenam uino refertam rrepsisse scribit, & uinum , in quo demortua fuit, potum elephantiase laboran i remedium fuisse: contra ad uiperæ morsum multa saciunt, sed maxime taxi arboris succum facere Claudium Cæsarem edicto proposito Romanos admonuisse Suetonius scriptum reliquit. Minori aunt uiperæ dipsas est assimilis: quæ cùm alba sit, eius caudam duæ nigræ distinguunt lineæ: à se ictum inexplebili siti enecat, ex quo nomen hoc duxit: quin ipsa multum sitit: quocirca immoderato potu onustæ umbilicus rumpitur, et grauius onus effundit: hanc alij causonem, alij presterem uocant: sed prester, ut corpo ris forma non multum à dipsade differat, effectu differt: nam ictum extemplo sideratione quadam reddit immobilem ac mente alienum: mox pilis defluentibus cum pruritu ac uentris solutione absumit. Condit etiam se in terra, sicuti cæteræ serpentes ferè omnes, uel in saxorum rimis cæcula: ex cæcitate apud Germanos quo nominata: quam eadem de causa Nicander tuflw_− pa , alij tufli_non nominant: etemm caret oculis. Color ei in luteo uiridis, & ualde splendens: nun pede est longior, nunquam digito crassior, ea sicut & uipera, ut Columella scriptum reliquit, sæpe cùm in pascua bos improuide supercubuit, lacessita onere morsum imp imit. Quin amphisbæna hebetes habet oculos: item parua est & tarda, sed biceps: quare alterutro capite, cum ei libitum fuerit, progredi uel regredi potest: unde ei nomen impositum : densæ cuti color insidet terræ, uarijs notis distinctæ. Huic non dissimilis est figura scytale, sed pinguior: ei crassitudo quæ manubrio ligonis, longitu do quæ lumbrico: hæc cum uerno tempore exuuias posuerit, foeniculo, ut cæteræ serpentes non uescitur: ex baculo nomen inuenit. Tum hybernis mensibus in caua terræ uelloca saxosa ingreditur natrix à natando appellata: qua de causa à Græcis ex aqua u(/dros nominatur: & xe/rsudros , quòd & in terra & in aqua uersetur. Nec assentior Lucano qui chersydrum à natrice distinguit. Est aunt infesta & inimica ranis: forma non differt ab aspide, sed colore, qui ei plerun in cinereo candidus. Ex natricum genere uidetur esse Calabricus serpens, etiamsi maculosus sit. Eum his uersibus describit Virgil.
Est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis,
Squammea conuoluens sublato pectore terga,
At notis longam maculosus grandibus aluum,
Qui dum amnes ulli rumpuntur fontibus, & dum
Vere madent udo terræ, ac pluuialibus austris
Stagna colit, ripis habitans hic piscibus atram
Improbus ingluuiem, ranis loquacibus explet.
Postquam exhausta palus, terræ ardore dehiscunt,
Exilit in siccum, & flammantia lumina torquens
Sæuit agris, asper siti at exterritus æstu.
Ex natricum præterea genere sunt boæ, in tantam, Plinio autore, amplitudi nem exeuntes , ut, diuo Claudio principe, occisæ in Vaticano solidus in aluo spectatus sit infans. Aluntur primo bubuli lactis succo, unde nomen traxere: sunt emm nihil aliud quam domesticæ at uernaculæ natrices. Aspis aunt est longitudine IIII. pedum , crassitudine hastæ. Color eis non unus: nam alijs squa lidus, alijs uiridis & uarius, alijs cinereus, alijs igneus: maxime Æthiopicis. Oculi hebetes in temporibus, & iuxta supercilia carunculæ instar calli eminent: quocirca quasi somniculosa nictare non cessat, sed animantium strepitu facile excitatur. Gignit eam Ægyptus, Æthiopia, & cæteræ regiones Africæ. Coniugæ, utor Plinij uerbis, fermè uagantur, nec nisi cum compare uita est: ita alterutra interempta, incredibilis alteri ultionis cura: persequitur interfectorem, unum eum in quantolibet populi agmine noticia quadam infestat: perrumpit omnes difficultates, permeat spacia, nec nisi amnibus arcetur, aut præceleri fuga. Huic ichneumon, qui similis est mustelæ, maxime inimicus est: ita non tantum eius oua perdit, sed ipsum etiam interficit: ete nim mergit se limo sæpius, siccat sole: mox ubi pluribus eodem modo se corijs loricauit, in dimicationem pergit: in ea caudam attollens ictus irritos auersus excipit, donec obliquo capite speculatus inuadat in fauces: aspides autem Galenus in tria distribuit genera, in chelidonias, cherseas, ptyadas, à sputo cognominatas: quas Cleopatra sibi admouit. Aspis uerò frigoris impatiens hyeme inclusus at abditus latet in arenis: ut in cauis fagis aut r cubus dryinos: ex qua re nomen inuenit: eam alij, ut Nicander scribit, hydron, alij chelydron nominant: est enim natrici, quod ad caput attinet, similis, sed tergum habet cinerei coloris, crassitudo & longitudo ei est mediocris anguillæ, grauiter olet: ranarum fStus, cauda insignes persequitur: & eam contra musca magna. At cerastes ex cornibus nomen traxit, quæ modo cochleæ instar gemina, modo quadrigemina gestat in capite: & quidem corporea: quorum motu, scribit Plinius, reliquo corpore occultato solicitat ad se aues: alio qui in uiperæ figuram est formatus. Color ei squalidus: in frigidis tamen regionibus reperitur natrici similis figura & colore: quanquam raro in his reperiri soleat. In Africa in arenis & orbitis uersatur: alibi plerun in saxorum rimis, in quibus latet hyberno tempore. Aristoteles colubros etiam The banos tradit esse cornutos. Hæmorrhoos quo in saxorum rimis agit: ea ex profluente sanguine nomen inuenit: nam cùm alim momorderit, prima nocte sanguis erumpit ex auribus, ex naribus, ex ore unà cum sputo, ex uesica cum lotio, ex uulneribus cum sanie: gingiuæ præterea & caro quæ est sub unguibus, stillant sanguine, si m hæmorrhois fSmina momorderit: est autem longa pedem, non multum crassa: etenim paulatim in tenuem caudam desinit: colore aliàs cinereo, aliàs candente. Ex fronte eminent duo cornicula, item corporea: obli ac tardius serpit, & perinde strepit ac si arundines transeat. Huic figura similis est sepedon, sed corniculis caret, & contrarie serpit: color ei ruber: à putredine, quæ mox sequitur eius morsum, nominatur. Porphyrus uerò, ut Ælianus tradit, palmi est magnitudine, capite candidissimo, reliqua purpureus, morsu innocuus, quippe qui dentibus careat. Inuenitur in Indiæ locis uadosis: captam cauda suspendunt, uiuentis ex ore defluentem liquorem legunt in uasculis æreis: alterum item ex iam defuncto liquorem nigrum similiter in altero uase excipiunt: & hic quidem in esculentis seu poculentis, cum grano sesami datus tabe lenta unius, uel etiam duorum annorum spacio paulatim enecat: ille more cicutæ statim absumit. Acontias autem, quem Latini iaculum appellant, ex arborum ramis se iaculi instar uibrat in animal quod præterierit: ex qua re nomen reperit: nec uerò solum desuper se uibrat in animal, sed humi positus, si fuerit lacessitus, iaculi modo corpus intorns eminus petit aduersarium. Cenchris uerò, quam Nicander cenchrinen uocat, ex eo quòd crebris maculis milij semini colore similibus, sit interstincta, nomen inuenit, de qua Lucanus:
Quam semper recto lapsurus limite cenchris
Pluribus ille notis uariatam tingitur aluum,
Quàm paruis tinctus maculis Thebanus ophites
Concolor exustis at indiscretus arenis.
At basiliscus ex eo nominatur, quòd ita ueneno cæteris serpentibus præstet, ut rex purpura & insignibus regijs ijs, in quos dominatur, antecellit. Caput ei acutum, & color flauus. Cyrenaica, inquit Plinius, hunc generat prouincia, duodecim non amplius digitorum magnitudine, candida in capite macula, ut quodam diademate insignem: sibilo omnes fugat serpentes : nec flexu multiplici, ut reliquæ, corpus impellit, sed celsus & erectus in medio incedens, necat frutices: non contactos modo, uerum & afflatos: exurit herbas: rumpit saxa: talis uis malo est. Creditum quondam ex equo occiso hasta, & per eam subeunte ui, non equitem modo, sed equum quo absumptum. Huic tali monstro, sæpe etenim enectum concupiuere reges uidere, mustelarum uirus exitio est: adeo naturæ nihil placuit esse sine pari. Inijciunt eas cauernis facile cognitis sola tabe: necant illæ suo odore, moriuntur, & naturæ pu− gnam conficiunt. Basiliseum ex uolucrum, quas Ægyptij uocant ibes, ouis gigui theologus Cassianus affirmat: uulgus ex ouo, d gallus peperit, mon strose asserit nasci: qualis fuisse perhibetur is qui Zuiccæ aliquot homines necauit suo ueneno, qua de causa dominus cellæ, in qua crat, fores clausit, muro sepsit. Sequitur draco à uidendo appellatus, d acrius cernat quam cæteræ serpentes, quocirca ueteres eum thesauris custodiendis præfecerunt : at in ipsius custodia ædes sacras, adyta, oracula posuerunt. Est autem ad ad− spectum pulcher: etenim totus niger, præter uentrem, qui subuiridis, & car− nem sub mento, barbæ speciem præ se ferentem, quæ felle tincta uidetur esse. Pellis utrius supercilij pinguis. Ipse præterea utrin triplici dentium ordine decorus: nec tamen multum mordens. Pugnat in alijs regionibus cum aquila, in Africa & India cum elephante. Nam in his sunt uicenûm cubitorum. Duplex eius genus: unum terrenum, quod iam descripsi: alterum uolucre, cui ut uespertilioni membraneæ suntalæ. Id ex uastitate Libyæ uento Africo inuehi in Ægyptum Cicero scriptum reliquit. Vnum habui longum sesquipedem, quo Ambrosium Fibianum donaui: cui ferè color crocodili fuit: de hoc scribit Lucanus:
Vos quo qui cunctis innoxia numina terris
Serpitis aurato nitidi fulgore dracones
Pestiferos ardens facit Africa, ducitis altum
Aera cum pennis, armenta tota sequuti
Rumpitis ingentes amplexi uerbere tauros,
Nec tutus spacio est elephas, datis omnia letho,
Nec uobis opus est ad noxia fata ueneno.
Vt autem ex dictis serpentibus aliquæ in calidissimis regionibus nullo anni tempore necesse habent latere, certe in arenis & rimis saxorum solent cubare. Serpit etiam teredo, caret enim non modo pennis, uerum etiam pedibus: sed ea cui color æneus sub lignis putridis & nascitur & latet, ac plerun iuxta scolopendram inuenitur. Crassitudo ipsi est minimæ pennæ an serinæ, qua utimur, cùm scribimus: longitudo scolopendræ, sed teres est. Hactenus de animantibus, quæ in terra latent, aliquo anni tempore: nunc dicam de subterraneis proprie uere sic dictis, hoc est de his quæ intra terram gignuntur , & semper ferè sub terra, quasi defossæ uiuunt. Hæ aunt ipsæ par tim in terra sicca, partim in humida, uel in aquis subterraneis uitam agunt . Primi generis sunt talpa, mus, rana uenenata, spondylis, ascarides, lumbrici, cochleæ cauaticæ: alterius, pisces subterranei: quas animantes singulas persequar: & primò quidem talpam . Ea quadrupes est non multum dissimilis muri, cæ ea tnm : quanquam oculorum effigies, scribit Plinius, inest, si quis prætentam detrahat membranam , quæ non est pilis uestita: liquido audit etiam obruta, extracta ex terra, quam in aruis, magis uerò in pratis & hortis, passim egerit, diu non potest uiuere: crura habet breuia, quare tarde graditur: digiti, qui in prioribus pedib. sunt quini, in posterioribus quaterni, oens acutis unguiculis, quibus terram fodit, armantur: pilos aunt habet nigrore splendido insignes: qui catulis earum sunt albi. Vescitur ranis, etiam uenenatis, lumbricis, radicibus frugum & herbarum: ex earum pellibus pileoli & cubicularia fiunt stragula. Sequitur mus subterraneus, quem alij agrestem uocant. Seruius à Cicerone nitedulam putat nominari. De hoc Vergilius:
sæpe exiguus mus
Sub terris posuit domos, at horrea fecit,
Aut oculis capti fodere cubilia talpæ,
Inuentus cauis bufo, & quæ plurima terræ
Monstra ferunt.
Duplex autem est, minor scilicet & maior, ille non multo maior existit domestico mure minore: hic non multo minor domestico mure maiore: quin caudam ut ille longam habet ac crassam. Corrodit, imo exest, plane interdum consumit radices lupuli, pastinacæ, rapi, & reliquorum leguminum . Vastat messes: uerum ea pestis non semper in terra latet, sed nonnunquam egreditur, etsi rarius. Contrà rana uenenata, quam metallici nostri ex ignis colore qui insidet ei, w_uei/fr<25>on , suo tamen uocabulo nominant , in saxis perpetuo quasi condita & sepulta latet. Altius intra terram gignitur, & reperitur modò in uenis, uenulis, saxorum commissuris , cum hæ excauantur: modo in saxis ita soli dis, ut nulla foramina, quæ uideri possint, appareant, cum cuneis diuiduntur. Quo sanè modo & Snebergi & Mannisfeldi fuit inuenta. Ea ex subterrane is cauernis elata in lucem primò turget ac inflatur, mox de uita decedit: talis etiam rana crebrius reperitur in Gallijs Tolosæ, in saxo arenaceo rubro, candidis maculis distincto, ex quo molæ fiunt: quocirca id genus saxa omnia, prius molas ex eis faciant, perfringunt : quae ni fecerint ranæ, ubi cum molæ uersantur, concaluerint, inflari solent , & disruptis molis frumenta ueneno inficere. Spondylis aunt uermis intra terram reperiri solet, ita circa radices conuolutus ut uerticilli, quod Græci <25>_o/ndulon uocant , speciem præ se ferat: unde nomen inuenit. Ei longitudo & crassitudo minimi digiti: caput rubrum , reliquum corpus album , nisi quod superne sit aliquantum nigrum, ubi cibo, quem sumit, turget: quæ hortorum pestis, cùm nec careat pedibus, nam sex habet, nec serpat, tamen Plinius scribit, genus id serpentis est radices herbarum totas consumit , fruticum corticem, quo radices eorum obducuntur, tantum abrodit: quinetiam edit radices cucumeris asinini, chamæleontis nigri, centauri, peucedani, aristolochiæ, uitis syluestris: cum aliud animal eas non attingat. Sed uermis quadrupes, qui in Maio natus in agris currit, item crassus & longus minimum digitum, ut pulices terreni, in leguminibus orti, supra terram uiuit. Ei corpus molle, nigror splendidus, gracilis isthmus: posterior corporis pars pectori adhæret: cùm in manus sumitur, eas pingui liquore inficit, pellit urinam, sed unà sanguinem. Ascarides etiam , qui sunt uermes parui, non unius & eiusdem coloris: nam alij candidi, alij lutei, alij nigri, sæpius aratro excitantur . Reperiuntur autem plures in unum alim locum congregati: hi uastant sata: etenim ualidas segetes radicibus subsectis enecant. At lumbricos, qui item intra terram gignuntur, & oculis carent, pluuiæ eliciunt. Concinne igitur Euclio Plautinus, solicitus de aula auro referta, inquit ad Strophylum:
Foras, foras lumbrice, qui sub terra erepsisti modò,
Qui modò nusquam comparebas, nunc quom compares, peris.
cohærent. Accedo nunc ad alterum animantium subterranearum genus, quod in humidis terræ locis agit: etsi lumbrici etiam & aliæ quædam id genus animantes in terra tantum gignuntur humida. Pisces aunt fossiles duorum generum inueniuntur, sed intra terram nonnihil teretes ut anguillæ, uerum pelle carent tenaci: squamis etiam, ut & gobij: duram nec admodum iucundam gustui habent carnem: maiores crassi sunt ferè duos digitos: minores, digitum: illi longi circiter palmos quatuor: hi tres. Sonum edunt acutum . Eos pharmacopolæ in uitrum inclusos de trabe suspendunt, ut spectaculum hominibus præbeant: longo tempore alunt pane & alijs quibusdam. Ex fluminibus aunt quæ currunt in locis paludinosis, egressi per riparum uenas longius penetrant in terram: & interdum in proximi oppidi cellas us subterraneas, in quibus uinum uel ceruisia solet condi. Attamen Theophrastus scribit eos reperiri iuxta fluuios, & in aquosis locis. Cùm enim terram inundauerit aqua, ex alueis fluminum egredi in eam: cùm decreuerit, relinqui in exiccata. Ita persentes humorem terram subire: dein humore exiccato in halitu permanere: non aliter ac pisces inter cæteros salitos uiuunt. In latebris autem propter sensuum stuporem eos nihil sentire, sed effossos se mouere. Non dissimile ait accidere in Ponto his piscibus quos glacies complectitur. Etenim non prius sentiunt & mouentur, quàm in patinam iniecti coquantur. Verùm nullos pisces, qui in fluuijs uersari semper soliti fuerunt, post inundationes in locis siccis relictos subire terram uidemus, sed omnes de uita decedere. Ita cùm fossiles pisces etiam in locis, quos non inundauit aqua, soleant inueniri, certum est illos eò per uenas & uenulas penetrare. De qua re ultra Albim Orteranti, quod oppidum est ad Polsenicium fluuium, diligenter aduerti. Nec in Germania modo fossiles pisces reperiri solent, sed etiam post Pyrenæos montes, ut Polybius in quarto & trigesimo historiarum libro tradit, us ad Narbonem amnem planicies est: per quam fluuij feruntur Iliberis, & Roschinus, fluentes propter urbes eiusdem nominis, quæ habitantur à Celtis. In hac igitur planicie sunt pisces fossiles dicti. In ea enim est terra tenuis, & multum nascitur gramen: sub quod altitudine duorum uel trium cubitorum per arenam aqua fluminum dilatata fluit. Et si quando inundauerint cum aqua, pisces terram subeuntes alimenti causa, nam mirifice appetunt graminis radices, planiciem efficiunt refertam piscibus subterraneis, quos incolæ effodiunt. Inueniuntur etiam fossiles pisces circa Heracleam, & in multis Ponti locis, ut Theophrastus memoriæ prodidit: in Paphlagonia, ut Eudoxus. Quin, si Senecæ credimus, sub terra sunt stagna obsessa tenebris & locis amplis. Animalia quo illis innascuntur, sed tarda & informia, ut in aere cæco, pingui concepta, & in aquis torpentibus facta. Et, ut idem scribit, in Caria circa Idimum urbem, cùm exilisset unda, periere quicun illos ederant pisces, quos ignoto ante eum diem coelo nouus amnis ostendit. Postremò in subterranearum animantium, seu, quod placet theologis, substantiarum numero haberi possunt dæmones, qui in quibusdam uersantur fodinis. Eorum autem duplex est genus. Sunt enim ti uculenti & terribiles aspectu: qui plerun metallicis infesti at inimici sunt. Talis fuit Anneber gius ille, qui operarios duodecim amplius flatu interfecit in specu, qui corona rosacea appellatur. Flatum uerò emittebat ex rictu. Equi enim specie habentis procerum collum & truces oculos dicitur uisus. Eiusmodi etiam fuit Oenebergius, nigro cucullo uestitus, qui in fodina Georgiana operarium è solo sublatum in superiore loco maximæ illius concauitatis quondam feracis argenti collocauit, non sine corporis attritu. Certe Psellus, cùm sex genera dæmonum definiat numero, hoc cæteris peius esse dicit: quòd ipsi amictui sit crassior materia. Quidam philosophi hos & similes dæmones, qui nocentes sunt, & natura improbi, nominant brutos, & rationis expertes. Sunt deinde mites, quos Germanorum alij, ut etiam Græci, uocant Cobalos, quòd hominum sunt imitatores. Nam quasi læticia gestientes rident: & multa uidentur facere, quum prorsus nihil faciant. Alij nominant uirunculos montanos, significantes staturam , qua plerun sunt: nempe nani tres dodran tes longi. Videntur aunt esse seneciones & uestiti more metallicorum , id est, uittato indusio, & corio circum lumbos dependentes induti. Hi damnum dare non solent metallicis, sed uagantur in puteis & cuniculis: & quum nihil agant , in omni laborum genere uidentur se exercere: quasi modo sodiant uenas, modo in uasa infundant id quod effossum est: modo uersent machinam tractoriam. Quanquam uerò interdum glareis lacessunt operarios, rarissime tamen eos lædunt. Nec lædunt unquam, nisi prius ipsi cachinno fuerint, aut maledicto lacessiti. Ita non admodum dissimiles sunt dæmonibus, tum his qui raro hominibus apparent, quum quotidie partem laboris domi perfici ant, & curent iumenta: quibus quod nostri causa benigne faciant, generi hominum sint, aut saltem esse uidentur amici, nomen imposuerunt Germani, Gutelos enim appellant: tum Trullis uocatis: quos sexu tam mulieris uiri ementito, cùm apud alias nationes, tum maxime apud Suionas in famulatu fuisse fuerunt. Sed dæmones montani potissimum laborant in his specubus, è quibus metalla effodiuntur iam, uel ea effodi posse spes est. Quocirca metallici non deterrentur à laboribus, sed omen inde capientes alacriori animo sunt, & uehementius laborant.