Jump to content

De schismate Donatistarum/2

Checked
E Wikisource
LIBER 2
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corporum


 Liber I Liber III 


OptMil.DeScDo 11 Optatus Milevitanus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin


LIBER SECUNDUS.

[recensere]

In hoc secundo libello declaratur quae sit una et vera Ecclesia catholica, et ubi et apud quos maneat, et quinque dotes Ecclesiae in Catholica esse magis, quam in ea parte quam sibi schismatici facere voluerunt, et quod impie novacula poenitentiae raserint capita sacerdotum, et quod homicidia fecerint, et illa quae ad salutem credentium procurata fuerant, aut canibus dederint, aut abjecerint. I. Quid sit, et ubi sit Catholica Ecclesia, et quod ubique terrarum diffusa. --Quoniam et qui fuerint traditores ostensum est, et schismatis origo ita monstrata est, ut pene oculis perspecta videatur; etiam haeresis ab schismate quid distet, ostendimus: illud demonstrare jam proximum est (quod nos promisimus secundo loco esse dicturos) quae sit una Ecclesia, quam columbam et sponsam Christus appellat. Ergo Ecclesia una est, cujus sanctitas de sacramentis colligitur; non de superbia personarum ponderatur: ergo hanc unam columbam et dilectam sponsam suam Christus appellat. Haec apud omnes haereticos et schismaticos esse non potest. Restat ut uno loco sit. Eam tu, frater Parmeniane, apud vos solos esse dixisti; nisi forte quia vobis specialem sanctitatem de superbia vindicare contenditis; ut ubi vultis, ibi sit Ecclesia; et non sit ubi non vultis. Ergo ut in particula Africae, in angulo parvae regionis, apud vos esse possit: apud nos in alia parte Africae non erit? In Hispaniis, in Gallia, in Italia, ubi vos non estis, non 29 erit? Si apud vos tantummodo esse vultis, in tribus Pannoniis, in Dacia, Moesia, Thracia, Achaia, Macedonia, et in tota Graecia, ubi vos non estis, non erit? Ut apud vos esse possit, in Ponto, Galatia, Cappadocia, Pamphilia, Phrygia, Cilicia, et in tribus Syriis, et in duabus Armeniis, et in tota Aegypto, et in Mesopotamia, ubi vos non estis, non erit? Et per tot innumerabiles insulas, et caeteras provincias, quae numerari vix possunt, ubi vos non estis, non erit? Ubi ergo erit proprietas catholici nominis, cum inde dicta sit catholica, quod sit rationabilis et ubique diffusa ? Nam si sic pro voluntate vestra in angustum coarctatis Ecclesiam: si universas subducitis gentes, ubi erit illud, quod Filius Dei meruit? ubi erit quod libenter ei largitus est Pater, in secundo psalmo dicens: Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Ps. II, 8)? Ut quid tale infringitis promissum, ut a vobis mittatur quasi in quemdam carcerem latitudo regnorum? quid tantae pietati obstare contenditis? quid contra Salvatoris merita militatis? permittite Filium possidere concessa: permittite Patri promissa complere. Cur ponitis metas? cur figitis limites? Cum a Deo Patre Salvatori tota terra promissa sit, non est quidquam in aliqua parte terrarum, quod a possessione ejus videatur exceptum. Tota est donata terra cum gentibus; totus orbis Christo una possessio est. Hoc probat Deus, qui ait: Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Et in LXXI psalmo, de ipso Salvatore sic scriptum est: Dominabitur a mari usque ad mare, et a fluminibus 30 usque ad terminos orbis terrae (Ps. LXXI, 8). Pater dum donat, nihil excipit: vos ut concedatis unciam, totam libram auferre conanimi. Et adhuc nitimini suadere hominibus, apud vos solos esse Ecclesiam; auferentes meritum Christo, negantes praestitutum a Deo. O vestra ingrata et stulta praesumptio! Christus vos cum caeteris in societatem regni coelestis invitat, et cohaeredes sitis hortatur: et vos eum in haereditate sibi a Patre concessa fraudare laboratis, dum Africae partem conceditis, et totum terrarum orbem, qui ei a Patre donatus est, denegatis. Quid mendacem videri vultis Spiritum sanctum, qui in XLIX psalmo, omnipotentis Dei benevolentiam narrat, dum dicit: Deus Deorum Dominus locutus est, et vocavit terram, ab ortu solis usque ad occasum. Vocata est ergo terra ut caro fieret, et sicut legitur, facta est, et debet laudes creatori suo. Denique commemoratur, Spiritu sancto hortante, et dicente in CXII psalmo, dum dicit: laudandum nomen Domini ab ortu solis usque ad occasum: et iterum in XCV psalmo: cantate Domino canticum novum. Si hunc versum solum diceret, possetis dicere, quia vos solos hortatus est Spiritus sanctus. Sed ut ostenderet, quia non ad vos solos dictum est, sed ad Ecclesiam quae ubique est, secutus est, dicens: cantate Domino, omnis terra: pronuntiate in gentibus gloriam ipsius, in omnibus populis mirabilia ejus. Pronuntiate, inquit, in gentibus: non dixit in particula Africae, ubi vos estis: pronuntiate, inquit, in omnibus populis: qui omnes populos dixit, neminem excepit: et vos solos ab omnibus populis, de quibus hoc mandatum est, separatos esse gratulamini: et vultis vos solos esse totum, qui in omni toto non estis. Laudandum, inquit, nomen Domini, et a tota terra, et ab ortu solis usque ad occasum. Numquid Pagani extra legales possunt aut cantare Deo, aut laudare nomen Domini, et non sola Ecclesia, quae in lege est? quam si apud vos tantummodo esse dicitis, fraudatis aures Dei. Si vos soli laudatis, totus tacebit orbis, qui est ab ortu solis usque ad occasum. Clausistis ora omnium Christianarum gentium: indixistis silentium populis universis, Deum per momenta laudare cupientibus. Igitur si et Deus debitas sibi laudes exspectat, et ut sonent, Spiritus sanctus hortatur, et totus orbis quod debet Deo, paratus est reddere, ne fraudetur Deus: etiam vos ipsi laudate cum omnibus; aut quia noluistis esse cum omnibus, soli conticescite.

II. Cathedram, primam Ecclesiae dotem, Catholicorum esse, non Donatistarum, probat ex Cathedra Petri. --Ergo probavimus eam esse Ecclesiam catholicam, quae est in toto terrarum orbe diffusa; ejus jam commemoranda sunt ornamenta: et videndum ubi sint 31 quinque dotes, quas tu sex esse dixisti: inter quas cathedra est prima, ubi nisi sederit episcopus, conjungi altera dos non potest qui est angelus: videndum est quis et ubi prior cathedram sederit. Si ignoras, disce: si nosti, erubesce: ignorantia tibi adscribi non potest: restat ergo ut noveris. Scientem errare peccatum est; nam ignorantibus nonnumquam solet ignosci. Igitur negare non potes scire te in urbe Roma Petro primo Cathedram episcopalem esse collatam, in qua sederit omnium Apostolorum caput Petrus; unde et Cephas appellatus est: in qua una cathedra unitas ab omnibus servaretur, ne caeteri Apostoli singulas sibi quisque defenderent, ut jam schismaticus et peccator esset, qui contra singularem cathedram alteram collocaret. III. Successio Romanorum episcoporum. -- Ergo cathedram unicam, quae est prima de dotibus, sedit prior Petrus: cui successit Linus, Lino successit Clemens, Clementi Anacletus, Anacleto Evaristus, Evaristo ( Alexander, Alexandro ) Sixtus, Sixto Telesphorus, Telesphoro Iginus, Igino 32 Anicetus, Aniceto Pius, Pio Soter, Soteri ( Eleutherius, Eleutherio ) Victor, Victori Zephirinus, Zephirino Calixtus, Calixto Urbanus, Urbano Pontianus, Pontiano Anterus, Antero Fabianus, Fabiano Cornelius, Cornelio Lucius, Lucio Stephanus, Stephano Sixtus, Sixto Dionysius, Dionysio Felix, Felici ( Eutychianus, Eutychiano Caius, Caio ) Marcellinus, Marcellino ( Marcellus, Marcello ) Eusebius, Eusebio Miltiades, Miltiadi Sylvester, Sylvestro Marcus, Marco Julius, Julio Liberius, Liberio Damasus, Damaso Siricius, hodie qui noster est socius: cum quo nobiscum totus orbis commercio formatarum, in una communionis societate concordat. Vestrae cathedrae vos originem reddite, qui vobis vultis sanctam Ecclesiam vindicare. IV. Pseudo-episcopi et conventicula Donatistarum in urbe Roma. -- Sed et habere vos in urbe Roma partem aliquam dicitis; ramus est vestri erroris, protentus de mendacio, non de radice veritatis. Denique si Macrobio dicatur, ubi illic sedeat, numquid potest dicere, in cathedra Petri? quam nescio si vel oculis 33 novit, et ad cujus memoriam non accedit quasi schismaticus, contra Apostolum faciens, qui ait: memoriis sanctorum communicantes (Rom. XII, 13). Ecce praesentes sunt ibi duorum memoriae Apostolorum.. Dicite si ad has ingredi potuit; aut obtulit illic, ubi sanctorum memorias esse constat. Ergo restat, ut fateatur socius vester Macrobius, se ibi sedere, ubi aliquando sedit Encolpius: si et ipse Encolpius interrogari posset, diceret se ibi sedere ubi ante sedit Bonifacius Ballitanus : deinde si et ipse interrogari posset, diceret, ubi sedit Victor Garbensis, a vestris jamdudum de Africa ad paucos erraticos missus. Quid est hoc, quod pars vestra in urbe Roma episcopum civem habere non potuit? Quid est, quod toti Afri et peregrini, in illa civitate sibi successisse 34 noscuntur? non apparet dolus? non factio, quae mater est schismatis? Interea Victor Garbensis ut hinc prior mitteretur, non dico lapis in fontem, quia nec valuit puritatem catholicae multitudinis perturbare: sed quia quibusdam Afris urbica placuerat commoratio ; et hinc a vobis profecti videbantur, ipsi petierunt ut aliquis hinc, qui illos colligeret, mitteretur. Missus est igitur Victor: erat ibi filius sine patre, tiro sine principe, discipulus sine magistro, sequens sine antecedente, inquilinus sine domo, hospes sine hospitio, pastor sine grege, episcopus sine populo. Non enim grex aut populus appellandi fuerant pauci, qui inter quadraginta, et quod excurrit, basilicas, locum, ubi colligerent, non habebant. Sic speluncam quamdam foris a civitate, cratibus sepserunt, ubi ipso tempore conventiculum habere potuissent: unde Montenses appellati sunt. Igitur, quia Claudianus Luciano, Lucianus Macrobio, 35 Macrobius Encolpio, Encolpius Bonifacio, Bonifacius Victori successisse videntur: si Victori diceretur, ubi sederit? nec ante se aliquem illic fuisse monstraret, nec cathedram aliquam, nisi pestilentiae ostenderet. Pestilentia enim morbis exstinctos homines ad inferos mittit, qui inferi portas suas habere noscuntur; contra quas portas, claves salutares accepisse legimus Petrum, principem scilicet nostrum; cui a Christo dictum est: tibi dabo claves regni coelorum, et portae inferorum non vincent eas. (Matt. XVI.) V. Donatistae scissurae auctores pacis inimici. --Unde est ergo quod claves regni coelorum vobis usurpare contenditis, qui contra cathedram Petri, vestris praesumptionibus et audaciis, sacrilegio militatis? beatitudinem repudiantes, qua laudari meruit, qui non abiit in concilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit (Ps. I, 1). In consilio impietatis itum est a majoribus vestris, ut divideretur Ecclesia. Inierunt etiam peccatorum viam, dum Christum partiri conati sunt, cujus Judaei nec vestimenta scindere voluerunt: cum apostolus Paulus clamet et dicat, numquid divisus est Christus (I Cor. I)? Et utinam si jam malam viam intraverant; agnito peccato, super se reverterentur, id est emendarent quod erraverant; revocarent quam fugaverant pacem. Hoc erat de via reverti: in via enim ambulatur, non statur. Sed quia parentes vestri reverti noluerunt; ipsos constat in via peccatorum stetisse. Quorum gressus impulerat furor, retentos ligavit pigra discordia: et ne regredi ad meliora potuissent, ipsi sibi schismatis compedes posuerunt, ut in errore suo pertinaciter starent, ne ad pacem, quam deseruerant, reverti potuissent. Nec audierunt Spiritum sanctum, dicentem in psalmo XXXIII (v. 15), diverte a malo, et fac bonum: inquire pacem, et persequere eam; sed steterunt in via peccatorum suorum. Sederunt etiam in cathedra pestilentiae, quae (ut supra diximus) seductos mittit ad mortem. Sed et dum vos parentum errorem colentes, studiose defenditis, haeredes sceleris esse voluistis, cum filii pacis vel sero esse possetis. Cum in Ezechiele propheta scriptum sit, extolle vocem tuam super filium peccatoris, ne vestigia patris sui sequatur, quoniam anima patris mea est, et anima filii mea est. Anima quae peccat, sola punietur (Ezec. XVIII, 3, 19 et 20): si displiceret vobis quod parentes vestri peccaverunt, de admissu suo soli redderent rationem: hoc modo vel vos beati esse possetis, et laudem de ore prophetae percipere, qui ait in psalmo I, Beatus vir qui non abiit in concilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit; sed in lege Domini voluntas ejus. Quid est aliud in lege habere voluntatem, nisi divina praecepta et religiose discere, et cum timore complere? in qua lege scriptum est (in Evangelio): pax hominibus in terra bonae voluntatis: (Luc. II, 14); et alio loco (in Esaia propheta): ponam fundamenta pacis in Sion (Es. LX, 17): et alio loco (in psalmo LXXXIV), videamus quid loquatur Dominus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et alio loco (in psalmo LXXV), venit Filius Dei, et factus est in pace locus ejus: et alio loco (in psalmo LXXI), suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam; et in Evangelio, pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27): et Paulus ait, qui pacem serit, pacem et metet (II Cor., IX): et in omnibus 36 epistolis suis, pax in vobis abundet; et in psalmo XXXIII (v. 15) quaere pacem, et consequeris eam. Fugata recesserat pax a patribus vestris; vos eam, sicuti a Deo mandatum est, quaerere deberetis, quam nec ultro voluistis quaerere, nec oblatam libenter accipere. Quis enim in tot provinciis, quibus nati estis, audivit? et si aliquis audivit, quis non vestrum miretur errorem? quis non vestrum facinus damnet? Igitur cum manifestum sit, et ipsa luce sit clarius, nos cum tot innumerabilibus populis esse, et tot provincias nobiscum: jam videtis vos in parte unius regionis positos, et ab Ecclesia vestris erroribus esse separatos, frustra vobis solis hoc nomen Ecclesiae cum suis dotibus vindicare, quae magis apud nos sunt quam apud vos: quas constat ita sibi connexas et individuas esse, ut intelligatur unam ab altera separari non posse. Etenim numerantur in nomine, sed uno intellectu suo junguntur in corpore: ut in manu digiti, quos intervallis singulos videmus esse distinctos. Unde, qui tenet unum, totos teneat necesse est, cum unusquisque a paribus separari non possit. Adde quod non unam solam, sed omnes proprie possidemus. VI. De Angelo, secunda Ecclesiae dote; eum non esse apud Donatistas. --Igitur de dotibus supradictis cathedra est (ut diximus) prima, quam probavimus per Petrum nostram esse, quae ducit ad se angelum. Nisi forte eum vobis vindicantes, habetis in loculis clausum. Mittite illum si potestis, excludat septem angelos, qui sunt apud socios nostros in Asia, ad quorum ecclesias scribit Joannes apostolus; cum quibus ecclesiis nullum communionis probamini habere consortium. Unde vobis angelum, qui apud vos possit fontem movere, aut inter caeteras dotes Ecclesiae numerari. Extra septem ecclesias, quidquid foris est, alienum est (Apoc. I): aut si inde habetis aliquem unum, per unum communicatis et caeteris angelis, et per angelos supra memoratis ecclesiis, et per ipsas ecclesias nobis. Si ita est, litigium perdidistis. VII. Spiritum sanctum esse in Ecclesia, non apud Donatistas. -- Ecce jam apud vos dotes esse non possunt; non enim Spiritum Dei soli vobis vindicare potestis, aut includere quod intelligitur et non videtur. Sic enim in Evangelio scriptum est: nam Spiritus Deus est, et ubi vult adspirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat et quo eat (Joan. III): Permittite Deum unde velit ire, et quo velit accedere habeat 37 libertatem: qui audiri potest et videri non potest. Et tamen studio criminandi libenter blasphemare voluisti, ut diceres: Nam in illa Ecclesia quis spiritus esse potest, nisi pariat filios gehennae? Vomuisti de pectore tuo convicium, et putasti adjungendum esse de Evangelio testimonium, ubi lectum est: Vae vobis, hypocritae, qui circuitis maria et terras, ut faciatis unum proselytum, et cum inveneritis, facitis eum filium gehennae dupliciter quam vos estis (Mat. XXIII, 15). Si hoc convicium faciendum erat, quod non licet: quamvis sine causa fiat, utinam aliquis ex vestro numero hoc dixisset: et tamen te hoc dixisse satis admiror, id falso in alterum dicere, ex quo, si ordinationem tuam consideres, possis et erubescere. Commemorasti enim lectum esse in Evangelio, vae vobis, hypocritae, qui circuitis maria et terras, ut faciatis unum proselytum, hoc est, ut mutetis alicujus sectam. Tu quidem cujus sectae fueris nescio: tamen importune a te hoc dictum est : aestimo quod te jam forte hujus dicti poeniteat. Numquid nos aliquas peragravimus terras? numquid nos aliqua circumivimus maria? numquid nos ad peregrinos accessimus portus? numquid nos aliquem adduximus Hispanum et Gallum? aut nos ordinavimus ignorantibus peregrinum? VIII. De fonte, sigillo et umbilico, notis Ecclesiae. -- Nam et fontem constat unam esse de dotibus, unde haeretici non possunt vel ipsi bibere, vel alios potare; quia soli sigillum integrum (id est symbolum catholicum) non habentes, ad fontem verum aperire non possunt. Nam cum in Canticis Canticorum scriptum sit: Umbilicus tuus, ut crater tornatilis (Cant. VII, 2): umbilicum altare affirmare conatus es. Si umbilicus membrum est in corpore, inter dotes esse non potest quod membrum est. Si ornamentum est, pars corporis non est. IX. Dotes Ecclesiae esse apud Catholicos, neutiquam apud Donatistas. --Restat jam ut dotes quinque esse videantur: quae dotes, cum sint Ecclesiae catholicae (quae est in tot provinciis supra memoratis), etiam apud nos hic in Africa deesse non possunt. Intelligite vel sero vos esse filios impios, vos esse ramos fractos ab arbore, vos esse abscisos palmites a vite, vos rivum concisum a fonte. Non enim potest esse 38 origo rivus, qui parvus est, et non de se nascitur: aut arbor ramus concisus, cum arbor fundata suis radicibus gaudeat, et ramus, si fuerit exsectus, arescat. Jamne vides, frater Parmeniane, jamne sentis, jamne intelligis te argumentis tuis contra te militasse? cum probatum est nosse in Ecclesia sancta catholica, apud quos et symbolum Trinitatis est, et per cathedram Petri, quae nostra est, per ipsam, et caeteras dotes apud nos esse. Etiam sacerdotium, quod in nobis annullare visus es: in excusatione erroris et livoris vestri, dum post nos rebaptizatis, et post socios vestros in peccato detectos, hoc non facitis. Dixisti enim quod si sacerdos in peccato sit, solae possint dotes operari. Igitur, quia docuimus et quid sit haeresis, et quid sit schisma, et quid sit sancta Ecclesia: et hujus sanctae Ecclesiae est constituta persona, et hanc esse catholicam, quae sit in toto orbe terrarum diffusa: cujus membra et nos inter alios sumus: cujus dotes apud illam ubique sunt. Deinde in primo libro probavimus, ad nos non pertinere traditionis invidiam, et hoc crimen etiam a nobis esse damnatum. X. Apud Catholicos esse vera Ecclesiae sacramenta. --Jam illud mihi volo respondeas, cum de solis Ecclesiae dotibus loqui voluisti, et de sanctis ejus membris ac visceribus tacuisti: quae sunt procul dubio in sacramentis et in nominibus Trinitatis. Cui concurrit fides credentium, et professio, quae apud acta conficitur angelorum, ubi miscentur coelestia et spiritalia semina, ut sancto germine nova possit renascentium indoles procreari: ut dum Trinitas cum fide concordat, qui natus fuerat saeculo, renascatur spiritaliter Deo. Sic fit hominum pater Deus, sancta sic fit mater Ecclesia. Haec omnia intelligo a te ideo non esse nominata, ne in iis omnibus ratio baptismatis agnosceretur: ubi nihil sibi operarius, qui homo est, vindicet, quod vos facitis. Ideoque ad solas dotes te conferre voluisti, quas velut manu apprehensas, aut arca conclusas, Catholicis denegans, vobis solis eas frustra vindicare conatus es. Cum agatur de regeneratione, cum agatur de homine innovando, nulla a te credentium fides, nulla professio nominata est: dum vis de solis dotibus loqui, haec omnia, sine quibus 39 spiritalis illa nativitas reparari non potest, in silentio remisisti: et cum dotes ad sponsam, non sponsa ad dotes pertineat, sic ordinasti dotes, quasi ipsae videantur generare, non viscera; quae intelliguntur plus posita in sacramentis quam in ornamentis. XI. Ecclesiam paradisum merito dici, sed toti terrarum orbi respondentem. --Nec illud praetereo, quod ore tuo et sensu nostro Ecclesiam paradisum esse dixisti: quae res sine dubio vera est: in quo horto Deus plantat arbusculas. Et tamen Deo divitias suas denegastis, cujus hortum in angustias cogitis, dum vobis solis immerito omnia vindicatis. Utique plantationes Dei sunt diversa semina per diversa praecepta. Justi, continentes, misericordes et virgines, spiritalia sunt semina: harum rerum arbusculas in paradiso Deus plantat. Concedite Deo ut hortus ejus sit longe lateque diffusus. Quid illi negatis Orientis et Septentrionis, etiam Occidentis provinciarum omnium, et innumerabilium insularum populos christianos: contra quos vos soli pauci, rebelles estis, et cum quibus nullum communionis consortium possidetis. XII. Ex oblationis oratione unam et ubique diffusam Ecclesiam colligi. --Jam et mendacium vestrum hoc loco juste damnari potest, quo quotidie a vobis sacrificia condiuntur. Nam quis dubitet, vos illud legitimum in sacramentorum mysterio praeterire non posse? afferre vos Deo dicitis pro Ecclesia quae una est: hoc ipsum mendacii pars est, unam te vocare, de qua feceris duas: et offerre Deo vos dicitis pro una Ecclesia, quae sit in toto terrarum orbe diffusa. Quid si unicuique vestrum dicat Deus: quid offers pro tota, qui non es in tota? Si nos vobis displicemus, quid vobis fecit Antiochia civitas? quid Arabia provincia? Unde probamus venientes a vobis esse rebaptizatos. XIII. Laudes Ecclesiae commemoratas a Parmeniano Catholicis convenire. --In uno tibi solo, Parmeniane frater, ingrati esse non possumus; quod Ecclesiam nostram, id est, catholicam, quae continetur toto orbe terrarum, quamvis ab ea sis alienus, laudare voluisti, in numerando dotes; in quarum numero satis errasti, et in dicendo, quia ipsa est hortus conclusus, et fons signatus, et unica sponsa. Hoc nos de nostro dicimus; nam tu de alieno locutus es. Quidquid de laudibus Ecclesiae dicere potuisti, nos priores eadem loquimur. Traditores vobiscum et ipsi damnamus eos videlicet, quos, si meministi, in primo libro demonstravimus. Et cum sit nobis cum universo terrarum orbe communio, ex universis provinciis nobiscum: sic jamdudum duas ecclesias comparare voluisti, quasi sola habeat Africa populos Christianos, in qua vitio vestro duae videntur partes effectae: et dum immemor factus es Christi dicentis, unam esse sponsam suam; tu in Africa non dixisti duas esse partes, sed duas Ecclesias. Certe una est, quae ex voce Christi meruit indicari, qui ait: Una est columba mea, una est sponsa mea. XIV. Catholicos nihil crudeliter egisse. --Et tu hujus vocis oblitus, ad invidiam Catholicis faciendam, his locutus es verbis: Neque enim Ecclesia illa dici potest quae cruentis morsibus pascitur, et sanctorum sanguine et carnibus opimatur. Certa membra sua habet Ecclesia episcopos, presbyteros, diaconos, ministros, et turbam fidelium: dicite cui generi hominum in Ecclesia nostra hoc possit adscribi quod objicere voluisti? specialiter nomina aliquem ministrum; ostende aliquem diaconum nomine suo; indica hoc ab aliquo factum esse presbytero; proba hoc episcopos admisisse; doce aliquem nostrum cuiquam insidiatum esse. Quis nostrum quemquam persecutus est? quem a nobis persecutum esse aut dicere poteris aut probare? 40 Quia tibi unitas displicet, hoc si crimen putas, argue nos Thessalonicensibus, Corinthiis, Galatis, septem Ecclesiis quae sunt in Asia communicasse. Si nefas tibi videtur, aut si reatum putas, memoriis apostolorum et sanctorum omnium communicasse: hoc nos fecisse, non solum non negamus, sed etiam gloriamur. XV. Pax et felicitas Ecclesiae antequam turbaretur a Donatistis. --Sed ut ostendam partem vestram (ut dixi) cruentis morsibus pastam, Christianorum sanguine et carnibus opimatam, a principio suo vester jam rabidus commemorandus est furor, jam vestra retexenda impietas, jam stultitia demonstranda. In quo prius est ostendere, erubescendam laetitiam vestram, et gaudia criminosa, quod vobis pristini erroris libertatem factam esse contigerit. Recensete tempora, discutite rationes rerum, dissimilia vota et personas diversas attendite. Redeat in memoriam Constantinus imperator Christianus: quem famulatum exhibuerit Deo, quae habuerit vota, ut remotis schismatibus inter mortua omni dissensione, sub toto coelo filios suos gaudens, in uno videret sancta mater Ecclesia. Reddiderat unam communionem, maritis uxores, parentibus filios, fratribus fratres. Quibus rebus Deus se laetari testatur, dum dicit in psalmo CXXXII: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. Etenim cum Africanos populos et Orientales et caeteros transmarinos pax una conjungeret, et ipsa unitas repraesentatis omnibus membris corpus Ecclesiae coagularet: dolebat hoc diabolus, qui semper de fratrum pace torquetur. Illo tempore sub imperatore christiano, desertus in idolis tamquam inclusus, jacebat in templis. Hoc eodem tempore duces et principes vestros merita relegaverant sua. In Ecclesia nulla fuerant schismata, nec Paganis licebat exercere sacrilegia: pax Deo placita apud omnes Christianos populos habitabat: diabolus moerebat in templis, vos in regionibus alienis. XVI. Juliani edictum in gratiam Donatistarum. --Deinde, ut nobis notum est, secutus alius imperator, vobiscum vota sinistra concipiens, ex famulo Dei factus est minister inimici, apostatam se edictis suis testatus est: quem precibus rogastis, ut reverti possetis: quas preces, si vos negatis misisse, nos legimus. Nec difficultatem praebuit, quem rogastis: ire praecepit pro voto suo, quos intellexerat ad disturbandam pacem cum furore esse venturos. Erubescite si ullus est pudor: eadem voce vobis libertas est reddita, qua voce idolorum patefieri jussa sunt templa. XVII. Donatistarum furor et crudelitas. --Eisdem pene momentis vester furor in Africam revertitur, quibus Diabolus de suis carceribus relaxatur. Et non erubescitis, qui uno tempore cum inimico 41 communia gaudia possidetis! Venistis rabidi, venistis irati, membra laniantes Ecclesiae: subtiles in seductionibus, in caedibus immanes, filios pacis ad bella provocantes. De sedibus suis multos fecistis extorres, cum conducta manu venientes basilicas invasistis: multi ex numero vestro per loca plurima (quae sub nominibus dicere longum est) cruentas operati sunt caedes, et tam atroces, ut de talibus factis, ab illius temporis judicibus relatio mitteretur. Sed intervenit et occurrit judicium Dei, ut ille, qui vos jamdudum redire jusserat, imperator profanus et sacrilegus moreretur, qui persecutionem vobis provocantibus jam miserat aut mittere disponebat. XVIII. Donatistarum caedes et facinora. --Operata est apud loca supradicta in Catholicos trucidatio, memoramini per loca singula, qui fuerint vestri discursus. Nonne de numero vestro fuerunt Felix Zabensis et Januarius Flumenpiscensis , et caeteri, qui tota celeritate concurrerunt ad castellum Lemellense: ubi cum contra importunitatem suam viderent basilicam clausam, praesentes jusserunt comites suos, ut ascenderent culmina, nudarent tecta, jactarent tegulas: imperia eorum sine mora completa sunt; et cum altare defenderent diaconi catholici, tegulis plurimi cruentati sunt, duo occisi sunt, Primus filius Januarii, et Donatus filius Nini, urgentibus et praesentibus coepiscopis vestris supra memoratis: ut sine dubio de vobis dictum sit: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem (Ps. XIII, 3). De qua re Primosus episcopus catholicus loci supra memorati, in concilio vestro apud Thenestinam civitatem questus est, et querelas ejus dissimulanter audistis. Ecce a vobis factum est quod dixisti: Ecclesiam non esse quae cruentis morsibus pascitur; et aliud sunt milites 42 missi, aliud episcopi ordinati. Quod contra nos invidiose loquimini, ab aliis factum est, non a nobis: quod dicitis non debuisse fieri, vos fecistis. Commemorasti et beatissimum apostolum Paulum dixisse, sine ruga et sine sorde Ecclesiam esse debere. Episcopis vestris jubentibus et praesentibus, supra altare catholici diaconi occisi sunt; similiter et apud Carpos. Non tibi videntur inexpiabiles sordes? in Mauritaniae civitatibus, vobis intrantibus, quassatio populi facta est: mortui sunt in uteris matrum, qui fuerant nascituri. Non tibi videtur ruga, quae non possit ullis satisfactionibus tendi aut explanari? Quid tale a nobis admissum est? nos exspectamus vindicem Deum. Et invidiam facitis Macario, qui si aspere aliquid fecit pro unitate, leve esse videri poterit: dum vos pro dissensione tanta mala acerba, cruenta et hostilia feceritis. Quid commemorem Tipasam Caesariensis Mauritaniae civitatem? ad quam de Numidia Urbanus Formensis, et Felix Idicrensis , duae faculae, incensae livoribus, cucurrerunt: quietorum et in pace positorum animos perturbantes: nonnullorum officialium et favore et furore juvante, et Athenio praeside praesente cum signis, catholica frequentia exturbata et cruentata, de sedibus suis expulsa est: lacerati sunt viri, tractae sunt matronae, infantes necati sunt, abacti sunt partus. Ecce vestra Ecclesia, episcopis ducibus, cruentis morsibus pasta est. Post hoc etiam illud addidisti: Quantum vult consumat edacitas vulturum, tamen major est numerus columbarum. Ubi est quod vulgo dicitur, memoriam custodem habere oportet mendacem? Oblitus es, quod paulo ante dixisti, Ecclesiam unam columbam Christi in Canticis canticorum. Si una est apud vos Ecclesia, una est columba: quid est quod dicere voluisti, numerus major est columbarum? XIX. Eucharistia a Donatistis canibus data, ampulla chrismatis in praeceptis projecta, aliaque eorum sacrilegia. --Et quod vobis leve videtur, facinus immane commissum est, ut omnia sacrosancta supra memorati vestri episcopi violarent. Jusserunt Eucharistiam canibus fundi; non sine signo divini judicii: nam iidem canes accensi rabie, ipsos dominos suos, quasi latrones, sancti corporis reos, dente vindice, tamquam ignotos et inimicos laniaverunt. Ampullam quoque chrismatis per fenestram, ut frangerent, jactaverunt; et cum casum adjuvaret abjectio, non defuit manus angelica, quae ampullam spiritali subvectione deduceret: projecta casum sentire non potuit; Deo muniente, illaesa inter saxa consedit. Et possent ista non fieri, si mandata Christi in memoria haberetis, qui ait: Ne dederitis sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos, ne conculcent eas pedibus suis, et conversi elidant vos (Matth. VII, 6). Quid tale ab operariis unitatis fieri potuit? unde nobis Catholicis 43 vanam invidiam facere laboratis. Inde revertentes Urbanus Formensis et Felix Idicrensis, invenerunt matres, quas de castimonialibus fecerant mulieres. Ecce quales, frater Parmeniane, episcopos celas: et cum pro tuis erubescere debueras, Catholicos innocentes accusas. Interea supra memoratus Felix inter crimina sua, et facinora nefanda, ab eo comprehensa puella cui mitram ipse imposuerat, a qua paulo ante pater vocabatur, nefarie incestare minime dubitavit. Et quasi de peccato sanctior fieret, Tysedim velociter properavit. Sic Donatum annorum septuaginta episcopum, hominem innocentem spoliare ausus est episcopali nomine et officio et honore. Venit schismaticus ad episcopum catholicum, ad innocentem reus, ad Dei sacerdotem sacrilegus, incestus ad castum, ad episcopum jam non episcopus; sed de placito et de conjuratione vestra securus, vestris legibus et decretis armatus: manus, quas paulo ante peccata gravaverant, capiti innocentis injecit: et de illa lingua ausus est ferre sententiam, quae jam nec ad poenitentiam agendam vel idonea videbatur. Ecce quales, frater Parmeniane, defendis: ecce pro qualibus jamdudum dotes operari dixisti. XX. Contra Donatistas qui se sanctos dicunt, nullum hominem esse a peccato immunem et perfectum. --Etiam vos ipsi, qui sancti et innocentes videri ab hominibus vultis, dicite, unde est ista sanctitas, quam vobis licentius usurpatis? quam Joannes apostolus profiteri non audet, qui ait: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Hoc qui dixit, sapienter se ad Dei gratiam reservavit. Est enim Christiani hominis, quod bonum est, velle; et in eo, quod bene voluerit, currere: 44 sed homini non est datum, perficere: ut post spatia, quae debet homo implere, restet aliquid Deo, ubi deficienti succurrat: quia ipse solus est perfectio, et perfectus solus Dei Filius Christus. Caeteri omnes semi-perfecti sumus. Quia nostrum est velle, nostrum est currere; Dei, perficere. Unde beatissimus apostolus Paulus, ait: Neque volentis, neque currentis, sed ad Dei gratiam pertinentis (Rom. IX, 16). Nam et a Christo salvatore nostro, perfecta sanctitas non est data, sed promissa. Denique sic ait: Sancti eritis, quia ergo sanctus sum (Levit. XI, 45). Solus est ergo perfectus et sanctus. Denique non dixit, sancti estis, sed, sancti eritis, dixit. Unde est ergo, quod vobis perfectam sanctitatem de superbia vindicatis? nisi ut appareat, quia vos ipsos decipitis, et veritas in nobis non est. In Joannis schola esse noluistis. Cum enim seducitis aliquos, promittitis vos indulgentiam peccatorum esse daturos: et cum vultis donare peccata, vestram profitemini innocentiam: et remissionem peccatorum sic datis, quasi nullum habeatis ipsi peccatum. Non est ista praesumptio, sed deceptio: nec veritas, sed mendacium. Etenim inter vicina momenta, dum manus imponitis et delicta donatis, mox ad altare conversi, dominicam orationem praetermittere non potestis. Et utique dicitis: Pater noster, qui es in coelis, dimitte nobis debita et peccata nostra. Quid vocaris, dum peccata confiteris tua? si sanctus es, dum dimittis aliena? hoc modo et vos ipsos decipitis, et veritas in vobis non est. Sed ut apparet, hoc vobis dictat nutrix vestra superbia, quam Christus in Evangelio testificatur: quia etsi nomina vestra non dixit, per similitudinem tamen vestros mores ostendit; sic enim scriptum est: Dicebat Jesus hanc similitudinem, propter eos qui se sanctos putant, et contemnunt caeteros (Luc XVIII, 9). Hoc de vobis dictum esse, ipsa res evidenter ostendit; dum vos quasi sanctos extollitis, et nos manifeste aperteque contemnitis: Duo (inquit) ascenderunt in templum adorare, unus Pharisaeus, et unus Publicanus (Ibid. 10). Pharisaeus tumidus, superbus, inflatus, talis, quales et vos videmus: non humiliato corpore, non inclinata cervice; sed erecta facie, et tumenti pectore: Gratias tibi, Deus, quia nihil peccavi; hoc est dicere Deo, non habeo quod ignoscas. Hoc insanus furor, hoc punienda et damnanda superbia. Deus paratus est ignoscere, et reus festinat indulgentiam recusare. Publicanus humilis, hominem se esse cognoscens, sic rogavit, dicens: Propitius esto, Domine, mihi peccatori (Ibid. 14). Sic justificari meruit humilitas: sic superbia in Pharisaeo, magistro vestro, de templo damnata descendit. Meliora inventa sunt peccata cum humilitate, quam innocentia cum superbia. Deinde cum vobis traditionis et schismatis gravia peccata non desint, insuper et superbos vos esse gratulamini. XXI. Reprehenduntur Donatistae quod episcopos dignitate spoliarint et poenitentiae laboribus subjecerint. --Nunc quoniam erubescenda gaudia vestra probavimus, et furor vester tot locis ostensus est; restat de profunda impietate vestra aliquid dicere. Nam omnia, quae a vobis fiunt aut facta sunt, quis poterit explicare? sic cuncta malignitate quadam ordinasse vos constat, ut in una specie operis vestri, species alias impleretis: ut dum presbyter aut episcopus dejicitur, sic populus caperetur. Quomodo posset turba hominum stare, quae rectorem suum a vobis elisum esse conspiceret? Non aliter, quam quocumque casu, pastore occiso, lupi grassantur. Exorcizastis fideles, et lavistis sine causa parietes: ut hoc nequitiae genere subrueretis simplicissimorum hominum mentes. Talibus consiliis vestris, nonnullorum animi jugulati sunt, et sub nube simplicitatis, obcaecato astutiae lumine, ut miseros sterneretis, sagittas de pharetra pectoris vestri, seductionibus praemisistis: ut de vobis Spiritus sanctus per David prophetam in psalmo praedixerit: Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum: paraverunt sagittas in pharetra sua, ad sagittandos obscura luna rectos corde (Ps. X, 3). Quid a vobis minus factum est vestris consiliis? sauciati sunt innocentes, exarmati fideles, honore nominis sui spoliati sunt sacerdotes. O impietas inaudita, 45 quem jugulaveris inter poenitentiae tormenta servare ! in comparatione operis vestri, latronum levior videtur immanitas. Vos vivum facitis homicidium: latro jugulatis dat de morte compendium: paupertate sensus sui circumventi sunt, quos decipere potuistis. Perfecti enim fuerant illi, opere scilicet Dei, qui in ejus nomine fuerant ordinati. Et vos contra opus Dei hostiliter militantes, divinum opus malitiae vectibus destruentes. Apparet ergo de vobis dictum esse in X psalmo: Quoniam quae tu perfecisti, ipsi destruxerunt (Ps. X, 4). Fecit vos superbos impietas vestra: sed accusat vos prospiciens de coelo justitia: et iniqua vos gerentes error hominum laudat, ut de vobis in IX psalmo dixerit Spiritus sanctus, quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae; et qui iniqua egerit, benedicetur (Ps. IX, 24). Quid iniquius, quam exorcizare Spiritum sanctum; altaria frangere; Eucharistiam animalibus projicere? et ut in errorem vos vester populus mittat, laudando felices appellant, et bene nominant, et per vos jurant, et personas vestras jam pro Deo habere noscuntur. XXII. Impietas Donatistarum qui per suos jurabant episcopos. --Solet Deus ad probandam fidem in juratione ab hominibus nominari; sed cum per vos juratur, jam apud vestros de Deo et Christo silentium est. Si ad vos divina migravit de coelo religio, quia per vos juratur, nemo vestrum aut vestrorum langueat: nolite mori: imperate nubibus, pluite si potestis; ut per vos plenius juretur, et de Deo sileatur. Nam et prioribus saeculis, ut templa fabricarentur, et Idola fierent, quid a vestro populo diabolus potuit amplius facere? nihil aliud, nisi ut de Deo taceretur, dum per errorem homines de solo diabolo loquebantur. XXIII. Reprehenduntur Donatistae quod unctorum Dei sacerdotum capita raserint. --O sacrilegium impietati commissum! dum homines per vos jurantes libenter auditis, et vocem Dei auribus non admittitis vestris qui in CIV psalmo (v. 15) sic ait: Ne tetigeriritis unctos meos; neque in prophetas meos manum miseritis. Unctos autem esse et reges et sacerdotes, et libri Regnorum indicant; et David in psalmo CXXXII (v. 2) sic ait: Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam Aaron. Et tamen vos contra iisdem viribus conati estis praecepta contemnere, quibus, qui Deum timent, mandata conantur implere. 46 Docete ubi vobis mandatum est, radere capita sacerdotum, cum e contrario sint tot exempla proposita, fieri non debere. Saul antequam peccaret, ungi meruit: post unctionem non leviter offendit. Hoc Deus cum videret, propter oleum non tangendum, volens exempla proponere, poenitentiam professus est; sic enim legitur dixisse Dominum: Poenitet me unxisse Saul in regem (I Reg. XV, 11); et utique potuit Deus oleum quod dederat auferre. Sed cum voluit docere, non debere contingi oleum etiam in peccatore: ipse qui dederat, poenitentiam gessit. Igitur Deus, si, ut te doceret, quod dedit auferre non potuit, per quod noluit: tu quis es, ut auferas quod non dedisti? et qui parare debebas aures ad audiendum, parasti novaculam ad delinquendum: et cum possetis esse filii Dei, filii hominum esse voluistis: et ad infigendum morsum honoribus alienis, dentes vestros in sagittas et arma vertistis; linguas acuistis in gladios: implestis quod de vobis in psalmo LVI scriptum est: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus (Ps. LVI, 4). XXIV. Injuria facta a Donatistis omni hominum generi et aetati per impositionem manuum in poenitentiam. --Ergo linguas vestras acuistis in gladios, quas movistis in mortes, non corporum, sed honorum: jugulastis non membra, sed nomina. Quid prodest, quia vivunt homines, et honore a vobis occisi sunt? valent quidem membris, sed ereptae portant funera dignitatis. Extendistis enim manum, et super omne caput mortifera velamina praetendistis: ut cum sint (sicut supra dixi) quatuor genera capitum in Ecclesia, episcoporum, presbyterorum, diaconorum, et fidelium: nec uni parcere voluistis: evertistis animas hominum. Hos actus vestros odit Deus in Ezechiele propheta, cum dicit: vae facientibus velamen, hoc est, imponentibus manum super omnem aetatem ad evertendas animas (Ezech. XIII, 18). Invenistis pueros; de poenitentia sauciastis, ne aliqui ordinari potuissent. Agnoscite vos animas evertisse. Invenistis fideles antiquos, fecistis poenitentes. Agnoscite vos animas evertisse. Invenistis diaconos, presbyteros, episcopos, fecistis laicos. Agnoscite vos animas evertisse. XXV. Iterum in Donatistas, qui sacerdotes innocentes dignitate et honore spoliabant et poenitentiae addicebant. -- Socius et comes vester jamdudum fuerat, cui nunc manus inferre conatus es: pariter currebatis: fac illum peccasse (cum peccatum non esse constet); jacebat ut aestimas: si Apostolum legisti, tu vide cui stes, et illi cui jaceat: si servus es, dominum recognosce, et intellige, quia non tibi jacebat, qui tecum paulo ante currebat. Quid in potestatem alienam irruis? quid temerarius Dei tribunal ascendis? et cum ipse sis reus, in alterum audes ferre sententiam? et legisti: qui stat, domino stat suo, et qui jacet, domino suo jacet (Rom. XIV, 4). Potens est autem dominus ejus, suscitare eum: tu qui es, qui de servo alieno judices? Oleum sacerdoti a Deo collatum, non debuisse vos tangere, a puero Dei David discere debuistis, qui sic per Samuelem ungitur, ut Sauli quod jamdudum datum fuerat, minime 47 tolleretur (I Reg. XVI). Denique vel cum Deo jubente vel eventu procurante, una eos spelunca concluderet; venerat in potestatem pueri David Saul, qui peccaverat. Videtur non videns, ideo quod a majori lumine (ut fieri assolet) in caligine clausi aeris, alterum juxta se videre non potuit. Innumerabiles antiquum regem sequebantur exercitus: sed ipse rex in potestatem venerat alienam. Occasionem victoriae David habebat in manibus: incautum et securum adversarium, sine labore poterat jugulare: et sine sanguine et conflictu multorum, poterat bellum per compendium mutare in caedem: et pueri ejus et occasio suadebant: ad victoriam opportunitas hortabatur. Stringere jam coeperat ferrum; ire jam coeperat armata manus hostiles in jugulos: sed obstabat plena divinorum memoria mandatorum; hortantibus se pueris et occasionibus contradicit, tamquam et hoc diceret: sine causa me, victoria, provocas; frustra me, occasio, in triumphos invitas. Volebat hostem vincere; sed prius est Domini divina praecepta servare. Numquid mittam manus in unctum Domini (I Reg. XXIV, 7)? Repressit cum gladio manum; et dum timuit oleum, servavit inimicum. Et ut compleret observantiam, vindicavit occisum (II Reg. I). Vos nec Deum timetis, nec fratres agnoscitis, in cote livoris acuistis novaculas linguae; et divina praecepta calcantes, miserorum properastis in capita, ut in captivitatem caecos et imperitos populos, jugulatis ducibus, traheretis. Esuritis honores innocentium sacerdotum: unde furori vestro tanta fames innata est, ut guttura vestra sepulcra patentia faceretis. Unicuique sepulcro sufficit unum funus, et clauditur: gutturi vestro honorum funera minime suffecerunt, et adhuc patent, dum aliquos quaeritis devorare; ut merito de vobis dictum sit: sepulcrum patens est guttur eorum (Ps. V, 11); nam et de maledictione praesumitis, cum scriptum sit: Benedicite et nolite maledicere (Rom. XII, 14). Quisquis contra vestram voluntatem aliquid fecerit, intentatis terrores, maledicta praetenditis; et quia aliqui homines, plus mali mereri possunt quam boni; quidquid judicium Dei aut peccati meritum fecerit, amaris vestris maledictionibus vindicatis: merito de vobis dictum est in psalmo XIII (v. 3): Os eorum maledictione et amaritudine plenum est. Gloriamini, quod vobis maledicentibus, aliqui homines mori potuerunt. Certe non licet occidere. An ideo vos putatis innocentes, quia ferro usi non estis? innocentem se et venenarius judicet, si in solo ferro est homicidium: non sibi videatur reus, qui alterum subducto cibo necaverit: innocentem se judicet, qui spirandi prohibita facultate, suffocaverit vivere cupientem. Necis multa sunt genera, sed unum nomen est mortis. Maledictionibus tuis cum fiducia hominem mortuum protestaris, quid 48 interest, an gladio ferias, an lingua percutias? indubitanter homicida es, si per te mortuus fuerit qui vivebat. Quisquis talis ex vobis est, frustra se Christianum aut sacerdotem Dei profitetur, qui lenitatem Dei non curat imitari; cum scriptum sit in Salomone: Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (Sap. I, 13). Credo vos oblivisci non posse, quid per loca aliqua feceritis, cum eos, qui legem Dei praedicabant, id est, prophetas velletis occidere contra jussionem Dei dicentis: Et in prophetas meos manum ne miseritis (Ps. CIV, 15). Deuterium, Partenium, Donatum, et Getulicum, Dei episcopos, linguae gladio jugulastis, fundentes sanguinem non corporis, sed honoris. Vixerunt postea homines, sed a vobis occisi sunt in honoribus, Dei sacerdotes. Multis notum est et probatum, persecutionis tempore episcopos aliquos, inertia a confessione nominis Dei delapsos thurificasse, et tamen nullus eorum qui evaserunt, aut manum lapsis imposuit, aut ut genua figerent ; imperavit. Et facitis vos hodie post unitatem, quod a nullo factum est post thurificationem: quia scriptum est: Ne tetigeritis unctos meos, neque in prophetas meos manum miseritis (Ps. CIV, 15). Oleum suum defendit Deus: quia si peccatum est hominis; unctio est tamen divinitatis. Ne tetigeritis (inquit) unctos meos: ideo, ne dum peccatum hominis percutitur, et oleum, quod Dei est, feriatur. Judicio suo Deus servavit rem suam, et tamen vos passim irruistis in alienam, corrumpentes omnium felicitatem. Nam quae major infelicitas, quam Dei sacerdotes vivere, nec esse quod fuerant? XXVI. Matronae, pueri, virgines, immerito a Donatistis poenitentiae addictae. --Matronae, pueri simul et virgines a vobis coactae, nullo interveniente peccato, salva innocentia et pudicitia, vobis docentibus poenitentiam gerere didicerunt. Numquid minor est infelicitas? contrivistis sexus, vexastis aetates. Vere de vobis dictum est in psalmo XIII: Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt: non est timor Dei ante oculos eorum. Indixistis poenitentiam plebibus; nec enim acta est ab aliquo, 49 sed a vobis exacta; nec aequalibus temporum spatiis, sed egistis omnia pro personis, alter anno toto, alter mense, alter vix tota die, imperantibus vobis poenitentiam gessit. Si unitati consentire (ut vultis) peccatum est, si est similis culpa; quare non est aequalis pro eodem reatu poenitentia? Dubium non est, populum credentium Israel esse vocatum; plebes singulas filias Israel, id est, qui mente Deum viderint, et Deo crediderint: et tamen has plebes coegistis flectere et inclinare cervices, et serie capitum juncta, massam poenitentium facere. Has plebes dolet Deus per Ezechielem Prophetam dicens: Vae filiabus, quae sarciunt cervicalia (Ezech. 13), id est membra cervicis ut supponant sub cubito et sub manu. Utique sub cubitibus et sub manibus vestris, et cum super eorum vel earum capita velamina poenitentiae tenditis. Quae impietas vestra et furor ostensus est, et superbia demonstrata: etiam stultitia fuerat revelanda; sed hanc in sexto libro demonstrabo. 50