De universi iuris uno principio et fine uno/Liber unus/Capita L-XCIX

E Wikisource

 Capita I-XLIX Capita Capita C-CXLIX 

CAPUT L

DE DUPLICI RERUM SOCIETATE NATURALI:
ALTERA VERI, ALTERA AEQUI BONI

Sed vidimus[1] homines natura factos ad communicandum cum aliis tum rationem et verum, tum utilitates ex aequo bono, sive adeo ex vero ipso. Hinc ex ipsa hominis sociali natura duplex existit naturalis rerum societas: altera veri, altera aequi boni.

CAPUT LI

UTRIUSQUE SOCIETATIS LEGES

[1] Prioris societatis lex est: «Bona fide agito», quod idem sonat ac «ex vero vivito», qua lege stat omne ius naturale: unde in iure romano passim «bona fides» pro ipso «iure naturali» accipitur [2].

Veriloquium — Sedulitas.

[2] Eius legis duo sunt summa capita: alterimi quo iubetur veritas dicti, quae «veriloquium» dicitur; alterum quo iubetur veritas facti, quae proprie appellanda esset «sedulitas», quae est gestio rei sine dolo. Romani iurisconsulti eleganter prius caput concepere illa formula «ex animi tui sententia», posterius altera illa «dolus malus abesto».

[3] Ex priori liuius legis capite sciscitanti percontantive ius est ut sibi veruni dicatur; et hoc caput prohibet ab omni dicto mendacia, omnes orationum decipulas, omnes cavillos, omnes scrupolositates subtilitatesque verborum, et vel cum hostibus generositatem commendat, et rapere, non furari victorias.

Fides — Veritas fundamentum iustitiae.

[4] Dicti veritate continetur promissi fides, quam Cicero statuit «iustitiae universae fundamentum»; sed, per haec quae nunc dicimus, is multo rectius fundamentum omnis iustitiae, cum Democrito, ipsam, et fidei et omnium aliarum virtutum matrem, statuisset veritatem.

[5] Posteriori[3] legis capite damnatur omnis fraus, insidia, calumnia, dolus, qui admittitur quum aliud agitur aliud simulatur, uti ipse eius formulae auctor, Gallus Aquillius, apud Ciceronem[4] definit.

Laedere.

[6J Societas aequi boni ex societate veri nascitur, ut supra demonstravimus[5], eiusque duae sunt leges. Prior, quae iubet alieni abstinentiam et edicit omnibus laedi neminem — priscis autem «laedere» significabat «rapere»: — quare omnein vim, onmem iniuriam, omnem turpem quaestum, orane lucrum cura aliena iactura damnat.

Obligatio dominii.

[7] Ex hac lege nascitur «obligatio dominii», ita eleganter a Grotio appellata, qua quicumque alienum tenet, debet id domino restituere.

Lex de mutua hominum diligentia — Lex summae necessitatis — Lex innocuae utilitatis.

[8] Posterior lex est perfectioris virtutis, quae dictat homini hominis diligentiam, sive ut homo homini bene velit. Ex qua lege sunt illa duo iura: alterum de apice necessitatis, quo licet mihi, te invito, de tuo victitare, si nulla mihi aliunde exhibendae et sustentandae vitae copia suppetat; alterum de innocua utilitate, quo licet mihi, te invito, tua re uti sive adeo abuti, qui usus abususve mihi sit utilis, tibi nullum afferat detrimentum.

Vir bonus.

[9] Ex hac lege postremo est vir bonus, vir aliis utilis, qualem iudicem definiebant romani, qui in iudicio nihil sua caussa, sed omnia caussa aliena facit.

Pudor custos iuris naturalis.

[10] Has leges custodit pudor, de quo infra[6]. Pudore autem universum ius naturale conspersum est, eoque solo totum consistit[7]. Pudorem cuique natura attribuit, et pueris maxime, quibus vel ipse Epicurus integriorem fatetur esse naturam, ut pueritiam ceterarum aetatum regulam de bonorum finibus statuat, ut secundo libro dicemus. Unde Iuvenalis pudorem pueris a «natura tutorem datum» et eleganter et vere dixit.

CAPUT LII

EX COGNITIONE ET COGNATIONE NATURAE
TRIA IURIS PRAECEPTA

Ex natura hominis, cuius est proprium nosse[8] et veruni nosse[9], uti supra diximus, est primum iuris praeceptum — «honeste vivere», — quo tenetur homo etiam in solitudine: quod quae conformatio cum aeterno rerum ordine est menti veruni quum eam cognoscit, et ipsa est animo honestum quum eam eligit[10]. Ex cognatione autem naturae sunt duo reliqua, «alterum non laedere» et «suum cuique tribuere», quibus homo tenetur in omni Humana societate, secundo in orani societate aequali, tertio in omni societate inacquali, de qua utraque paullo inferius dicemus.

CAPUT LIII

QUAE SUNT LEGITIMAE SCIENTIAE PRINCIPIA

Et demonstravimus [11] scientiarum principia a Deo esse et in nobis esse. Mireris igitur eruditissimos istos viros, qui haec tria esse praecepta iuris seu iusti, non axiomata iuris sive iurisprudentiae, contendant et disputent, ob id ipsum quod agnoscant eas esse quasdam a natura insitas et quasi consignatas animis nostris, xoivò? xal cpuoixái; èvvoicu;. Quasi iurisprudentia esset ars quaedam quae solis praeceptis et non demonstratione quoque constaret, de qua diximus supra[12], ita ut eius principia homini essent sumenda foris: cum, ob id ipsum quod sint quaedam communis naturae notiones, sunt legitimae scientiae principia, ut demonstravimus[13].

CAPUT LIV

SOCIETAS VERI IN SOCIETATE AEQUI BONI
INEST ET VICISSIM

Et veri et aequi boni societas ex divinae proprietate originis[14] ita est comparata, ut utraque in altera contineatur. Et quidem in societate aequi boni inest veri societas: nam in commerciis is qui sciscitanti verum rei pretium id mentiens intendit et impensius aequo auget, is ei subripit ingens bonum, nempe arbitrii libertatem, qua uteretur, si verum precium nosset. Contra, in societate veri societas aequi boni subest: nam qui percunctanti verum celat, maximum ei subripit bonum, veritatem.

CAPUT LV

VERUM FONS OMNIS IURIS NATURALIS

[1] Hinc verum est omnis iuris naturalis principium.

«Vere vivere» quid?

[2] Quare saepe in iure romano «verum» sumitur prò «aequo bono»[15] sive adeo pro «iusto»[16], et est locutio vulgaris latina, sed origine satis sapienti, ut apud Terentium[17] «vere vivere» pro «vivere convenienter rectae naturae», ut pater ostendat filio quanti eum pendat et filius illi credat, quae aequum est filium credere patri. Atque hoc illud est quod dicebat Varrò, et nobis haec scribendi initium fecit, «formulam naturae» esse ideam veri, quae nobis dictet ius naturale.

CAPUT LVI

IURISPRUDENTIAE ET MORALIS CHRISTIANAE
PRINCIPIUM ET FINIS IDEM

Societas humana[18] in cognatione naturae fundata est. Quae cognatio, quantum animorum est, protinus est a Deo, ut diximus[19]; quantum sanguinis est, ab Ada, communi omnium parente, qui a Deo quoque creatus est[20], ac proinde etiam a Deo est. Igitur principium et finis iurisprudentiae christianae et moralis christianae omnino idem, quae iubet christiano in omnes homines prae Deo charitatem.

CAPUT LVII

SUUM

Et lune quoque prosperare licet suum quarn longe lateque pateat[21]. Cum enim verum sit obiectum mentis, bonum obiectum animi, suum complectitur omnia quae sunt mentis, omnia quae sunt animi, quatenus aliqua colendae societatis humanae obligatione afficiantur.

CAPUT LVIII

IUSTITIAE DEFINITIO

Sed ordo rerum aeternus, aeterna ratio, quatenus dictat aeternum verum menti, est aeternae mentis aeterna veritas; quatenus iubet aequum bonum voluntati, est aeternae voluntatis aeterna iustitia. Et iubet, qua amplitudine mox vidimus, suum cuique, et defínitur «constans et perpetua», hoc est aeterna, «voluntas suum cuique tribuendi»[22].

CAPUT LIX

IUSTITIA OMNIS SOCIETATIS FUNDAMENTUM

Cumque et verum et aequum bonum sit duplex fundamentuin omnis societatis[23], cumque id dictet ipsa iustitia[24], merito Scipio Africanus, apud Ciceronem, referente Augustino[25], docet «sine iustitia nullam stare posse civilem societatem». Quod firmat Aristoteles exemplo satis gravi latronum, qui, nisi ex aequo praeda distribuatur, in ea, quanquam iniuriae, societate non perstant; et Cicero altero exemplo satis acuto membri in corpore animanti, quod si alimenta aliis quoque membris distribuenda ad se cuncta corripiat, contabescentibus aliis, totum corpus et, cuna corpore, se quoque corrunapit.

CAPUT LX

DE DUPLICI SOCIETATE AEQUALI
ET INAEQUALI PERSONARUM

[1] Societas autem omnis est utilitatum communicatio: eae autem utilitates communicantur aut inter aequales aut inter inaequales. Hinc in ea communicatione duae minimum utilitates, duae minimum personae considerantur, aut saltem una utilitas comparate ad duas personas replicata. Nam in ornni conamensu quatuor omnino spectantur, quod de geometrico est exploratum: arithmeticus autem quanquam tribus numeris constet, tamen numerus, qui est regula reliquorum duum, replicatur. Sed hac in re hoc magni momenti discrimen, quod Grotium fefellit, est advertendum: quod, ubi personae considerantur ut pares, ibi personaruin aequalitas secum trahit rerutn aequalitatem, ac proinde commensu simplici comparantur; at, ubi personae considerantur ut impares, ibi inaequalitas personarum secum trahit inaequalitatem rerum, ac proinde commensu duplici comparandae, ut eo pacto aequalitas constet. Idque ex ea ratione: quia res hominum, non homines rerum caussa comparati[26].

[2] Omnis societas omnino duplex, inaequalis et aequalis.

[3] Inaequalis est inter parentes et liberos, inter potestatem civilem et subditos, inter Deutn et homines. Haec societas a potiori parte dicitur «regimen».

Cur debemus immensum Deo? — «Honor» quid?

[4] In hac Dei hominumque societate homines debent immensum Deo, qui nos creavit ex nihilo et, singulis momentis conservans, tuetur a nihilo. Quod infinitae potentiae, sapientiae et bonitatis est munus: quare infinito est a nobis honore, qui est nostrae infirmitatis et alienae fidei seu protectionis significatio, prosequendus.

[5] Aequalis societas est inter fratfes, cognatos, amicos, cives, hospites, hostes, qui ab antiquo verbo «hostire» (aequare) dicti sunt, unde plautinum proverbium: «Par pari referto, hostimentum est».

Sodalitas libera societas.

[6] Haec societas generis nomine caret. Tu diceres «sodalitatem», sed acceptione propria, qua significat «libertatem»; nani «sodes» proprie significat * si audes», eodem sensu quo «libere». Species autem dicuntur «consanguinitas», «cognatio», «amicitia», «civitas», «gentilitas» (inter eos eiusdem gentis seu nationis), «hospitium», «hostilitas» et (inter homines omnes) «humanitas».

CAPUT LXI

DE DUPLICI COMMENSU

[1] Quantum ad ius attinet, duplicem commensum demonstravimus, arithmeticum et geometricum. In arithmetico commensu numerus sex[27], qui est instar ulnae, per numerum quatuor replicatum dirigit maiorem numerum decem cum minori numero duo; et quantum a decem demit, tantum duobus addit, et ita excedentem numerum et excessum redigit ad aequalitatem, et ex excessu et defectu sex alterum efficit. Quare haec proportio unice spectat aequalitatem duarum rerum, nihilque attendit inaequalitatem personarum, quas ut aequales considerai, ac proinde in commutationibus obtinet.

[2] In geometrico commensu asses, tria et duodecimi[28] faciunt trientes, unum et quattuor. Hinc haec proportio praecipue spectat inaequalitatem personarum, quae duarum rerum inaequalitatem exaequat; ac proinde regnat in distributionibus, in quibus dignitas personarum attenditur, ut docet Aristoteles. Quem immerito Grotius reprehendit, quia discrimen non advertit, quod sumsimus ex utriusque commensus natura.

CAPUT LXII

DE IURE RECTORIO ET AEQUATORIO[29]

[ij Utilitatis aequalitas arithmetico commensu electa est ius aequatorium, quod iurisconsulti in specie dicunt «suum»; et est omnis iustitiae aequatricis, vulgo «commutativae», materies, fons omnis restitutionis, et obtinet in omni societate aequali. Socii enim, qui inaequales pecuniae partes in commune contulerunt, non auferunt lucri partes aequales commensu comparato, ut Grotio videtur, quo dignitas personae, non pecunia attenditur; sed auferunt aequales commensu simplici, quo pecunia, non personae dignitas, eos exaequat: nani tantum quisque aufert quantum si eam pecuniam ei negotiationi solus posuisset.

[2] Utilitatis aequalitas geometrico commensu destinata est ius rectorium, eruditis «meritum», iurisconsultis «dignitas» dieta; et est omnis iustitiae rectricis, vulgo «distributivae», subiectum, scaturigo omnis dignationis, et regnat in omni societate inacquali. Paterfamilias enim, iure superioris et cuiusdam summae potestatis, ut suo loco demonstrabimus, condit testamentum, in quo dignitatem personarum considerat. Quod item Grotius non animadvertit.

CAPUT LXIII

DE IUSTITIA RECTRICE ET AEQUATRICE

[1] Iustitia rectrix est ratio, quae afficit aliqua dignitate merita subiectorum, sive circa personas ipsarum, sive circa res, personarum tamen intuitu.

[2] Iustitia aequatrix est ratio aliquid iuste agente; et sub «agendi» verbo intelligas «acquirere», «conservare», «minuere»[30].

«Ius» pro «potestate».

[3] Atque, ad hanc relata, «iura» dicuntur libertas, tutela, dominium, ususfructus, actio et alia innumera eius generis.

Vindicatio inest conditioni et vicissim.

[4] Iustitia aequatrix omnes vindicatiortes et conditiones dictat et utrarumque alteris aliquid restituí iubet. Etenim, quum condicimus quod nobis debetur, ius nostrum quodammodo vindicamus; et quum rem nostram vindicamus, ab eius rei possessore possessionem quodammodo nobis deberi condicimus.

«Ius» pro «dignitate».

[5] Iustitia autem rectrix poenas, praemia, onera honoresque et iura, quae iurisconsulti appellant «iuris beneficia», distribuii, ut iura sanguinis, adgnationis, civitatis, ordinis et his similia; et ex sanguinis vel dignitatis iuribus tribuit successiones, ex iuribus civitatis vel ordinis munia honoresque dispensat.

Quod ius poenarum?

[6] Neque poenas ad iustitiam aequatricem pertinere putes, quod Aristoteles in Ethicis delieta «involuntarios contractus» eleganter appellet. Id enim in hac specie improprie dicitur, ut et illa «reos debere pendere, solvere poenas»: quasi, si non solverint, aliquid alienum proprie retineant; sin penderint, suum, quo laesus ob alienum crimen caret, per sontis poenam expleatur. Sed dicuntur «poenae deberi» appellatione «sui» generali, nempe «deberi societati civili»; ita ut civilis potestas eas iuste exigere possit, ut iuris ipsi quaesiti, cum reus in eius societatis leges consenserat, quum in reipublicae leges, quibus fundata est, crimen admittere deliberaverat.

[7] Iustitia rectrix in publicis, aequatrix in privatis rebus obtinet.

Qua ratione testamenta pars iuris publici.

[8] Neque obturbat quod paterfamilias in legando merita spectet. Nani, ut diximus, pater iure superioris, innno quodam summae potestatis, iure condit testamentum, cuius factio habet quamdam iuris publici speciem: quae est ratio cur iuris publici in romanis legibus esse dicatur[31], non, quod vulgo putant, quia publica auctoritate probatum est[32]. Nam omnia iura privata, utilitate, ob hanc rationem, sunt publica auctoritate: sed est iuris publici, quia familia quaedam parva respublica est, cuius paterfamilias princeps, uti respublica est quaedam magna familia, cuius princeps est pater vel dominus. Quare paterfamilias in testamento familiam heredi legat, uti princeps in mandatis legat rempublicam, atque ita interpretor caput illud Legis XII Tabularum: «Uti paterfamilias super pecunia tutelave rei suae legassit». Quod apertissime inferius demonstrabimus.

Et tutelae — Adoptiones — Fainiliae — Collegia.

[9] Atque ob has rationes tutela quoque in legibus romanis publici iuris dicitura[33], quia ius rectorium est. Quare in republica libera omnis adoptio lege curiata, nunc principis rescripto adrogatio peragitur; et familiae omnes et collegia sunt iuris publici pars, quia regimen continent.

Qua ratione bella sunt iuris privati.

[10] Nec officit vicissim quod potestates civiles in foederibus pangendis et indicendis gerendisque bellis spectant suum; unde in iure foeciali bellum indicere «res repetere» dicebatur. Nani in ea re ut aequales spectantur, et rem ipso nomine confirmant, quo «hostes» aequales appellant.

CAPUT LXIV

IUS RECTORIUM ET AEQUATORIUM ET CUIUSQUE
IUST1TIAM DOCTRINAE CAUSSA DISTINGUI,
VITAE USU NON SEPARARI

[1] Sed et ius rectorium et aequatorium, et ex quoque eorum duum iustitia doctrinae caussa distinguuntur, at vitae usu non separantur. Ideo enim cives aequo iure inter se agunt, quia regimen eos in officio continet; et ideo civilis potestas subiectos regit, quia subiecti communi sponsione[34] in eam potestatem consenserunt; et homines universi ideo aequum bonum facere tenentur, quia veruni ratione dictat; et ideo dictat, quia inter homines cognatio quaedam et aequalitas constituta, quam sane non aliam homines intelligere possunt, quam quod omnes ex uno naturae principio a Deo creati sunt[35].

Rectrix in aequatrice inest et contra.

[2] Et iustitia rectrix in aequatrice, in rectrice inest aequatrix. Ubi rectrix iustitia regnat, ibi aequalitas inter rectos celebratur; et ubi exuitur aequalitas, rectrix tandem extinguitur.

Ubi plures aequales statim rectricem, ibi plures summi statim aequatricem agnoscunt. Sic exleges intellexerunt omnes inter se cognationem quandam constitutam, ac proinde ius naturae, quod illos ex aequo bono regeret; et principes summi, statim ac bella gerunt, se agnoscunt hostes, hoc est aequales.

CAPUT LXV

DE IUSTITIA UNIVERSA

Ut virtus universa prudentiam, temperantiam, fortitudinem impellit ut cum cupiditatibus pugnent; ita iustitia universa prudentiae, temperantiae, fortitudini iubet ut utilitates dirigant. Prudentiae iubet ut quisque sciens prudens tractet utilia; edicit temperantiae ne lucrum faciat alieni; permittit fortitudini ne per flagitium perdat sua.

CAPUT LXVI

DE CULPA, DOLO, INIURIA

[1] Prudentia ignoscit culpae (a); temperantia damnat dolum (b); fortitudo (c) iniuriam (d) vindicat (e).

[2] (a) Ut docet illa apud omnes ferme gentes elegans deprecarci formula: «Quo inagis cognoscis, eo facilius ignoscas».

Exceptio doli a pudore dictata

[3] (b) Cuius virtutis proprius est pudor, quo universum ius stat naturale: unde tam late patet exceptio doli, quae obtinet adversus omnes actores, qui aut volunt cum reorum iactura locupletari, aut iniuria locupletiores sunt facti[36].

[4] (c) Quae est ad salutem, non ad iniuriam comparata.

[5] (d) Unde iustitia bellorum acceptis, iniustitia datis ultro iniuriis aestimatur.

[6] Iniuriam autem revoco omnem ad malum et damnum: malum hominibus, ut verbera, vulnera, caedes; damnum rebus datur[37].

[7] (e) Fortitudo autem damna imputat, mala reponit, et sic conservat aut repetit suum.

CAPUT LXVII

DE VENIA, POENA, IMPUTATIONE

[1] Veniae locum facit error, fortuna, necessitas, quae sunt infelicitati tribuenda.

[2] Poenae locum facit malitia, dolus, audacia; malitia malum dat aliis; dolus sibi turpe lucrum captat; audacia communis sensus vel moris pudorem abiicit.

[3] Imputationi locum facit inertia, negligentia, luxus. Ex quibus sunt homines nequam, damnosi, quibus contrarii sunt homines frugi, utiles.

[4] Non tamen prudentia ignoscit errore, fortuna vel necessitate peccantibus, qui ultro in errorem inciderint, vel in fortunae se casum dederint, vel sponte sua in necessitatem redacti sint, ut ebriis, amantibus, iratis, qui pro brevi insania correptis habentur; nec iis qui longa scelerum consuetudine ita humanos exsurdaverunt mores, ut iam ipsis sit ferme peccandi necessitas.

CAPUT LXVIII

OMNES IGNORANTES PECCARE

[1] Et omnes, vel dum peccant, ignorantes peccant. Quod Socrates docuit, uti et scientiam esse quanque virtutem: quia, si quis perspicue exploratum verum nosset, nedum non peccaret, sed recte ageret. Neque vere liberalis, exempli gratia, aut magnificus est, idem docebat, qui ignorat aut beneficii collocandi aut magnifici sumptus rationem.

[2] Quod infirmioribus animis eo exemplo firmaveris. Si duo aeque maligna febri laborantes misere sitiant; alteri medicus edicat ne bibat, alioqui mortem certo praedicit; alteri gelida lautissime apponatur in machina ita constructa, ut, si labra labro vasis admoveat, oculis cernat securim sibi caput obtruncaturam; uter istorum biberit?

Ignorantia speciei — Ignorantia sensus communis — Ignorantia generis —
Ignorantia sui — Ignorantia suarum rerum.

[3] Omnes igitur peccant ignorantes. At errantes peccant vel ex ignorantia speciei, quam iurisconsulti dicunt «ignorantiam facti», et peccant ex temeritate, quia in vero vestigando non laborarunt, donec exploratum haberent, et hi merentur veniam. Nam, si id fecerint, et tamen peccatum sit, ea ignorantia non reum, sed miserum facit, ut Oedipum, qui cum ignorata matre Iocasta, uxore ducta, concubuit: qui merentur misericordiam. Vel errantes peccant ex ignorantia sensus communis, quem definire possis communem tuae civitatis vel nationis prudentiam, qua id sequaris aut fugias, quod omnes tui cives vel gentici sentiunt sequendum vel fugiendum. Hanc iurisconsulti vocant «culpam latam», et quasi dolum censent. Deliberati peccant ex ignorantia generis seu rationis aeternae, quam certe perspectam non habent; et peccant, quia sapientia sensuum, quam nos supra[38] stultitiam definivimus, iudicant. Quare falsum illud Medeae:

... Video meliora proboque;
Deteriora sequor,

nisi verbum «video» cum suo momento accipiatur, quo id verbum verbo «cerno» levius est, nam per affectuum tenebras «video», non in veri luce «cerno». Igitur invertenda sententia: si cerno meliora, deteriora non sequor: quod nos duum febri aegrotantium exemplo firmavimus. Qui vero in delicias et vitae luxus effusi sunt, peccant ex ignorantia sui: qui, quia se ipsos ignorant, se per ocia et per sensus delicias quaerunt. Negligentes autem et incauti peccant ex ignorantia suarum rerum, quas suas esse ipsos scire oportebat.

CAPUT LXIX
DE POENIS IN UTRAQUE SOCIETATE RERUM

[1] Et omnes peccantes, ob id ipsum quod omnes ignorantes peccant, iure naturali necessario poena manet, sive ii in alios, sive adeo in se ipsos aliquid turpe admiserint[39]; et hoc iure poenam ipsi rei de se sumunt. Sed, quia nemo est qui miser fieri velit[40], verius est ut ipsi rei sint necessarii huius generis poenarum ministri, quas de ipsis sumit aeterna ratio, iustitia aeterna, Deus[41].

Propria poena quae?

[2] Hoc autem poenae genus est omnium maxime proprium, a «poenitendo» dictum, nempe prave facti conscientia, quae nihil aliud est nisi ignorati veri pudor, quantum ex ignoratione veri turpitudo conflata est.

Conscientia — Electio.

[3] «Conscientia» autem sapientissimae originis vox est. «Scire» enim est «verum noscere»; «conscire» est «cum alio verum noscere»: unde ubi mens cum animo noscit verum, in quo utroque electio posita est, tunc animus est sibi, hoc est suae menti conscius, suae conscius rationi; et uti recte facti conscientia est veri agniti praemium a Deo in ipsa honestate collocatum[42], ita conscientia prave facti est veri ignorati poena in ipsa turpitudine a Deo posita. Itaque et eleganter et vere dicere possis hanc esse poenam, quam sumit Deus, utpote rector societatis veri et rationis, de qua supra[43]; qua homo nedum cum ceteris hominibus, sed cum omnibus intelligentiis, atque adeo cum Deo ipso, communicat, ut supra demonstravimus quoque[44] quantum Deus est aeterna ratio infinita, homo autem est particeps rationis. Et uti supra[45], ita et heic societate veri societatem aequi boni inesse velim: sed in societate aequi boni, quantum ad hoc genus poenae attinet, societatem veri considero. Sed pro facti pravitate haec poena levior est graviorve.

Gradus poenarum — Qui incontinentes? — Qui intemperantes?

[4] Nam qui ex errore peccant, iis ipsa veri, quod ignorabant, agnitio poena est: itaque poena est pudor ipsos errasse. Qui autem deliberati peccant, sed cum aliqua rationis aeternae verecundia, qui Aristoteli «incontinentes», et quorum culpae Platoni «sanabiles» dicuntur, hi stimulis conscientiae acrioribus puniuntur. Qui vero ex prava consuetudine sive prava natura peccant, sine ulto rationis aeternae pudore, quos «intemperantes» Aristoteles, et quorum culpas «immedicabiles» Plato dicit, hi gravissime plectuntur ipsius conscientiae stupore, seu morte quadam sensus humani: ex qua isti perditissimi homines a philosophis ex hominum genere et societate eximuntur et inter brutas bestias numerantur, ita ut acute dixeris hanc poenam esse quandam deportationem humanitatis.

[5] Sed quas poenas de peccantibus sumunt alii, sunt poenae quae in societate aequi boni irrogantur, quas sumere natura oportet, natura autem non est necesse: hoc est utilitas naturali ratione adiuta suadet, non ipsa ratio naturalis urget necessario ut sumantur.

[6] Et in societate aequi boni omnes peccantes poena manet. Ignorantes quidem ingenua ipsius peccati confessio et pudori unde sunt omnes purgationes. At vero malitiosos manet, si meliores sperentur, poena commoda ut emendentur; si perditi prorsus sint, manet poena severa, exemplum, ut ne, vivendo, ex pessimis peiores fiant: quam unam iis respublica tribuere potest utilitatem, quae est et aliis utilis, ut exemplo deterreantur.

Usucapio et praescriptio negligentiura mulctae

[7] Inertes, incauti, negligentes, luxuriosi, quae damna ipsi sibi faciunt, rerum suarum suorumque iurium mulcta per usucapiones et praescriptiones puniuntur.

[8] Iniurii, quae damna dedere aliis, vel domi nexu et carcere, vel foris servitute belli, dant poenas. Atque adeo temerarii iniurias faciunt[46]; fortes poenas reposcunt[47] nam qui civem indemnatum occidit temerarius est, qui unus cum lege, ac proinde cum omnium civium voluntate, et privatus cum republica pugnat, quae sua fortitudine, nempe imperio, ei capitis poenam reponit. Et belli iniurias fortes per damna direptionum vastationumque, per mala praeliorum et cladium animadvertunt; per quae bellorum detrimento temerarii fortium iuri cedunt.

CAPUT LXX
IUSTITIA PARTICULARIS ET UNIVERSA,
DOCTRINA ALIAE, REIPSA IDEM

Iustitia, sive aequatrix seu rectrix — quarum utramvis in altera inesse diximus[48], et vulgo quaeque earum particularis habetur — ut sit vera virtus, qualem supra definivimus, quae omnes virtutes comites habeat[49], iustitia universa sit oportet, ut vidimus supra[50]. Et vicissim iustitia architectonica, quam dicit Aristoteles, quae, ut architectus ancillantibus artibus, ita inferioribus virtutibus imperat, et quam eleganter Scholae appellant «legalem», quia tantum quantum leges porrigitur, quae sedet in animo potestatis civilis et iubet omnibus virtutibus quae conducunt ad civilem beatitudinem; ea ipsa est particularis in animo sapientis, quae omnium virtutum officia imperat ad privatae vitae tranquillitatem. Quid ita? Quia unum verum, una aeterna ratio, quae id dictat; unum verum bonum; una aeterna electio, quae id iubet; una aeterna iustitia; unus Deus.

CAPUT LXXI
DOMINII, LIBERTATIS, TUTELAE GENESIS

Prudens utilitatum destinatio, hoc est destinatio facta ratione, non cupiditate, suadente, gignit dominium; temperatus utilium usus gignit libertatem, quae in aequabili rerum usu consistit; vis fortitudine recta gignit inculpatam tutelam.

CAPUT LXXII
TRES IURIS VOLUNTARII FONTES

Dominium est ius disponendi de re ut velis; libertas est ius vivendi ut velis; tutela est ius tuendi te et tua, si velis.

CAPUT LXXIII
IURIS NECESSARII FONS UNUS

Sed omnia haec aequabiliter, cum modo omnia: quem modum omnibus una adhibet ratio[51]. Namque avari, luxuriosi natura sunt mancipia, non domini; immodice liberi seu licentiosi sunt natura servi, non liberi; qui iniurias tuentur, non sunt natura fortes, sed violenti vel temerarii.

CAPUT LXXIV

ORDO NASCENDI SEU NATURA DOMINII,
LIBERTATIS, TUTELAE

Dominium, libertas, tutela sunt homini ingenita et per occasiones nata; ut in specie libertas iuris ante bella erat quidem, sed, servitute per bellicas captivitates introducta, agnita est[52] et nomen accepit. Sic dominia rerum soli per divisionem agrorum agnita sunt: quare ab iurisconsulto dominia divisione, non introducta, sed «distincta» esse dicuntur[53]. Sic ex potentia, statim nascendo, existit tutela sui, quae eminet in pueritia et geritur sensuum iudicio et auctoritate, quos pueri habent acerrimos. Adcrescente aetate, ex voluntate existit libertas, quae eminet in adolescentia et solutis animi affectibus agitatur, qui in ea aetate omnes sunt maxime vehementes; at, si effrenentur, creant regnum cupiditati. Tandem, per aetatem explicata cognitione, confirmatur in homine ratio, quae sensuum tutelae et affectuum libertati tanquam domina moderatur.

CAPUT LXXV

«IUS NATURAE PRIUS» ET «POSTERIUS» INTERPRETUM
EADEM QUAE
«PRIMA NATURAE» ET «NATURAE CONSEQUENTIA» STOICORUM

[1] Itaque tutela sensuum et affectuum libertas sane sunt ius naturale, quod antiqui interpretes appellant «prius», et stoicis dicuntur «prima naturae»; dominium rationis, affectuum aequalitas, tutela consilii est ius naturale eorundem antiquorum interpretum «secundarium», quod dicunt, et «naturae consequentia» stoicorum. Quae duo quia Hugo Grotius bina falso putaverit — ex quo errore factum ut hanc ipsam iuris naturalis divisionem antiquorum interpretum, quam iudicio reprehendit, usu tamen eius eximiae tractationis De iure belli et pacis amplectatur — res digna est quam ex iisdem nostris principiis paullo altius repetamus.

[2] Deus Optimus Maximus, infinita sua potentia, sapientia et bonitate, creavit ad sui similitudinem hominem, et potentia dedit ei esse, sapientia nosse, bonitate velle, quo vult suum esse suumque nosse, sive adeo suae naturae perfectionem.

[3] Ex tertio hoc Dei beneficio existunt duae iuris naturalis partes: altera, qua homo suum vult esse; altera, qua suum vult nosse. Unde homines aequo ferme studio, ne dicam acriori, scire quam esse desiderant, et impense delectantur quum aliquid novi discunt, et potissimum quum brevi discunt — quare tantopere acuta dieta delectant; — aeque summe iis dolet decipi, errare labi, ut nihil firmius recordentur quam ubi semel offenderint; quin ingeniorum contentiones omnium acerrimas exercent, et sciendi cupiditate prae doctrinae gloria passim et facile vita cedunt.

Vita hominis cum brutis communis.

[4] Illa parte, qua homo vult suum esse, continentur quae stoicis dicunt «prima naturae», quae respiciunt vitam hominis cum ceteris animantibus communem; eaque philosophi isti definiunt: quibus Deus, ut hominem creat, eum suae ipsius tutelae commendat, qua suum esse tueatur. Quibus addas quod, cum esse a divina omnipotentia datum sit, ab eadem omnipotentia vis ei corporis indita est, qua suum esse tueatur. Atque ea appellant «prima naturae», quia homo nascendo ea doctus est, nempe brevissimis, immo praesentibus sensuum notis, voluptate et dolore, vitae utilia sequi, declinare noxia, ut suum sibi esse conservet[54]: quod, si prohibeatur utilibus, urgeatur in noxia, nec aliter illa assequi, haec declinare possit, vim vi propulset. Cumque homo, quia mortalis, in sua specie perdurare nequit, is, ut animantia cetera, in genere servare suum esse ab ipsa natura instigatur.

«Ius naturale» iurisconsultorum quid metaphysicis? quid physicis?

[5] Atque haec iuris naturalis pars definitur b)[55] «ius quod natura omnia animantia docuit». Quod metaphysici ex universo genere tradunt, divinae bonitatis participationem, qua creata quaeque suas perfectiones custodiunt; physici vero in suis axiomatis sic enunciant: naturalem motus legeim, qua in sua quidque specie nititur perdurare, nisi vi seu conatu maiore de suo statu deiiciatur.

«Substare» quid? — «Brutum» quid?

[6] Sed nos in nostra Metaphysica rebus inanimis et brutis omnem conatum abnegavimus; physicisque rationibus, qui corporum conatus physicis et mechanicis cum vulgo dicuntur, ipsos esse motus contendimus; et conatum uni menti attribuimus, quae, libero arbitrio praedita, potest substare, ut sapienter latini loquuntur, testimonio Terentii:

Metuo ut substet hospes;

eoque pacto potest motum subsistere et stare in conatu. Et ita ius naturale prius est brutis omnino incommunicatum: unde latini fortasse quidquid est sine vi «brutum» dixere.

[7] Ex hoc igitur iure descendit ut ob nostri corporis tutelam vim et iniuriam propulsemus[56], et maris et foeminae coniunctio, liberorum procreatio, educatio[57].

Vita hominis propria — «Vere vivere» quid?

[8] Illa autem parte, qua homo vult suum nosse, quae est vita hominis propria, et nihil aliud est quam nosse; hac parte, inquam, continentur quae iisdem stoicis dicuntur «naturae consequentia» sive «consentanea», quae ad veram hominis vitam spectant; et describuntur: quae homo agit humanae naturae convenienter, sive convenienter vitae sociali, quibus vera hominis vita conservatur. Ex qua sapientia Terentius dixit quod, ubi nec pater ostendat filio quod eum diligat, nec filius credat quae aequum est patri;

Ubi id fit, ibi non vere vivitur;

non vivitur ex vero et ratione, non vivitur socialiter[58]. Quod, cum comici dictum sit, arguit ita vulgo locutos esse romanos.

[9] Haec pars definitur a Iustiniano «quod naturalis ratio inter omnes homines constituit et apud omnes gentes peraeque custoditur»[59].

Omne ius naturale vi constat.
[10] Cumque vita hominis longe praestantior sit vita bruti, proinde haec pars posterior iuris naturalis priori dominatur; ut quod Pompeius, ad bellum proficisci tempestate impeditus, olim dixerat: «Navigare est necesse, vivere non est necesse», ex genere hominibus hoc ius edicit: «Recta agere est necesse, vivere non est necesse»; et uti ad tuendam hanc brutam vitam ab Omnipotentia vi corporis praediti sumus, ita ad tuendam vitam nostram rationalem a divina Sapientia vi veri praediti sumus, ex qua virtus existit, ut supra diximus, et est appellata[60].

CAPUT LXXVI

EIUS DIVISIONIS USU
Elogium Grotii.

[i] Igitur haec iuris naturalis in duas hasce partes divisio usum habet quam maximum. Contra quam sentit Grotius, qui dicit eam interpretum divisionem iuris naturalis in prius et posterius usum habere nullum, cum habeat eundem numero, quem habet divisio stoicorum in «prima naturae» et «naturae consequentia», a qua ipse generis humani iurisconsultus praeclarissimam De iure belli et pacis tractationem instituit. Usus autem is est: ut, in utriusque iuris contentione, posterius priore potius sit.

Ius naturale prius ἀδιάφορον — In quo regnum habet philosophia?

[2] Nam illam iuris naturalis partem, qua natura conservationem sui suique generis docet, sensibus et affectibus docet: qui, uti ex sese neque boni neque mali sunt, sed cui uti scit boni, cui uti nescit mali; ita et haec iuris pars iustum dictat sensu magis negante quam aiente, hoc est quod ratio non improbet, sed permittat quae dictet. Quae prioris partis permissa pars posterior vetare potest, iisque contraria, honesta, praecipere, ut in iis quae philosophi ethnici docent de humanitatis, liberalitatis, beneficientiae officiis, et christiani de inimicorum diligentia ex Dei pietate, de patientia iniuriarum et coelibatu, quae omnia procul dubio sunt eminentioris virtutis.

CAPUT LXXVII

OMNIS IURIS VOLUNTARII MATERIES ET FORMA

[1] Itaque ius naturale prius, sive prima naturae, est omnis iuris voluntarii materies, et quantum ea propius ad licita vel honesta accesserit, tantum ius voluntarium minus aut magis iustitiae laude celebratur.

[2] At iuris naturalis pars altera non permittit, sed aut vetat aut praecipit, et quod praecipit vetatve omnino immutabile est, quia est a ratione aeterna dictatum.

[3] Atque ex hoc iure naturali posteriore immutabile prius est, quia naturae licita vetari lege possunt, sed lege fieri non potest ut per naturam non liceant.

[4] Quare, uti ius naturale prius, seu prima naturae, sunt omnis iuris voluntarii materies, ita ius naturale posterius, seu naturae consequentia, sunt omnis iuris voluntarii forma, quae si prorsus absit, iura voluntaria nulla sunt. Itaque Ulpianus[61] ius civile definit «quod neque in totum a iure naturali recedit, nec per omnia ei servit; sed partim addit, partim detrahit»; et vulgatum illud «anima iuris ratio», et itali sapienter «ius» vertunt «ragione».

CAPUT LXXVIII

NOTA OMNIS IURIS NATURALIS AETERNA

Hinc vides, imo cernis, notam omnis iuris naturalis aeternam. Nam iccirco priora naturae in homine ius naturale sunt prius, quia a naturae consequentibus, seu naturali iure posteriore, hanc immutabilitatis notam accipiunt: ut per naturam semper sint licita.

CAPUT LXXIX

IURIS NATURALIS RIGOR AETERNUS

Indidem iuris naturalis immutabilitatem, quam meliores moralis christianae auctores «rigorem» eleganter appellant, aeternam intelligis: quando ius naturale posterius, qua nota immutabilitatis signat prius seu voluntarium, id in ratione voluntarii immutabile statuit.

CAPUT LXXX

IURISPRUDENTIAE CHRISTIANAE PROPRIA PRINCIPIA

Quod fateri verum omnes, necesse est, qui de divina gratia cum melioribus sentiunt post divum Augustinum[62], qui saepe docet «Deum suo immutabili decreto nostram arbitrii libertatem tueri». Atque hac ratione iurisprudentiae christianae propria principia docerent.

CAPUT LXXXI

MENS LEGUM ET RATIO LEGUM

Quamobrem mens legis et ratio legis, quae a non satis acutis confunduntur, res sunt longe aliae. Mens legis est voluntas legislatoris: ratio legis est conformatio legis ad factum. Facta mutari possunt, et mens legis, seu voluntas legislatoris, mutatur: conformatio autem legis ad factum mutari non potest, unde nunquam ratio legis mutatur. Quare, mutatis factis, ratio cessare potest, ut eleganter antiqui interpretes dicunt, «ociari» potest; sed in contrarium mutari, in contrarium verti, non potest. Mens legis spectat ad utilitatem, qua variante, variatur: ratio legis, cum sit ad factum conformatio, spectat ad honestatem[63], quae aeterna est.

CAPUT LXXXII

VERUM LEGUM ET CERTUM LEGUM

[1] Ratio autem legis eidem dat esse verum[64]. Verum autem est proprium ac perpetuum adiunctum iuris necessarii.

Certum est pars veri.

[2] Certum vero est proprium et perpetuum iuris voluntarii attributum, sub aliqua tamen veri parte, ut Ulpianus nuper ius civile definivit[65]. Quam veri partem legislatores arripiunt, ut certo teneant ea ex parte verum auctoritate, quod hominum pudore tenere non possunt: quae est eius ulpianeae definitionis ratio. Quare vel omnibus fictionibus, quae omnes iuris voluntarii sunt — nam ius naturale est generosum et verax, — subest aliquod verum ratione dictatum. Quin eiusdem Ulpiani celebre illud[66]: «Durum est, sed scriptum est» tantumdem sonat: «Certa lex est, sed vera prorsus non est». At aliqua tamen ratio eam veram omnino esse non sinit.

CAPUT LXXXIII

CERTUM AB AUCTORITATE, VERUM A RATIONE

[1] Unde conficias certum ab auctoritate esse, uti verum a ratione, et auctoritatem cum ratione omnino pugnare non posse; nam ita non leges essent, sed monstra legum. Ex quibus et perspicue et facile illud Iuliani explicaveris, firmantis[67] «non omnium eorum, quae a maioribus nostris constituta sunt, rationem reddi posse». Modo cum Iuliano componas Neratium[68]; «quia alioquin multa ex iis quae certa sunt [non «vera») subverterentur». Uterque igitur ait rationem naturalem ab auctoritate requirere esse importunum.

Auctoritas pars rationis.

[2] Requiras igitur ab auctoritate rationem civilem, hoc est communem utilitatem, quam legibus omnibus aliquam subesse necesse est[69], vel quum legislatores ius naturale dictant, ut nos in nostra dissertatone De nostri temporis studiorum ratione indicavimus.

Hinc ratio civilis pars rationis naturalis.

[3] Quae ratio civilis cum dictet publicam utilitatem, hoc ipso pars rationis naturalis est. Non tota autem ratio est, quia, ut utile dictet omnibus aequum, aliquando aliquibus iniqua est.

CAPUT LXXXIV
PRAGMATICUS LEGUM ET PHILOSOPHUS LEGUM

Qui tenet certa legum, pragmaticus legum est; qui tenet vera legum, philosophus legum est. Hinc in iurisprudentia nova apud romanos; «Scire leges non est verba legum tenere, sed earum potestatem et vim»[70].

CAPUT LXXXV
OMNIS INTERPRETATIONIS FUNDAMENTUM

[1] Ex dissertatis illud confícitur: quod omnis ex aequo bono interpretatio iuris conditi, ad ius quod interpretatur, ita se habet, ut ius naturale posterius ad prius. Et est universalior ratio, quae, rationem iuris conditi sub se habens, voluntati legislatoris indit in nova facti specie formam iuris.

[2] Quare iura necessaria posteriora prioribus derogare in speciem videntur: re autem ipsa gravius confirmant, quia posteriora sunt ipsa iure priora, quae per «bonas occasiones», quas dicebat Pedius[71], magis explicantur.

Omnis interpretatio ex aequo bono est ex universaliori ratione.

[3] Hinc in legibus interpretandis ratio universa spectari debet, quanquam in aliqua specie defícere videatur: at, si ipsa ratio universa deficiat, tunc ab ipsa lege recedemus vi universalioris rationis. Tibi teneor ex mutuo; deinde non petere pactus es: mutui obligatio pacti obligationi cedit, quae est ex genere latior, nempe obligationi pudoris, ex qua obligatio mutui suam iuris vini habet et cuius pars quaedam est.

Specialia iure civili sunt generalia iuris naturalis.

[4] Et quod vulgo dicitur «generalibus per specialia derogane, si recte animadvertatur, quae specialia sunt iuris civilis, sunt generalia iuris naturalis, iuris civilis generalibus latiora. Privilegia enim sunt iuris civilis quidem restrictiones, sed explicationes iuris naturalis: non enim sine aliquo merito irrogantur, ut quis iure ceteris aequo extimatur et solvatur legibus quae omnes tenent.

Restrictiones iuris civilis sunt ampliationes iuris naturalis, et vicissim.

[5] Et ex genere restrictiones omnes iuris conditi sunt productiones iuris naturae; et omnes iuris conditi, qua talis, hoc est legitimarum formularum productiones, sunt iuris naturalis angustiae, quae ius rigidum condunt, quod aequitati naturali adversatur.

Iura universaliora Deo propiora

[6] Hinc quo ratio est universalior, propius accedit ad Deum.

Qua ratione patrimonium, hereditas, respublica sunt fictiones

[7] Et patrimonium, haereditas, respublica sunt fictiones, quantum iis personas quasdam inducimus; sed, uti rationes universae, sunt rerum genera et, quia genera, maxime vera.

CAPUT LXXXVI
DOMINII, LIBERTATIS, TUTELAE DIVINA ORIGO

Sed, ut omnes virtutes una est, et quaeque trium semper est cura aliis duabus complicata[72]; ut duplex iustitia particularis, rectrix et aequatrix, una iustitia universa est[73], et quaeque earum semper est cum aliis duabus complexa[74]; et virtus et iustitia una, una vis veri, una humana ratio est[75]: ita dominium, libertas, tutela, modo sint ratione recta, hanc eandem proprietatem divinae originis obtinent[76], uti ea tria unum sint, et quodlibet eorutn trium sit semper cum aliis duobus connexum; ita ut in dominio et libertas et tutela, in libertate et tutela et dominium, in tutela et dominium et libertas contineantur. Quare qui dominus est, is rei suae est moderator et arbiter, eanque adversus vini et iniuriam tueri potest, si velit. Qui liber est, dominus est saltem suae libertatis, eanque a vi et iniuria tueri, si velit, iure potest. Qui rem iure tuetur, liber et dominus sit oportet[77].

CAPUT LXXXVII
OMNIUM RERUMPUBLICARUM FONTES TRES

Ex dominio, libertate, tutela omnes respublicae ortae.

CAPUT LXXXVIII
DE AUCTORITATE

Nam ex dominio, libertate, tutela constat auctoritas, quae erat alterum a ratione omnis iuris et omnis iurisprudentiae principium.

CAPUT LXXXIX
AUCTORITATIS NOTATIO

Dicta a verbo graeco αὐτός, quamquam sint eruditi qui negant, quod Dio, graecus scriptor, dicat graecis non esse vocabulum quod latino «auctoritati» respondeat[78]. Quae ratio plane absurda est et ormnem etymologiae doctrinam convellit: ita namque quamplurima latina verba graecam, satis multa hebraeam non haberent originèm, quia graecis et hebraeis verba non sint quae iis latinis respondeant. Αὐτός autem graecis significat quod latinis «proprium», «suum ipsius». Qua significatone Phaedria terentianus inquit[79]:

Ego vitam deorum propterea sempiternam arbitror,
Quod voluptates eorum propriae sint;

non ut nostrae hominum, quas habemus precarias a Deo. Et Horatius in Lyricis[80] verum honorem dixit «propriam» virtutis «laurum», quia verus honor a populari aura non pendet. Et Iulius Caesar, De bello gallico[81], victoriam, quam ei hostis e manibus eripere non posset, «propriam» appellavit. Quod verbum Dionysius Petavius[82], in notis, non latinum; sed is vero non latine notat.

CAPUT XC
DE AUCTORITATE NATURALI

Auctoritas igitur naturalis — significatione alia sane quam apud romanos, politicos, iurisconsultos, sed ex qua fluxit illa apud romanos historicos, politicos, iurisconsultos — est ipsum cuiusque nosse, velle, posse, et quidem posse tum animo, tum corpore, quia utroque constamus[83]; et definiri potest «nostra humanae naturae proprietas, per quam nemo eam nobis eripere potest». Hominem enim occidere quis potest, arctissime vincire potest; sed hoc, rerum ordine ita comparato, nullo pacto fieri potest, quin homo vivus vinctusque noscat, quin velit, quin conetur.

CAPUT XCI
AUCTORITATIS NATURALIS NOVUM NOMEN

Propter rerum novitatem, ut cum Lucretio dicam, et verborum egestatem, hanc mihi liceat «auctoritatem naturae» appellare.

CAPUT XCII
AUCTORITATIS NATURAE DIVINA ORIGO

Et haec auctoritas divinae originis[84] proprietatem obtinet, quod ea una tribus his constat, nosse, velle et posse animo et corpore, quae tria una sunt humana natura; et quorum trium quodlibet semper est cum aliis duobus coniunctum, quorum unum si desit, homo non est.

CAPUT XCIII
EX EA HOMO IN OMNI NATURA MORTALI SUMMUS

Sed et in eo divini Auctoris simulacrum referti quod talis est haec in homine auctoritas, qualis aseitas in Deo[85]. Aseitate Deus est in omni natura summus: hac auctoritate homo est in omni natura mortali summus.

CAPUT XCIV
ET EX RATIONE AUCTORITAS IPSA ORTA

Nam ex cognitione, qua homo ceterae naturae mortali praestat[86], hominis in omnem naturam mortalem dominium fluxit, quod Deus Adae, protinus creato, permisit. Ex voluntate libertas extitit: cetera mortalia, quia arbitrii cassa, serviunt. Ex ipsius humanae naturae praestantia ius tutelae ortum, qua homo se adversus omnem naturam mortalem tueretur. Atque adeo ex ratione auctoritas ipsa orta est.

CAPUT XCV

EX AUCTORITATE NATURAE AUCTORITAS IURIS
Prima lex inter mortales nata.

[1] Verum igitur dicebat romanis Brennus[87], dux Gallorum, «primam inter mortales legem natam esse potentiae»; sed aut barbarus ignorabat, aut incivilis, quod totius rei caput erat, reticuit: «a natura praestantiori dictatam».

[2] Quare Taciti illudi: «in summa fortuna id aequius, quod validius», ita commutandum: «in summa si ve praestanti natura ius esse quod placet potentiori», uti Solon, sapientissimus Graeciae, «vim iusque parili copulans iugo», se magne praestitisse, hoc est sua sapientis[88] potentia leges atheniensibus dedisse gloriabatur.

CAPUT XCVI

OMNE IUS VOLUNTARIUM «AUCTORITAS» DICTA

At vero dominium vulgo nunc «proprietas» appellatur, quae priscis dicebatur «auctoritas»: ut ex duobus Legis XII Tabularum capitibus De usucapione: «Usus et auctoritas fundi biennium esto», hoc est biennii possessione proprietas fundi acquiratur; «Adversus hostem aeterna auctoritas esto», hoc est nunquam hostis possessione fundi romani proprietatem acquirat. Et passim in legibus romanis «auctores» dicti, a quibus domimi caussam habemus. «Voluntas» vulgo latinorum «auctoritatis» vocabulo significata: «Quid mihi auctor es ut faciam?», «Quid me vis facere?». Tutela pupillorum, quae ab hac origine vi et potestate definitur, tota auctoritate constat: quam tutor praesens pupillo praesenti in re praesenti praestat, eumque tuetur ne in actu rei circumveniatur[89].

CAPUT XCVII

PRIMA ORIGINARIA IURIUM ACQUISITIO

Atque haec auctoritas, de qua hactenus disseruimus, est prima originaria omnium omnino iurium acquisitio, quam, quia cum hominibus nata est, possis appellare «cognatam» vel «nativam».

CAPUT XCVIII

DE AUCTORITATE MONASTICA

Primam vero iuris auctoritatem licet appellare «monasticam» seu «solitariam», quam homines in solitudine habent. «Solitudinem» heic accipio loca aeque celebrata ac deserta: modo ibi homo, in vita impetitus, legum praesidium implorare non possit, ita ut ei eo temporis articulo respublica nulla sit.

Quod Cicero sic graviter explicat: «Ante ei iniusta poena luenda sit quam iusta repetenda».

CAPUT XCIX

AUCTORITATE MONASTICA HOMO IN SOLITUDINE SUMMUS

Atque ex hac auctoritate monastica homo in solitudine summus est: eaque iniustum aggressorem ob sui praestantioris hominis tutelam, quia aggressori iustitia praestat, iure superiori occidit.

  1. Cap. XLV.
  2. Ut Dig., L, 17 (De regulis iuris), 57 («Bona fides»); XXV, 1 (De actionibus empii et venditi ), 1, § 1.
  3. Così emendato, nei due errata-corrige, «posterioris» del testo [Ed.].
  4. De officitis, III, [14; e cfr. Topica, 9].
  5. Cap. LIV [da correggere, per altro, in XLIII-XLV].
  6. Latissime lib. II, [parte II, cap. III].
  7. Institutiones, II, 23 (De fideicommissariis hereditatibus), § 1.
  8. Cap. XII.
  9. Cap. XVII.
  10. Cap. XLIV.
  11. Principio, [§ 2].
  12. Cap. XXXVII.
  13. Princípio, [§ 3].
  14. Cap. II.
  15. Instit., I, 4 (De ingenuis), pr.
  16. Dig., XXIV, 1 (De donationibus inter virum et uxorem), 25 («Sed et si vir»).
  17. In Heautontimorumeno, act. I, sc. I.
  18. «Humana» è aggiunto nei due errata-corrige e nelle postille marginali [Ed.].
  19. Cap. XI.
  20. Cap. XIV.
  21. Cosí, nei due errata-corrige, emendato «pateant» del testo a stampa [Ed.].
  22. Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 10.
  23. Cap. XLV.
  24. Capite superiori.
  25. De civitate Dei, lib. II. cap. 21.
  26. Institutiones, I, 2 (De iure naturali, gentium et civili), § 12.
  27. Ut insistata exemplis cap. XLIV, ad quae assume cap. LX.
  28. Ut insistam exemplis cap. XLIV, ad quae assume cap. LX.
  29. Sunt vocabula quae Grotius ex graecis latina reddit.
  30. Dig., I, 3 (De legibus), 41
  31. Dig., XXVIII, 1 (Qui testamenta facete possunt et quemadmodum testamenta fiant), 3; XXXV, 2 (Ad tegem falcidiam), 1, pr.
  32. Dig., L, 16 (De verborum significatione), 120 («Verbis legis»).
  33. Dig., XXVI, 1 (De tutelis), 8; XXVI, 2 (De testamentaria tutela), 29 («Ex sententia»).
  34. Dig., I, 3 (De legibus), 1.
  35. Cap. XI.
  36. Dig., L, 17 (De regulis iuris), 206 («Iura naturae»).
  37. Ut in titulis iuris Ad legem Aquilliam [Inst., II, 10; Dig., IX, 2; Cod. Inst. III, 35].
  38. Cap. XXVII.
  39. Cap. XXX.
  40. Principio, [§ 2].
  41. Cap. LVIII.
  42. Cap. XVIII.
  43. Cap. L et LI.
  44. Principio
  45. Cap. LIV.
  46. Cap. LXVIII.
  47. Cap. LXVI.
  48. Cap. LXIV.
  49. Cap. XLI.
  50. Cap. LXV.
  51. Cap. XLIV.
  52. Institutiones, I, 5 {De libertinis), pr.; Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 3.
  53. Dig., eodem titulo, 5.
  54. Lemmate II (Proloquium, § 34].
  55. Ab Ulpiano, in Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 1, § 3 («Ius naturale»).
  56. Dig., eodem titulo, 3 («Ut vim»). — Vide Notas, 7 [la seconda citazione è aggiunta nelle postille marginali].
  57. Dig., eodem titulo, i, § 3 («Ius naturale»).
  58. Cap. LV.
  59. Inst. Iust., I, 2 {De iure naturali gentium et civili), § 2 [sic per 11; ma effettivamente il passo, nella forma in cui lo riferisce il Vico, appartiene alle Institutiones di Gaio, I, 1, e cfr. Dig., I, 1, 9].
  60. Cap. XXXVI.
  61. Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 6.
  62. De civitate Dei, lib. V, cap. 10 et lib. VII, cap. 30 (to. VIII in editione benedictina [Parisiis, 1679]); De Trinitate, lib. III, cap. 4 (to. VI in eadem); De correptione et gratia, cap. 8, n. 52 (to. X in eadem).
  63. Ex definitione honestatis supra proposita (cap. XVIII).
  64. Ex definitionibus veri certique supra allatis [Proloquium, 30-1].
  65. Dig., I, I (De iustitia et iure), 6.
  66. Dig., XI, 9. 12. § 1 [Ed.].
  67. Dig., I, 3 (De legibus), 20 («Non omnium»),
  68. Dig., eod. tib., 21.
  69. Inst., I, 1 (De iustitia et iure), § 4.
  70. Dig., I, 3 (De legibus), 17 («Scire leges»).
  71. Cap. XLVI.
  72. Cap. III.
  73. Cap. LXIV.
  74. Cap. LXX.
  75. Cap. XLIII.
  76. Cap. XXXV
  77. Vide Notas, 8 [postilla marginale].
  78. Historia, lib. LV [ove, piú che esplicitamente, Cassio Dione lo dice implicitamente, ossia coniando la voce ἀουκτώριτας, a proposito della differenza fra «senatusconsultum» e «auctoritas senatus»].
  79. Andria, V, 5, 4 [Ed.].
  80. II, 2, 21-4 [Ed.].
  81. Invece nel De bello civili, III, 70 [Ed.].
  82. Corr.: Dionigi Voss, che osserva, inoltre, tutt’altra cosa [Ed.].
  83. Cap. X.
  84. Cap. III.
  85. Cap. V.
  86. Cap. XII.
  87. Apud Plutarchum, in Camillo.
  88. «Sapientis» agg. nelle postille marginali e nell’err. corr. ras. [Ed.].
  89. Totis titulis iuris De auctoritate tutorum [Inst., I, 21; Dig., XXVI, 8].