Jump to content

De viris illustribus (Pius II)/25

Checked
E Wikisource
DE CAROLO VII REGE FRANCIE
saeculo XV

 XXIV XXVI 


25. DE CAROLO VII REGE FRANCIE

CAROLUS VII, rex Francie, mortuo patre admodum puer remansit. Itaque nonnulli eum minime regis filium, sed suppositum arbitrabantur. Tum quoque lis inter Borgundos ac Armeniacos orta est commissumque est grave bellum. Parisius rex per Armeniacos ac Aurelianenses asportatus est. Borgundi occisa ingenti civium ac nobilium multitudine civitatem obtinuerunt; post cum proditionis Iohannes dux Borgundie accusaretur magnumque bellum inter Armeniacos esset et Borgundos, fuerunt qui suaderent rem posse componi, si dux Borgundie ad colloquium regis veniret. Tractata res est venitque Iohannes dux cum saluo conductu sub publica fide cum litteris regiis securitatis, cumque in conspectu eius esset ac ex more genu flecteret domino suo, per prepositum parisiensem securi percussus est necique datus. Prepositus autem sive iussus, sive iniussus in premium quedam castella in provincia recepit.

Ea res maius incendium excitavit; namque Borgundi ob vindictam domini Anglicis adheserunt regemque Henricum V ex Anglia vocantes Galliam universam flamme ferroque subiecerunt. Rex enim Henricus magno bello Gallicos vicit, de quo suo loco dicemus. Post Parisius, Aurelianum ac quamplurimas civitates armis obtinuit. Sed mortuo Henrico puella quedam in partibus Lothoringie surrexit veniensque ad regem Carolum, qui adhuc dalphinus appellabatur, predicans futura multaque signa faciens tandem dux exercitus creata est, apparuitque in armis virago et nunc Borgundos, nunc Anglicos magnis stragibus confecit. Nam quocumque iret, victoria sequebatur eratque terrori omnibus hostibus. Huius auxilio Carolus plures civitates obtinuit magnasque provincias recuperavit venitque usque ad Sanctum Dyonisium prope Parisius, unde oleum recepit, quo reges Francie inunguntur, quod de celo per angelum delirant portatum. Ac eo inuntus Carolus coronatus est multasque de hostibus victorias reportavit. Sed puella postmodum insidiis capta per Anglicos, cum superstitiosa reperiretur, apud Rothomagum combusta est et, cum alia vidisset futura, hoc unum previdere nequivit.

Carolus autem post ducem Borgundie Philippum filium eius, qui occisus fuerat, reconciliavit sibi; nam apud Atrebatum pax facta est per Nicolaum cardinalem Sancte Crucis, cum quo tunc ego fui secretariatus gerens officium. Tunc et Parisius recuperavit pluresque alias urbes destitutis Anglicis Borgundorum auxilio. Duci autem Borgundie que de regno Francie tenebat confirmata sunt.

Post hec Ludovicus dalphinus eius filius auctore duce Borbonii ab eo defecit cepitque velle pro vivente patre regnare fuitque in campis dominatumque querebat. Sed Carolus collecto exercitu filium compescuit auctoremque dominii parte mulctatum extra curiam degere, dum viveret, mandavit. Hoc autem ideo evenerat quia, cum antea regimen Francie in manu esset ducis Borbonii, postea reverso ex captivitate Aurelianensi, qui sapientissimus dicebatur, timens regimen perdere filium a patre separavit; sed male sibi successit. Hic rex admodum religiosus dicitur. Dalphino filio suo filiam Iacobi regis Scotorum absque dote coppulavit; nam Scoti semper suarum fuerant partium. Hic et nepoti pape Felicis filiam in matrimonium dedit accepitque auri centum milia. Aliam filiam Sigismundo, duci Austrie, spopondit, sed adhuc non est matrimonium consumatum. Per Felicem rogatus, quamvis consanguineus sit, numquam sibi adherere voluit. Cum rege Renato venit in Lothoringiam invasitque terras imperii subiecitque sibi Tullum ac Verdunum et Spinale voluitque Metenses sibi subiicere; sed minime valuit. Cum Anglicis tradita filia regis Renati in matrimonium regi Anglie sub spe pacis perpetue inducias fecit, que iam finite dicuntur nulla pace secuta.