Jump to content

De viris illustribus (Pius II)/26

Checked
E Wikisource
DE AMEDEO SABAUDIE COMITE
saeculo XV

 XXV XXVII 

26. DE AMEDEO SABAUDIE COMITE

AMEDEUS SABAUDIE comes mortuo patre cum maxime felicitate annis circiter quinquaginta rexit. Is addidit patrimonio suo plura dominia; ob quam causam per Sigismundum apud Camberiacum in ducem creatus est. In eo bello, quod Anglici cum Gallis diu gesserunt, nec regi Francie nec Borgundis, quamvis rogatus, adhesit, sed suos in libertate dimisit, ut cui vellent cum stipendio servirent. Qui tamen magis Anglicis adherebant, et sic postea nulla pars eum secuta est. Cum Bernensibus fedus perpetuum percussit civemque se fieri illius urbis passus est. Cepit et cum Venetis sentire adversus ducem Mediolani; nam muneribus vincebatur. Ob quam causam Philippus dux multis implicitus bellis redimere hoc voluit filiamque eius Mariam ultro data civitate vercellensi in matrimonium duxit. Marchioni Montisferrati plura eripuit opida, cum is per ducem Mediolani invaderetur, dicens ea se tenere in custodiam; sed non restituit illo pacificato cum duce. Ab Armeniacis suas terras invadentibus sepe se pecunia redemit. Uxorem duxit filiam Iohannis ducis Borgundie, ex qua plures habuit

[Page 75]

filios ac filias. Ex filiabus maiorem habuit Philippus dux Mediolani, alteram habuit Ludovicus rex Sicilie; quo mortuo diu domi mansit, donec Ludovico comiti Palatino renupsit, sibi in tertio gradu coniuncto. Alteram in domo Britanie maritavit. Primogenitus eius masculus, dum in Italia letus nimis exultat, contracto morbo interiit. Ludovicus postea ei proximabat, cui filiam regis Cypri coniunxit. Philippus autem comes Gebennarum, eius filius, adolescens decessit, graveque senectuti paterne vulnus intulit. Is, cum iam instaret basiliense concilium, in loco ameno supra lacum Lemannum, ubi parcum ferarum habuit ingentemque silvam muro cinctam, egregium edificium struxit et fossa muroque cinxit ad resistendum, ac sub titulo Sancti Mauritii templum erexit collegiumque canonicorum fundavit. Tum et septem militibus veteranis, qui iam pompis mundi renuntiarent ac sub habitu heremite vivere vellent, mansiones struxit victumque paravit vestivitque eos griseis vestibus ad modum heremitarum, sed ne mundum omnino relinquerent sub spetie bona cruces aureas in pectore, quod erat diaboli potius quam Dei signum, deferre voluit ac bacillis sese sustinere. Inter quos et ipse sibi primum locum elegit decanumque se vocavit, quamvis tantum septem forent. Hunc prius ego barbatum in eo loco vidi, cui Ripallia est nomen quasi Riparia, cum cardinale Sancte Crucis in Gallias sequerer; nam nos per lacum ad se vocavit, eratque iam tum rumor papatus cupidine eum ad heremum sese recepisse. At is quamquam titulum haberet heremite, non tamen dominatum neque regimen dimisit, sed in heremo quecumque gerenda erant administrabat. Solum sub eo habitu excusatior videbatur, si non omnibus communem, ut antea, se prebebat.

[Page 76]

Nam priusquam heremum adiret, tam parvos quam magnos iustitiam implorantes audivit; clausus autem difficiliorem ad sese aditum prebuit. Ibi cum fuissem, Petrus Noxetanus, consecretarius meus, in pariete quodam nulli alteri quam mihi visus Ciceronis illam sententiam carbone notavit: 'Totius autem iniustitie nulla capitalior est quam eorum qui, cum maxime fallunt, id agunt ut viri boni esse videantur'. Post annos circiter octo, cum in Basilea depositus esset Eugenius iamque scisma esset, is in Romanum pontificem electus est; facto namque conclavi patres concilii triginta duo sacerdotes elegerunt, ex qualibet natione octo, qui cum domino arelatensi summum pontificem eligerent. Hoc conclave et ego intravi non quasi elector (nec enim adhuc sacris eram initiatus ordinibus), sed quasi cerimoniarum clericus intravi ac facta electione rogatus fui instrumentumque confeci. Ibi ego nihil unquam nisi honestatem vidi. Octo diebus in conclavi fuimus, ubi de mane divinum officium solemniter celebrabatur distinctique per cellulas sacerdotes, que sorte fuerant distribute, a medio noctis usque in mane orabant. Post misses, quas omnes celebrabant, exin ad electionem procedebant, ubi ego non intereram. Facto scrutinio prandium erat paratum, quod per foramen quoddam apportabatur. Exinde dulces suavesque et admodum utiles disputationes habebantur, ut inter viros doctos consuevit, totaque dies honestis sermonibus aut lectionibus agitabatur. Ibi electus fuit Amedeus in papam vocatusque est Felix. Nihil ego vidi, quod non liceret. Quidam tamen affectasse eum papatum magnopere contendebant patresque fuisse pecunia corruptos; quod numquam ego scire quivi.

[Page 77]

Inditium tamen affectati papatus fuit quod idem Amedeus, cum antea concilio adversaretur, ad ipsam Eugenii depositionem prelatos suos transmisit; nec enim dominorum episcoporum numerus affuisset, nisi Sabaudienses advenissent. Tum et in electione maior pars suorum subditorum fuit; Itali namque et Gallici fere omnes aut sui erant subditi aut beneficiis sibi obligati. Ipse quoque, antequam eligeretur, scripsit aliquibus principibus se in papam eligi posse, petiitque consilium an acceptaret papatum ad se venientem. Inter quos Philippus dux Mediolani sibi plurimum consuluit obedientiamque in eventu obtulit, quamvis postea minime servavit, cum pecuniam quam petebat non obtineret. Postquam igitur electus est Amedeus, missi sunt ad eum omnes oratores, cum quibus et ego profectus sum. Sed cum essemus in via, significavit Amedeus se nolle papatum acceptare, nisi et provisio fieret, per quam posset se in papatu substinere. Nam etsi vellet cum iustitia sua servire Ecclesie, filiorum tamen bona nolebat dissipare; que res admodum turbavit mentes legatorum. Profecti tamen post multas deliberationes fictas; nam antea conclusum erat quid agendum. Felix papatum acceptavit apud Ripalliam moxque postea Tononium venit, ubi et barbam deposuit et officiales elegit, meque tunc in secretarium accepit, quamvis Gallicis non sint multum accepti Italici. Post aliquot dies cardinales creavit: primum Ludovicum de Varambone, secundum Bartholomeum Novariensem, tertium Carillum de Hispania, quartum Valramum Traiectensem, ex quibus nemo acceptavit nisi de Varambone. Novariensis quoque, cuius promotionis ego auctor fui, clam acceptavit, sed postea in romana curia resignauit apud Eugenium.

Tum quoque resignato ducatu Ludovicum primogenitum in ducem Sabaudie creavit, et Philippum secundogenitum comitem Gebennarum.

Exin Lausanam venit ubi aliquot mensibus moratus multisque concilii precibus rogitatus tandem cum magno apparatu sequente comite Gebennarum Basileam venit ibique adveniente eius filio duce cum insigni nobilique comitiva unis vestibus induta coronatus est concurrentibus undique populis. Nec multo post obtenta licentia creandi cardinales ultra numerum decreti concilii et preter qualitates decreti ex Francia creavit plures; qui non acceptarunt. Qui acceptarunt gebennensis episcopus archiepiscopusque tarantasiensis; nam hi subditi eius erant. Ex Alamania solus Iohannes Grunengualder acceptavit. Ex Italia solus creatus est Panormitanus, qui et acceptavit. Ex Hispania qui creati sunt omnes acceptarunt: Georgius Vicensis, Octo Dertusensis et Iohannes de Sagobia.

Cumque diu Basilee fuisset, nullus ad eius obedientiam princeps venit nisi Albertus dux Bavarie per Iohannem Grunengualder inductus; que res illum cardinalem fecit. Post cum Fridericus esset in Francfordia, magnam legationem ad eum misit, nec profecit. Rursus quoque cum eo in Basilea locutus, cum parum spei haberet in obedientia, rursus in Sabaudiam rediit ac promissa celeri reversione adhuc non venit. Frater illi uterinus est, quem numquam vidit, comes Armeniaci, qui et ipse numquam fratri obedire voluit. Filiam suam Ludovico Palatino (ut diximus) quamvis tradiderit, nihil tamen obedientie lucratus est. Cum rege Aragonum magnos tractatus habuit; qui Romam capere promittebat ipsumque Felicem illuc salvum deducere; sed numquam permissus est a Gallicis cum rege Aragonum concordare, qui inimicus esset regis Renati, quamvis rex Renatus ipsi Felici adversaretur. Cum duce Mediolani et Nicolao Picenino magni tractatus habiti sunt. Ad extremum obtulit Felix Nicolao Picenino centum quinquaginta milia ducatorum, ut ipse serviret sibi cum equitibus novem milibus et tribus milibus peditum; resque proxima conclusioni fuit, promittebatque Piceninus ipsum Eugenium in Florentia capere (quamvis ad id non se obligaret), quod satis erat verisimile, si vexilla Felicis cum tali potentia in Italia fuissent erecta; nam Felicis magnum erat nomen tum potentie, tum sapientie, Eugenius autem odio habebatur, ut fit; nam homines in patria odio sunt, in longinquis amori. Sed cum ad hec opus esset mitti legatos Mediolanum, Iohannes de Gralea camerarius, qui ad Piceninum iret, sexaginta solum milia renensium florenorum promisit se daturum; que res adeo Piceninum irritavit, ut statim postea cum Eugenio concordaverit eiusque capitaneus effectus fuerit. Similiter et rex Aragonum, ubi se trahi per verba perpendit, Eugenio se reconciliavit Cathelanosque suos ex basiliensi concilio revocavit, qui omnes fuerunt obedientes ac plus plebee quam fidem fecerunt, preter Vicensem, quem postea privatum ecclesia nimie constantie penituit. Sic Felix hodie cum solis Sabaudiensibus, Suicensibus et aliquibus Bavaris papatum tenet. Mira Dei ultio; nam cum is aliquando tamquam in specula aliorum principum intueretur calamitates nullique auxilium, quamvis rogatus, ferret, in eum statum devenit, ut iam omnium principum auxilio indigeat et nemo sibi succurrat. Accusatus est autem nimie tenacitatis; vir tamen magne prudentie est. Is mirum dictu in senio suo linguam sic flexit, ut latine ornate loqueretur qui, dum iuvenis fuit patrio solum sermone utebatur.