De viris illustribus (Pius II)/27

E Wikisource
DE ALFONSO REGE ARAGONUM
saeculo XV

 XXVI XXVIII 

27. DE ALFONSO REGE ARAGONUM

ALFONSUS REX Aragonum patri Martino successit; multa tamen perpessus est, priusquam regni gubernacula ex integro susciperet; nam Castellani infensi ei fuerunt; [cum] pluribus bellis feliciter gestis tandem regno potitus est.

Is Petrum de Luna, postquam summo pontificio deiectus est a concilio constantiensi, per plures annos tanquam pontificem maximum coluit; ob quam rem terremotus, qui eius in regno validissimi fuerunt nonnullasque urbes funditus diruerunt, in ultionem ex Dei ordinatione crediti sunt contigisse; nec enim verum pontificem Martinum venerabatur. Hic ergo post hec Martino pape conciliatus est. Vir magni animi, quo suo tempore nemo seviorem fortunam expertus est, quam tamen ipse mira constantia in favorem sui convertit. Pluribus expeditioni us infeliciter usus est. Ante Bonifacium (quod est Corsice opidum portumque habet insignem atque famosum), cum tota fere insula sibi obediret, hoc autem Ianuensium imperia susciperet, diu obsidionem habuit portumque validissimis cathenis clausit, ne Ianuensium naves in auxilium venire possent intrarentque portum. Sed Ianuenses armata classi inter alias naves unam ingentem habuerunt, quam ferrata prora in portum direxerunt, expectatoque vento felici et in puppim feriente extensis velis tanto impetu in portum lapsi sunt, ut cathenas omnes ingentiaque ferramenta disrumpentes portum intrarint, auxilium suis dederint, hostes profligaverint ac maiorem insule partem in potestatem redegerint.

Is quoque mortuo Ladislao rege Apulie, cum soror Iohanna regnum teneret, invitatus a quibusdam regni baronibus ex Sicilia in Italiam transivit (nam et ius propter Siciliam habere se putabat) intantumque regnum vexavit, ut pro pace regni coacta fuerit eum regina in filium adoptare. Tum ergo et Neapolim intravit et arcem in potestatem recepit. Sed cum Cathelani illic immanitate quadam uterentur ac preter morem patrie dominari vellent maritasque suis viris eriperent ac stupris et adulteriis civitatem complerent, civitatis odium neapolitane contraxit. Itaque clam tractatum est Ianuenses cum classe transmitti, quos Philippus Mediolanensium dux armare fecit, missoque Guidone Torello comite, viro magnifico et rei militaris experto, bellum in Neapoli ceptum est ac terra marique pugnatum, coactusque est Alfonsus turpiter fugere, tumque regno toto spoliatus.

Is demum apud Barchinonam classem novam armare volens cives hortatus est in eam rem auxilia ferre, que tenebantur. Illi paratos se dicebant que maiestas regia iuberet adimplere, scire tamen se velle, quo eundum esset cum classe aut quid gerendum. Tum rex ' Nemini ' inquit ' dico que sim facturus, nec fratri quidem. ' Tum illi: ' At nostri est privilegii scire. Quod si toti senatui non vis aperire, id saltem uni ex nobis, cui volueris, dicito, qui secretum teneat, ne contra privilegia nostra facere videamur. ' ' Placet ' inquit rex; accersitoque uno ' Huic ' ait ' dicam. ' Cives ' Satis facis ' aiunt. Ille vocato ad partem viro, quem amare videbatur ' Dicam ' inquit ' tibi, si vis, que sim facturus. Sed ne postea cuiquam pandas, caput tibi a cervice recidi iubebo. ' Tum ille ' Non sum tam avidus secreti tui, ut mortem propterea malim. Dicito hoc alteri cum hac conditione. ' Tum rex ' Aut audias hoc pacto necessum est aut, cum nihil sciveris, scire tamen te referas, nisi mortem vis.’

Ille parere obtulit se ac dimissus est. Classisque ingens armata, quam rex in Africam duxit sperans ignominiam italice fuge libica victoria abolere. Cumque imparatos barbaros adorsus esset, magnas clades intulit regi Tunis ingentemque predam recepit. Sed Afri, ut sunt versipelles, fingunt se timere admodum velleque regi parere, tractantque de conditionibus pacis. Interim vero exercitum colligunt Alfonsumque tam imparatum adoriuntur, sicut eos ipse prius invaserat. Tum et predam amisit et ultro magnam cladem ipse suscepit, multisque militibus amissis vix ipse evasit; sic enim fortuna hominem infestavit.

Sed non propterea animo prostratus rursus tentare Italiam statuit regemque Renatum, iam in regno susceptum, bello aggreditur multisque eum cladibus afficit. Deficiunt principes a Renato Alfonsumque secuntur, civitates vero cum Renato perseverant fidemque inconcussam tenent. Tum Alfonsus ingenti classe adducta fratres suos cum viribus regni Aragonum et principes Sicilie atque Apulie et Calabrie cum omni gente Caietam obsidere statuit, ut portum aliquem securum tutumque haberet. Caietani autem magnis viribus resistunt, sed ad extremum, cum terra marique premerentur, auxilium Philippi ducis Mediolani exposcunt. Tum Philippus classem Ianuensium armatam cum Blasio de Azareto transmisit qui, ubi ad prelium venit, classe minori paucioribusque militibus Alfonsum, regem Aragonum, regemque Navarre et infantem Petrum cum duce Suesse, principe Tarenti ac infinita baronum tam aragonensium quam siculorum et calabrorum tamquam pisces in lagenam missos unico congressu captivavit. Qui Mediolanum missi insperatam gratiam invenerunt; nam dux ille compassus tante nobilitatis capture omnes absque pretio dimisit ac ultro muneribus donavit et pecuniis iuvit. Ob quam rem iterum Alfonsus in regnum Apulie reversus est multisque preliis fatigatum victumque Renatum ex regno fugavit. Sed postea cum Eugenio bellum habuit, qui Iohannem de Vitellescis, patriarcham alexandrinum, cum exercitu adversus eum misit. Cum quo Alfonsus diu varia victoria bellum gessit nec multum abfuit, quin per insidias ab ipso patriarcha caperetur, qui ruptis induciis eum ex insperato aggressus est atque magnum ei damnum intulit. Denique quoque et tarentinus cardinalis in regnum cum exercitu profectus est civitatibus auxilium prebens, que Alfonsum non recipiebant.

Sed Alfonsus ubi se potentiorem in regno perspexit, animum in Neapolim intendit, ut hanc urbem regni caput invaderet. Castra igitur propius admovit. Exhinc per cloacam urbis quidam intrantes domum mulieris cuiusdam intrarunt, que mox capta est et observata, ne quid diceret. Ii postea noctu portam urbis invadunt datoque signo exercitum regis accersunt. Fit clamor in civitate certusque tumultus, sed improvisi cives ab previsis regis militibus facile vincuntur. Ac sic urbs capitur. Sed nec incendia ulla nec magne prede fiunt. Rex autem tunc noluit intrare, sed vocatis ad se omnibus regni baronibus ac nobilibus diem dixit, qua intrare urbem vellet. Tum omnes Neapolitani studio quo possunt quisque maiori student regem honorifice suscipere. Ipse autem ab urbe miliario premittit armatos, qui custodiam habeant. Tum omnes principes ac barones ire pedibus iubet longumque ordinem ante se binos ducere. Ipse autem parvum equum ascendens filium pone se ducit. Ut urbem ingressus est, currus ei aureus in modum triumphantis adducitur. Ipse ascendit et in alta sella residet. Ibi pueri vestiti in modum mulierum sunt virtutesque representant canuntque ante eum dicuntque ' His poteris, Alfonse, imperium obtinere. ' Ac sic per urbem triumphans ductus est. Is et Ianuenses adeo compescuit, ut ad se ultro venientes dominum eum vocarent ac sibi in annos singulos pelvim auream in signum ditionis exhiberent. Hinc orte simultates sunt cum duce Mediolani; nam cum dux propter libertatem regi donatam Ianuam amisisset, non videbatur honestum illam urbem per Alfonsum recipi. Hinc lige facte sunt etc. Alfonsus preterea cum Felice multa tentavit ac cum basiliensi concilio; sed cum nihil obtineret, Eugenio reconciliatus est. Et cum prelatos dominiorum suorum apud Basileam haberet, eos revocavit iussitque omnes ad obedientiam Eugenii pervenire. Cavit tamen ut quecumque impetrata in basiliensi concilio et iudicata [essent] etiam post Eugenii dissolutionem rata manerent, ne sui prelati et subditi frustra mandatis eius obedivissent. Sed cardinalatum nulli favit. Ipsi autem Eugenio adversus comitem Franciscum auxilia promisit, que etiam post prebuit multumque terrarum, quod Ecclesia perdiderat, recuperavit tradiditque romano pontifici.

Postea cum Eugenio quoque dissentire cepit; nam cum promissa coronatio et infeudatio regni sibi esset, plura quoque volebat, que non videbantur Eugenio concedenda. Iussitque mox ne quid victualiorum Romam deferretur, quasi sic papam ad suum nutum conduceret; nam cara erant omnia Rome. Sed ea lex plus sibi quam pape nocuit, cum subditi eius que vendituri fuissent reservando amiserint. Unde et post concordia facta est innovataque pacis capitula.

Is filiam suam illegitimam marchioni Ferrarie Leonello coppulavit. Vir brevi corpore, animi immensurati, periculorum contemptor, luxurie deditus, fide varius, pecunie largus distributor, magnanimis viris affectus, numquam quiescens, doli vitator ac structor.