Jump to content

De viris illustribus (Pius II)/28

Checked
E Wikisource
DE HENRICO V REGE ANGLIE
saeculo XV

 XXVII XXIX 

28. DE HENRICO V REGE ANGLIE

HENRICUS V rex Anglie, magni vir animi, in Galliis plurima bella gessit: Rothomagum vi expugnavit, Parisius obtinuit magnamque partem regni Francie in potestatem habuit, coronamque suscepit, regemque se Francie et Anglie dixit, ducem Borgundie Philippum in vassallum tamquam rex Francie recepit, qui etiam sibi iuravit. Hunc tamen Gallici coacto ingenti exercitu ac tota nobilitate in unum collecta ex improviso eum aggressi sunt; in cuius castris vix decem milia militum fuere, Gallici autem circiter quadraginta milia pugnatorum habuere. Itaque adeo viribus suis fidebant, ut non quomodo pugnarent, sed quo pacto hostem detinerent ne fugeret cogitarent. Clauserunt igitur sibi omnes vias fuge, quod tamen Veteres prohibent, ne desperatio in virtutem convertatur. Ubi vero Henricus qui clausus est imparemque tot hostibus se agnovit, pacem a Gallis petit, que sunt in Francia dimissurum se omnia pollicetur solumque se cum exercitu incolumi dimitti postulat; predam reddere, captivos dimittere soloque se Anglie regno contentari promittit, nec deinceps unquam Galliam infestare. Sed Francigenarum superbia spretis conditionibus istis, quibus et regnum integrum habere poterant et pacem perpetuam, negant se pacem daturos, nisi ultro rex Henricus se suumque exercitum dedat potestasque sit in manu Francigenarum salvum ne regem velint an interemptum.

Quo responso irritatus Henricus commilitones vocat oblationemque suam ac hostium responsionem exponit, post adiicit: ' Iam, milites fratresque mei, victores sumus; namque, cum honesta obtulerimus repulsique simus, nihil verendum est divinam pietatem, in cuius manu est victoria, nobis adesse. Quod si prelium antea cepissemus, timuissem ne Deus iratus ex re aliqua nobis infestus fuisset; forsitan enim minus iuste gallicos violavimus agros. Sed nunc, cum restituere omnia voluerimus solamque vitam vobis mihique reservare, illique nihil velint nisi nos mortuos, quis non arbitretur hanc insolentiam displicere numinibus? sitis ergo boni animi vosque crastina luce ad bellum parate, nec terreamini multitudine, quia potens est Deus etiam multos in manus dare pauciorum. Nullum robur militum tanti faciendum est, quanti iustam habere causam. Memineritis preterea vos non voluntate, sed necessitate pugnare; non modo pro gloria, non pro regno, sed pro salute vitaque vestra certandum est; nulla via est nobis ad vitam nisi quam fecerit ferrum: aut vincendum est aut moriendum. At quam gloriosius est in bello militis quam in domo spiculatoris gladio cadere! equidem in acie potius cadere volo quam in urbe aut in carcere, nec me quisquam impune occidet. Hic, hic cadendum est, ubi gladius noster ulcisci nos potest. Ponite ante oculos, cum quibus pugnaturi estis. Cogitate vincula et carceres: ex his nemo vos liberabit nisi gladius vester. Caveant quisque vestrum ne prius moriantur quam ulti fuerint mortem, nec vobis dubium sit omnibus, qui ex nobis cras morietur in acie, celum esse apertum, quia pro iusta pugnamus causa coacti. Confitemini alteriutris peccata vestra ut, si mori nos contingat, mundi simus. '

Ac sic omnes invicem confessi sunt terramque loco sacramenti comederunt.

Gallici vero per noctem luxui dediti aleam exercebant tuncque inter se captivos distribuebant atque in ludo ponebant, cuius isti illique forent captivi. Sed aliter homines cogitant, aliter disponit Deus. Redeunte die rex suis multa oratione firmatis, ut non ad victoriam sed ad vindictam secuture mortis proficiscerentur, copiam pugnandi facit. Galli inter se contendentes, quinam primi bellum ineant, in prima tandem acie duces comitesque collocant. Cepto prelio cum isti pro gloria, illi pro salute pugnarent, facta est miserrima cedes moxque in fugam vertuntur Galli. Instant Anglici, hos trucidant, hos capiunt. In hoc bello Antonius dux Barbantie, dum suos cedere videt, noluit vitam preferre pudori, sed inter confertissimos dilapsus hostes occisus est. Ad extremum victoria Anglorum est, cum usque ad noctem nunc pugnando, nunc insequendo capiendoque hostes strages protracta esset. Reuersus in castra rex comperit captivos in duplo esse plures quam victores timensque, ne per noctem insidie fierent, reservatis quibusdam prestantioribus, inter quos dux aurelianensis fuit, captivos omnes occidi iussit, pluresque tunc interiere quam in bello ceciderant. Hinc origo victoriarum Henrici fuit, hinc nomen eius crevit, hinc territi Gallici nusquam comparere ausi sunt, ubi eius vexilla viderunt. At is postea morbo contracto vitam finit; qui si aliquamdiu vixisset, omnium fert opinio regnum Francie in eius potestatem venisset nec ipse hoc contentus, ut est ambitus humanus, ampliora quesivisset. Hic apud Anglicos omnes plumas, in quibus dormiebatur, prohibuit lectosque lana dura fieri decrevit, ne corpora hominum mollescerent. Huius quoque mens erat accepto Francie regno omnes vineas amputare vinique usum suis subditis interdicere; nam fieri homines vino languidos, inertes insensatosque dicebat. Quo fit, ut morti sue, quamvis magne virtutis fuerit, minus condoleam; libentius enim ipso quam vino careo, quamvis fateor, si quis eo modo bibat, ut mos est Anglicis, vinum hebetare hominis ingenium.