Jump to content

De viris illustribus (Pius II)/7

Checked
E Wikisource
DE NICOLAO PICENINO
saeculo XV

 VI VIII 

7. DE NICOLAO PICENINO

NICOLAUS PICENINUS Perusii natus haud obscuro loco, inopi tamen, ut sepe nobilitas paupertati subiacet, vir fuit parve stature, sed quantulus fuit, pulcer erat. In militiam profectus diu inter gregarios milites fuit. Tirocinium suum sub Braccio peregit, qui viri virtute cognita hominem erexit. Ac dum Aquilam urbem Braccius obsideret iamque procintus Ecclesie contra se veniret, placuit Braccio certamen ingredi Piceninumque cum parva manu ad custodiam urbis reliquit, ne dum prelium esset opidani egredientes a tergo sese invaderent. Sed Piceninus audiens victoriam Braccii et conturbatos hostes, clamantibus suis inexpertes se predarum esse, dum portam obseruant, custodiam reliquit; que res magna pars ruine Braccii fuit. Hoc unum Picenino imputatum fuit. Sed militibus [potius]quam sibi ascribi debuit; nam ipse coactus erat.

Sed mortuo in hoc prelio Braccio, is postea cum eius filio comite Gaddo ad Florentinos se recepit rectorque pueri fuit, quamvis titulus capitaneatus comitis esset ob reverentiam patris. Bellum tunc cum Philippo duce Florentini gerebant. Itaque per vallem Lamoni dum Gaddus puer Piceninusque (qui locus est in alpibus Apennini) Florentinorum nomine Faventiam peterent, incolarum superventu (nam feroces illic rustici sunt) conturbatus est exercitus nobilisque puer occisus. Piceninus captus in potestate Antonii Guidonis et Nestoris, qui tunc Faventiam tenebant, devenit. Sed plus eius captivitas Florentinis profuit quam si victoriam obtinuisset; nam dum est in carcere, docet fratres faventinos utilius esse Florentinorum quam ducis parti favere: ducem in remotis esse ait, Florentinos vicinos fore; ducem unica febre moriturum esse aut veneno aut alio quovis casu, civitatem immortalem fore; que si ad tempus iaceat, deficiente tamen duce ulturam, esse iniuriam. Tum ducem parva stipendia suis militibus dare, Florentinos ubertim pecunias tradere; se ductores belli futuros, si ad Florentinos deficiant, qui omnes prestent et nobilitate et potentia; apud duces plures fore, qui eis non sint cessuri, meliusque esse cum Florentinis primum locum tenere quam cum duce tertium aut sextum. Ac sic iuvenes in suam sententiam traxit adeo, ut qui victores essent iam victi viderentur; sic sepe plus lingua quam gladius confert.

Hac re magnum esse Picenini nomen cepit tumque Philippus hominem apud se habere magno studio quesivit. Nec deceptus est; nam more italico milites ad tempus serviunt; quo finito liberi sunt possuntque cui velint alteri servire, etiam hostibus; non enim propter causam, sed propter pecuniam serviunt. Finito igitur tempore conducture sue Nicolaus ad ducem defecit magnoque honore susceptus est crevitque laus hominis, cum victis apud Magalenum ducalibus exercitibus is solum hostibus diu restitit magnaque virtutis sue ostendit experimenta. Cum nomen eius clarum esset iam ubique iamque dux exercitus creatus esset, Franciscus Sfortia invidere homini cepit egreque tulit novum hominem sibi preferri. Hinc inimicitie modo occulte, modo aperte inter eos esse ceperunt. Is Venetorum exercitus in pluribus locis nunc prostravit, nunc fugavit: in Valle Tellina Georgium Cornarium devicit, classem padanam immissis terrestribus militibus cepit; apud Imolam Florentinorum et Venetorum copias ingentes perturbavit septemque duces exercitus in potestatem recepit; Florentinos, qui Lucam obsidione cinxerant et viginti atque eo amplius hominum milia cum infinitis machinis illic habebant, in campo prostravit, quamvis sibi multo minores essent copie, Lucamque diu obsessam liberavit. Ianuenses qui se tutissimos suis in montibus reputant cum advenis prostravit, et usque ad menia urbis per vias inaccessas et asperrimas alpes depulsis incolis duxit exercitum recuperassetque tunc Ianuam, que iam rebellaverat, nisi qui arcem tenebant iam se dedidissent.

Is cum esset in campo vicinus exercitui Venetorum apud Adduam, sagitta fortuito casu missa in magnum ducis Mediolani damnum neruum colli huius percussit. Ex qua re vir alias intrepidus et infatigabilis, qui semper in negocio erat, media parte perditus est; nam latus sinistrum ex toto perdidit nec unquam postea illius lateris potens fuit. Is postquam duci servire cepit, numquam variavit inconcussaque fide servivit suo principi, tum quia beneficia plurima hinc recepit dux exercitus et marchio de peregrino creatus, tum quod Florentini eum quasi proditorem in palatio suo depinxerant; que iniuria eum asperiorem faciebat. Sed Florentini postea metu concussi picturam deleverunt.

Cum exinde multis cladibus tam Veneti quam Florentini debilitati essent, misit Philippus Franciscum Sfortiam in agrum picenum, ut terram illam nomine Ecclesie suoque teneret; nam basiliensis concilii litteras habuit. Post Piceninum in Tusciam misit, qui recepto Perusio Patrimonium Ecclesie undique perturbavit cepissetque Eugenium in Roma, nisi iam ipse male custoditus a Romanis fugisset; volebant namque et ipsum ad basiliense concilium mittere. Cepit tamen Romam. Pulcre tunc res Philippi erant ordinate; nam et Piceninus ex una parte Patrimonio Ecclesie recepto Florentiam venturus erat et Franciscus ex alia Piceno invaso. Sed Franciscus sibi quam alteri melius cupiens Marchiam suo nomine possidere cepit marchionatumque sibi ab Eugenio impetravit pace promissa et capitaneatu. Ob quam rem postea magne inter Piceninum et Franciscum dissensiones fuere. Vixque per ducem prohiberi potuerunt ne manus consererent, cum sepe structis aciebus invicem minarentur. Sed vocatus est postea in Lombardiam Piceninus; comes autem Franciscus apertus Philippi inimicus ad Venetos defecit iamque licuit alterum alteri inimicari. Post exules Florentinorum Piceninum in Tusciam traxerunt, qui cum exercitu ad quintum lapidem et ad tertium venit. Florentiam ingressus per vallem Lamoni, ubi alias conflictus fuerat; iam enim Faventini ad ducem redierant; nam is ipse Piceninus eos in bello apud Imolam ceperat. In Tuscia ergo iam Burgum Sancti Sepulcri in potestatem obtinuit tantaque trepidatio Florentie fuit, ut papa qui illuc confugerat iterum se capi timeret ac de fuga cogitaret. Collegerunt tamen Florentini exercitum militesque Ecclesie ad se vocarunt; sic enim mandavit Eugenius. Cum ergo in propinquo utraque essent acies, Franciscus Piceninus, Nicolai filius, avidus pugne contra patris preceptum cum lecta militum parte pontem quendam preteriit ac hostes invasit trans pontem. Ubi cum periclitaretur, dum pater auxilium filio prebet, et ipse discrimen incidit; amissa namque maiori parte suorum militum vix ipse cum filio evadere potuit. Que res magnam gloriam Picenini obfuscavit: plures tunc Florentini capti caput amiserunt, aliorum bona qui his favebant confiscata sunt.

Is quoque Piceninus tractatu cum Veronensibus habito Veronam intravit; sed cum ducales copie non subsequerentur, diffidens ipse civibus, cum Franciscus iam cum exercitu adesset, mox effugit et, quia debilis erat nec equitare poterat, cervicibus hominum ad magnum spacium portatus est.

Hic Orlandum Palesinum omnibus dominiis spoliavit, hic Bononiam cepit suoque nomine tenuit. Post cum Felice, qui iam papatum acceperat, contra Eugenium concordiam querens, cum illum avarum invenisset, cum Eugenio concordavit rursusque in agro piceno contra Franciscum Sfortiam fuit magnisque eum dominiis spoliavit. Ad extremum vocatus Mediolanum, cum iam pax cum Venetis foret, mortem obiit ibique honorifice sepultus est.

Fuit vir paucorum verborum blesusque, iusti et equi cupidus. Quemcumque virtute preditum scivit mirum in modum amavit. Quod promisit, ratum fuit. Rusticis favit militesque spolia committentes pena gravi multavit. Filios moriens duos reliquit, Franciscum sibi dissimilem et Gaddum similem, sed nimis puerum, quibus commisit moriens, ut ab Philippo suisque obsequiis numquam recederent.