Jump to content

Dialogues of Roman Life/Lūdendi Venia

Unchecked
E Wikisource
X. Lūdendi Venia
1913

editio: G. Bell & Sons
fons: librum vide
 IX. Peregrīnātio—B XI. Certāmen Discōrum 
X. LŪDENDI VENIA
Scaena: Lūdus.
NīcolāusHierōnymusCoclesPaedagōgus.

Nīcolāus. [Chartem, et calamum dēmittens.] Iamdūdum et animus et caelum et dies ad lūdendum invītat.

Hierōnymus. Invītant quidem haec omnia; sōlus non invītat praeceptor.

N. Suādendum est ōrātōri cuīpiam qui veniam extorqueat.

Roman Boys at School. (From a bas-relief in the Museum Trier.)

H. Ēgregiē vēro dicta vōx illa ‘extorqueat’! Nam citius clāvam ē manu Herculis quam ab hōc ludendi veniam.[1] At ōlim nēmo illo fuit ludendi avidior.

N. Vērum: sed iam ōlim ille oblītus est sē fuisse puerum. Ad verbera facillimus est: hīc[2] parcissimus īdemque difficillimus.

H. Mittendus tamen est, aliquis lēgātus non admodum verēcundae frontis.

N. Eat qui volet: ego carēre mālo quam rogāre.

H. Nēmo ad hanc lēgātionem aptior quam Cocles.

N. Nemo profecto: nam audāx est āc satis loquāx. Deinde sensum hominis pulchrē callet.

H. Ī, Cocles, ab omnibus nobis magnam initūrus grātiam.

Cocles. Equidem sēdulo experiar. Vērum si rēs non successerit, nē culpāveritis ōrātōrem vestrum.

H. Impetrābis. Abī, orator.

C. Eo. Bene fortūnet legationem meam Mercurius.[3]

* * *

Salvē, praeceptor.

Paedagōgus. Quid sībi vult hīc nūgātōrius puer?

C. Salvē, praeceptor observande.

P. [Sibi.] Insidiōsa cīvīlitās. [Puero.] Satis iam salveo. Dīc quid velīs.

C.. Tōtus discipulorum tuorum grex ōrat lūdendi veniam.

P. Nihil aliud quam luditis, etiam absque veniā.

C. At vigor ingeniorum excitātur moderāto lūsū, quemadmodum tu nos ex Horātio poētā docuisti.

P. Sānē laxāmento opus est iis qui vehementer labōrant: vōbīs, qui segniter studētis, frēno magis opus est quam laxātis habēnis.

C. Adnītimur prō vīribus[4], et nōs dīligentes praebēbimus.

P. Quis erit sponsor istūc futūrum esse?

C. Ego capitis mei perīculo nōn dubitem[5] esse sponsor.

P. Immo scio quam non sit tūtum tibi crēdere. ... Tamen hīc perīculum faciam quam sīs bonae fidei.[6] Si mē fefelleris, posthāc nēquīquam mēcum ēgeris. Ludant, sed gregātim in campis: et mātūrē se domum recipiant.

C. Fīet.

* * *

Exorāvi, quanquam aegrē.

H. O lepidum caput! Omnes amāmus tē plūrimum.

C. Sed interim cavendum nē quid peccēmus.

H. Cavēbitur.[7] Sed quod lūsūs genus potissimum placet?

C. De hōc in campo consultābimus.

[Linquamus, pueri, haec insulsa colloquia. Nos quoque ludamus.]

 IX. Peregrīnātio—B XI. Certāmen Discōrum 
——————
Notae
  1. After veniam supply extorqueas.
  2. Hic: ‘here’, that is, ‘in this matter’, leave to play.
  3. Mercurius. See dialogue VII.
  4. pro viribus, ‘in proportion to our powers,’ ‘to the best of our ability.’ So, pro virili parte.
  5. dubitem. A condition is left unexpressed: ‘I would not hesitate’ (if I were challenged).
  6. bonae fidei: the genitive, helped out by the adjective, expresses quality.
  7. cavebitur. The passive is used impersonally, that is, it has no personal subject: lit. ‘it shall be guarded against.’ Trans. ‘We will take care.’