Jump to content

Easy Latin Stories/Part I/III

Checked
E Wikisource

 THE HABITS OF THE MASSAGETAE AN AFRICAN REGIMENT. 
III.BEASTS IN EGYPT AND LIBYA.

7.In Aegypto paucae bestiae reperiuntur. Itaque omnes sacrae habentur. Feles canesque coluntur. Mortua fele in quavis domo, omnes aedium illarum incolae supercilia sola radunt: mortuo cane, totum radunt corpus et caput. Mortuae feles in sacris sepulcris, Bubasti in oppido sepeliuntur. Canes mortuos in suo quisque oppido sepeliunt. Mures etiam, araneos, accipitres. ibes, ichneumones, colunt.

The hippopotamus.

8.Hippopotami a nonnullis Aegyptiis sacri habentur; ab reliquis vero non sacri. Horum natura atque species talis est. Quadrupes animal, bisulcum, ungulis bovinis, simo naso, iuba equina, dentibus prominentibus, cauda et voce equina: magnitudine tauris sunt similes.

The phoenix.

9.Est etiam avis sacra, nomine phoenix. Perraro Aegyptum adit, ex quingentorum annorum intervallo. Advenit autem mortuo patre suo. Est tantus atque talis; pennarum color, aliorum aureus, aliorum ruber; specie et magnitudine aquilae simillimus est. Phoenix ex Arabia profectus, in Solis templum portat patrem suum, myrrha circumlitum, et in templo Solis sepelit.

The winged serpents and the ibis.

10.Ineunte vere in Aegyptum advolant volucres serpentes. Ibides autem aves illis occurrentes, aditu prohibent, necantque serpentes. Ob hanc caussam magni aestimantur ibides ab Aegyptiis. Species autem ibidis talis est; colore nigro avis est, pedibus gruis, rostro adunco. Serpentum forma similis est formae hydrarum. Alas habent non pennatas, sed vespertilionis alis similes.

Wonderful animals in Libya.

11.Sunt in Libya immani magnitudine serpentes, sunt ibidem leones, et elephanti, et ursi, et aspides, et asini cornuti. Sunt etiam homines capita canum habentes. Sunt alii sine capitibus, oculos in pectore habentes, et feri homines. Sunt etiam mures bipedes, et parvi serpentes singulis cornibus instructi. Denique magnus numerus mirarum bestiarum in his regionibus invenitur.

The crocodile.

12.Crocodili autem natura haec est. Per quinque menses hibernos cibum nullum capit. Quadrupes est terram pariter et aquam habitans: ova enim parit excluditque in terra, et maiorem partem diei in sicco versatur, noctu vero in fluvio: est enim aqua noctu magis calida quam terra rore conspersa. Omnium vero animalium hoc ex minimo fit maximum. Ova enim haud multo maiora sunt ovis anseris: at pervenit ad septemdecim cubitorum longitudinem. Habet autem oculos porci, dentes vero magnos. Solum ex omnibus animalibus linguam non habet: neque inferiorem maxillam movet. Habet autem ungues robustos, et cutem squamatam. In aqua quidem caecus est, in aere bene videt. Os habet intus plenum hirudinibus. Iam aliae quidem aves et bestiae illum fugiunt: cum trochilo autem pacem colit. Hic utilem ei operam praestat: nam in os eius sese insinuans hirudines devorat.

Strange pets.

13.Sunt autem crocodili aliis Aegyptiis sacri; aliis non item, sed hi illos ut hostes persequuntur. Omnes circa Thebas et Moeridis lacum incolae sacros illos ducunt. Horum utrique unum maxime crocodilum alunt, manu tractari edoctum. Auribus inaures inserunt, et anteriores pedes aureis armillis ornant. Eundem pascunt: mortuum sacro in sepulcro sepeliunt.

 THE HABITS OF THE MASSAGETAE AN AFRICAN REGIMENT