Easy Latin Stories/Part I/IV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png III V Fairytale right blue.png
IV.— AN AFRICAN REGIMENT.

14.Aethiopes, pardorum leonumque pellibus amicti, arcus habent praelongos: sagittas vero breves: his pro ferro lapides acuti praefixi sunt. Hastas praeterea habent, his praefixa sunt cornua cervorum: habent etiam clavas nodosas. Corporis dimidium, in pugnam prodeuntes, creta dealbatum habent, dimidium minio pictum. Alii caput tectum habent pelle equina, de capite equi detracta, cum auribus et iuba. Pro scutis gruum pellibus corpora tegunt.

Fairytale left blue.png III V Fairytale right blue.png