Easy Latin Stories/Part I/V

E Wikisource
< Easy Latin Stories‎ | Part I
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png IV VI Fairytale right blue.png

praefixi sunt. Hastas praeterea habent, his praefixa sunt cornua cervorum: habent etiam clavas nodosas. Corporis dimidium, in pugnam prodeuntes, creta dealbatum habent, dimidium minio pictum. Alii caput tectum habent pelle equina, de capite equi detracta, cum auribus et iuba. Pro scutis gruum pellibus corpora tegunt.

V.THE EQUIPMENT OF PERSIAN SOLDIERS

15.Persae hoc modo instructi sunt. In capite pileos gestant; hos tiaras vocant: circa corpus, tunicas manicatas varii coloris, et loricas ferreis squamis in piscium similitudinem: circa crura, braccas: pro clipeis vero, crates vimineas. A tergo suspensas habent pharetras: hastae breves sunt, arcus vero grandes, tela ex arundine: praeterea ad dextrum femur e zona suspensus est pugio.

Fairytale left blue.png IV VI Fairytale right blue.png