Easy Latin Stories/Part I/VI

E Wikisource
< Easy Latin Stories‎ | Part I
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png IV VII Fairytale right blue.png
VI.THE STORY OF ATYS.
Croesus has a bad dream about his son Atys.

16.Croeso, Lydiae regi, filius erat, nomine Atys. Hunc Croesus in somnio yidit, ferrea cuspide traiectum et cruore conspersum. Expergefactus ille, domi filium retinet ; deinde iacula et hastas abdit in area.

He purifies a man who comes to him stained with crime.

17.Interim Sardes vir advenit obstrictus scelere. Eum Croesus expiavit, et benigne accepit. Tum eum percontatur his verbis : ‘Quis es 1 quern virum occidisti!’

The stranger tells his story — Croesus receives him as a friend.

18.Respondit hospes talia: ‘O rex, Gordiae sum filius, est autem mihi nomen Adrasto. Fratrem meum invitus occidi. Adsum a patre eiectus, rebus omnibus destitutus.’ Tum Croesus inquit: ‘Ex viris amicis oriundus es, et ad amicos venisti.’ Ita ille in Croesi aedibus vitam agebat.

A huge wild boar ravages the country.

19.Per idem tempus in monte Olympo aper exstitit mira magnitudine. HiC Mysorum arva vastabat.

The people beg Croesus to send his son to kill it.

20.Mysorum legati ad Croesum venere haec dicentes: ‘Apparuit, o rex, in regione nostra immanis magnitudinis aper. Hie agrestia opera omnia corrumpit. Mitte filium tuum et delectos iuvenes canesque; nam beluam e terra nostra tollere volumus.'

Croesus refuses.

21.Haec illis precantibus Croesus, somnium recordatus, ita respondit: ‘Filii quidem mei ne amplius feceritis mentionem. Non enim illum vobiscum emittere possum. Lydorum autem delectam manum canesque mittam.'

Atys implores his father to let him go.

22.Auditis Mysorum precibus intervenit Atys. Patrem movere his verbis conatur: ‘Antehac, o pater, hoc mihi honestissimum et nobilissimum visum fuit, bello et venatione gloriam parare. Ne igitur me domi retinueris. Quis tandem esse videbor civibus? Qualis videbor uxori?’

Croesus gives his reasons for refusing.

23.Itaque Croesus talia respondit: ‘Mi fill, in somnio nuper te cuspide ferrea interfectum vidL Ob hanc caussam domi te custodio.’

Atys urges him to let him go, and gives an explanation of the dream.

24.Rursus adolescens ita locutus est: ‘Ferrea cuspide me traiectum vidistd. At apro quaenam sunt manus, quaeve ferrea cuspis? Nihil dictum est de iniuria a dentibus suscepta. Quare abire me patere, mi pater.’

Croesus at length gives way.

25.Tum Croesus: ‘Fili,’ ait, ‘me vincis, sententiam somnii declarans. Itaque veniam tibi do venatum exeundi.’

And gives him in charge to Adrastus.

26.His dictis, Adrastum advocatum ita allocutus est: ‘Adraste, ego te calamitate obstrictum expiavi, et in meas aedes re-cepi. Nunc ergo, debes enim de me bene mereri, custos sis filii mei venatum exeuntis.’ Bespondit Adrastus: ' Paratus sum exsequi mandatum. Filius tuus, o rex, custode me, incolumis redibit.’

Adrastus kills Atys by accident, and fulfils the dream.

27.Proficiscuntur igitur cum delectis iuvenibus canibusque. Beluam inventam iaculis adoriuntur. Casu Adrastus Croesi filium ferit. Itaque ille, cuspide ictus, somnii monitum explet.

Croesus pardons himy but he commits suicide.

28.Croesus, filii morte nuntiata, constematus est. Adrastus sese tradidit Croeso. ‘Interfice me,’ dixit, ‘super cadavere filii.’

Illi Croesus: ‘Ignosco tibi, Adraste. Illud invitus fecisti. Non tu auctor es huius mali, sed deorum aliquis. Hoc mihi somnium iam pridem significavit.’ Adrastus autem se ipse super busto iugulavit. Croesus vero, filio orbatus, duos annos ingenti in luctu remansit.

Fairytale left blue.png IV VII Fairytale right blue.png