Easy Latin Stories/Part I/VII

E Wikisource
< Easy Latin Stories‎ | Part I
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png IV VIII Fairytale right blue.png
VII.A CROCODILE HUNT.

29.Venatio crocodilorum multis atque variis modis instituitur. Suis tergus, pro esca hamo insertum, in medium flumen demittit Venator. Ipse in ripa fluminis vivum porcellum ferit. Crocodilus, audita voce, ad sonum accurrit. In tergus vero suis incidens, illud deglutit, moxque in terram attrahitur. In terra extracti crocodili oculos luto oblinit venator. Tum facillime interficitur.

Fairytale left blue.png IV VIII Fairytale right blue.png