Easy Latin Stories/Part IV/XIV

E Wikisource
< Easy Latin Stories‎ | Part IV
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png XIII XV Fairytale right blue.png
XIV.THE CAMPAIGN IN CYPRUS.
Preparations of the Insurgents.

173.Interim in Cypro haec gesta sunt. Onesilo duci Cypricum nuntiatur, Artybium Persam cum classe et ingenti Persarum exercitu affuturum esse in Cyprum. Quo cognito Onesilus Cyprius praeconem dimisit per Ioniam, auxilio Ionas advocans: nec diu re deliberata, affuerunt Iones cum magna classe. Eodem tempore quo Iones advenere, Persae etiam, quum navibus e Cilicia traiecissent, pedestri itinere Salaminem contenderunt: navibus autem Phoenices circumnavigarunt promontorium quae Claves Cypri vocantur.

They hold a council of war.

174.Quae quum ita essent, Cyprii tyranni convocatos Ionum duces ita allocuti sunt: ‘Vobis, Iones, nos Cyprii permittimus ut eligatis cum utris velitis confligere; cum Persis, an cum Phoenicibus. Quod si pedestri pugna cum Persis vultis congredi, oportet vos, nulla interposita mora, navibus egressos, pedestrem instruere aciem; nos vero, conscensis navibus vestris, Phoenicibus nos opponere. Sin cum Phoenicibus tentare fortunam mavultis; utramcunque partem elegeritis, operam dare necesse est, ut, quantum per vos fieri potest, liberae sint et Ionia et Cyprus.’ Ad haec Iones responderunt: ‘Nos Ionia misit ut mare custodiamus; non ut naves nostras tradentes Cypriis, ipsi cum Persis pedestri acie confligamus. Nos igitur, qua parte locati sumus, in ea utilem praestare operam conabimur: vos autem, memores qualia Persis parentes passi ab illis sitis, fortes viros esse oportet.’ Post haec, quum Persae in Salaminiorum advenissent campum, aciem instruxerunt reges Cypriorum: ita quidem ut ceteros Cyprios hostium ceteris militibus opponerent, Persis autem fortissimos e Salaminiis selectos. Contra Artybium vero, ducem Persarum, lubens stetit Onesilus.

The charger of Artybius.

175.Vehebatur Artybius equo, qui erectus stare adversus armatum militem edoctus erat. Qua re cognita Onesilus, quum esset ei armiger genere Car, arte bellica clarus et animi plenus, dixit huic: ‘Artybii equum audio erectum stare, et pedibos atque ore pugnare contra adversarium. Tu igitur ocius delibera tecum, mihique ede, utrum observare et ferire veils equum, an ipsum Artybium?’Ad haec famulus respondit: ‘Paratus equidem sum, rex, et utrumque facere, et alterutrum, et omnino quidquid tu iusseris: dicam tamen id quod tuis rebus commodissimum mihi videtur. Regem ducemque aio oportere cum rege et duce congredi: nam si tu virum ducem interfeceris, magnum hoc tibi erit: sive, quod dii prohibeant, te ille; ab digno etiam homine occidi, minor calamitas est. Nos vero famulos aio oportere cum famulis congredi, et cum equo; cuius tu artes ne timueris: ego enim tibi polliceor, adversus nullum hominem porro illum se erecturum.’

The battle.

176.Haec postquam armiger dixit, mox deinde commissa pugna est, et terra, et mari. Et navibus quidem Iones, acriter illo die pugnantes, superaverunt Phoenices: et inter Ionas, Samiorum prae ceteris virtus eminuit. Pedestres vero ubi congressae sunt copiae, magno impetu invicem irruentes pugnarunt. Ab imperatoribus autem utrinque haec gesta sunt. Ubi Artybius, equo quem dixi vectus, adversus Onesilum impetum fecit, Onesilus, quemadmodum ei cum armigero convenerat, ferit ipsum irruentem Artybium: quumque equus scuto Onesili pedes iniiceret, Car falce feriens pedes praecidit equi. Ita Artybius dux Persarum, una cum equo, ibidem cecidit.

The insurgents are betrayed and defeated.

177.Dum vero ceteri etiam acie pugnant, deserit Cyprios Stenosor, unus e ducibus cum non exigua militum manu, quos secum habebat. Postquam Stenosor deseruit socios, protinus Salaminiorum quoque essedarii idem fecerunt. Quo facto superiores Cypriis Persae evaserunt. Quorum exercitu in fugam verso, occiderunt et alii multi, et ipse Onesilus, qui Cypriis auctor fuerat defectionis. Diu restiterunt socii, sed a Persis circumventi tandem fusi fugatique sunt. Magna praeda, magno captivorum numero potiti sunt Persae.

A strange portent.

178.Onesili caput Amathusii, quos ipse obsederat, abscissum Amathunta portarunt, et super oppidi portam suspenderunt. Narrant, postquam cavum caput ita suspensum fuerit, apium examen, in illud sese insinuans, favis replevisse. Quod quum accidisset, oraculum consulentibus Amathusiis, ‘quid facerent?’ datur responsum, ‘auferrent caput humarentque; Onesilo vero, ut heroi, annua sacra facerent. Id si fecissent, melius cum ipsis actum iri.’ Hoc fecerunt Amathusii ad meam usque aetatem.

The true author of the revolt.

179.Aristagoras, dum oppidum quoddam obsidet, interficitur. Histiaeus vero Mileti tyrannus, qui seditionis auctor fuerat, a Dario dimissus Susis, Sardes profectus erat. Quo ubi advenit, interrogavit eum Artaphemes, Sardium praeses, ‘quanam re inductos Ionas a rege defecissse putaret.’ Id quum se ignorare diceret, mentiri eum videns Artaphemes ait: ‘Ita tibi, Histiaee, haec res se habet: calceum hunc tu confecisti, quem induit Aristagoras.’ Hoc quum dixisset Artaphemes, veritus Histiaeus ne interficeretur, in fugam se recipit. Tum Miletum adit. At Milesii, lubenter Aristagora liberati, eum recipere nolebant. Itaque quum noctu per vim intrare Miletum conatus esset, repulsus est, atque etiam ab aliquo ex Milesiis in femore vulneratus est. Inde Byzantium navigavit, ibique omnes naves, quae praeteribant, capiebat, exceptis eorum navigiis qui se paratos esse Histiaeo parere profiterentur. Mox captus est ab Artapheme, qui corpus suspendit e cruce, caput autem sale conditum, Susa ad Darium misit. Darius autem caput lotum et bene curatum sepeliri iussit, ut viri de se praeclare meriti. Hoc igitur fato Histiaeus functus est.

Fairytale left blue.png XIII XV Fairytale right blue.png