Jump to content

Enarrationes in XII psalmos Davidicos/7

E Wikisource
IN PSALMUM XXXVIII ENARRATIO
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum


 6 8 


IN PSALMUM XL ENARRATIO.

[recensere]

ox Prophetae est quae ad Deum pervenit, quae tacente Moyse, clamavit ad Dominum: qua etiam in orationibus suis Anna clamabat, cum oris sui labia non moveret; et impetravit filium, quem ante diu non impetraverat, cum corporis voce clamasset. De hac voce dixit Dominus: Tu autem cum oras, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum, qui est in abscondito: et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi (Matth. VI, 6). Quid est reddet? Hoc est, quod deprecatus es, quod orasti. Sicut enim peccatores de manu Domini recipiunt peccata sua duplicia; ita e contrario justi recipiunt cum affectu propria postulata. Audi quomodo recipiant. Ascendit oratio tua ad Deum, et descendit ad te. Unde et in psalmo legimus: Et oratio mea in sinum meum convertetur (Psal. XXXIV, 13); ut fructum scilicet referat postulanti. Benedictus Dominus Deus Israel, qui tanta nobis aperuit mysteria: a saeculo, et in saeculum; id est, ex infinito in infinitum: Fiat, fiat.