7 | 9 |
IN PSALMUM XLIII ENARRATIO.
[recensere]885 1. (Vers. 1.) Psalmi titulus est: In finem filiis Core intellectus. Ubi passionis Dominicae, et baptismatis, et ingressionis ad altare sacrosanctum decursa mysteria sunt, docet sanctus propheta David quemadmodum athletam suum, cujus nomen teneatur in agone sanctorum, Christus exerceat. Sicut enim sine labore nostro, non ex operibus, sed ex fide per gratiam suam nobis peccata donavit, et ad coronae petitionem indulgentissimus nos et benignus admisit, nec superiora nobis fecit obesse flagitia, quibus tanto certamine judicaremur indigni (quaeritur enim etiam in iis qui lustrale certamen hoc subeunt, etiam disciplina vivendi), ita rursus ne tanta peccatorum donatione resoluti, in superiora flagitia vel desidiam revertamur, psalmus iste nos admonet multa nobis, et gravia certamina esse proposita; ut nemo nisi qui legitime certaverit, coronetur. Luctandum est igitur adversus carnis hujus illecebras, et fervorem sanguinis: luctandum est adversus nequitias spiritales. Nemo gravior domestico adversario: nemo nocentior hoste eo, cui coelestis substantiae potentia suffragatur. Cum dico nemo, divini memento sermonis, quo dixit Dominus: Quia major ex natis mulieris Joanne Baptista nemo (Matth. XI, 11). Nam qui natus est ex Virgine, ipse super omnes est. Et ideo neminem vereamur, qui Christum habemus; quoniam si Christus pro nobis, quis contra nos? Certemus ergo usque ad finem; ut evacuatis omnibus, quae adversus Jesum et Domini voluntatem in nostro ante corpore militabant, verae exercitiis virtutis intenti, soli Deo nostro et Domino serviamus. Hic enim finis, ut scriptum est: Primitiae Christus . . . . . deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri; cum evacuaverit omnem Principatum et Potestatem et Virtutem. . . . ut mors novissima destruatur (I Cor. XV, 23 et seq.), et incipiamus Deo esse subjecti, regnum in nobis coeleste servantes, ubi erat ante colluvio peccatorum. 2. Merito ergo: In finem filiis Core intellectus, psalmus inscribitur; ut in eo cognoscendo non vulgaris auditus, sed intellectus spiritalis operetur. Denique Aquila psalmum disciplinae posuit. Et ideo tibi dicit Scriptura: Da in disciplinam cor tuum; aures autem tuas praepara sermonibus intellectus (Prov. XXIII, 12). Et alibi: Dilige sapientiam et disciplinam (Prov. I, 3). Sapientia est quae sensus scaturit: disciplina in habitudinem quamdam naturae coalita forma virtutum, et mentis confirmata sententia scientiae disciplinis. Intelligere quoque obscurum sermonem atque dictionum prudentiam et aenigmata Proverbiorum Scriptura nos docuit (Ibid.), cujus auctoritate colligimus has prudentiae principales 886 esse virtutes; eo quod sapientia semper quasi mater fecunda parturiat, disciplina quasi severior magistra distringat, intellectus quasi diligens quaesitor inveniat, et veram justitiam, judiciumque rimetur. 3. Doceamus haec sacrae testimoniis lectionis. Sapientia dicit: Ego quasi fons a paradiso, dixi: Rigabo meum hortum . . . . et adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam (Eccli. XXIV, 41, 42 et 46). Nam generationes suas menti hominis, bonos videlicet sensus, quasi pia mater infundit. Accipe etiam testimonia disciplinae: Fili, ne neglexeris disciplinam Dei, nec defeceris ab eo correptus (Prov. III, 11 et 12); quem enim diligit Deus, corripit. Severa quidem in corripiendo, sed dulcis in corrigendo est disciplina; ne fluitemus et vagemur errantes, sed recipiamur a Christo. Disciplina enim non examinata vagatur, ut scriptum est. Sed pro conservatione hic posuit disciplinam. Tamen sicut sapientia, ita et disciplina, et perfecta et imperfecta eodem nomine nuncupatur: sed ubi sine adjectione, vel disciplina vel sapientia nuncupantur, definitionem perfectionis accipiunt. Inexaminata ergo fluitat disciplina, sed examinata non fluitat. De intellectu quoque eadem Scriptura definit, quia intellectus bonus est omnibus qui eum faciunt (Psal. CX, 10): intellectus autem cum in se et sapientiae gratiam habeat, et ordinem disciplinae; utique docemur quod et sapientia et disciplina bonae sint eis, qui earum instituta suis ministeriis exsequuntur. Diximus de titulo, psalmum adoriamur. 4. (Vers. 2.) Deus auribus nostris audivimus; sic Symmachus: Theodotion, in auribus nostris dixit; sicut et Septuaginta viri. Quid est quod ait, auribus nostris? Quod si non satis esset, audivimus, certe si hoc placuerat: Auribus audivimus, plenum erat. Cum ergo additum est, nostris, quid sibi hoc vult; nisi ut intelligas illa esse nostra, quae mentis sunt; et ea esse meliora, quam quae istius corporis? Et ideo quasi de alio dicit hic ipse Propheta: Non timebo quid faciat mihi caro (Psal. LV, 5). Et alibi: Voce mea ad Dominum clamavi, et vox mea ad Deum, et respexit me (Psal. LXXVI, 2). Illa vox mea, quae auditur a Christo, non quae resultat in publico. Non vult igitur suum esse, quod corruptibile atque terrenum est, qui ad imaginem Dei et similitudinem meminit se creatum. Denique Scriptura nos edocet, prius ad imaginem Dei hominem esse formatum (Gen. I, 27), postea de luto factum (Gen. II, 7). Quasi superior ergo (superior enim qui antiquior) et gubernator et rector hujus corporis animae vigor dicit: Auribus nostris audivimus. Quis iste est, nisi cui dicitur: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8)? Sunt enim 887 qui aures habent, et audire mysteria non possunt, de quibus dicit Jesus in revelatione Joannis: Foras canes et veneficos et impudicos (Apoc. XXII, 15); quibus flagitiorum cupiditas, et aerugo pecuniae aurem obstruit audiendi. Consideremus igitur quae audisse se dicant, vel a quibus audivisse commemorent. 5. Et patres, inquit, nostri annuntiaverunt nobis. Qui sunt isti patres nostri? Titulus habet quia psalmus filiis Core scriptus sit; ut ab ipsis canatur, qui psallendi munus receperant, et in hujusmodi officium fuerant deputati. Core autem et Dathan et Abiron cum aliis qui adversum Moysen et Aaron insurrexerant studio contumaci, terrae hiatu in deserto vorati sunt et necati. Quibus mortuis, qui alii patres eorum filiis mirabilia opera Domini annuntiare potuerunt? In malevolam enim animam non ingreditur sapientia. Si sui ergo patres non annuntiaverunt filiis, alieni multo minus, qui declinarunt sobolem perfidorum. Qui sunt itaque isti patres? Vide ne illi, de quibus dictum est: Interroga patrem tuum, ipse tibi dicet (Deut. XXXII, 7). Interroga quando legis Paulum: vel si non legis, et movet te aliquid, in ipso require. Ipse est enim bonus pater, qui potest docere et formare in nobis Dominum Jesum; sicut ipse testatus est dicens: Filioli mei, quos ego parturio; donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19). Ostendit tibi hos patres Evangelista Joannes, qui ait: Dico vobis, patres, qui cognovistis eum qui est ab initio (I Joan. II, 13). Isti sunt patres, quorum senectus vita immaculata est. Ideo in conventu seniorum appone digitum ori tuo; ut audias quod tibi prosit, et vitae aeternae sacramenta cognoscas: ne interstrepas insolens tiro doctoribus; et qui adhuc discere debeas, dicere praesumas. Quid igitur isti patres annuntiaverint Core filiis audiamus. 6. Opus, inquit quod operatus es in diebus antiquis. Qui sint isti dies in quibus Deus magna et mirabilia operatus sit, requiramus. Et docet nos Scriptura esse aliquos praeclaros dies in quibus refulserint facta divina; cum lectum sit, quia sol in tenebras convertetur, et luna in sanguinem, priusquam veniat dies Domini magnus et illustris. Et erit, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel II, 31 et 32). In ipso enim die Christus hominibus resurrexit, et ideo specialiter de ipso dictum est: Hic est dies quem fecit Dominus: exsultemus et laetemur in eo (Psal. CXVII, 24). Cum igitur omnes dies Deus fecerit, huic tamen diei prae caeteris divini operis praerogativa delata est, quo peccatum omne sublatum est. Dies autem alii peccatorum sunt. Hic ergo est dies quem illuminavit sol ille justitiae. Nam et ipsa ortus suos et occasus habere consuevit. Unde et scriptum est: Orietur in diebus ejus justitia (Psal. LXXI, 7). Sunt ergo dies Christi quibus orta justitia est: sunt dies Christi quibus orta est pacis abundantia: sunt dies Christi quibus orta sapientia est. Audi quomodo exoriatur sapientia: Si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (I Cor. III, 18). Et ideo dicit Sapientia, quae stulta istius mundi elegit: Dominus creavit me principium viarum suarum in opera sua (Prov. VIII, 22). Sicut enim in diebus Oziae regis, et in diebus Nabuchodonosor exorta perfidia est, dominata captivitas; sic in diebus Domini Jesu exorta est fides, quae splendorem suae claritatis et luminis toto orbe diffundit. Qui enim meliores 888 dies, quam quibus refulsit nobis visio Dei; sicut dixit Jacob? Sic enim scriptum est: Vidi Deum facie ad faciem; et salva facta est anima mea. Et continuo exortus est ei sol (Gen. XXXII, 30 et 31). Quis iste sol, nisi qui dies fecit fulgere justitiae, quibus in terra natus est Christus ex Virgine? In specie vidit Jacob, et Deum vidisse se dixit: in veritate viderunt Judaei, et non crediderunt. Ideo illis breviati sunt dies, nobis illuminati; quoniam illis deficiebat dies, nobis appropinquabat. Unde Judaicam sanctus David refugiens caecitatem ait: Ne deducas me in dimidium dierum meorum (Psal. CI, 25). Sic enim dies Domini magnus et illustris est, utique non prolixitate temporis, sed justitiae vel gratiae claritate. Ergo sunt dimidii dies, quibus breviantur dies impietatis caligine, et squalore perfidiae, quibus occidit sol super prophetas (Mich. III, 6), sicut scriptum est. Namque ut justis oritur sol justitiae; sic occidit infidelibus. 7. Sed occurrit illud quia dicit Dominus: Propter electos breviabuntur dies (Matth. XXIV, 22). Et videtur contrarium, nisi diligenter advertas, et superiora repetas; dicit enim Dominus: Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic Christus, aut ecce illic, nolite credere. Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia; ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Ibid., 23 et 24). Et ideo ne decipiantur electi, admonet Dominus quid sequendum sit; ut non falsorum prophetarum sermone capiamur, neque nos eorum aliqua prodigiosa facta decipiant: sed tunc credamus Christum esse venturum, cum dies pleni justitiae coeperint refulgere. Christus enim pleno majestatis suae lumine revelabitur; et sicut fulgur exit ab oriente, et toto lumen suum usque in Occidentem orbe diffundit: sic et Filius hominis cum suis angelis veniens illuminabit hunc mundum; ut credat omnis homo, et salva fiat omnis caro. Non ergo credamus Antichristo, de quo dicent falsi prophetae: Hic est Christus; dies enim perfidiae, erunt Antichristi dies. Non credamus iis qui dicent: Christus in deserto, Christus in penetralibus; jam enim omnia plena sunt Christi, ubi appropinquare coeperit Christus. Sed cum viderimus facta quae Christus in Evangelio suo ante praedixit, tunc credamus ejus adventum; ne dum verum quaerimus lumen, infidelitatis tenebras incidamus. 8. Cavenda ergo signa perfidiae, quibus breviantur dies atque minuuntur. Sol enim obscurabitur, stellae cadent, hoc est, justi Dei; sunt enim qui fulgeant sicut stellae in coelo. Cum haec videris, crede adhuc tardare Christum; ubi enim Christus, ibi fides clarior: ubi Antichristus, ibi dies dimidii; de quibus utique non quereretur David propheta, si ad temporis brevitatem videretur esse referendum; cum ipse alibi dixerit: Heu me, quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5)! Quomodo enim aut illum dilatum incolatum coelestem, aut hunc terrenum comperendinatum doleret, qui ante poposcerat, ne in dimidium dierum suorum deduceretur; cum dierum brevitas celerandi cursus istius compendium videretur afferre? Unde colligitur et illud quod ait: Honora patrem et matrem, ut longaevus sis super terram (Exod. XX, 12); quomodo intelligere debeamus. Multi enim qui honorant, cito saepe rapiuntur, ut immatura aetate 889 moriantur: multi etiam qui minus deferunt parentibus suis, longaevae fruuntur stipendiis senectutis; et nisi longaevitatem illam vitae accipiamus aeternae, invenitur Scriptura destitui subsidio veritatis. Unde Graecus expressius dixit: Ut sis multorum dierum; hoc est, πολυήμερος. Quicumque enim cultus pios sedulo servat officio, a tenebris noctis alienus, in dierum luce versatur. Et ideo qui legit Deuteronomium: Leget, inquit, illud omnibus diebus vitae suae (Deut. XVII, 19); non utique noctibus, sed diebus; quia dies fulget legenti mysteria veritatis, et divinae pietatis oracula. Consideremus sequentia. 9. (Vers. 3.) Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos: afflixisti populos, et expulisti eos. Scimus quidem quod multas gentes eradicaverit Dominus et everterit; ut possessionem sibi Judaeorum populus inveniret, quarum gentium terras Abrahae semini daturum se Dominus declaravit: sed cum psalmus iste Evangelium Domini, et tempora adventus ejus annuntiet, non mihi videtur quae superius a Judaeis gesta sunt, recensere; sed quae futura, signare: quemadmodum crediturus esset populus nationum. Confirmat igitur fidem Ecclesiae, antequam nuntiet, et victorias pietatis ejus enumerat: quae non in brachio, neque in gladio suo feras expulit gentes, et non certamine bellico turmas fugavit hostiles; sed mansuetudine ac fide terras inimicorum sine ullo cruore possedit; fides enim sola pugnavit. Et ideo triumphos meruit, quos non revocaret perfidia, sed augeret; quia persecutionibus suis non vincitur Ecclesia Domini, sed probatur. Quae sunt igitur istae gentes quas vicerit Ecclesia, cognoscamus. Vetera dico vocabula, sed mysteria nova. Chananaei sunt, Chettaei, et Amorrhaei, Pherezaei, vel Cerethaei, quorum infra vocabula digeremus. Haec autem populorum sunt nomina; sed et passionum infirmitates, et humanorum incentiva et opprobria peccatorum. Quod primum est igitur, homo in Christo ipse se domuit, et ipse se vicit; ut sibi viveret. Sibi enim vivit, qui Deo vivit; ut vitam Christi vivat aeternam. Non ergo pugnavit militaribus armis, et ferreis telis populus Ecclesiae; sicut pugnavit populus Judaeorum. Ille in figura pugnavit, nos pugnamus in spiritu: ille adversum alienigenas pugnavit, nos ipsi bellum habemus in nobis; et ideo prius nobis vincendae sunt proprii corporis passiones. 10. Audi pugnantem apostolum Paulum adversus gentem Chananaeorum: Video, inquit, legem carnis meae repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati (Rom. VII, 23). Nunc se erigit caro nostra, nunc dejicit. Erigit menti, dejicit potestati: et ubi se urgeri viderit, constantiam deserit, et ad subjectionem parata ducitur in legem peccati; ut fidem deserat, perfidiae succumbat; et Chettaeae infirmitatis in ditione destituta 890 vero, cedat mendacio, serviat crimini, acquiescat errori; et tamquam Amorrhaeus loquatur amara pro dulcibus. Fides enim dulcis, amara perfidia est. Unde praeclare Petrus quid fides esset, expressit dicens: Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes, et nos credimus (Joan. VI, 69 et 70); quomodo igitur jubes ut discedamus a te? Captus enim coelestium suavitate verborum, discedere nolebat a Christo. Qui autem negat Christum, ipse se separat vel separatur a Christo. Sed neque versuta Amorrhaeorum disputatio, quae per philosophiam nonnullos a veritate transducit: neque Jebusaeorum turpis abjectio, quae se subjicit atque substernit cursum currentibus saecularem, qui non potest esse perpetuus; sed in portis deficit mortis, de quibus exaltatum David propheta se gaudet (Psal. IX, 15): neque Cinaeus, qui per suam pecuniam possidetur; sicut insatiabili avarus affectu: neque Cenezeus, qui putat in divitiis possessionem esse perpetuam, et vanam spem constituit in caducis, atque inani opinione se jactat: neque Raphaim, qui profitetur aliis se ferre medicinam, cum vulnera sua curare non possit; et ideo si quis ad hujusmodi medicum confugerit, necesse est prius patrimonium suum omne consumat, quam profectum sanitatis accipiat; sicut illa mulier in Evangelio (Luc. VIII, 43 et 44) quae per duodecim annos fluentem sanguinem corporalium voluptatum statuere non potuit, nisi posteaquam confugit ad Christum. Intellexit enim quod nemo perfectus medicus; nisi qui descendisset e coelo, de quo cognoverat dictum: Misit verbum suum, et sanavit eos (Psal. CVI, 20); et advertit de ipso dictum: Ecce dedi verba mea in os tuum, et constitui te hodie super gentes et regna, eradicare, et destruere, et perdere, et aedificare, et plantare (Jerem. I, 9 et 10). Nam licet frequenter Deus locutus sit in prophetis; in quo tamen expressius, quam in suo locutus est Filio, qui virtutem omnem exprimens Patris ait: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit (Joan. VII, 16)? Non ergo Hieremias, qui tempore captivitatis suscepit exsilium; sed Dominus Jesus suis verbis eradicavit ex intimis pectoribus vitia gentilium, perfidiam nationum, et versutarum cogitationum prava commenta destruxit, atque omnia vestigia iniquitatis abolevit. Deinde infudit postea fidem, et continentiae disciplinam; ne tamquam in vase corrupto confusione vitiorum coacescerent sacramenta virtutum. 11. Unde pulchre tibi Apostolus dicit: Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen (Rom. V, 1). Quid est Moyses, nisi Lex; quoniam ipse interpres est Legis: finis autem Legis Christus Jesus? Regnavit ergo peccatum in hoc mundo, et in peccato mors saeva, atque intolerabilis quaedam poena peccati. Docuit quidem nos Moyses levare ad Dominum manus, pii cultus instituens disciplinam. Docuit quemadmodum Amalech versutiloquus vinceretur; ut mores nostros et opera 891 levaremus ad Christum, sic destrui posse perfidiam: sin vero dejiceremus animam, inclinaremus affectum, et a continentiae studio averteremus ingenium, ut persuasio nos vana superaret; nullum remedium futurum, nisi Jesus depressa jam brachia Moysi, tamquam infirmitatem Legis attolleret, et sua misericordia sustineret. Sed infirmum adhuc fuisset Legis auxilium; nisi ipse Jesus venisset in terras, qui in se nostras susciperet infirmitates, quem solum nostra peccata gravare non possent, nec inclinare manus ejus: qui se inclinavit usque ad mortem, mortem autem crucis, in qua expandens manus suas, totum orbem qui erat periturus, erexit: levavit jacentes, atque ad se omnium gentium fidem traxit, dicens homini: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Hoc est ergo disperdere atque plantare; ut vitiosa eradicentur, meliora plantentur in pectoribus singulorum. De quo praeclare Moyses in Exodi cantico ait: Inducens plantato eos in montem haereditatis tuae, in praeparatum habitaculum tuum (Exod. XV, 17); petens ut induceret Dominus populum suum in illa praecelsae virtutis sapientiaeque plantaria, ibique plantaretur in opera sua, et institueretur praeceptorum coelestium disciplinis, atque in eo praepararet sibi suae sanctificationis habitaculum: quod utique non haereditario jure, nec nostrorum contemplatione meritorum; sed pro sua gratia Dominus conferre dignatur. Quomodo enim, ubi remanere non potuimus, eo redire possemus; nisi privilegio fulti redemptionis aeternae? 12. (Vers. 4.) Et ideo pulchre dixit Propheta: Quoniam non in gladio suo possederunt terram, et brachium suum non liberavit eos: sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui; quoniam complacuit tibi in illis. Quae igitur terra est, quae non brachio capiatur, non gladio possideatur; nisi terra repromissionis, de qua hic ipse dixit Propheta: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13)? Non immerito igitur ejus tam praeclara possessio est, in qua non saeculi adversa dominantur, sed Domini bona aeterna fructificant. Ideoque non gladio acquiritur, sed mansuetudine possidetur, sicut Dominus Jesus testificatus est dicens: Beati mites; ipsi enim possidebunt terram (Matth. V, 4). Nemo ergo impacificus, nemo arrogans aut superbus; sed mansuetus et humilis corde: qui nihil sibi arroget; sed totum ad gratiam referat: non in sua fortitudine glorietur, sed dextera Dei credat se esse protectum dicens: Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me (Psal. CXVII, 16). Gladio quoque Dei memoret se esse servatum, illuminatum quoque Dei vultu omnipotentis in quibus omnibus Christus est protector, dextera, defensor, et gladius. Unde et Simeon dixit ad Mariam: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius (Luc. II, 35). Gladius enim Dei verbum est, quod acutius omni gladio usque ad divisiones animae cogitationesque pertransit; ut nulla cognitionem ejus occulta praetereant. Vultus quoque paterni splendor est Christus; et ideo dicit: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9); quasi splendor gloriae ejus, et imago substantiae. Ad ipsum ergo omnia jure referenda sunt. Ipsi Moyses, ipsi Aaron, ipsi 892 etiam Patres sacrabant universa quae gesserant; ut de hostibus triumpharent. Neque enim in sua confidentia dixit Jesus Nave: Stet sol contra Gabaon (Josue X, 12); sed quia praesumebat in Christo, quem ducem militiae coelestis agnovit, et suppliciter adoravit: et ideo gentes feras eradicare promeruit, et populum Patrum in terram repromissionis inducere; quia nihil suis operibus deputabat, credens indigna esse opera hominum tanta gloriae remuneratione coelestis: quam Dominus ex sua magis misericordia, quam pro nostrorum contemplatione factorum statuit in se credentibus conferendam. Unde et Abraham impigre Deo credidit; ut apud eum justificationis gratiam reperiret, quam mercedem sui operis collocaret; uberiora enim dona sunt largientis, quam merces operantis. Propterea et illi qui aequalitatem mercedis inviderat, respondit Dominus: Si ego bonus; oculus tuus quare nequam (Matth. XX, 15)? Patres ergo nostri, ut pote proximi et haeredes patriarcharum, plantati in terra repromissionis, non suis hoc meritis vindicabant. Ideo nec Moyses eos induxit, ne Legis hoc existimetur esse, sed gratiae; Lex enim merita examinat, gratia fidem spectat. Unde praeclare Apostolus fidem patrum secutus ait: Sed neque qui plantat, est quicquam, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Non enim Jesus Nave qui induxit, neque qui plantavit eos; sed Deus qui incrementum populo dedit, habet gloriae principatum. 13. Nec te moveat quia superius dixit: Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos (Psal. XLIII, 3). Hinc enim colligis quia non omnis qui plantat, aut qui rigat, incrementum dat: sed qui incrementum potest dare, potest ipse plantare; sicut gentes plantasse dicitur Dominus. Ipse enim plantavit, qui plantationi donavit effectum; in iis tamen qui per fidem Christi Domino placere meruerunt, cui soli a Patre dicitur Deo: Filius meus tu es: in te complacui (Marc. I, 11). Qui ergo participes Christi sunt, ab eo placendi gratiam consequuntur. Et pulchre ait: Complacuit tibi in illis; ut distantia videatur jure servata. Recte enim Deus in Filio complacet; quia aequalis est Patri, nec in ullo decolor invenitur, quia complacet divinae jure naturae, et unitate substantiae. Et recte complacet in Filio Pater; quia Pater honorificatur in Filio, sicut in Patre Filius. In nobis autem Deo complacuit; quia nobis ipse donavit, ut ei placere possimus. Pie autem et hoc homini specialiter donatum, non arrogantius usurpatum Scriptura nos docuit. Decet enim ut in iis complaceat Deo, quos ad similitudinem suam fecit, et quos per imaginem suam voluit praerogativam gratiae habere coelestis. In imagine ergo sua Deus complacet: in iis autem qui secundum imaginem ipsius sunt, complacet Deo. In his autem suum munus, et suum donum; quod tunc revelabitur, cum perfectum illud advenerit; quia cum apparuerit quid simus, similes ei erimus ut scriptum est (I Joan. III, 2). 14. (Vers. 5.) Ergo qui non in brachio suo, hoc est, in sua operatione praesumit, sed in Dei gratia; credens quod non facta sua unumquemque justificant, sed fides prompta, dicit Domino: Tu es ipse Rex meus, et Deus meus, qui mandas salutes Jacob. 893 Non perfunctorius sermo est, ut dicas: Tu es ipse Rex meus. Non quicumque hoc dicit, sed in quo Dei regnum est: in quo autem regnat Deus, utique in eo peccata non regnant; non enim Deo regnum est commune cum crimine. Quis autem dicit Deum suum, nisi qui ipsi exhibet plenum reverentiae et pietatis affectum? Justo enim dicitur: Ego sum Deus tuus. Denique et Thomas ubi tetigit manu propria latus Christi, et evidentia indicia indubitatae resurrectionis invenit, respondit: Dominus meus, et Deus meus (Joan. XX, 28). Dominus, quia redemit servulos suos: Deus, quia non solum resurrexit, sed etiam ipse se suscitavit. Mandavit autem salutes Jacob; quia in singulis oraculis salus est: in singulis quoque salus est mansionibus: salus in ministeriis angelorum, qui ad protectionem hominum deputantur. Ex mandato ergo Dei salus homini, non ex sua operatione confertur. Deus enim maluit ut salus homini fide potius, quam operibus quaereretur; ne quis gloriaretur in suis factis, et peccatum incurreret. Qui autem gloriatur in Domino, fructum pietatis acquirit, et jactantiae crimen evadit. 15. (Vers. 6.) Hic igitur est qui potest dicere: In te inimicos nostros ventilabimus cornu. Quid est ventilare cornu? Dedit Dominus cornua pluribus animantibus, ut possint se a ferarum incursione defendere. Ideoque et bos leoni frequenter resistit, ursum proterit; cervus quoque, quamvis sit pavidus, tamen et ipse cornibus se tuetur: aries quoque arietat lupum. Ergo ea quae cornua habent animalia, ventilare dicuntur. Sed homo cornua non habet. Quomodo ergo ventilat? Unde? Vide Scriptura quid dicat: In te, inquit, inimicos nostros ventilabimus cornu. Cornu nostrum es tu, Domine Jesu; et ideo sicut non in brachio nostro praesumimus, ita nec in cornibus nostris ventilandi habemus praesidium, sed in Christo. Habet enim fides cornua sua, quae mutuatur a Christo. Siquidem non otiose in benedictionibus Moysi legimus: Qui visus est in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem ejus, glorificatus inter fratres suos primogenitus: tauri decus species ipsius, cornua unicornui cornua ipsius: in ipsis gentes ventilabit simul usque ad extremum terrae. Haec decem millia Ephraem, et haec millia Manasse (Deut. XXXIII, 16 et 17). Quis est in rubo visus Moysi, nisi primogenitus Dei Filius, qui ait: Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob (Exod. III, 6). Ideo se demonstravit humanis aspectibus; quia venturus erat ut ab omnibus videretur. Ideo rubus urebatur, et non exurebatur; quia terram istam quae nobis spinas germinabat et sentes, disponebat urere per continentiae disciplinam, quam consumere per mortis aerumnam. Unde dicit Propheta: Ure renes meos, et cor meum (Psal. XXV, 2). Revelavit ergo futurum quoddam corporei splendoris indicium, quo per resurrectionem caro ista fulgeret. Quid enim significabat ignis innoxius, nisi lumina resurgentium? Unde praesumpsit Apostolus dicere, quia sicut stella a stella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41 et 42). Hic ergo, inquit, veniat super caput 894 tribus Joseph; ut exaltet caput populi sui: veniat etiam super verticem; ut verticem capilli perambulet, amputaturus superflua delictorum, sanctificaturus ornamenta virtutum. 16. Hic est glorificatus inter fratres suos; sicut ipse dicit: Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23). Quae major est gloria, quam pectoribus nationum cognitionem divinitatis infundere? Quem in visione vidit Joseph, quod manipulum ejus adorarent fratrum manipuli, adoraret eum sol et luna cum stellis. Manipulus ille in figura carnis accipitur; omnis enim caro fenum. Fenum hoc nostrum suscepit; ut suum triticum germinaret, et fructum resurrectionis afferret. Quaeris testimonium? Audi de se dicentem: Nisi granum tritici cadens in terram moriatur, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum afferet (Joan. XII, 21). Denique ut scias quia de Dei Filio dicit Moyses, ait: Glorificatus inter fratres suos primogenitus (Deut. XXXIII, 17). Utique non Joseph erat primogenitus inter filios Jacob, sed Ruben; nam Joseph post plurimos erat. Sed primogenitus dicitur, qui venturus erat, ut nationum populos congregaret. 17. Unde pulchre ait Scriptura: Tauri decus ejus (Ibid.). Sicut enim taurus ducit armentum; ita Christus plebem gentium duxit ad Ecclesiam, induxit ad pascua; ut posset dicere: In loco pascuae ibi me collocavit: super aquam refectionis constituit me (Psal. XXII, 2 et 3). Hujus tauri decorem pro captu nostrae fragilitatis armenta secuta sunt praecedentem; ut vitam adipiscerentur aeternam. Mugivit hic taurus, et mors refugit. Leo rugit, et quis non timet? Vere maxima taurus victima; ut ab adversariis assumamus testimonia (Virg. lib. II Georg.). Quae major enim victima, quam quae mundi totius peccatum suo cruore mundavit? Audi quia ipsum taurum dicit etiam sanctus propheta Jacob; cum revelaret Domini passionem, quem Judaei postea persecuti sunt. In furore, inquit, suo subnervaverunt taurum (Gen. XLIX, 6). Et ut aperiret quia de Judaeis dicebat, addidit: Dividam eos in Jacob, et dispergam illos in Israel (Ibid., 7). Hic est homo qui luctatus est cum Jacob, et femur ejus tetigit, quo tactu Patriarchae nervus obstupuit: significans ex ejus successione secundum carnem se esse venturum, qui subnervandus esset a populo Judaeorum in sui corporis passione. Quod non intelligentes mysterium, statuerunt ne nervum manducarent filii Israel. Et ideo sacri sanguinis se redemptione fraudarunt, salutiferae quoque passionis se beneficiis abdicarunt, ne vitam mereantur aeternam; quia scriptum est: Nisi manducaveritis carnem filii Hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis in vobis ipsis vitam. Qui autem manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habebit vitam aeternam (Joan. VI, 54 et 55). Accipe aliud. Quid est nervus, nisi quo corpus omne constringitur? Corpus Christi Ecclesia est, quae vinculo stringitur charitatis. Quid aliud in Christo Judaei, nisi charitatis vinculum omne solverunt? Merito Petrus sacerdos eligitur; qui spiritu charitatis divinae triplici se ligavit. 17. Accipe adhuc quia ipsum significavit Moyses. 895 Adjecit: Cornua unicornui, cornua ipsius: in ipsis gentes ventilabit (Deut. XXXIII, 17). Sed noli timere quia ventilat; dixit enim: Percutiam et sanabo (Deut. XXXII, 39). Bona cornua, quibus inclusit orbem terrarum: bona cornua, quibus leonem illum nostrum adversarium ventilavit: bona cornua, quibus fecit ut cornua adversarii timere nequeamus; quia et satanas habet cornua sua, sicut testificatus est Daniel dicens: Videbam et cornu illud, quod faciebat pugnam cum sanctis: et invalescebat eis, donec venit Antiquus dierum (Dan. VII, 21 et 22). Hic est Antiquus dierum. Quis autem unicornuus, nisi unigenitus Dei Filius, et unicum Dei Verbum, quod erat in principio apud Patrem? Quod Verbum suis cornibus gentium populos mortificavit, et vivificavit; ut fierent in decem millia Ephraem usque ad terminos terrae, et usque in millia Manassen: eo quod crediturus esset in eum populus nationum, qui totum repleret orbem terrarum, crediturus esset postea etiam populus Judaeorum, ex oblivione conversus ad gratiam. Oblitus est enim salutem suam, qui tam sero converteretur ad Christum. Ideo Saul in millibus, David in decem millibus; quia durus in paucis, mansuetus in pluribus. 18. Neque tamen abnuo, si quis quasi ad Joseph dictum putat: Primogenitus tauri decus ejus (Deut. XXXIII, 17); et sic distinguendum putat, quia dedit et sanctis suis cornua: Exaltavit enim cornu populi sui (Psal. CXLVIII, 14). Et Anna mater prophetae Samuel dicit: Exsultavit cor meum in Domino: et exaltatum est cornu meum in Deo meo (I Reg. II, 1). Habuit utique et Joseph in Domino cornua spiritalia. Accipiatur itaque Joseph, dummodo in ipso figura sit Christi, cui dicitur: Joseph filius meus amplificatus, filius meus junior, ad me revertere (Gen. XLIX, 22). Neque enim Joseph ad Jacob revertitur; sed Christus a mortuis resuscitatus ad Patrem Deum revertitur; ut scriptum est: A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus (Psal. XVIII, 7). Esto tamen, ut de Joseph accipiatur Revertere ad me; quia populus revertitur in terram Chananaeorum, in quibus ante habitaverant patriarchae. Unde dicit Isaac ad Jacob: Non accipies uxorem a filiabus Chananaeorum (Gen. XXVIII, 1); et mittit eum in Mesopotamiam, ut ibi sibi conjugem reperiret. Numquid ei insidiati sunt domini sagittarum? Numquid ipse propter benedictionem uteri materni in toto orbe benedictus est, et non Dominus Jesus, quem Virgo generavit? Et ideo non solum supra homines, sed etiam supra angelos et archangelos, et supra omnem sublimitatem coelestium benedictus est potestatum; sicut Scriptura testatur dicens: Benedictus qui venit in nomine Domini: Deus Dominus, et illuxit nobis (Psal. CXVII, 26 et 27): Dominus enim Deus ipse est Rex regum, et Dominus dominantium in his quae habentur in coelis. Propter haec cornua Domini Jesu, et David in voce tubae corneae canens (Psal. XCVII, 6), auditus a Christo est: et Moyses docuit (Num. X, 10) sacrificiorum ritus tubae sonitu esse celebrandos; sicut et scriptum est: Canite in initio mensis tuba (Psal. LXXX, 4). Cui hoc, nisi nobis scriptum est? Menses enim ab initio lunae veteres observare consueverant. Luna autem Ecclesia est, quae spiritalibus et Evangelicis praedicationibus 896 in abundantia pacis, ut Propheta dixit (Psal. LXXI, 7), extollitur. In Christo ergo cornu ventilabimus inimicos nostros. 19. Et in nomine ejus spernemus insurgentes in nos. Quid est nomen nisi quo proprie unusquisque significatur, quod ei non sit commune cum caeteris? Homo enim commune vocabulum est; nisi addas qui vocetur, non potest declarari. Nomen ergo proprietas uniuscujusque est, quo possit intelligi. Unde arbitror quod et Moyses volens proprium Dei, et aliquid de eo speciale cognoscere, quod non esset commune cum coelestibus potestatibus, interrogavit: Quod est nomen tuum (Exod. III, 13)? Denique cognoscens mentem ejus Deus, non respondit nomen, sed negotium; hoc est, rem expressit, non appellationem, dicens: Ego sum qui sum (Ibid., 14); quia nihil tam proprium Dei, quam semper esse. Quia ergo negant Christum coaeternum Patri, videant quia Deum negant, cujus est semper esse, nec aliquando non fuisse. Hac ergo cognitione proprietatis divinae Moyses insurgentes in se volebat spernere: vel, ut Aquila, aut Symmachus dixerunt, calcare resistentes sibi tamquam serpentes et scorpiones: quos etiam Dominus dicit in Evangelio (Luc. X, 19) esse spiritalibus vestigiis proterendos; ut viam nostram impedire non possint, quae ducit ad secreta paradisi. Habemus ergo in nobis studium divinae cognitionis: habemus Dei Verbum, quod est nomen Patris. Haec vere proprietas Dei, quia Pater Christi est: et ideo in nomine Patris venit, qui venit ut Patris faceret voluntatem. Et ideo ait: In nomine Patris veni, et non me suscepistis: si alius venerit in nomine suo, illum suscipietis (Joan. V, 4); significans Judaeos in Antichristum credituros, qui in Christum credere noluerunt. Ergo qui in Christum credit, non in arcu suo, nec in gladio suo sperat; sed in nomine ejus spem victoriae locat. 20. (Vers. 7.) Et ideo ait: Non enim in arcu meo sperabo: et gladius meus non salvabit me. Sed si in arcu sperandum est, in Dei certe arcu sperandum est quem posuit in nube; ut a diluvio genus humanum timere desineret. Isto arcu nos protegit, quo arcu et jaculatur sagittas, quibus percutiat inimicos et adversarios nostros. 21. (Vers. 8, 9.) Unde et ait: Liberasti enim nos ex affligentibus nos: et eos qui oderunt nos, confudisti. In Deo laudabimur tota die: et in nomine tuo confitebimur in saecula. Audi quomodo nos liberet; quia sagittis quas jaculatur e coelo, terrae nostrae interiora penetrantur; ut motus omnis terrenus intereat et quiescat, sicut in posterioribus ait: De coelo jaculatus es judicium: terra tremuit, et quievit (Psal. LXXV, 9). Sic igitur liberamur, dum confunduntur inimicae et adversariae potestates; vel sapientia carnis istius retusa coelestibus imperatis, in suis criminibus erubescit, et flagitiorum suorum pudore confunditur: adulter in libidinis suae flammis, et vesani amoris incendio: avarus in immodicae cupiditatis ardore, qui aliena rapiendo, quo plura invaserit, eo majora desiderat: ebriosus in temulentia, facinorosus in scelere, qui et hic confunduntur 897 gravissime: sed multo amplius confundentur; cum viderint sanctos Domini resurgentes et Evangelicum illud impleri, quod ait Dominus: Multi dormientium in terrae monumentis resurgent: isti in vitam aeternam, et hi in opprobrium et perpetuam confusionem (Joan. V, 28 et 29). 22. Cum coeperint ergo illi resuscitari in confusionem perpetuam, sanctus Domini dicit: In Deo laudabimur tota die: et in nomine tuo confitebimur in saecula. Opulentus in divitiis laudatur, luxuriosus in conviviis, scortator in nocte, potens in hac vita quae habet noctes: sanctus autem non in hac vita, sed in Deo laudabitur; qui Domino per omnia placere gestivit, qui potest dicere: Fortitudo et laudatio mea Dominus (Psal. CXVII, 14). Laudabitur tota die; quia honeste egit, et opera sua non abscondit et crimina, sed regi patefecit aeterno, in die ambulans, non in tenebris et occultis. Unde et Apostolus: Sicut in die honeste ambulemus (Rom. XIII, 13); hoc est, non in ganeis atque gurgustiis, non in cubilibus et impudicitiis, in quibus flagitiosus se putat parietibus esse tectum, ut possit Dei scientiam praeterire; cum invelata apud Deum universorum flagitia sint, et occulta divinae cognitioni peccata hominum esse non possint. Ergo sanctus laudabitur in futurum; quia non quaesivit praesentium laudem, sed gratiam futurorum. 23. Vide tamen distantiam. Hic dum est, in Domino gloriatur: illic in Domino laudabitur, et pro brevi tempore mercedem aeternitatis accipiet. Aquila tamen posuit: In Domino gloriabimur tota die. Symmachus ait: Deo hymnum dicemus per omnem diem. Concordat omnium sensus, ut non desinamus circa Dei laudes, sive hymnum dicendo, sive divinam per omnia momenta gloriam concinendo. Qui enim hymnum dicit, puro corde et spiritaliter dicit, et omne genus passionis excludit humanae; ut nullo moerore, nullius doloris acerbitate impediatur ejus officium, exasperetur ejus affectus: sed hymnum Deo dicendo, immobilis atque irrevocabilis perseveret; sicut ipse David qui ait: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2); sicut Job, qui amissis filiis, interemptis omnibus suis, direptis facultatibus, ait: Dominus dedit, Dominus abstulit . . . . sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21). 24. (Vers. 10.) Nunc autem repulisti et confudisti nos. Et non progredieris Deus in virtutibus nostris. Cum ipse sanctus David alio loco dixerit: Quia non repellet Dominus plebem suam (Psal. XCIII, 14); quomodo hoc loco ait: Repulisti nos; praesertim cum haec de plebe dicat, cui non mediocria insignia propriae virtutis enumeret? Neque enim mediocre est dicere quod tempestates et variae tentationes super se venerint, et obliti non sint Dominum Deum suum, et inique non egerint in Testamentum ejus (Infra vers. 19), et caetera quae sequuntur. Unde etiam, Apostolus sanctus interpretatur (Rom. X), et dicit quod eo usque non repulerit plebem suam Dominus, ut posuerit loquentem eum: Tota die expandi manus meas ad plebem non credentem, et contradicentem (Esai. LXV, 2). Cujus sermonis auctoritate subnixus ait: Dico igitur: 898 Numquid repulit Deus haereditatem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, de tribu Benjamin (Rom. XI, 1). Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit. Sed potest hoc loco dici quoniam ideo non repulit plebem, quia reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt. Et videtur in paucis non repulisse quidem populum; tametsi non totum populum, sed ex eo plurimos repulisse. Unde addidit ponendo responsum Dei, quod non solum in paucis servaverit plebem, sed etiam septem millia virorum sibi reliquerit, qui non curvaverunt genua ante Baal (Ibid., 4). Verum fuerit hoc dictum ab Apostolo secundum Evangelium; quoniam Dominus transierat ad gentes: responsi autem divini tempus referatur ad zelum adhuc fidei ferventem; quando etiam prophetarum gratia redundabat populo Judaeorum. Unde si Eliae tempore negavit Dominus a se plebem repulsam; multo magis tempore David, vel filiorum Core, quo adhuc fides electi populi praenitebat. 25. Tamen ut et ipsum sanctum David interrogemus, quomodo Dominus plebem suam non repulerit, colligamus. Nam cum sit Deus appropinquans, non elonginquans, sicut habet scriptura veteris Testamenti (Jerem. XXIII, 23); utique qui appropiat, non repellit. Est enim misericordiae divinae, ut nulli causa sit mortis, et omnes putet esse redimendos. Sed vide ne ille repellatur, qui se elongat a Domino, sicut dicit David: Quoniam ecce qui se elongant a te peribunt: perdidisti omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXII, 27). Quid est, abs te fornicantur? Quia turpitudinis suae ludibriis te relinquunt, et a te recedunt, et a praeceptis tuis devii sunt. Denique alibi habes scriptum: Adulteros autem judicat Deus disperdens eos a se (Hebr. XIII, 4). Repulisti ergo, hoc est, alienando abs te perdidisti eos. Ergo qui se a Domino separat, ipse a Domino separatur: et qui non cognoscit Dominum, a Domino non cognoscitur: et qui ignorat, ignoratur; sicut ipse Dominus dixit: Discedite a me, omnes operarii iniquitatis, nescio vos (Matth. VII, 23). Non enim scire dignatur injustitiae ministros et iniquitatis auctores. Peccator ergo non repellitur; quia ipse se repellit. Hoc igitur genere dicit: Nunc autem repulisti et confudisti nos. 26. Quomodo tamen repellat Deus, qui sequitur versiculus exponit. Quia non progredieris, inquit, Deus in virtutibus nostris. Deus quando non adjuvat, repellere videtur. Unusquisque enim qui adjumenta non sentit divinitatis sibi opitulatione conferri, repulsum se putat atque desertum. Quid est autem quod ait: Non progredieris, Deus? Et quid sibi vult quod Deus interdum aut progredi dicitur, aut egredi, aut exsurgere, aut descendere? Non enim corporaliter Deus movetur, aut de aliquo loco exit, aut ad alterum transit, qui supra omnia est: aut vere exsurgit, quasi in aliquo jaceat cubili, vel in aliqua sede corporaliter sedeat; sed haec dicuntur, ut tu intelligas quando et ad quem egredi dicatur, et ad quem exsurgere. Legimus enim in hoc ipso psalmo: Exsurge, quare obdormis, Domine (Infra, vers. 25)? Et considerandum ne quando 899 nostris improbabilibus actibus obdormire videatur; ut in Evangelio legimus, cum adhuc imperfecti essent apostoli, quod his Jesus Christus dormiebat (Matth. VIII, 24). Verum ubi metu naufragii et timore perculsi sunt, Christum excitaverunt dormientem (Ibid., 25). Perfidis ergo dormit Dominus Jesus, fidelibus vigilat.
27. Denique et qui fidelis est, intrat ad Deum: et a negligente Deus videtur exire, atque discedere. Certe imperfectos et adhuc infirmos attrahit ad se Dominus; sicut legisti dicentes juvenculas: Attrahe nos, post odorem unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 3). At vero Moyses qui jam fortior erat, et electus a Domino, et ascendere legitur, et intrare ad Dominum Deum suum, sicut scriptum est: Quia ascendit Moyses in montem, et circumdedit lux montem, et descendit majestas Domini in montem Sina, et cooperuit eum nubes sex diebus: et vocavit Dominus Moysen die septimo, de media nube. Aspectus autem majestatis Domini tamquam ignis ardens super verticem montis coram filiis Israel. Et intravit Moyses in mediam nubem (Exod. XXIV, 15 et seq.). Sicut ergo hic Moyses intrabat in nubem, ubi primum ad montem vocatus a Domino est; ita in posterioribus perfectior, cum ipse intraret in tabernaculum suum, descendebat ad eum columna nubis, et stabat in ostio tabernaculi; et stans totus populus adoraverunt unusquisque ad ostium tabernaculi sui: in nube autem Dominus; posuit enim tenebras latibulum suum (Exod. XXXIII, 9 et et 10). Ut scias autem quia de Domino dicit: Et locutus est, inquit, Dominus ad Moysen (Exod. XXXIII, 1). Quod autem extra castra tabernaculum Moysi positum esse commemoratur, ut occurreret Deo, non videtur esse contrarium; qui enim Deum quaerit, quasi ad Deum intrat, et tota mente ad cognitionem ejus ingreditur. 28. Justus ergo intrat ad Dominum; sicut Moyses intrabat in nubem: in nube autem Deus. Denique: Ecce Dominus venit in nube levi (Esai. XIX, 1). Et in Evangelio habes scriptum: Cum autem oras, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi (Matth. VI, 6). Ergo intus quasi in cubiculo tuo Deus est. Audi etiam alibi, quia intus est Deus. Ecce, inquit, Dominus procedet de loco suo, et descendet et ascendet super excelsa terrae, et movebuntur montes sub eo, et valles liquescent (Mich. I, 3 et 4). Scriptura hoc dicit: et jam tunc significabat quod desereret populum Judaeorum, et transiret ad gentes. Denique et in psalmo hoc invenimus expressum, cum dicit David: Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit tamquam gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6). 29. His igitur generibus reperimus egressum Dei, aut ejus ingressum; sicut et Dominus dicit Jesus quia ad virum timentem veniat. Ecce, inquit, sto ad januam, et pulso: et si quis audierit vocem meam, et aperuerit januam, intrabo ad eum, et coenabo cum illo, et ipse mecum (Apoc. III, 20). Haec igitur diximus propterea quod ait Propheta: Repulisti nos, et non progredieris, Deus, in virtutibus nostris. 30. Simpliciter autem et illud accipiamus; quia Deus progressus est in virtutibus Judaeorum, 900 quando Jesus Nave ducem militiae coelestis adoravit: et ideo sine ferro vicit, et sine ulla obsidione destruxit urbem Hiericho, quae habebat validissimos muros. Quando enim progressus est in virtutibus servorum suorum Deus, victoria consecuta est. Nam progressus est angelus ad Ezechiae preces, et stravit innumeras copias Assyriorum. Sed interdum et quos vult in certamine coronari Dominus, veluti derelinquit ad tempus; ut fide vincant, nec rebus secundis et prosperis devotio remittatur. Denique saepe qui prosperorum cursu, et secundorum usurpatione ceciderunt, corriguntur adversis. Ideo frequenter invenimus Judaeos post victoriam lapsos, post servitium correctos; quia precibus et deplorationibus Deum ad se redire fecerunt. 31. Unde et illud quod secundum hominem dictum est, et hominis affectum, huic sententiae non repugnat; quia dixit Dominus: Deus, Deus meus, respice me; quare me dereliquisti (Psal. XXI, 2)? Non quod derelictus sit Dominus, qui ait alibi: Quoniam solus non sum, quia Pater mecum est (Joan. XVI, 32); sed quia secundum carnem hominis et affectum, qui in certamine gravi est constitutus, derelictus videtur a Domino. Denique non otiose ait Scriptura (Luc. IV, 13), quia post tentationem primam discessit ab eo diabolus usque ad tempus, hoc est, usque ad certamen; ubi enim magnum certamen sacrae passionis advenit, iterum adversarius ad tentamenta successit: homo autem quando velut in ambiguo constitutus est, putat se a Deo suo esse desertum. Sed quaemadmodum hoc secundum carnis affectum accipimus; quia sibi homo visus est derelictus, cujus processum operatus est Christus in corpore suo: ita etiam divinitate sciebat se numquam derelinqui a Patre; quia ipse dixit: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 10), et solum se non esse signavit. 32. (Vers. 11.) Substituit etiam versiculum istum: Avertisti nos retrorsum prae inimicis nostris. Non est bene, qui retrorsum a vertitur, quia nemo mittens manum in aratrum, respiciens retro, habilis est regno Dei (Luc. IX, 62). Denique uxor Lot, quia retro respexit, ad verticem montis, hoc est, ad superiora pervenire non potuit; sed in salem conversa est, quae species cito solvitur, nec potest usum habere diuturnum. Sic sunt qui temporalia sequuntur, et non sequuntur aeterna: et hic infatuantur a stultitia sua, et futurorum gratiam habere non possunt. Sunt tamen qui retro positi obliviscuntur superiorum, et ad priora se extendunt, ut ad bravium valeant pervenire. Et Petro dicitur: Vade retro me, Satana (Marc. VIII, 33); ut in melius provocetur. Et in numeris prior est, qui post Christum est. Ideo ergo prae inimicis, quia illi nos affligunt, et illi insectantur. Retrorsum nos esse voluisti, ut extendamus nos ad superiora, ut semper ante nos attendamus, persequentes inimicos nostros, et eorum locum transire cupientes. 33. Denique sic Theodotion habet, quomodo Septuaginta viri; hoc est, quomodo iste versus expositus est. Aquila habet: Avertisti nos retro ab affligente. Symmachus: Ordinasti nos novissimos ab omni adversario. Contraria nobis quae sunt, nisi 901 voluptuaria istius saeculi, et plena deliciarum atque lasciviae, et quae sunt incentiva luxuriae? Uxor Lot decepta est; quia post se habebat luxuriam Sodomitanorum, et regionis ejus illecebras. Unde decepta est? Quia post se respexit. Et tu ergo ne ad inimicos tuos respicias, posuit te Deus novissimum in saeculo. Vel: Qui humilitate se ultimum facit, non convertitur retro; sed semper ante respicit. Ut scias autem qui sint inimici tui, audi dicentem: Audi, Israel . . . . Quid est quod in terra es inimicorum . . . . pollutus es cum mortuis (Baruc. III, 9, 10 et 11)? Quis tamen tam inimicus et hostis tuus, quam princeps istius mundi, et ejus socii, qui persecuti sunt usque ad crucem Dominum Jesum, ejus potentiam nescientes? Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent. Ergo tu etsi novissimus es, noli inimicos tuos sequi; sed sequere Dominum Jesum, et crucem ejus cum laetitia, et insiste vestigiis ejus. Qui enim Christum sequitur, post se non respicit; id est, ad luxurias atque illecebras peccatorum; et ideo potest dicere cum sanctis: Non recessit retro cor nostrum (Infra, vers. 19). Unde intelligitur quod et is qui ante inimicos suos est, corde fit novissimus atque postremus, si ad illos respiciat, et carnalibus potius quam spiritalibus affectu mentis intendat. Potest etiam qui novissimus est, corde prior esse; si ea quae in coelo sunt, consideret, et non quae in terris. Audi quia novissimus in saeculo, inter primos sit apud Christum. Puto quia Deus nos apostolos novissimos ostendit, sicut morti destinatos; ut spectaculum simus huic mundo, et angelis et hominibus (I Cor. IV, 9). Novissimum se dixit, et idem tamen quod primus esset ostendit, cum dicit: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20). 34. (Vers. 12.) Sequitur: Et qui oderant nos, diripiebant sibi. Dedisti nos tamquam oves escarum; et in nationes dispersisti nos. Miraris forsitan quod cum in posterioribus, ut diximus, summam habeant fidei constantiam qui loquuntur, hic dicant quod ab iis qui oderant eos, diripiebantur: sed non te ista perterreant. Multi enim hic diripiuntur; et tamen merita eorum a Christo non queunt separari. Rapiebantur apostoli, caedebantur virgis, in carcerem trudebantur, separabantur a se, et tamen cum Christo manebant: immo hoc ipso quod rapiebantur a perfidis, eorum merita crescebant, et gratia in coelestibus augebatur. Non enim statim qui ab hominibus diripitur, etiam vincitur. Vide apostolum Paulum gratulatum in periculis suis: vide glorian tem, quod per fenestram in sporta demissus sit. Vide quemadmodum sanctus Hieremias, sanctus Ezechiel, sanctus Daniel in captivitatem deducti, et ab Assyriis direpti, nullam tamen captivitatem propriae fidei pertulerunt; nec in Testamentum Domini deliquere, qui servaverunt in captivitate etiam legis praecepta divinae, nec de interdictis cibis putaverunt contra institutionem majorum aliquid usurpandum. 35. Unde bene Theodotion dixit: Et qui oderant nos, exsultabant super nos; insultatio enim inimicorum non affert praejudicium bonis mentibus, sed nec direptio inimicorum. Ideoque sanctus dicit, qui certus est quod direptio sibi obesse 902 non possit: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia? et caetera: Sed in his omnibus superamus et supervincimus per eum qui dilexit nos: scientes quod neque mors, neque vita, neque angelus, neque Potestates, neque praesentia, neque futura . . . . separare nos possint a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 35 et seq.). Ergo qui talis est, non separatur a Christo. Unde etiamsi corporaliter diripiatur, spiritaliter tamen liber est: et non solum direptioni obnoxius non est, sed etiam rapinam sibi laudabilem quaerit; sicut illi de quibus scriptum est: A diebus Joannis Baptistae regnum coelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud (Matth. XI, 12). Victor est itaque qui in terrenis positus captivus perfidiae esse non novit; nec solum ei non diripitur quod praeclarum est, sed magis ipse diripit quod aeternum est. 36. Sunt etiam qui fiant oves escarum. Bonus Dominus noster Jesus Christus quia factus est ovis epulationis nostrae. Quaeris quomodo factus sit? Audi dicentem: Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7). Et considera quemadmodum parentes nostri in figura diripientes agnum manducabant significantes Domini Jesu passionem, cujus quotidie vescimur sacramento. Per ipsam igitur ovem facti sunt greges escarum, sicut Aquila dixit: vel, greges in escas, sicut Theodotion locutus est: vel, pascua edentium, sicut Symmachus dixit. Sed bona epulatio non solum non est metuenda sanctis, sed etiam concupiscenda. Aliter enim ad regnum coelorum non potest perveniri; cum ipse Dominus dixerit: Nisi manducaveritis meam carnem, et biberitis meum sanguinem, non habebitis vitam aeternam (Joan. VI, 54). Probatum est igitur quod Dominus noster sit cibus, sit epulatio, vel alimentum edentium; sicut ipse ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Ibid., 51). 37. Et ut scias quia haec omnia propter nos facta sunt, ex quo ille descendit, ex illo sanctus ait: Nos omnes unus panis sumus (I Cor. X, 17). Non ergo timeamus, quia facti sumus oves escarum. Sicut enim Domini caro, et sanguis ipsius nos redemit; ita etiam Petrus pro Ecclesia multa toleravit. Multa etiam sanctus apostolus Paulus, et caeteri apostoli pertulerunt; cum caederentur virgis, cum lapidarentur, cum in carceres truderentur. Illa enim tolerantia injuriarum, et usu periculorum Domini fundatus est populus, et Ecclesia incrementum est consecuta; cum caeteri ad martyrium festinarent, videntes per illas passiones nihil apostolorum decessisse virtutibus; sed etiam propter hanc brevem vitam immortalitatem illis esse quaesitam. 38. Quod ostendit etiam qui sequitur versiculus, quia dixerunt: Et inter gentes dispersisti nos. Similiter Theodotion dixit: Aquila autem et Symmachus: In gentibus, aut inter gentes ventilasti nos. Missi sunt enim sancti apostoli ad gentes, et dispersi sunt inter gentes, sicut et prophetae sancti, de quibus supra diximus; ut illa dispersione fructus plurimi nascerentur. Ut enim Dominus noster Jesus Christus sicut granum cecidit in terram, et mortuus est, ut multum fructum afferret: ita etiam dispersi sunt apostoli sancti, ut bonum inter gentes semen afferrent; quo ad eorum similitudinem 903 fructus gentium pullularet. Denique Scriptura hoc dicit dixisse Dominum: Quia propterea vos misi, ut vos eatis, et fructum plurimum afferatis, et fructus vester maneat (Joan. XV, 16). Factus est ergo Dominus Jesus Christus sicut semen, secundum quod dictum est ad Abraham: Et semini tuo (Gen. XVII, 8); quod est Christus. Semen ergo omnium Christus. Et ideo se cadere passus est et spargi, ut conforme corpori suo transfiguraret corpus humilitatis nostrae. Hoc ergo semen salutare omnibus hominibus pullulavit, et ex illo ad ejus imaginem figurati, quasi semina apostoli sancti missi sunt per diversa atque dispersi, ut in agrum Ecclesiae gentes congregatae diversis fructibus refulgerent toto orbe terrarum. Istae ergo dispersiones dicuntur, sicut etiam in posterioribus idem David dicit: Aedificans Hierusalem Dominus, et dispersiones Israel congregans (Psal. CXLVI, 2). Dispersi sunt enim ut novos fructus facerent, et postea veluti triticum novum Ecclesiae horreis inveherentur.
39. Haec autem dispersio non in inferioribus fit; hoc est, non in terra, sed in coelo. Denique Legis hoc praecepta confirmant, per quam dicit Dominus: Si fuerit dispersio tua a summo coelo usque ad summum coeli, inde congregabo te, dicit Dominus (Deut. XXX, 4). Quae est dispersio a summo coelo usque ad summum coelum? Quis iste tantus, qui sic potuerit disseminari? Si homo, in terra natus est: ab imo, non a summo coepit. Si ista te movent, atque perturbant, redi ad superiora istius sancti prophetae, et audi quis ille sit tantus qui hujusmodi in terris segetes fecundavit, ut fructus earum ad coelestia receptacula perveniret. Est autem ille sponsus qui quasi gigas percucurrit hanc viam totam, inviam aliis, sibi perviam: et ex illo coepit pervia jam esse mortalibus; ita tamen, ut isti ascenderent: solus tamen ille ipse ante descenderet, ut postea sancti ejus mererentur ascendere. Audi ergo quomodo disseminatio fuerit de coeli summo ad coeli summum. A summo, inquit, coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus (Psal. XVIII, 7). Cui homini hoc possit attribui? Moyses vix in verticem Sinae montis ascendit, et hoc quia vocatus a Domino est, et hortatus est voce coelesti. A summo coelo quis descenderet nisi Christus, qui et cum descendit in terras, manebat in coelo? Nemo enim ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelis (Joan. III, 13). Vides ergo quia et cum descenderet et ascenderet, ipse erat et manebat in coelo. Ipse enim dixit: Coelum et terram ego compleo, dicit Dominus (Jerem. XXIII, 24). Ipse est, qui est in coelo. Haec de dispersione satis dicta sint. 40. Caeterum quod ait: ventilasti nos; etsi verbo distat, sensu congruit. Sicut enim illi qui dispersi sunt, probati sunt: ita etiam qui ventilati sunt, ad probationem pervenire meruerunt. Sicut enim triticum si ventilatur, et a paleis separatur, mundum est, si autem ventilatum non fuerit, mundum esse non poterit; sed exstat paleis concretum atque permixtum: ita etiam homo nisi tentationibus fuerit ventilatus, fragilia quaeque veluti paleas a se non potest separare. Unde 904 etiam ad Petrum dictum est: Simon, ecce satanas expostulavit, ut ventilet vos sicut triticum: ego autem rogavi Patrem meum, ut non deficiat fides tua (Luc. XXII, 31 et 32). Vide quid dicit, et intellige. Ventilatur Petrus, ut Christum negare cogatur. Incidit tentationes, quaedam locutus est quasi plena palearum: sed locutus est verbo, ut fundatior esset affectu. Denique flevit, et paleas suas lavit, et illis tentationibus meruit, ut pro se Christus interveniret. Quanto majus est patrocinium, quam perturbationis illius tentamentum? Et ideo plus quam passus est, acquisivit; acquisivit enim Christum sibi patrocinantem. Cogitur autem adversarius sanctos Domini ad sua damna tentare. Dum enim tentat, meliores reddit; ut qui tentatur, possit et alios instituere, qui sibi ipse invalidus videbatur. Denique Petrus Ecclesiae praeponitur, postquam tentatus a diabolo est. Ideoque ante significat Dominus quid sit illud, quod postea eum pastorem elegit Dominici gregis. Nam huic dixit: Tu autem conversus confirma fratres tuos (Ibid., 32). Conversus est ergo sanctus apostolus Petrus ad bonam frugem, et ventilatus est sicut triticum; ut esset ipse cum sanctis Domini unus panis, qui nobis esset alimentum. Dum enim Petri actus legimus, Petri praecepta cognoscimus, fit nobis vitae aeternae et salutis alimentum. 41. (Vers. 13.) Vendidisti, inquit, populum tuum sine pretio. Emendi et vendendi videtur aequalis quidam esse contractus: sed tamen si ementis et vendentis affectum consideres, unusquisque sibi viliorem vendit, et complacitum emit. Ut enim praeter id genus hominum loquamur, qui negotiationem vendendis mancipiis exercent; non facile quisquam vendit nisi eum, qui sibi displiceat, et quem usui suo inhabilem putet: et iterum, unusquisque emere desiderat eum, quem utilitati vel ministerio accommodum judicaverit. Sed et ipsi qui in vendendis mancipiis sumptum exercent suum, et sectantur lucra; utique ita viles habent eos, quos vendunt, ut eis viliores sint quam pecunia: et saepe etiam ipsi quos negotiationi suae magis habiles aestimaverint, malunt tenere, quam vendere. 42. Ita ergo et Deus viliorem vendidit, potiorem emit. Vendidit populum Judaeorum, non inclementia Dei, sed sua culpa; quibus recte dicitur: Ecce peccatis vestris venditi estis, et propter iniquitates vestras dimisi matrem vestram (Esai. L, 1). Hoc itaque genere venditus populus Judaeorum, emptus est populus Christianus: ille peccato venditus, hic emptus sanguine. Unde Petrus ait: Pretio empti estis, non corruptibilibus argento vel auro empti estis . . . . sed pretioso sanguine (I Pet. I, 18 et 19). Quis est sanguis pretiosus, nisi Agni illius immaculati, hoc est, Domini nostri Jesu Christi? Ergo sine pretio populus Judaeorum, pretiosus autem populus Christianus. Ille pretium non habet, quia peccatum habet: iste in pretio est, cui peccatum remissum est. Unde recte Ecclesiae filiis dicitur: Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum (I Cor. VII, 23). Si tibi dicitur, ne servus fias hominum, et perdas propriam libertatem; 905 multo magis dicitur tibi, ne servus fias peccati. Et iterum, ne servus fias serpentis inimici et adversarii: sed servias soli Domino, qui propria te redemit charitate; quia ipse est suorum redemptio servulorum. 43. Non vendit ergo Dominus nisi servum malum: non vendit utique bonum. Nam etsi Joseph venditus est, non dixit tamen Propheta: A Domino venditus est Joseph; sed: In servum venditus est Joseph (Psal. CIV, 17), quem fratres proprii vendiderunt: quem Dominus tamen in figura propriae passionis redemit a servitute, renovavit ad gratiam. Vendiderunt itaque eum fratres, et acceperunt pecuniam: sed Dominus eum non solum libertati reddidit, sed etiam dignitate cumulavit. Figuram autem in eo fuisse Domini Jesu ostendit Scriptura, quae dicit: Filius meus zelo appetitus . . . . ad me revertere (Gen. XLIX, 22). Et alibi: Primogenitus tauri decus ejus (Deut. XXXIII, 17); eo quod exaltaverit Deus Pater cornu Christi sui. 44. Qui ergo venditur, vilis et sine pretio est; quasi qui magis non sit, quam qui sit. Unde et Aquila dixit: Tradidisti populum tuum, ut non esset. Et Symmachus: Tradidisti populum tuum sine substantia. Non sunt enim, qui repudiantur a Christo: sunt autem qui eliguntur a Domino; quoniam Dominus vocavit quae non sunt, tamquam quae sunt: et electae sunt gentium nationes; ut destrueretur perfidia Judaeorum. In nihilum ergo traditus est ille populus; quia peccato suo venditus est; nullam enim habet culpa substantiam. 45. Unde dictum puto: Et non fuit multitudo in commutationibus eorum; hoc est, gratis nos dispersisti per nationes. Neque enim tu quidquam per commutationem accipis, ut animam tradas hominis; nihil enim tibi gratius est animae conversione: sed si converti detrectat, ipsa se tradit in nihilum; ut peccato et flagitio mancipetur. Ideo tu sine pretio et sine commutatione degenerem populum vendidisti. Unde in posterioribus ait: Non enim est illis commutatio (Psal. LIV, 20). Quare non est illis commutatio? Quia non timuerunt, inquit, Deum (Ibid.). 46. Duplex autem intellectus quare commutationem non habuerit populus erroris; quia non potest homo argento, vel auro, vel possessionibus redimere animam suam. Quam enim dabit commutationem animae suae; cum illa temporalia vel caduca sint: anima autem permaneat vel ad praemium, vel ad poenam? Non fuit autem illa commutatio etiam in impiis, quae est in resurrectione, de qua dicit Apostolus: Omnes resurgemus, non omnes immutabimur (I Cor. XV, 51). Potest quoque et sic intelligi, quia etsi pauci redempti immutari meruerunt, ut Abraham, Isaac, Jacob, Moyses: non tamen ad omnes commutatio ipsa pervenit. Est etiam illud, ut non sit multitudo in commutationibus gravium peccatorum; secundum quod scriptum est, quia quorumdam hominum peccata manifesta sunt praecedentia in judicium: quosdam autem et subsequuntur (I Tim. V, 24). Quae gravia sunt 906 atque manifesta, praecedunt, et sine ulla dubitatione merguntur: quae autem leviora sunt, bonis operibus saepe relevantur. Beati enim quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Ubi autem iniquitas propendet, nulla bonorum operum commutatione revocatur. 47. Ergo et si quis redemptus est de populo Judaeorum, non ideo redemptus quia multam habuit aestimationem sui, nec quia multitudinem habuit in commutatione sua: sed redemptus est gratis; quod te docet Apostolus dicens: Reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5). Ubi autem gratia, non utique merito operum, nec justificatione virtutum: sed liberalitate donantis, electione redimentis; quod aeque Scriptura te docuit, dicente apostolo Paulo: Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia (Ibid., 6). Quid ergo quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus? Quare non sit consecutus, agnosce, quia se justificare cupiebat, quia operum suorum jactantiam requirebat, quia fidem non detulit, nec gratiam recognovit. Et ideo electio consecuta est, quae vocantem audivit, advenientem suscepit. 48. (Vers. 14.) Merito ergo in persona populi illius dicitur: Posuisti nos in opprobrium vicinis nostris: illusionem et derisum iis, qui sunt in circuitu nostro. Qui sunt isti finitimi, et quemadmodum ad viciniam Israelitae populi pertinuisse videantur, non est facile discernere; si spiritalis vicinia requiratur, habens quoddam lumen cognitionis ad investigandum mysterium Christi: praesertim cum in ipso libro Salomonis qui scribitur Ecclesiastes, didicerimus quia quo magis quaeritur sapientia, eo profundior judicetur. Sic enim scriptum est: Dixi, sapientiam requiram, et ipsa longe facta est a me, longe magis quam erat: et in profundo altitudinem quis inveniet ejus (Eccl. VII, 24 et 25)? Unde diffidentia oboritur mihi scrutari divinitus spirantis Scripturae mysteria, et ejus examinare sermones: quod ille digne potuit, qui inter perfectos sapientiam loquebatur. Ego perfectos video, nec immerito perfectos dixerim; cum videam vos sensus exercitatos habere, ad discretionem boni et mali: sed et ipse tamen qui sciebat solidiores capere cibos, adjumenta quaerebat; ut in eo verbum Domini curreret (II Thess. III, 1). Nec iste quoque sine precatione hoc potuit usurpare, ut laudatio ejus jucunda fieret Deo (Psal. CXLVI, 1); non enim usurpantis, sed precantis assertio est. 49. Tamen ne penitus refugisse videamur, consideremus qui vicini tribubus fuerint Judaeorum. Nam ut vetera recenseamus, Philisthiim tribui Judae finitimi habebantur: et alio latere iidem tribui Ruben appropinquabant. Ammonitae quoque in deserto erant: et qui erant in finibus Tyri et Sidonis, Galilaeae copulabantur; hoc est, tribui Zabulon, et tribui Nephthalim, quae erant in Galilaea; sicut Esaias dixit: Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem (Esai. IX, 1). Unde potest quis colligere, quae proprietas 907 uniuscujusque singularum fuerit tribuum, ut certis quibusque finitimis jungerentur; quo paulatim etiam gentibus infunderetur cognitio coelestium sacramentorum. Quod utique potest intelligi de illa muliere Chananaea, quae exivit de finibus suis; ut Domino Jesu occurreret transeunti, et posthabitis simulacris suis, adoraret verum salutis auctorem: cui testimonium dedit Dominus noster Jesus Christus, quod magna esset fides ejus. Resplendebat quidem jam gratia Evangelii, et praesentiae lumen augustae: sed tamen quia sponte exivit, et misericordiam postulavit, et Dominum pia voce confessa est, et quasi fastidio habita, in clamore petitionis propriae perseveravit; non mediocrem praerogativam accepit istiusmodi mulier, quae prima exivit de gentium nationibus, et perseveranti obsecratione tantum Domini testimonium meruit reportare. 50. In quo quidem loco velut dubitasse quosdam cognovi, quid sit quod ait: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24); quasi nobilitatem generis electi ad salvandas animas Dominus quaesisse videatur, qui venit ut omnes redimerentur. Sed ostendere dignatus est propositum, quod eos quos primo elegerat, nequaquam refutare cupiebat; et saepe devios et errantes tamen paterno quodam revocare quaerebat affectu. Sed ubi ipsi auctorem proprium reliquerunt, sciens se Deum montium esse, non vallium, et regnum coelorum non a fastidientibus, sed a cogentibus diripi, paulatim conversus ad gentes est; ut et nationum plus probaretur affectus, et illorum merito pertinacia condemnaretur. 51. Quid deinde sibi vult quod ait: Non licet accipere panem filiorum, et mittere catulis (Matth. XV, 26)? Utique filios dixit Israelitas, hoc est, populum Judaeorum: catulos autem populum nationum. Quid ergo? Divitum aut nobiliorum est accipere sacramenta coelestia, et non eorum qui magis ad cognitionem mysterii coelestis pio mentis fervore contendant? Et si Israelita fuerit aliquis remissus et negligens, vel contumax, qui rejiciat post se sermones Dei: Chananaeus autem qui impigre velit acquirendis mentem intendere sacramentis; ille potius qui dissimulat, quam iste qui defert studium, praeferendus est? Non utique. Et ideo diligenter oportet intendi quid expresserit, qui cum dixisset: Non licet accipere panem filiorum, et mittere catulis, respondente Chananaea: Quia et catuli canum edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum (Ibid., 27); studium ejus humilitatemque laudavit, quae non sibi profundum sapientiae a primordio vindicavit; quamvis de finibus Tyri et Sidonis jam esset egressa: sed micas quasdam verbi salutaris quae de mensa dominorum suorum caderent, crederet colligendas. Qui enim diligenter et subtiliter Scripturae verba rimatur, is ad altitudinem mysteriorum pervenire consuevit. Unde et huic dicitur: Magna est fides tua: fiat tibi sicut vis (Ibid., 28); hoc est, ut aperiatur tibi ostium verbi, et refulgeat vitae aeternae salubre mysterium. 908 52. Ergo qui vicinus est, exeat, et Christum videre desideret, et in oratione clamet; sicut ista Chananaea exivit de finibus suis, et Christum vidit, et jugi voce clamavit, ut ejus misericordiam reportaret. Credentibus itaque Chananaeis Judaeus in opprobrio sit, quia ipse non credidit: et illudi sibi doleat, et derideri se ab iis qui in circuitu sunt, ingemiscat. 53. Et videtur prophetia haec esse de nationibus credituris; maxime cum sequentia istud ostendant, quia ait: Posuisti nos in similitudinem gentibus, commotionem capitis in populis; quia Judaeorum delicto salus gentibus: et quae illis in figura gesta sunt, ad cognitionem nostram profecisse, Apostolo auctore (I Cor. X, 11), cognovimus. Et vere in opprobrium positi sunt gentibus; quia gentes opprobrium crucis Dominicae omnibus divitiis saecularibus praetulerunt. Qui autem crucem illam putavit opprobrium, et quasi opprobrium refugit, is vere in diuturno mansit opprobrio. Tamen quia non secundum carnem Israelitae videntur, qui potuerunt dicere: Quia inique non egimus in Testamento Domini (Infra, vers. 19): nec recessit retro cor eorum a Domino; vide ne iis se in circuitu positis illusioni et derisui fuisse commemorent, de quibus dicit Dominus: Circumdederunt me vituli multi (Psal. XXI, 13). Circumdederunt enim eum persecutores, quando secundum consilium voluntatis suae subiit passionem. Unde et alibi ait: Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini ultus sum in eos (Psal. CXVII, 11). Ideo melius est viam rectam tenere, in qua facinorosi ambulare non possunt. Cito cadunt, quia non in directione ambulant. Unde et illi quando voluerunt Jesum Dominum comprehendere, ubi respexit eos, ceciderunt. Propter hos igitur qui in circuitu ambulare consueverunt, angelum Dominus apposuit, qui a tergo insidiantes repellat inimicos. Praetendit igitur angelus Domini in circuitu timentium eum, et eos tuetur atque custodit. In circuitu enim impii ambulant; sicut scriptum est (Psal. XI, 9). Vide itaque distantiam. Impii in circuitu ambulant: angelus autem praetendit in circuitu eorum, qui non ambulant in circuitu; et ideo praetendit, ut eruat justos ab insidiis persequentium. Justi ergo spiritales Israelitae videntur esse qui haec loquuntur, eo quod tentationibus saeculi subjacuerint, et opprobrium fuerint vicinorum; hoc est, eorum qui Hierusalem patriam non incolebant. Illusioni etiam fuerunt spiritalibus nequitiis et potestatibus, contra quas justis lucta esse consuevit. Denique historia te doceat quod abducti Judaei in Babyloniam, etsi propter peccata sua videbantur esse subjecti, tamen multo meliores gentibus habebantur. Pejores enim erant in circuitu eorum, qui insultabant eis, cum ipsi peccatorum gravium essent mole curvati. 54. Primus ergo intellectus de captivis patribus usurpandus est, quibus insultaverunt Assyrii, illudentes eis in Babylonia: quibus etiam rex ille nequissimus dominabatur Nabuchodonosor. Secundus intellectus ad altiora referendus est, quod saevissimus rex diabolus est: ipse est Assyrius 909 Nabuchodonosor, qui bonis insidiari solet, ut eos in peccatum trahat per carnis illecebram. Attende igitur hunc regem eo loco, ubi dicit Apostolus: Video legem carnis meae repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati (Rom. VII, 23); hoc est, in illa lege carnalis illecebrae. Adversarius leo est, qui urget obnoxios, justos fatigat. Unde pulchre posuit Aquila: Spretionem et pompam posuisti nos iis, qui in circuitu nostro sunt. Ita enim despicabiles aestimabantur, qui theatrum facti sunt huic mundo, et angelis et hominibus; quia etsi in Testamento non peccent Dei, nec carnis illecebris reflectantur a Domino; tamen quasi in pompa quadam circumferri videntur et despici: quandoquidem peccatores humilitati justorum insultare consueverint; ut opprobrium ducant crucem Domini Salvatoris, humilitatemque justorum. Denique quasi in quadam pompa theatri constitutus Apostolus dicit: Placeo mihi in injuriis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis (II Cor. XII, 10). In istis placet sibi, qui omnia quae mundi sunt, detrimentum putat; ut Christum lucrifaciat, solum per vitam et mortem requirens: cui vivere Christus est, et mori lucrum, ut inveniatur in Christo. 55. (Vers. 15.) Adjiciunt adhuc isti Israelitae dicentes: Posuisti nos in parabolam gentibus, commotionem capitis in populis. Quibus gentibus posuisti, nisi credituris? Ea enim quae acciderunt Judaeis, in similitudinem figurae facta sunt; ut fieret nobis typus et figura excidium Judaeorum, atque ex illa similitudine per parabolam, solutionem praesentibus requiramus, quo exempla eorum cavere possimus. Deinde quia Judaicae res omnes quasi parabolae sunt; hoc est, quasi figurae egentes solutione. Denique Dominus Judaeis in parabola loquebatur, ut imperiti non intelligerent, intelligerent sapientes; ut intelligebant Apostoli, et in quo movebantur, interrogabant Dominum: Judaei autem nec intelligebant, nec iterum discere non intellecta cupiebant. 56. Quid sit parabola, accipe. Abraham igitur duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera (Galat. IV, 22). Non intelligebat hoc Judaeus nisi secundum litteram. Nesciebat quis de filiis duobus acciperet haereditatem patris; quia ad carnalla propendebat. Egebat parabola solutione. Venit gentium Doctor, et fides nationum, et intellexit quod duae illae mulieres duo sint Testamenta: unum a monte Sina, quod in servitutem generavit populum Judaeorum, quod est Agar (Ibid., 24). Et ideo Sina, quod per interpretationem mensuram ejus significat: mensura autem Legis est, superabundans autem gratia est. Sina quoque merces dicitur, et convenit populo Judaeorum, qui justificari se mercede operum, quam fidei gratia maluerunt. Ergo quae sub Lege erat Hierusalem, cum filiis suis serviebat: quae autem sursum est Hierusalem, libera est. Et ideo Sara, quae principalis dicitur, libertatem habet; quod princeps sui sit, qui justus atque integer est. Ex duobus igitur 910 Testamentis duo populi: unus Judaeorum, alius nationum, qui in Christo credidit. Ille Judaeorum, qui non credidit, servit: ipse est secundum carnem natus; quia secundum carnem interpretatus est Scripturam divinam, et secundum litteram, non secundum spiritum. Qui autem de libera, natus est per repromissionem; hoc est, cui repromissio ex fide, ipse est Ecclesiae filius, tenens gratiae libertatem propter quem Ecclesia dicit: Expelle ancillam, et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI, 16). Et Apostolus ait: Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae (Galat. IV, 31). Haec est ergo solutio; quia quod ignorabat Judaeus, fides gentium soluit, infusa a Paulo doctore mentibus nationum. Ideo ergo illorum gesta nobis in parabola sunt. 57. Sed et Dominus dixit: Factus sum illis in parabolam: adversum me exercebantur qui sedebant in porta (Psal. LXVIII, 12 et 13). In parabolam autem factus; quia dicitis, inquit: Medice, cura te ipsum (Luc. IV, 23). In parabolam factus est; quia sedentes in porta increpabat; in exitu enim non otiosi, sed exerciti esse debemus. Ideoque scriptum est: Videte, ne fiat fuga vestra hyeme, vel sabbato (Matth. XXIV, 20); hoc est, non in otio, sed in negotio. Ergo pigri sedebant Judaei; quia stare non poterant, qui verae Hierusalem atria nesciebant; si enim scivissent illam Hierusalem, requisivissent. Isti ergo fatigati in porta sedebant. Nec solum dixit, sedebant; sed etiam oderant Dominum in portis redarguentem. In porta enim erat, qui subiturus erat sui corporis passionem, per quam migraret e terris, rediret ad coelum. In porta erat cum diceret: Ambulate dum lucem habetis (Joan. XII, 35). Quid est ergo: Factus sum illis in parabolam (Psal. LXVIII, 12); nisi quia finis Legis est Christus, et mors ejus solvit aenigmata prophetarum; eaque quae ante Judaeis erant incognita, cum prophetarentur, postea manifestata sunt Dominicae passionis effectu? Factus est illis in parabolam; quia quasi vilem se praebuit, ingerens se illis, nec refugiens eorum seditiones, et perducens eos ad tempus beneplaciti sibi; ut moreretur pro omnibus hominibus, quo illius sanguine genus hominum mundaretur. 58. Similiter in parabola scriptum est: Non alligabis os bovi trituranti (Deut. XXV, 4). Solvit hanc parabolam Apostolus dicens: Numquid de bobus cura est Deo? An propter nos utique dicit? Nam propter nos scripta sunt. Quis est qui arat, nisi qui in spe arat (I Cor. IX, 9 et 10)? ut in judicio Domini metat? Et ideo quasi boni agricolae, ubi propter spem inarata fuerit terra nostra continentia corporali: non carnalia, sed spiritalia seminemus: quoniam de carnalibus corruptela colligitur, de spiritalibus vita aeterna acquiritur. Typus itaque et figura nobis sint gesta majorum. Typus lex scripta in cordibus nostris, ut nobis in ea quaedam futurorum figura, non veritas sit. Lex ergo quasi figura sit nobis: Evangelium quasi lumen et signaculum veritatis. 59. In parabola ergo Dominus ostendit se Judaeis: sed non intellexerunt parabolam; quia medicum non receperunt, qui curaret animas 911 laborantium, et omni aegritudine et inaequalitate incommoditatis absolveret. Factus est etiam in parabolam, quia carnem suscepit, quam crucifixerunt Judaei, non intelligentes parabolam spiritalem. Eo usque enim non intellexerunt, ut cum auctorem vitae crucifigerent, et suspensam in cruce cernerent carnem Domini salutarem, moverent caput. Nam si intellexissent, utique non insultassent, sed ingemuissent. Et tamen ipsa commotio capitis illis in similitudinem cessit; ut non hoc significaret quod illi sentiebant, sed quod mysteria declarabant. Illi enim secundum vulgi usum insultantes Domino movebant caput suum; sicut qui justis insultare desiderant, si forte eos viderint in hoc saeculo fatigari, movent caput. 60. Quae commotio capitis geminum intellectum habet. Reprehensibiles enim videntur secundum Scripturae auctoritatem, qui movent caput; cum dicat et Matthaeus: Qui transibant blasphemabant Dominum Jesum moventes capita sua (Matth. XXVII, 39). Et Marcus: Qui praeteribant (Marc. XV, 29). Transeuntes autem quod reprehensibiles aestimentur, docet hic ipse Propheta, qui dicit de vinea sabaoth: Et vindemiant eam omnes transeuntes viam (Psal. LXXIX, 13). Denique et qui sequitur versus, hoc signat: Devastavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam (Ibid., 14). Et in posterioribus ait: Et non dixerunt transeuntes viam: Benedictio Domini super vos (Psal. CXXVIII, 8); eo quod qui transit, et non stat in atriis Domini, non dat benedictionem. Ita ergo Judaei movebant caput super Dominum Jesum, ut praeterirent, qui firmum solidumque fidei vestigium habere non poterant. Movebant autem caput suum, quorum caput Christus esse debuerat, quem non debuit dimovere et deturbare perfidia Judaeorum. Sed quia non passi sunt membra se esse Christi, ideo caput eorum non fuit Christus. Non erat etiam Lex caput eorum, quia exspoliabantur et Lege a populo nationum. Non fuit his caput verbum Dei; quia amiserant prophetas, et apostolos non habebant. Hoc de reprehensibili commotione capitis dictum sit. Est tamen et laudabilis capitis commotio: reprehensibilis Judaeis, laudabilis populo nationum. Quid est enim caput, nisi in quo sensus sunt? Oculi enim sapientis in capite ejus; quos moveri oportet oculos, id est, mentis tuae sensus, ne aliquo torpore pigrescant. Move ergo prudentiam tuam, move sapientiam, move cogitationes tuas coelestium collatione sermonum, et propheticorum disputatione verborum; ita ut non pecces in Testamento Dei, sed fides firma sit. Sunt enim haeretici qui movent sensus suos, ut perfidiam tamen, non fidem excitent. 61. Sed jam expressius de ipsa capitis commotione quae in similitudinem populi est posita, dicendum est. Quis est caput populorum, nisi Christus? Caput enim mulieris vir, caput viri Christus. Sed et Lex caput intelligibilis mulieris. Denique sub Lege tamquam sub viro est populus Judaeorum; quia Lex νόμος dicitur Graece; et ideo Synagoga νόμῳ quasi masculo copulata est, sed Legi corporali, non spiritali; hoc est, ritui Legis Judaico, cujus vinculis illigata est, legitimi nesciens sacramenta conjugii. Si autem 912 mortua fuerit Lex, hoc est, Legis interpretatio corporalis; tunc plebs, quasi mortuo conjuge priore, legitime nubet secundo viro, qui ex mortuis resurrexit. Est etiam caput mulieris hujus Evangelium. Unde quidam mystice interpretati, mortificato ritu Judaico, tamquam fratri defuncti Evangelio mulierem eam nubere ex Lege voluerunt; quia Lex annuntiaverit Evangelium. Ideo prior Lex vir, postea secundi viri nuptiae, hoc est, Evangelii sacramenta sunt. Duo enim quasi conjugia, duo sunt Testamenta. Unum conjugium vetus est Testamentum, quod morte viri prioris solutum est. Et ideo mulier illa cui Lex mortua est, recte in secundum conjugium convenit, hoc est, Testamentum novum. Sic duobus fratribus una conjungitur, cui superiora peccata moriuntur, meliora postea sacramenta renovantur. Hoc nobis Apostolus evidenter exposuit dicens: Quoniam quae sub viro est mulier, vivente viro, ligata est legi; hoc est, viri sui legi, ut ei debeat castitatem: Si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri; id est, ut cui velit, nubat, dummodo mortuo viro, nubat; quia vivo viro, inquit, adultera vocabitur, si juncta fuerit alteri viro: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ita ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro (Rom. VII, 2 et 3). Hoc sacramentum etiam ad Christum et Ecclesiam pertinere, etiam alibi demonstravit quia magnum est sacramentum (Ephes. V, 32). Hic quoque non praetermisit dicens: Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis Legi per corpus Christi; ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit (Rom. VII, 4). Quomodo mortificatus es Legi, nisi ut tibi Legis umbra moriatur, cum accedis ad sacramenta coelestia? Nec enim aliter debes accedere ad Evangelium; nisi solutus interpretationis corporalis impedimentis. Alioquin adulterium est, veris falsa miscere: pudicitia autem spiritalis, si anima tua exuta omnibus impedimentis deviae cognitionis, sine ruga accedat ad Dei verbum. Ergo sicut Ecclesiae caput Christus, ita et Synagogae caput Lex; hoc est, iis qui sub Lege sunt, propter quos apostolus fecit se esse sub Lege, cum sub lege non esset; ut ea qui sub Lege sunt, lucrifaceret. Et iterum doctor gentium factus est, quasi esset ipse sine Lege; ut eos qui erant sine Lege, acquireret Christo. Pulchre autem ait quod sine Lege Dei non esset, et in Lege Christi permaneret (I Cor., IX, 21). 62. Lex autem Synagogae caput non a principio; quia Christus erat caput veteris Synagogae, quam Moyses fundavit et condidit. Denique audi dicentem quia verbo Domini fundata est. Fide, inquit, Moyses grandis factus negavit se esse Pharaonis regis nepotem. Maluit enim afflictis compati, quam temporalibus delectari: majoresque divitias aestimavit et praetulit thesauris Aegypti, improperium Christi. Aspiciebat enim mercedem repromissionum Dei (Hebr. XI, 24 et seq.), quae est resurrectionis gratia. Sed ubi propter perfidiam Judaeorum mortuum est infidelibus Dei Verbum, et excidit pectoribus Judaeorum; legis spiritalis intellectus occubuit, et nupsit Synagoga ritui corporali, observationique perfidiae. Sed non fuit illa sobrietas spiritalium nuptiarum, sed adulterium castitatis. Ideo Synagoga libera esse non potuit, quae male 913 nupserat, et non crediderat resurrectionem Christi futuram. Unde bene ei nupsit Ecclesia, cui secundum sacram dispensationem secundum carnem mortuus est Christus; ut illa Judaea anima quae ante fuerat ligata peccato, per mortem Christi absolveretur vinculo delictorum. Non nubit ergo mulier alteri viro, nisi mortuus fuerit vir suus; hoc est, nisi a vinculo legitimi amoris fuerit absoluta. Si autem mortuus vir ejus fuerit, liberata est. 63. Sane tenebatur ex Lege, ut fratri proprii conjugis copularetur; si semen nullum maritus ei reliquisset (Deut. XXV, 55). Quod vinculum magis nectebat interpretatio litterae, quam gratia spiritalis. Denique habebat in voluntate frater defuncti, ut si nollet, non acciperet fratris uxorem ad semen defuncti resuscitandum. Unde calciamentum suum solvere jubebatur, ut esset a nexu copulae ejus exutus, quam a sui gratia ostendisset alienam. Sic enim scriptum est, quia solvebat vir calciamentum suum, et dabat proximo suo dicens: Hoc erit in testimonium in Israel. Et dicebat propinquus: Accipe, et acquire tibi tu. Et solvebat calciamentum suum. Dicebant etiam astantes: Det tibi Dominus uxorem, quae intrat domum tuam, sicut Rachel et sicut Lia, quae aedificaverunt utraeque domum Israel, et fecerunt virtutem in Ephrata (Ruth. IV, 7, 8, 11). Sed hoc ex litterae interpretatione Judaeum ligabat. Caeterum figura erat, quod Christus venturus esset in terras, qui semen defuncti populi resuscitaret. Merito fratris: quia dictum est: Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23); et: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem (Rom. IX, 5). Vel quia Evangelium defunctae Legis reparationem operaretur in posteris; ut semen quod Lex non reliquerat, Evangelii tenor resuscitaret. 64. Non mirum ergo si caput suum prava interpretatione moverunt; ut ipsi a se deturbarent sapientiam, suae salutis auctorem: aut certe movendo caput suum, causa fieret commotionis capitis non paucis; sed populis. Commotio haec capitis facta est: quandoquidem in omnem terram exivit sonus eorum; ut fieret omnis terra Domini, et regnum Domini esset in nationibus. Unde et in posterioribus dicit: Dominus regnavit, irascantur populi: qui sedes super Cherubim, moveatur terra (Psal. XCVIII, 1). Quod pulchre Aquila interpretatus est, ut ἀλάλαγμα diceret; hoc est, transmutationem, quae est de loco ad locum, de Judaea ad populos nationum. Quod ex ea lectione quae in Evangelio est, liquido poterit manifestari, quemadmodum Lex mota sit, dicente Scriptura: Super cathedram Moysis sederunt scribae et pharisaei. Omnia ergo quae dicunt vobis, servate et facite: secundum opera eorum nolite facere; quae enim dicunt, non faciunt. Alligant autem onera gravia, et imponunt super humeros hominum: ipsi autem digito suo nolunt ea movere. Omnia autem faciunt, ut videantur ab hominibus (Matth. XXIII, 2 et seq.). 65. Quid est, sederunt Scribae; nisi quia littera scribitur? unde et γραμματεῖς Graece dicuntur scribae, litterae 914 sequentes interpretationem, non spiritus intellectum; littera autem occidit. Litteram ergo occidentem sequentes, et ipsa appellatione resonantes scribae: pharisaei autem sunt, hoc est, qui a veritatis unitate divisi sunt; phares enim interpretatur divisio. Dividunt autem pharisaei hoc genere verba Legis, ut resonent, et in ipsa meditentur: spiritalis autem mysteria Legis et sacramenta non videant. Nam si Lex spiritalis est, utique praecepta Legis sunt spiritalia, et opera ejus spiritalia sunt. Docentes ergo quae Moyses scripsit, onera gravia ligant corporalibus Legis (gravia sunt enim quae contraria jugo Christi sunt) et per doctrinam suam deviam gravia onera imponunt auribus audientium, quae ipsi ne tantum quidem volunt movere, ut a corporalibus Legis ad spiritalia Scripturae verba commoveant. Sic enim intelligendum est, quia digito suo nolunt movere illa; hoc est, nec exiguo puncto atque momento transferunt se ad intelligentiam spiritalem. Hinc est et illud, quod scriptum est: Quod si in digito Dei ego ejicio daemonia (Luc. XI, 20). Quid sit digitus, interpretatur ipsa Scriptura, quae dicit in alio libro Evangelii: Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia (Matth. XII, 28). Digitus ergo Dei, Spiritus Dei est; Deus enim Spiritus est, et nihil habet in sua substantia corporale, sed totus est Spiritus. In Spiritu ergo Dei ejicit daemonium, qui in digito Dei ejicit. Unde et sanctus David ait: Quoniam videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum (Psal. VIII, 4); hoc est, Spiritus tui opera sunt coeli, sicut et scriptum est: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). 66. Ut ergo concludamus disputationem, scribae et pharisaei nihil ad interiorem hominem referunt, qui ut ipse ad imaginem Dei et similitudinem factus est; ita in iis quae cogitat et quae meditatur, debet magis quae spiritalia sunt, quam quae carnalia cogitare. Totum ergo ad illum exteriorem, ad illum terrenum hominem referre contendunt: et ideo omnia eorum opera talia sunt, ut videantur ab hominibus; non ut placeant Patri, qui in abscondito videt. Timent enim sua opera revelare. 67. Haec est ergo commotio capitis quae facta est in populis; vel, sicut Aquila et Symmachus dixerunt, in gentibus; omnes enim gentes moverunt caput suum, ut Legem spiritaliter interpretarentur. Nemo secundum litteram Legis se putet esse salvandum; quia littera Legis maledictum habet: spiritus benedictionem affert. Nemo ex operibus Legis justificari potest; quia sub maledicto sunt omnes, qui sub littera sunt. Fugiant ergo omnes maledictum Legis, et confugiant ad benedictionis gratiam; ut benedictionem habeant in coelestibus, in Christo Jesu, qui mortuus est pro nobis, ut fides transiret ad gentes: qui etsi vir fuit ante Synagogae, nec ipsam deseruit, et nos redemit; illam enim non deseruit, ut reliquiae salvae fierent: nos redemit eligendo populos nationum. Haec ergo electio gentium salus Judaeis; reliquiae enim non per opera sua, 915 sed per electionem gratiae salvae factae sunt. Gratia est ergo Christi quae et nos redemit, et reliquias vivificavit. Commotio autem capitis facta est in gentibus: sed ex hac commotione non mediocris mutationis gratiam Judaei pertulerunt, quorum reliquiae salvae factae sunt. 68. (Vers. 16.) Sequitur: Tota die verecundia mea contra me est: et confusio vultus mei operuit me. Quid est quod interdum ex persona unius, interdum ex persona plurimorum psalmus hic dicitur? Namque a principio a pluribus coepit, ut est: Deus auribus nostris audivimus, et caetera quae sequuntur (Supra, vers, 2 et seq.). Deinde ait: Tu es ipse Rex meus, et Deus meus. Iterum: In te inimicos nostros ventilabimus. Et postea: Non enim in arcu meo sperabo; et: In Deo laudabimur tota die: et: Tota die verecundia mea contra me est. Quid sibi vult ista mutatio, quae frequenter in psalmis repetitur; sicut et in centesimo octavo psalmo ait: Deus laudem, meam ne tacueris; quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est (Psal. CVIII, 2). Hoc de uno, sequitur de pluribus? Locuti sunt adversum me lingua dolosa . . . . et posuerunt odium pro dilectione mea (Ibid., 3 et 5). Deinde de uno: Constitue super eum peccatorem (Ibid., 6). Quod videtur in centesimo octavo psalmo aliud ad populum Judaeorum referri, aliud ad Judam proditorem. Quando pluraliter dicta, ad populum: quando singulariter, ad Judam. Hic quoque possumus dicere, quando pluraliter dicta, ad sanctos: quando singulariter, ad Dominum nostrum Jesum Christum referri; quia aestimari potest et pro pluribus in Propheta locutus, et ipse pro se. Et ideo dixerit: Verecundia mea contra me est; quae dicitur ἐντροπή; ἐντροπή autem est, quando verecundiam vult quis incutere alicui, ut inflectat propositum suum, sicut est: Descendat nunc de cruce, et credimus ei: confidit in Deo, liberet nunc eum (Matth. XXVII, 42 et 43). Pulchre autem ait: Tota die; quia Incarnatio Domini nostri Jesu Christi lucem attulit mundo. Dies itaque Incarnationis est, de quo idem dicit Dominus: Ambulate dum lucem habetis (Joan. XII, 35); et: Abraham diem meum vidit (Joan. VIII, 56). Ergo haec verecundia habet in se confusionem. Unde et Symmachus: Tota die, inquit, confusio mea contra me est. Quae autem confusio Christi, nisi crux; quod nudus pependit in ea? Et bene, tota die; quia ex quo affixus est cruci, usque in horam nonam tenebrae factae sunt: et post horam nonam lux refulsit usque in vesperum. Hic dies ex tribus primus. Potest tamen et chorus sanctorum pluraliter de se, et singulariter loqui; chorus enim quasi singularem personam habet, sed numerus plurimorum est; sicut illud est: Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me (Esai. XXIX, 13). 68. Quae autem est confusio, quae operuit Dominum Jesum, cum confusionem peccata faciant; ipsa sunt enim quae operiunt peccatorem: hic autem peccatum non fecerit? Sed quemadmodum est confusio adducens peccatum, ita est 916 confusio quae peccatum abolet; ut confusio crucis Domini nostri Jesu Christi, per quam peccata mundantur. Est etiam omnis confusio bona, quam pro Christi nomine subeas, et admodum gloriosa; si verbi gratia in persecutione lex sit, ut verberetur Christianus, ut dignitatem amittat, ut careat privilegio, ut in vincula ducatur. Haec utique confusio etsi privilegium non habet, habet gloriam piae confessionis. Est autem et Christi confusio, sicut ipse ait: Qui me confusus fuerit coram hominibus, confundam et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est (Matth. X, 33). Bona ergo confusio. Plerisque tamen hujusmodi confusio Christi amara est; hoc est, non credentibus: jucunda credentibus. 69. (Vers. 17.) Sive ergo velis confusionem Christi intellige in crucem ejus, quae Judaeis videbatur esse confusio, qui insultabant ei; quasi erubesceret Christus in eo opere, in quo publicam operabatur salutem: sive etiam hanc confusionem, quae ingeri videbatur, a voce exprobrantis et obloquentis: a facie inimici et persequentis. Erubescebat enim sic lapsum esse electum populum suum, et confundebatur in eos apud Patrem, quorum finis advenerat; praesens enim erat Filio Pater, a quo numquam potest Filius separari. Et ideo Pater audiebat dicentem Judaeis: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 38). 70. Sunt autem qui etiam in confusione sua gloriantur; sicut illi de quibus dicit Apostolus: Quia gloria eorum in confusione ipsorum (Philip. III, 19); quibus contraria est gloria Christi, qui crucem suscepit, nec confusionem refugit. Quam nos quoque minime timere debemus, nec formidine aut fastidio declinare; ne peccatum supra nos adducat, quae potest adducere gratiam vitae. Est enim et confusionis gloria, ut si in multos gentiles incidas, vel philosophos, et illi tibi objiciant crucem Christi, et verbo respondere non possis, nec salutaria quisquam audiat verba referentem, est confusio; sed a voce exprobrantis et obloquentis: a facie inimici et persequentis. Et ideo noli respondere insipienti ad insipientiam ejus: esto sicut homo mutus et tacens, et quasi non audiens verba insultantium et obloquentium; non quo respondere nequeas, sed quo respondere non debeas. Omni enim rei tempus: tempus tacendi, et tempus loquendi. Tacendum est, quando paratum non invenis auditorem: loquendum est, quando Dominus linguam eruditionis indulget; ut sermo tuus operetur in affectibus audientium. Quomodo autem te audiat, qui ideo tibi obloquitur, eo quod salubrem tuum nolit audire sermonem? Aut quomodo tibi acquiescat, qui persecutor est, et velit te sibi vindicare? Aut, ut Aquila dixit, vel Symmachus, ut ulciscatur et puniat in te, quod Christi haereditas ad gentes videatur esse transfusa? Longe itaque ista confusio 917 a confusione et opprobrio peccatoris. Istius enim conscientia illuminatur, qui oblitus non est Dei sui: illorum confunditur, quorum ingenium caligat atque perturbat recordatio delictorum. 71. (Vers. 18, 19, 20.) Et ideo bene sibi conscii dicunt: Haec omnia venerunt super nos, et obliti non sumus te, et inique non egimus in testamento tuo. Et non recessit retro cor nostrum: et declinasti semitas nostras de via tua. Videtur versiculus ultimus non concordare superioribus. Nam quomodo declinarunt ii, quibus divinitatis nulla obrepsit oblivio, nec alicujus iniquitatis conscientia, nec ulla desidia? Sed si consideres quia justus vix salvus fit, intelligis profecto et ipsius nonnumquam titubare vestigia, et auctorem declinationis eorum Deum videri; quia ipse quoque patitur justos saepe tentari, quo magis probentur tentationibus eruditi. Quis est autem tam fortis, ut nequaquam in tentatione moveatur; nisi Dominus adjutor ei assistat? Denique conturbatus est et ipse propheta David: quia dixit in sua abundantia: Non movebor in aeternum (Ps. XXIX, 7). Aut quis est ille quem locus afflictationis, et terrae corruptela non moveat; cum divina sententia neminem exceperit, qui sit ab exercitio et a fatigatione terrae hujus immunis, cui dictum est: Maledicta terra in omnibus operibus tuis . . . spinas, inquit, et tribulos germinabit (Gen. III, 7, 18). Denique ipse Paulus Dominicae vas electionis, a maledictione veteris sententiae absolutus Domini Jesu passione, tamen captivum se duci in legem peccati vehementissime deploravit, nec quemquam nisi Christum a quo liberaretur invenit: cum eum lex sui corporis et umbra mortis urgeret. 72. Diximus sensum: sed expressius qui locus sit afflictationis, considerare nos convenit. Utrum hic mundus, qui in maligno positus est: an vero caro nostra, in qua anima nostra humiliatur, dum in istius carnis descendit societatem: an adversa quibus exercemur in hoc corpore constituti, in quo ingemiscimus gravati; quod nolumus spoliari, sed supervestiri? Gravis enim labor est dum exspectamus, ut absorbeatur mortale hoc a vita, quo nos exspoliare debemus; minore enim labore exspoliatur, quam absorbetur. Et vide ne ea diversitas sit exspoliantis se, et exspectantis ut absorbeatur a vita. Exspoliat gratia, absorbet poenitentia: exspoliat sublimitas mentis, absorbet diligentia. Quomodo autem dubites quod afflictationis hic locus sit, quando corpus est mortis, in quo operit nos etiam umbra mortis? Et ideo ad lucernam illam semper debemus intendere, quae est verbum Dei; ut sciamus quemadmodum nostri animi semitas dirigamus et vestigia mentis interna, ut lux animorum solvat tenebras corporales. 73. Pulchre autem et Aquilae interpretatio quemadmodum intelligere debeamus locum afflictationis, expressit dicendo: Quoniam humiliasti nos in loco sirenarum? Ut non caro in vitio sit, sive natura; sed ea quae carnem corruptibilem 918 esse fecerunt. Denique sirenas quarum secundo (Esai. XIII, 21) et tertio (Mich., I, 9) mentionem fecit Scriptura divina, quasdam fuisse puellas gentilis tradidit historia, quae vocis propriae suavitate, canendi illecebris, audiendique studio illectos navigantes ad littus admovere navigia provocabant: eosque, cum gratiam vocis sequerentur, scopuloso in loco naufragium facere solitos vetustas posteris tradidit (Hom. Od., B). Earum autem interpretatio haec est, voluptas vocis, et quaedam adulatio. Ita ergo saeculi voluptas nos quadam carnali adulatione delectat ut decipiat. Ut ergo illic non littus in vitio erat, sed canora dulcedo, quae faciebat asperitatem littoris non caveri: ita non caro in vitio; sed ea quibus caro ista sollicitatur et fluctuat. Denique mare, si tempestas desit, quietum est: si procella saeviat, periculosum. 74. Et Septuaginta virorum videtur cum his sententia convenire; cum dicunt quia scriptum est: Quoniam humiliasti nos. Cujus interpretationis testimonia de Scripturis sunt nobis arcessenda divinis. Ait enim in Deuteronomio: Si exieris, inquit, in pugnam adversus inimicos tuos, et tradiderit tibi eos Dominus Deus tuus in manus tuas, et depraedatus fueris spolia eorum, et videris in ea depraedatione mulierem bonam specie, et cohabitaveris cum ea (Deut. XXI, 10 et 11). Et infra: Si nolueris eam postea, dimittes eam liberam . . . . quia humiliasti eam (Ibid., 14). Vides ergo quoniam non natura sui eam, sed is qui ei integritatem pudoris eripuit, humiliasse perhibetur. Humilitas ergo operis est, per quod caro ista, peccati corpus effecta est, et locus afflictationis. Iterum alibi: Si virgo desponsata fuerit viro, et inveniens eam homo in civitate dormierit cum ea, educentur ambo ad portam civitatis suae, et lapidabuntur: et morietur juvencula, quia non exclamavit in civitate, nec invocavit hominem, qui subveniret: et vir, inquit, quia humiliavit mulierem proximi sui (Deut. XXII, 23 et 24). Et hic eadem est hujus causa sermonis, ut a corruptore humiliata dicatur. Tertium quoque habes de hac re testimonium, et plura, si quaeras. Tamen de eodem libro audi: Si quis invenerit virginem, quae non sit desponsata, et vim faciens ei dormierit cum ea, et inventus fuerit, dabit qui dormierit cum ea, patri juvenculae quinquaginta denarios, et erit uxor ejus, quia humiliavit eam: nec poterit dimittere eam per omne tempus, propter quod humiliavit eam (Ibid., 28, et 29). Ipse sermo repetitus est, ut intelligas quia non conditio carnis videatur nos humiliare, sed culpa. 75. Nec tamen negare possumus quod multis humilietur et caro, loco ipso, illecebris ipsis, fragilitate quoque qua patuit errori. Quae, licet non a mediocri adversario serpente decepta sit, habebat tamen sui non mediocrem gratiam, antequam peccatum irreperet: in conspectu erat Dei Adam, in paradiso vigebat, coelesti gratia refulgebat, loquebatur cum Deo. Numquid eum humiliatum ante legisti, nisi postea quam praevaricatio eum humiliavit sua. Cujus vitii haereditatem ad nos usque transmisit; ut in hoc corpore constituti nolimus peregrinari de corpore, 919 et adesse Deo. Et ideo humiliamus animam nostram quae se ad Deum gestit attollere: sed corruptibile hoc corpus gravat animam, terrenaque habitacula praeponderant, ut mens devota Deo frequenter inclinetur ad saeculum, nec se subjicere Deo possit, quoniam subjectionem sui sapientia carnis ignorat, quae nostrum involvit affectum. 76. Dicentes haec de nobis, quid de carne Domini nostri Jesu Christi dicemus? Qui utique suscepit carnis istius veritatem, et ideo semetipsum humiliavit usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 8). Diligenter attende, et considera singula. Vide quia volens suscepit hanc formam corporis nostri, et tuae obsequia servitutis, in similitudinem hominum factus: non in similitudinem carnis, sed in similitudinem hominum peccatorum; omnis enim homo sub peccato. Ideo et specie inventus ut homo; ut scriptum est de eo: Et homo est, et quis cognoscet eum (Jerem. XVII, 9)? Homo secundum carnem, sed ultra hominem secundum operationem. Ut homo, inquit, humiliavit semetipsum (Phil. II, 8); quia ad eos Deus venit qui humiliati fuerant, liberandos. Ipse se ergo humiliavit propter nos. Non ergo corpus illius corpus mortis; siquidem corpus est vitae: nec caro illius, umbra mortis; siquidem fulgor est gloriae: nec in eo locus afflictationis; siquidem in illo corpore omnibus gratia consolationis. Humiliavit se, ut disceres quid sit humilitas. Denique audi dicentem: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 29). Ille se humiliavit, ut tu exaltareris; qui enim se humiliat exaltabitur. Sed non omnes qui humiliantur, exaltabuntur; multos enim crimen humiliat ad ruinam. Humiliatus est autem Dominus usque ad mortem; ut de portis mortis exaltaretur. 77. Ecce vide gratiam Christi, vide beneficia ejus. Posteaquam Christus advenit, haec caro quae erat umbra mortis, coepit per gratiam Domini refulgere, et habere lumen proprium; unde et dictum est: Lucerna corporis tui est oculus tuus (Matth. VI, 22). Sed vide de quo oculo dicat; non de exteriore, sed de interiore: Si oculus, inquit, tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit (Ibid.). Interior utique est oculus, qui totum hominis corpus illuminat. Interior est etiam oculus, qui aufert toti corpori caecitatem; quia scriptum est: Si autem nequam fuerit oculus tuus, totum corpus tuum tenebrosum erit (Ibid., 23). Vides in uno homine unde tenebrae nascantur, unde lumen oriatur. Ipse ergo tibi es caligo, vel lumen. Caligo iniquitatis est, tenebrae peccatorum: lumen innocentiae. Ipse tibi ergo es vel injuriae auctor, vel gratiae: operatio divina nihil errat. Lumen in te ipso est; quia innocens infantia tua est. Pura mens hominis ante adolescentiae lubricum, et juventutis errorem. Tu tibi ergo tenebras fecisti esse quod lumen est. Denique idem oculus, hoc est, sensus hominis, tenebrosus est in peccatore, splendidus in innocente. 78. Nec illud praetereamus quod Symmachus ait: Afflixisti nos in loco deserto. Ideo affligimur 920 quia interdum destituimur protectione coelesti, et regio ista sub maledicto est, vel in lubrico saeculari. Necdum quoque benedixerat terram suam Dominus noster Jesus Christus; et ideo laborabant, nec ad lumen pietatis ejus oculorum spiritalium intendebatur obtutus. Deinde quia voluptas et delectatio mundi frequenter irrepit (Hom., Odys., M). Unde non vinculis hominis illius ligare nos atque vincire debemus, nec cera aures claudere: sed avertere aurem quotiescumque aliena a fide, et contraria vel adversa utilitati nostrae aliquis existimat obloquenda; ne in eo sermone operiat nos umbra mortis: et si quid tale profertur, nos tamen Dei verbum debemus inserere, quod mentis nostrae oculos fulgore disputationis illuminet. 79. (Vers. 21, 22.) Sequitur: Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deos alienos. Nonne Deus requiret ista? Aquila, investigabit ista, dixit. Symmachus, inveniet ista? Ipse enim novit occulta cordis. Quia propter te morte afficimur tota die: aestimati sumus ut oves occisionis. Quid est quod ait: Requiret Deus? Quasi si non requirat, ignoret: et sic requiret Deus oblivionem tuam quae irrepsit, ut auferat ejus omne vestigium. Unde et Aquila dixit: Investigabit ista. Nam utique qui novit cordis occulta, quomodo quaerit, cui etiam ea quae sunt interiora, manifesta sunt? Siquidem apud Deum conscientia uniuscujusque se prodit, et cogitatio hominis apud eum se aut condemnat, aut purgat. Denique Aquila visiones cordis dixit, eo quod videat cor nostrum, et omnis nostri cogitatio cordis in promptu sit apud Deum, atque ei cogitationum nostrarum imago resplendeat. Bene illud ait Aquila: In te morte afficimur; quoniam in Christo mori, arduum et gloriosum: et in ipso moritur, qui pro ejus nomine sacra passione est coronatus. Sed quid miraris quod requirentem Deum occulta cordis versiculus iste declaret; cum alibi Deum scrutatorem legeris cordis? Quid etiam miraris si verbis nostris majestas divinae substantiae explicari non possit (Jerem. XVII, 20), cum ait Apostolus: Nolite ante tempus quid judicare, donec veniat Dominus qui illuminabit occulta tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5)? Tenebras cordis saepe loco criminis legimus; immo prope ubique. Vide ergo ne ista sint occulta tenebrarum, quae sunt cordis occulta; ideoque tenebrarum nomen acceperint, quod ea ab aliis non deprehendantur, sed lateant. Et ideo Dominus in die judicii illuminaturus asseritur occulta tenebrarum; quia cor uniuscujusque manifestabitur, quod ante occultum erat: soli quidem Christo cognitum, qui sciens judicii sui gratiam ait: Nihil est occultum, quod non manifestabitur (Matth. X, 26). 80. Sunt autem multa quae propter verecundiam premimus, et ut impleamus coeleste mandatum, tacito apud nos tenemus affectu; ne videamur in iis quae nostra sunt, gloriari; et eorum fructum vulgando incipiamus amittere. Sunt autem 921 occulta sapientiae, quae raptus in paradiso apostolus Paulus audivit: et quia non licebat ea homini loqui, apud se tegebat: non quia usum eorum aut gratiam aliis invideret; sed quod non licebat homini loqui, forte etiam homini audire non proderat: quae tunc illuminabit Dominus, cum illuminandorum secretorum tempus advenerit. Vide ne etiam in Evangelio distantiam aliquam reperias, ubi dixit: Nihil occultum quod non manifestabitur, neque opertum quod non revelabitur (Ibid.). Illud tamen adstipulatur ad superiorem interpretationem, ut utrumque de bonis esse credamus; quia scriptum est: Cognoscit Dominus qui sunt ipsius (II Tim. II, 19). Suos ergo cognoscit, et eos cognoscit qui cognoscunt Deum: ignorat autem eos qui ignorant Deum; qui enim ignorat, ignorabitur. Dominus ergo quae bona sunt, recognoscit: ea quae sunt plena cognitionis divinae, ea quae sunt occulta sapientiae, novit Dominus: aversatur autem ea, quae sunt plena iniquitatis atque peccati. 81. Denique si istorum personam consideres, quos nulla divini cultus oblivio separavit, ut alieno Deo expanderent suas manus, atque aperire suas animas noluerint, intelliges quod in occultis suis non flagitia aliqua erant, sed ea quae essent innocentiae, continebant; quandoquidem morte afficiebantur pro Dei cultu, totaque die versabantur in morte: sicut et versabatur Paulus, qui ait: Quotidie morior per vestram gloriam (I Cor. XV, 31). Et vere quotidie Paulus moriebatur secundum carnem, in jejuniis, in naufragiis, in diversis periculis, in miseriis constitutus: sed non totus moriebatur. Moriebatur homo ejus exterior, sed renovabatur interior: et ideo non deficiebat, cum tot periculis urgeretur; quia etsi exterior homo ejus corrumpebatur, interior renovabatur de die in diem; quia diem sibi uniuscujusque fides et gratia operationis illuminat. Unde nec Paulus apostolus noctem sciebat; quia qui renovatur, semper in luce est. An tibi non videtur in luce, qui Christi in se continet charitatem? Et ideo immolationis securus dura non refugit: nec eum persecutio ulla, aut fames, aut gladius potest a Christo Domino separare, quem vincula divinae charitatis astringunt. 82. (Vers. 23.) Interim tamen in bonis etiam operibus mens humana turbatur, et tentationibus quatitur. Tamen et hoc justorum est, ut cum se tentari viderint, adjumentum deposcant; sicut apostoli in Evangelio (Matth. VIII, 25), cum Christus dormiret in navi, tempestatem fluctuum formidantes excitaverunt Dominum Jesum, ut ab his formidinem propulsaret. Nonne tibi videntur sancti apostoli istos dixisse versiculos: Exsurge, quare obdormis, Domine? Exsurge, et ne repellas usque in finem. Certe etsi littera distare videatur, concordat sententia. Neque vero vel in corpore constitutus ita dormiebat Dominus noster Jesus Christus, ut ignoraret tempestatem maris, et exorta procella ventorum cognitionem ejus per altitudinem soporis excederet. Dormiebat corpore, sed virtute vigilabat. Et dispositio illa fuit, ut ascenderet in navem Dei Filius, Dei Verbum: ascenderent etiam simul discipuli sui: quos remissos 922 et negligentes esse non passus, quasi de Domini praesentia et favore securos, somno corporis sese composuit. Ergo illa specie somni, dormire sese mundo huic, apostolis Verbum Dei demonstrabat. Vigilabat tamen ejus potestas et providentia, quae excitavit tempestatem in mari; ut navis propemodum insurgentibus fluctibus operiretur: qua discipuli tempestate turbati, utrum salubris consilii se provisione fulcirent, an vero remedium excederent, cognosceretur. Sed illis quibus Jesus non dormiebat, vigilabat fides: et ideo surgentes excitaverunt Dominum Jesum, dicentes: Domine, salva nos, perimus (Matth. VIII, 25). 83. Vide si etiam illud discrepat ab Evangelio, quod de Jona legimus (Jonae, I, 5), qui dormiebat in ventre navis, et stertebat: in quo sacrae passionis figura praecessit. Sicut enim Jonas dormiebat in navi, et stertebat securus, quasi non metuens deprehendi; ita Dominus noster Jesus Christus, qui figuram illam sacramento suae mortis implevit, tempore Evangelii in navi dormivit: et sicut ille tribus diebus et tribus noctibus fuit in ventre ceti; ita filius hominis tribus diebus et tribus noctibus fuit in corde terrae, in sui corporis passione. Qui ubi se excitavit a morte, et somnum sui corporis relaxavit, ut pro salute resurgeret universorum, Discipulos visitavit. Hic est ergo verus Jonas, qui obtulit animam suam redemptionem pro nobis. Propterea ergo sublatus et missus est in mare, ut exciperetur et devoraretur a ceto, quo intra alvum ceti positus ejus interiora vacuaret. De quo ceto hoc dictum sit, audi Job dicentem: Qui habet, inquit, magnum cetum captivum reddere (Job III). Quis iste est? Utique cognoscis, cum legeris quod Dominus noster Jesus Christus captivam duxerit captivitatem; devicto enim adversario et inimico, nos qui captivi eramus, coepimus libertatem possidere per Christum (Ephes. IV, 8). 84. Denique ipsa oratio sancti Jonae docet Dominicae passionis esse mysteria, cum dixit: Clamavi, inquit, ad Dominum meum in tribulatione mea, et audivit me de ventre inferni (Jonae II, 3). Vides quia inferni ventrem dixit, non ceti? Dominus autem non in cetum, sed in infernum descendit; ut et illi qui in infernis erant, a perpetuis vinculis solverentur. Denique plerique etiam resurrexerunt. Quae autem flumina circumdederunt Jonam, aut de qua abysso dixit Jonas: Abyssus circumdedit me novissima, mersit caput meum in fissuras montium; descendi in terram, cujus serae sunt continentes aeternales (Ibid., 6 et 7)? Utique hoc ad personam Jonae non quadrat, et convenit. Filius autem Dei descendit in fissuras montium, quando descendit in tumulum; ipsum enim Joseph, sicut Evangelium docet (Matth. XXVII, 60), posuit in monumento suo novo, quod excidit in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti. Denique et in alio libro: Posuit, inquit, eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus erat (Joan. XIX, 41). 85. Quis autem est, qui cum voce laudis et confessionis Domino sacrificavit; nisi Princeps omnium sacerdotum, qui et vota pro omnibus vovit et reddidit? Solus enim effectus sui habuit potestatem. Sicut enim Jonas missus est in mare, et quievit mare a commotione sua; ita Dominus 923 noster Jesus Christus venit in hunc mundum, ut mundum lucrifaceret, et sanguine suo omnia pacificaret, sive terrena, sive coelestia. Adventu igitur suo redemit universos homines; et provocavit ad Dei cultum operibus suis, cum mortuos resuscitaret, sanaret infirmos, timorem Dei humanis infundens affectibus. Ipse est qui sacrificavit Domino sacrificium salutare pro nobis, et dignas conversionis nostrae hostias Deo obtulit; ipse est qui dormivit, et evigilavit. 86. Cavendum est ergo ne obdormiat peccatoribus; obdormire enim videtur iis, quibus non resurrexerit, et quos in finem repellit. Quis autem est qui repellitur; nisi qui peregrinatur a Domino, quia non peregrinatur a corpore? Quomodo enim possunt Deo placere qui in carne sunt? Et ideo non in carne simus, sed spiritu: adhaereamus Domino Jesu, qui se in octogesimo et octavo psalmo repulsum dicit pro nobis. Tu vero repulisti pro nihilo, Domine, distulisti Christum tuum, evertisti testamentum servi tui (Psal. LXXXVIII, 39 et 40). Itaque repulsus in nobis factus est in opprobrium vicinis suis; ille enim suscepit opprobrium crucis, ut nos gloriam suae resurrectionis indueret. Repulsus videtur, quasi mortuus; et perfusus confusione, quasi crucifixus: sed benedictus est in aeternum, qui maledictionem sustulit, benedictionis gratiam comparavit. 87. (Vers. 24.) Sequitur: Quare faciem tuam avertis? Avertere a nobis Deum faciem suam putamus, quando sumus in aliquibus afflictionibus constituti; ut tenebrae nostro offundantur affectui, quibus impediti fulgorem veritatis oculis nostris haurire nequeamus. Etenim si in nostrum Deus attendat ingenium, et nostram mentem visitare dignetur, certi simus quod nulla res nobis caliginem possit obducere. Etenim si vultus hominis caeteris membrorum partibus plus refulget, et quemcumque intuemur, vel incognitum agnoscimus, vel cognitum recognoscimus, quem aspectus noster latere non patitur; quanto magis Dei vultus quem spectat, illuminat! De quo ut caetera ejus sunt; ita et hoc praeclarum sancti Apostoli, qui vere interpres est Christi, ut aptiore eum sensu et sermone nostris infunderet mentibus; unde ait: Quoniam Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, illuxit in cordibus nostris, ad illuminationem scientiae claritatis Domini in facie Christi Jesu (II Cor. IV, 6). Ubi igitur in nobis reluceat Christus, audivimus. Est enim fulgor aeternus animorum, quem ideo Pater misit in terras, ut ejus illuminati vultu, aeterna et coelestia spectare possimus, qui ante terrena caligine tenebamur. Quid de Christo loquar; cum etiam Petrus apostolus dixerit ad illum claudum ex utero matris suae: Respice in nos (Act. III, 4); qui respexit in Petrum, et fidei illuminatus est gratia? Neque enim accepisset remedium sanitatis, nisi fideliter credidisset. Unde cum tanta gloria esset in apostolis, audiens transire Dominum Jesum Zacchaeus ascendit in arborem; quia exiguus et pusillus in turba eum videre non poterat. Vidit Christum, et lumen invenit. Vidit eum, et qui ante aliena rapiebat, sua contulit. Merito ergo dicunt isti: Quare faciem tuam avertis? 924 88. Aut fortasse propterea dicitur; quia desiderantibus Christi moram faciebat adventus. Ipse enim est vultus Patris, qui est imago et gloria Dei. Certe si non ad Incarnationis ejus hoc accipiamus sacramentum, recte etiam illud usurpant sancti dicentes: Quare faciem tuam avertis? hoc est: Et si avertis, Domine, faciem tuam a nobis, tamen signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine. Tenemus illud in cordibus nostris, et in intimo splendet affectu; neque enim quisquam potest subsistere, si tu avertas faciem tuam. Omnia enim a te exspectant, ut tu des illis cibum in tempore. Dante te his, colligent: aperiente te manum tuam, universa implebuntur bonitate: avertente autem te faciem, turbabuntur. Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur. Emittes spiritum tuum, et creabuntur: et renovabis faciem terrae (Psal. CIII, 27 et seq.). Agnoscis quae sit esca, quam Deus hominibus subministrat? Ipse est cibus quem secundum voluntatem Patris unigenitus Filius ejus Dominus noster epulatur; sicut ipse ait: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei, qui in coelis est (Joan. IV, 34). Hic cibus nobis est salutaris, et omnia Dei sunt salutaria. 89. Audis quaedam Dei membra, cognosce virtutes. Manus quippe ejus, plenitudo bonitatis est: facies ejus, illuminatio mentis est. Et ideo semper ab eo speremus, in ipsum vota nostra et omnia studia dirigamus: nec desperemus, etsi corporaliter eum videre non possumus; neque enim desperavit Moyses, cui dictum est: Non potes videre faciem meam; non enim videbit faciem meam homo, et vivet. Et addidit: Ecce locus apud me, stabis in petra: et cum transierit gloria mea, ponam te in cavernam petrae, et operiam te manu mea, donec transeam; et tollam manum meam, et videbis posteriora mea: faciem autem meam videre non poteris (Exod. XXXIII, 20 et seq.). Non ergo videtur ab homine facies Dei. Est tamen locus in quo fide se monstret homini Deus. Est hic locus apud Deum: et ideo si steterimus in petra, id est, in carnis istius conscientia, et fidei firmitate; etsi plenitudinem ejus videre non possumus, tamen quantum possumus, quasi reliquias ejus luminis hauriemus. Neque enim Moyses totam divinitatis ejus plenitudinem vidit, quae habitat in Christo corporaliter: sed vidit posteriora Christi, vidit splendorem ejus ut homo, vidit ejus gloriam passionis, per quam regnum nobis coeleste reseravit. 90. Aquila autem: Quare faciem tuam abscondis, posuit; sed etiam caeteri, quod videtur convenire cum Moysi dictis, qui ait: Demonstra te mihi (Exod. XXXIII, 13), quasi diceret: Noli vultum tuum mihi abscondere, sed magis demonstra videre cupienti. 91. Et addidit: Oblivisceris, inquit, inopiam nostram, et tribulationem nostram. De qua inopia dicit sanctus Propheta quod in oblivionem venerit Dei? Aut quae est ista inopia, quam excidisse Deo nostro et Domino conqueratur? Non otiosa ista est inopia; nisi forte ea quae protectorem Deum et remuneratorem habere consueverit. Si enim est inopia cui patet regnum coelorum, recte isti inopiam suam divinis excidisse sensibus arbitrantur, qui animam suam humiliatam in pulvere deplorabant, et ventrem suum in terra 925 haerere dicebant. Qui autem in terra haerent, videntur divina protectione privari. Quae sit ergo ista inopia, audi: Beati enim pauperes spiritu, ipsorum enim est regnum coelorum (Matth. V, 3). Si ergo beata paupertas est, cui patet coelum, terrenas istas divitias negligamus, corporalem redundantiam declinemus. Sequamur vestigia apostolorum, ante quorum pedes unusquisque quod habebat pecuniae ex suorum agrorum pretio conferebat, ut pauperibus dispensaretur. Istam igitur inopiam evangelicam hi sancti viri multo ante exercere coeperant; et ideo dicebant: Oblivisceris inopiam nostram. Tale est hoc, quale illud apostolicum: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX, 27). Bona ergo paupertas, quae a pietate procedit, et virtutum exercitatione suscipitur. 92. Nec solum inopiam, sed etiam tribulationem suam in oblivionem Deo venisse deplorant. Bonae sunt et tribulationes quae sunt propriae justorum, qui non pro meritis suis, sed pro pietate eas sustinent: in quibus justus non atteritur, sed dilatatur, sicut sanctus Propheta declarat dicens: In tribulatione dilatasti mihi (Psal. IV, 2). Et ipse Dominus Jesus ait: In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudinem (Psal. CXVII, 5). Dilatavit sancto apostolo Paulo, quando ei oculorum lumen eripuit; ita enim confessus est Christum, quem negabat antea. Ideo vas electionis esse promeruit. Denique ut scias quia dilatavit Paulo Dominus Jesus, audi ipsum Apostolum dicentem: Os nostrum 926 patet ad vos `o Corinthii, cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 11). Aperi ergo os, confitere Christum; quia plenitudo est: ubi plenitudo, ibi etiam latitudo. Et quasi bonus magister qui discipulos habere optaret aequales, nos quoque hortatus est ut dilataremur, dicens: Dilatamini et vos (II Cor. VI, 13). 93. Cum autem Deus alicubi in tribulatione dilatat; tunc fiet latitudo cordis, sicut arena maris innumerabilis. Quae sit ista latitudo audi dicentem sanctum Salomonem: Optavi, et datus est mihi sensus: et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae (Sap. VII, 7). Ut enim acciperet sapientiam a Deo, non divitias, non nobilitatem, non potestatem; sed sapientiam postulavit, et in illa omnia quae etiam non postulavit, invenit. Unde Scriptura dicit quia talis erat latitudo cordis ejus, sicut arena maris innumerabilis (III Reg. IV, 29). Unde hanc percipias latitudinem, ait de seipso cognoscens: In latitudine cordis tui describe eam (Prov. VII, 3). Et ideo qui habet sapientiam, non in occulto teneat eam, non ad momentum; sed canat eam in exitu: ubique quod sentit, cum auctoritate praedicet. 94. Symmachus autem pro tribulatione afflictationem posuit. Sive tamen afflictatio sit, sive tribulatio, opus est ut nos maneamus in Domino, nec ab eodem recedamus; quoniam praesule Domino et assistente nobis, omne certamen fortiter possumus sustinere. Si autem Dominum negligamus, et longe nos faciamus a Domino, facimus nobis adversarium fortiorem.