Jump to content

Ephemeris/Oratio

Unchecked
E Wikisource
 II—Parecbasis IV—Egressio 

Omnipotens, solo mentis mihi cognite cultu,
ignorate malis et nulli ignote piorum:
principio extremoque carens, antiquior aevo,
quod fuit aut veniet: cuius formamque modumque
nec mens conplecti poterit nec lingua profari:  5
cernere quem solus coramque audire iubentem
fas habet et patriam propter considere dextram
ipse opifex rerum, rebus causa ipse creandis,
ipse dei verbum, verbum deus, anticipator
mundi, quem facturus erat: generatus in illo  10
tempore, quo tempus nondum fuit: editus ante
quam iubar et rutilus caelum inlustraret Eous:
quo sine nil actum, per quem facta omnia: cuius
in caelo solium, cui subdita terra sedenti
et mare et obscurae chaos insuperabile noctis:  15
inrequies, cuncta ipse movens, vegetator inertum:
non genito genitore deus, qui fraude superbi
offensus populi gentes in regna vocavit,
stirpis adoptivae meliore propage colendus:
cernere quem licuit proavis, quo numine viso  20
et patrem vidisse datum: contagia nostra
qui tulit et diri passus ludibria leti
esse iter aeternae docuit remeabile vitae:
nec solam remeare animam, sed corpore toto
caelestes intrare plagas et inane sepulcri  25
arcanum vacuis adopertum linquere terris.
     Nate patris summi nostroque salutifer aevo,
virtutes patrias genitor cui tradidit omnes,
nil ex invidia retinens plenusque datorum,
pande viam precibus patriasque haec perfer ad aures.  30
     Da, pater, invictam contra omnia crimina mentem
vipereumque nefas nocituri averte veneni.
sit satis, antiquam serpens quod prodidit Aevvam
deceptumque adiunxit Adam: nos sera nepotum
semina, veridicis olim praedicta prophetis,  35
vitemus laqueos, quos letifer inplicat anguis.
     Pande viam, quae me post vincula corporis aegri
in sublime ferat, puri qua lactea caeli
semita ventosae superat vaga nubila lunae,
qua proceres abiere pii quaque integer olim  40
raptus quadriiugo penetrat super aera curru
Elias et solido cum corpore praevius Enoch.
     Da, pater, aeterni speratam luminis auram,
si lapides non iuro deos unumque verendi
suspiciens altare sacri libamina vitae  45
intemerata fero: si te dominique deique
unigenae cognosco patrem mixtumque duobus,
qui super aequoreas volitabat spiritus undas.
     Da, genitor, veniam cruciataque pectora purga:
si te non pecudum fibris, non sanguine fuso  50
quaero nec arcanis numen coniecto sub extis:
si scelere abstineo errori obnoxius et si
opto magis, quam fido, bonus purusque probari.
confessam dignare animam, si membra caduca
execror et tacitum si paenitet altaque sensus  55
formido excruciat tormentaque sera gehennae
anticipat patiturque suos mens saucia manes.
     Da, pater, haec nostro fieri rata vota precatu.
nil metuam cupiamque nihil: satis hoc rear esse,
quod satis est; nil turpe velim nec causa pudoris  60
sim mihi; non faciam cuiquam, quae tempore eodem
nolim facta mihi. nec vero crimine laedar
nec maculer dubio: paulum distare videtur
suspectus vereque reus. male posse facultas
nulla sit et bene posse adsit tranquilla potestas.  65
sim tenui victu atque habitu, sim carus amicis
et semper genitor sine vulnere nominis huius.
non animo doleam, non corpore: cuncta suetis
fungantur membra officiis: nec saucius ullis
partibus amissum quidquam desideret usus.  70
paee fruar, securus agam, miracula terrae
nulla putem. suprema dii cum venerit hora,
nec timeat mortem bene conscia vita nec optet.
purus ab occultis cum te indulgente videbor,
omnia despiciam, fuerit cum sola voluptas  75
iudicium sperare tuum; quod dum sua differt
tempora cunctaturque dies, procul exige saevum
insidiatorem blandis erroribus anguem.
     Haec pia, sed maesto trepidantia vota reatu,
nate, aput aeternum placabilis adsere patrem,  80
salvator, deus ac dominus, mens, gloria, verbum,
filius, ex vero verus, de lumine lumen,
aeterno cum patre manens, in saecula regnans,
consona quem celebrant modulati carmina David:
et responsuris ferit aera vocibus amen.  85