Liber III | Liber V |
I
[recensere]Caesaris alma dies et luce sacratior illa,
Conscia Dictaeum qua tulit Ida Iovem,
Longa, precor, Pylioque veni numerosior aevo
Semper et hoc voltu vel meliore nite.
Hic colat Albano Tritonida multus in auro
Perque manus tantas plurima quercus eat;
Hic colat ingenti redeuntia saecula lustro
Et quae Romuleus sacra Tarentos habet.
Magna quidem, superi, petimus, sed debita terris:
Pro tanto quae sunt inproba vota deo?
II
[recensere]Spectabat modo solus inter omnes
Nigris munus Horatius lacernis,
Cum plebs et minor ordo maximusque
Sancto cum duce candidus sederet.
Toto nix cecidit repente caelo:
Albis spectat Horatius lacernis.
III
[recensere]Aspice quam densum tacitarum vellus aquarum
Defluat in voltus Caesaris inque sinus.
Indulget tamen ille Iovi, nec vertice moto
Concretas pigro frigore ridet aquas,
Sidus Hyperborei solitus lassare Bootae
Et madidis Helicen dissimulare comis.
Quis siccis lascivit aquis et ab aethere ludit?
Suspicor has pueri Caesaris esse nives.
IV
[recensere]Quod siccae redolet palus lacunae,
Crudarum nebulae quod Albularum,
Piscinae vetus aura quod marinae,
Quod pressa piger hircus in capella,
Lassi vardaicus quod evocati,
Quod bis murice vellus inquinatum,
Quod ieiunia sabbatariarum,
Maestorum quod anhelitus reorum,
Quod spurcae moriens lucerna Ledae,
Quod ceromata faece de Sabina,
Quod volpis fuga, viperae cubile,
Mallem quam quod oles olere, Bassa.
V
[recensere]Vir bonus et pauper linguaque et pectore verus,
Quid tibi vis, urbem qui, Fabiane, petis?
Qui nec leno potes nec comissator haberi,
Nec pavidos tristi voce citare reos,
Nec potes uxorem cari corrumpere amici,
Nec potes algentes arrigere ad vetulas,
Vendere nec vanos circa Palatia fumos,
Plaudere nec Cano, plaudere nec Glaphyro:
Unde miser vives? 'Homo certus, fidus amicus - '.
Hoc nihil est: numquam sic Philomelus eris.
VI
[recensere]Credi virgine castior pudica
Et frontis tenerae cupis videri,
Cum sis inprobior, Malisiane,
Quam qui compositos metro Tibulli
In Stellae recitat domo libellos.
VII
[recensere]Cur, here quod dederas, hodie, puer Hylle, negasti,
Durus tam subito, qui modo mitis eras?
Sed iam causaris barbamque annosque pilosque.
O nox quam longa es, quae facis una senem!
Quid nos derides? here qui puer, Hylle, fuisti,
Dic nobis, hodie qua ratione vir es?
VIII
[recensere]Prima salutantes atque altera conterit hora,
Exercet raucos tertia causidicos,
In quintam varios extendit Roma labores,
Sexta quies lassis, septima finis erit,
Sufficit in nonam nitidis octava palaestris,
Imperat extructos frangere nona toros:
Hora libellorum decuma est, Eupheme, meorum,
Temperat ambrosias cum tua cura dapes
Et bonus aetherio laxatur nectare Caesar
Ingentique tenet pocula parca manu.
Tunc admitte iocos: gressu timet ire licenti
Ad matutinum nostra Thalia Iovem.
IX
[recensere]Sotae filia clinici, Labulla,
Deserto sequeris Clytum marito
Et donas et amas: ἔχεις ἀσώτως.
X
[recensere]Dum novus est nec adhuc rasa mihi fronte libellus,
Pagina dum tangi non bene sicca timet,
I puer et caro perfer leve munus amico,
Qui meruit nugas primus habere meas.
Curre, sed instructus: comitetur Punica librum
Spongia: muneribus convenit illa meis.
Non possunt nostros multae, Faustine, liturae
Emendare iocos: una litura potest.
XI
[recensere]Dum nimium vano tumefactus nomine gaudes
Et Saturninum te, miser, esse pudet,
Impia Parrhasia movisti bella sub ursa,
Qualia qui Phariae coniugis arma tulit.
Excideratne adeo fatum tibi nominis huius,
Obruit Actiaci quod gravis ira freti?
An tibi promisit Rhenus quod non dedit illi
Nilus, et Arctois plus licuisset aquis?
Ille etiam nostris Antonius occidit armis,
Qui tibi conlatus, perfide, Caesar erat.
XII
[recensere]Nulli, Thai, negas, sed si te non pudet istud,
Hoc saltem pudeat, Thai, negare nihil.
XIII
[recensere]Claudia, Rufe, meo nubit Peregrina Pudenti:
Macte esto taedis, o Hymenaee, tuis.
Tam bene rara suo miscentur cinnama nardo,
Massica Theseis tam bene vina favis;
Nec melius teneris iunguntur vitibus ulmi,
Nec plus lotos aquas, litora myrtus amat.
Candida perpetuo reside, Concordia, lecto,
Tamque pari semper sit Venus aequa iugo:
Diligat illa senem quondam, sed et ipsa marito
Tum quoque, cum fuerit, non videatur anus.
XIV
[recensere]Sili, Castalidum decus sororum,
Qui periuria barbari furoris
Ingenti premis ore perfidosque
Astus Hannibalis levisque Poenos
Magnis cedere cogis Africanis:
Paulum seposita severitate,
Dum blanda vagus alea December
Incertis sonat hinc et hinc fritillis
Et ludit tropa nequiore talo,
Nostris otia commoda Camenis,
Nec torva lege fronte, sed remissa
Lascivis madidos iocis libellos.
Sic forsan tener ausus est Catullus
Magno mittere Passerem Maroni.
XV
[recensere]Mille tibi nummos hesterna luce roganti
In sex aut septem, Caeciliane, dies
'Non habeo' dixi: sed tu causatus amici
Adventum lancem paucaque vasa rogas.
Stultus es? an stultum me credis, amice? negavi
Mille tibi nummos, milia quinque dabo?
XVI
[recensere]Privignum non esse tuae te, Galle, novercae
Rumor erat, coniunx dum fuit illa patris.
Non tamen hoc poterat vivo genitore probari.
Iam nusquam pater est, Galle, noverca domi est.
Magnus ab infernis revocetur Tullius umbris
Et te defendat Regulus ipse licet,
Non potes absolvi: nam quae non desinit esse
Post patrem, numquam, Galle, noverca fuit.
XVII
[recensere]Facere in Lyciscam, Paule, me iubes versus,
Quibus illa lectis rubeat et sit irata.
O Paule, malus es: irrumare vis solus.
XVIII
[recensere]Qua vicina pluit Vipsanis porta columnis
Et madet adsiduo lubricus imbre lapis,
In iugulum pueri, qui roscida tecta subibat,
Decidit hiberno praegravis unda gelu:
Cumque peregisset miseri crudelia fata,
Tabuit in calido volnere mucro tener.
Quid non saeva sibi voluit Fortuna licere?
Aut ubi non mors est, si iugulatis aquae?
XIX
[recensere]Hanc tibi Sequanicae pinguem textricis alumnam,
Quae Lacedaemonium barbara nomen habet,
Sordida, sed gelido non aspernanda Decembri
Dona, peregrinam mittimus endromida: -
Seu lentum ceroma teris tepidumve trigona,
Sive harpasta manu pulverulenta rapis,
Plumea seu laxi partiris pondera follis,
Sive levem cursu vincere quaeris Athan -
Ne madidos intret penetrabile frigus in artus,
Neve gravis subita te premat Iris aqua.
Ridebis ventos hoc munere tectus et imbris:
Nec sic in Tyria sindone tutus eris.
XX
[recensere]Dicit se vetulam, cum sit Caerellia pupa:
Pupam se dicit Gellia, cum sit anus.
Ferre nec hanc possis, possis, Colline, nec illam:
Altera ridicula est, altera putidula.
XXI
[recensere]Nullos esse deos, inane caelum
Adfirmat Segius: probatque, quod se
Factum, dum negat haec, videt beatum.
XXII
[recensere]Primos passa toros et adhuc placanda marito
Merserat in nitidos se Cleopatra lacus,
Dum fugit amplexus. Sed prodidit unda latentem;
Lucebat, totis cum tegeretur aquis:
Condita sic puro numerantur lilia vitro,
Sic prohibet tenuis gemma latere rosas.
Insilui mersusque vadis luctantia carpsi
Basia: perspicuae plus vetuistis aquae.
XXIII
[recensere]Dum tu lenta nimis diuque quaeris,
Quis primus tibi quisve sit secundus
Graium quos epigramma conparavit:
Palmam Callimachus, Thalia, de se
Facundo dedit ipse Bruttiano.
Qui si Cecropio satur lepore
Romanae sale luserit Minervae,
Illi me facias, precor, secundum.
XXIV
[recensere]Omnes quas habuit, Fabiane, Lycoris amicas
Extulit: uxori fiat amica meae.
XXV
[recensere]Aemula Baianis Altini litora villis
Et Phaethontei conscia silva rogi,
Quaeque Antenoreo Dryadum pulcherrima Fauno
Nupsit ad Euganeos Sola puella lacus,
Et tu Ledaeo felix Aquileia Timavo,
Hic ubi septenas Cyllarus hausit aquas:
Vos eritis nostrae requies portusque senectae,
Si iuris fuerint otia nostra sui.
XXVI
[recensere]Quod te mane domi toto non vidimus anno,
Vis dicam, quantum, Postume, perdiderim?
Tricenos, puto, bis, vicenos ter, puto, nummos.
Ignosces: togulam, Postume, pluris emo.
XXVII
[recensere]Saepe meos laudare soles, Auguste, libellos.
Invidus ecce negat: num minus ergo soles?
Quid, quod honorato non sola voce dedisti,
Non alius poterat quae dare dona mihi?
Ecce iterum nigros conrodit lividus ungues.
Da, Caesar, tanto tu magis, ut doleat.
XXVIII
[recensere]Donasti tenero, Chloe, Luperco
Hispanas Tyriasque coccinasque,
Et lotam tepido togam Galaeso,
Indos sardonychas, Scythas zmaragdos,
Et centum dominos novae monetae:
Et quidquid petit usque et usque donas.
Vae glabraria, vae tibi misella:
Nudam te statuet tuus Lupercus.
XXIX
[recensere]Obstat, care Pudens, nostris sua turba libellis
Lectoremque frequens lassat et implet opus.
Rara iuvant: primis sic maior gratia pomis,
Hibernae pretium sic meruere rosae;
Sic spoliatricem commendat fastus amicam,
Ianua nec iuvenem semper aperta tenet.
Saepius in libro numeratur Persius uno,
Quam levis in tota Marsus Amazonide.
Tu quoque de nostris releges quemcumque libellis,
Esse puta solum: sic tibi pluris erit.
XXX
[recensere]Baiano procul a lacu, monemus,
Piscator, fuge, ne nocens recedas.
Sacris piscibus hae natantur undae,
Qui norunt dominum manumque lambunt
Illam, qua nihil est in orbe maius.
Quid, quod nomen habent et ad magistri
Vocem quisque sui venit citatus?
Hoc quondam Libys impius profundo,
Dum praedam calamo tremente ducit,
Raptis luminibus repente caecus
Captum non potuit videre piscem,
Et nunc sacrilegos perosus hamos
Baianos sedet ad lacus rogator.
At tu, dum potes, innocens recede
Iactis simplicibus cibis in undas,
Et pisces venerare delicatos.
XXXI
[recensere]Quod cupis in nostris dicique legique libellis
Et nonnullus honos creditur iste tibi,
Ne valeam, si non res est gratissima nobis
Et volo te chartis inseruisse meis.
Sed tu nomen habes averso fonte sororum
Inpositum, mater quod tibi dura dedit;
Quod nec Melpomene, quod nec Polyhymnia possit
Nec pia cum Phoebo dicere Calliope.
Ergo aliquod gratum Musis tibi nomen adopta:
Non semper belle dicitur 'Hippodame.'
XXXII
[recensere]Et latet et lucet Phaethontide condita gutta,
Ut videatur apis nectare clusa suo.
Dignum tantorum pretium tulit illa laborum:
Credibile est ipsam sic voluisse mori.
XXXIII
[recensere]Plena laboratis habeas cum scrinia libris,
Emittis quare, Sosibiane, nihil?
'Edent heredes' inquis 'mea carmina.' Quando?
Tempus erat iam te, Sosibiane, legi.
XXXIV
[recensere]Sordida cum tibi sit, verum tamen, Attale, dicit,
Quisquis te niveam dicit habere togam.
XXXV
[recensere]Frontibus adversis molles concurrere dammas
Vidimus et fati sorte iacere pari.
Spectavere canes praedam, stupuitque superbus
Venator, cultro nil superesse suo.
Unde leves animi tanto caluere furore?
Sic pugnant tauri, sic cecidere viri.
XXXVI
[recensere]Cana est barba tibi, nigra est coma: tinguere barbam
Non potes - haec causa est - et potes, Ole, comam.
XXXVII
[recensere]'Centum Coranus et ducenta Mancinus,
Trecenta debet Titius, hoc bis Albinus,
Decies Sabinus alterumque Serranus;
Ex insulis fundisque tricies soldum,
Ex pecore redeunt ter ducena Parmensi':
Totis diebus, Afer, hoc mihi narras
Et teneo melius ista, quam meum nomen.
Numeres oportet aliquid, ut pati possim:
Cotidianam refice nauseam nummis:
Audire gratis, Afer, ista non possum.
XXXVIII
[recensere]Galla, nega: satiatur amor, nisi gaudia torquent:
Sed noli nimium, Galla, negare diu.
XXXIX
[recensere]Argenti genus omne comparasti,
Et solus veteres Myronos artes,
Solus Praxitelus manum Scopaeque,
Solus Phidiaci toreuma caeli,
Solus Mentoreos habes labores.
Nec desunt tibi vera Gratiana,
Nec quae Callaico linuntur auro,
Nec mensis anaglypta de paternis.
Argentum tamen inter omne miror
Quare non habeas, Charine, purum.
XL
[recensere]Atria Pisonum stabant cum stemmate toto
Et docti Senecae ter numeranda domus;
Praetulimus tantis solum te, Postume, regnis:
Pauper eras et eques, sed mihi consul eras.
Tecum ter denas numeravi, Postume, brumas:
Communis nobis lectus et unus erat.
Iam donare potes, iam perdere, plenus honorum,
Largus opum: expecto, Postume, quid facias.
Nil facis, et serumst alium mihi quaerere regem. -
Hoc, Fortuna, placet? 'Postumus inposuit.'
XLI
[recensere]Quid recitaturus circumdas vellera collo?
Conveniunt nostris auribus ista magis.
XLII
[recensere]Si quis forte mihi possit praestare roganti,
Audi, quem puerum, Flacce, rogare velim.
Niliacis primum puer hic nascatur in oris:
Nequitias tellus scit dare nulla magis.
Sit nive candidior: namque in Mareotide fusca
Pulchrior est, quanto rarior, iste color.
Lumina sideribus certent mollesque flagellent
Colla comae: tortas non amo, Flacce, comas.
Frons brevis atque modus leviter sit naribus uncis,
Paestanis rubeant aemula labra rosis.
Saepe et nolentem cogat nolitque volentem,
Liberior domino saepe sit ille suo;
Et timeat pueros, excludat saepe puellas:
Vir reliquis, uni sit puer ille mihi.
'Iam scio, nec fallis: nam me quoque iudice verum est.
Talis erat' dices 'noster Amazonicus.'
XLIII
[recensere]Non dixi, Coracine, te cinaedum:
Non sum tam temerarius nec audax
Nec mendacia qui loquar libenter.
Si dixi, Coracine, te cinaedum,
Iratam mihi Pontiae lagonam,
Iratum calicem mihi Metili:
Iuro per Syrios tibi tumores,
Iuro per Berecyntios furores.
Quid dixi tamen? Hoc leve et pusillum,
Quod notum est, quod et ipse non negabis,
Dixi te, Coracine, cunnilingum.
XLIV
[recensere]Hic est pampineis viridis modo Vesbius umbris,
Presserat hic madidos nobilis uva lacus:
Haec iuga, quam Nysae colles, plus Bacchus amavit,
Hoc nuper Satyri monte dedere choros.
Haec Veneris sedes, Lacedaemone gratior illi,
Hic locus Herculeo numine clarus erat.
Cuncta iacent flammis et tristi mersa favilla:
Nec superi vellent hoc licuisse sibi.
XLV
[recensere]Haec tibi pro nato plena dat laetus acerra,
Phoebe, Palatinus munera Parthenius,
Ut qui prima novo signat quinquennia lustro,
Impleat innumeras Burrus Olympiadas.
Fac rata vota patris: sic te tua diligat arbor
Gaudeat et certa virginitate soror,
Perpetuo sic flore mices, sic denique non sint
Tam longae Bromio, quam tibi, Phoebe, comae.
XLVI
[recensere]Saturnalia divitem Sabellum
Fecerunt: merito tumet Sabellus,
Nec quemquam putat esse praedicatque
Inter causidicos beatiorem.
Hos fastus animosque dat Sabello
Farris semodius fabaeque fresae,
Et turis piperisque tres selibrae,
Et Lucanica ventre cum Falisco,
Et nigri Syra defruti lagona,
Et ficus Libyca gelata testa
Cum bulbis cocleisque caseoque.
Piceno quoque venit a cliente
Parcae cistula non capax olivae,
Et crasso figuli polita caelo
Septenaria synthesis Sagunti,
Hispanae luteum rotae toreuma,
Et lato variata mappa clavo.
Saturnalia fructuosiora
Annis non habuit decem Sabellus.
XLVII
[recensere]Encaustus Phaethon tabula tibi pictus in hac est.
Quid tibi vis, dipyrum qui Phaethonta facis?
XLVIII
[recensere]Percidi gaudes, percisus, Papyle, ploras.
Cur, quae vis fieri, Papyle, facta doles?
Paenitet obscenae pruriginis? an magis illud
Fles, quod percidi, Papyle, desieris?
XLIX
[recensere]Nescit, crede mihi, quid sint epigrammata, Flacce,
Qui tantum lusus ista iocosque vocat.
Ille magis ludit, qui scribit prandia saevi
Tereos, aut cenam, crude Thyesta, tuam,
Aut puero liquidas aptantem Daedalon alas,
Pascentem Siculas aut Polyphemon ovis.
A nostris procul est omnis vesica libellis,
Musa nec insano syrmate nostra tumet.
'Illa tamen laudant omnes, mirantur, adorant.'
Confiteor: laudant illa, sed ista legunt.
L
[recensere]Quid me, Thai, senem subinde dicis?
Nemo est, Thai, senex ad irrumandum.
LI
[recensere]Cum tibi non essent sex milia, Caeciliane,
Ingenti late vectus es hexaphoro:
Postquam bis decies tribuit dea caeca sinumque
Ruperunt nummi, factus es, ecce, pedes.
Quid tibi pro meritis et tantis laudibus optem?
Di reddant sellam, Caeciliane, tibi.
LII
[recensere]Gestari iunctis nisi desinis, Hedyle, capris,
Qui modo ficus eras, iam caprificus eris.
LIII
[recensere]Hunc, quem saepe vides intra penetralia nostrae
Pallados et templi limina, Cosme, novi
Cum baculo peraque senem, cui cana putrisque
Stat coma et in pectus sordida barba cadit,
Cerea quem nudi tegit uxor abolla grabati,
Cui dat latratos obvia turba cibos,
Esse putas Cynicum deceptus imagine ficta:
Non est hic Cynicus, Cosme: quid ergo? Canis.
LIV
[recensere]O cui Tarpeias licuit contingere quercus
Et meritas prima cingere fronde comas,
Si sapis, utaris totis, Colline, diebus
Extremumque tibi semper adesse putes.
Lanificas nulli tres exorare puellas
Contigit: observant quem statuere diem.
Divitior Crispo, Thrasea constantior ipso
Lautior et nitido sis Meliore licet:
Nil adicit penso Lachesis fusosque sororum
Explicat et semper de tribus una negat.
LV
[recensere]Luci, gloria temporum tuorum,
Qui Caium veterem Tagumque nostrum
Arpis cedere non sinis disertis:
Argivas generatus inter urbes
Thebas carmine cantet aut Mycenas,
Aut claram Rhodon aut libidinosae
Ledaeas Lacedaemonos palaestras:
Nos Celtis genitos et ex Hiberis
Nostrae nomina duriora terrae
Grato non pudeat referre versu:
Saevo Bilbilin optimam metallo,
Quae vincit Chalybasque Noricosque,
Et ferro Plateam suo sonantem,
Quam fluctu tenui, sed inquieto
Armorum Salo temperator ambit,
Tutelamque chorosque Rixamarum,
Et convivia festa Carduarum,
Et textis Peterin rosis rubentem,
Atque antiqua patrum theatra Rigas,
Et certos iaculo levi Silaos,
Turgontique lacus Turasiaeque,
Et parvae vada pura Tvetonissae,
Et sanctum Buradonis ilicetum,
Per quod vel piger ambulat viator,
Et quae fortibus excolit iuvencis
Curvae Manlius arva Vativescae.
Haec tam rustica, delicate lector,
Rides nomina? rideas licebit,
Haec tam rustica malo, quam Butuntos.
LVI
[recensere]Munera quod senibus viduisque ingentia mittis,
Vis te munificum, Gargiliane, vocem?
Sordidius nihil est, nihil est te spurcius uno,
Qui potes insidias dona vocare tuas:
Sic avidis fallax indulget piscibus hamus,
Callida sic stultas decipit esca feras.
Quid sit largiri, quid sit donare, docebo,
Si nescis: dona, Gargiliane, mihi.
LVII
[recensere]Dum nos blanda tenent lascivi stagna Lucrini
Et quae pumiceis fontibus antra calent,
Tu colis Argei regnum, Faustine, coloni,
Quo te bis decimus ducit ab urbe lapis.
Horrida sed fervent Nemeaei pectora monstri,
Nec satis est, Baias igne calere suo.
Ergo sacri fontes et litora grata valete,
Nympharum pariter Nereïdumque domus.
Herculeos colles gelida vos vincite bruma,
Nunc Tiburtinis cedite frigoribus.
LVIII
[recensere]In tenebris luges amissum, Galla, maritum.
Iam plorare pudet te, puto, Galla, virum.
LIX
[recensere]Flentibus Heliadum ramis dum vipera repit,
Fluxit in obstantem sucina gutta feram:
Quae dum miratur pingui se rore teneri,
Concreto riguit vincta repente gelu.
Ne tibi regali placeas, Cleopatra, sepulchro,
Vipera si tumulo nobiliore iacet.
LX
[recensere]Ardea solstitio Castranaque rura petantur
Quique Cleonaeo sidere fervet ager,
Cum Tiburtinas damnet Curiatius auras
Inter laudatas ad Styga missus aquas.
Nullo fata loco possis excludere: cum mors
Venerit, in medio Tibure Sardinia est.
LXI
[recensere]Donasse amicum tibi ducenta, Mancine,
Nuper superbo laetus ore iactasti.
Quartus dies est, in schola poetarum
Dum fabulamur, milibus decem dixti
Emptas lacernas munus esse Pompullae,
Sardonycha verum lineisque ter cinctum
Duasque similes fluctibus maris gemmas
Dedisse Bassam Caeliamque iurasti.
Here de theatro, Pollione cantante,
Cum subito abires, dum fugis, loquebaris,
Hereditatis tibi trecenta venisse,
Et mane centum, et post meridie centum.
Quid tibi sodales fecimus mali tantum?
Miserere iam, crudelis, et sile tandem.
Aut, si tacere lingua non potest ista,
Aliquando narra, quod velimus audire.
LXII
[recensere]Tibur in Herculeum migravit nigra Lycoris,
Omnia dum fieri candida credit ibi.
LXIII
[recensere]Dum petit a Baulis mater Caerellia Baias,
Occidit insani crimine mersa freti.
Gloria quanta perit vobis! haec monstra Neroni
Nec iussae quondam praestiteratis, aquae.
LXIV
[recensere]Iuli iugera pauca Martialis
Hortis Hesperidum beatiora
Longo Ianiculi iugo recumbunt:
Lati collibus eminent recessus,
Et planus modico tumore vertex
Caelo perfruitur sereniore
Et curvas nebula tegente valles
Solus luce nitet peculiari;
Puris leniter admoventur astris
Celsae culmina delicata villae.
Hinc septem dominos videre montis
Et totam licet aestimare Romam,
Albanos quoque Tusculosque colles
Et quodcumque iacet sub urbe frigus,
Fidenas veteres brevesque Rubras,
Et quod virgineo cruore gaudet
Annae pomiferum nemus Perennae.
Illinc Flaminiae Salariaeque
Gestator patet essedo tacente,
Ne blando rota sit molesta somno,
Quem nec rumpere nauticum celeuma
Nec clamor valet helciariorum,
Cum sit tam prope Mulvius sacrumque
Lapsae per Tiberim volent carinae.
Hoc rus, seu potius domus vocanda est,
Commendat dominus: tuam putabis,
Tam non invida tamque liberalis,
Tam comi patet hospitalitate:
Credas Alcinoi pios Penates
Aut facti modo divitis Molorchi.
Vos nunc omnia parva qui putatis,
Centeno gelidum ligone Tibur
Vel Praeneste domate pendulamque
Uni dedite Setiam colono,
Dum me iudice praeferantur istis
Iuli iugera pauca Martialis.
LXV
[recensere]Oculo Philaenis semper altero plorat.
Quo fiat istud quaeritis modo? lusca est.
LXVI
[recensere]Egisti vitam semper, Line, municipalem,
Qua nihil omnino vilius esse potest.
Idibus et raris togula est excussa Kalendis
Duxit et aestates synthesis una decem.
Saltus aprum, campus leporem tibi misit inemptum,
Silva gravis turdos exagitata dedit,
Captus flumineo venit de gurgite piscis,
Vina ruber fudit non peregrina cadus.
Nec tener Argolica missus de gente minister,
Sed stetit inculti rustica turba foci.
Vilica vel duri conpressa est nupta coloni,
Incaluit quotiens saucia vena mero.
Nec nocuit tectis ignis, nec Sirius agris,
Nec mersa est pelago nec fuit ulla ratis.
Subposita est blando numquam tibi tessera talo,
Alea sed parcae sola fuere nuces.
Dic, ubi sit decies, mater quod avara reliquit.
Nusquam est: fecisti rem, Line, difficilem.
LXVII
[recensere]Praetorem pauper centum sestertia Gaurus
Orabat cana notus amicitia,
Dicebatque suis haec tantum deesse trecentis,
Ut posset domino plaudere iustus eques.
Praetor ait 'Scis me Scorpo Thalloque daturum,
Atque utinam centum milia sola darem.'
A pudet ingratae, pudet a male divitis arcae.
Quod non das equiti, vis dare, praetor, equo?
LXVIII
[recensere]Invitas centum quadrantibus et bene cenas.
Ut cenem invitor, Sexte, an ut invideam?
LXIX
[recensere]Tu Setina quidem semper vel Massica ponis,
Papyle, sed rumor tam bona vina negat:
Diceris hac factus caelebs quater esse lagona.
Nec puto nec credo, Papyle, nec sitio.
LXX
[recensere]Nihil Ammiano praeter aridam restem
Moriens reliquit ultimis pater ceris.
Fieri putaret posse quis, Marulline,
Ut Ammianus mortuum patrem nollet?
LXXI
[recensere]Quaero diu totam, Safroni Rufe, per urbem,
Si qua puella neget: nulla puella negat.
Tamquam fas non sit, tamquam sit turpe negare,
Tamquam non liceat: nulla puella negat.
Casta igitur nulla est? sunt castae mille: quid ergo
Casta facit? non dat, non tamen illa negat.
LXXII
[recensere]Exigis, ut donem nostros tibi, Quinte, libellos.
Non habeo, sed habet bibliopola Tryphon.
'Aes dabo pro nugis et emam tua carmina sanus?
Non' inquis 'faciam tam fatue.' Nec ego.
LXXIII
[recensere]Cum gravis extremas Vestinus duceret horas
Et iam per Stygias esset iturus aquas,
Ultima volventis oravit pensa sorores,
Ut traherent parva stamina pulla mora,
Iam sibi defunctus caris dum vivit amicis.
Moverunt tetricas tam pia vota deas.
Tunc largas partitus opes a luce recessit
Seque mori post hoc credidit ille senem.
LXXIV
[recensere]Aspicis, inbelles temptent quam fortia dammae
Proelia? tam timidis quanta sit ira feris?
In mortem parvis concurrere frontibus ardent.
Vis, Caesar, dammis parcere? mitte canes.
LXXV
[recensere]O felix animo, felix, Nigrina, marito
Atque inter Latias gloria prima nurus:
Te patrios miscere iuvat cum coniuge census,
Gaudentem socio participique viro.
Arserit Euhadne flammis iniecta mariti,
Nec minor Alcestin fama sub astra ferat:
Tu melius: certo meruisti pignore vitae,
Ut tibi non esset morte probandus amor.
LXXVI
[recensere]Milia misisti mihi sex bis sena petenti:
Ut bis sena feram, bis duodena petam.
LXXVII
[recensere]Numquam divitias deos rogavi
Contentus modicis meoque laetus:
Paupertas, veniam dabis, recede.
Causast quae subiti novique voti?
Pendentem volo Zoilum videre.
LXXVIII
[recensere]Condita cum tibi sit iam sexagensima messis
Et facies multo splendeat alba pilo,
Discurris tota vagus urbe, nec ulla cathedra est,
Cui non mane feras inrequietus Have;
Et sine te nulli fas est prodire tribuno,
Nec caret officio consul uterque tuo;
Et sacro decies repetis Palatia clivo
Sigerosque meros Partheniosque sonas.
Haec faciant sane iuvenes: deformius, Afer,
Omnino nihil est ardalione sene.
LXXIX
[recensere]Hospes eras nostri semper, Matho, Tiburtini.
Hoc emis. Inposui: rus tibi vendo tuum.
LXXX
[recensere]Declamas in febre, Maron: hanc esse phrenesin
Si nescis, non es sanus, amice Maron.
Declamas aeger, declamas hemitritaeos:
Si sudare aliter non potes, est ratio.
'Magna tamen res est.' Erras; cum viscera febris
Exurit, res est magna tacere, Maron.
LXXXI
[recensere]Epigramma nostrum cum Fabulla legisset,
Negare nullam quo queror puellarum,
Semel rogata bisque terque neglexit
Preces amantis. Iam, Fabulla, promitte:
Negare iussi, pernegare non iussi.
LXXXII
[recensere]Hos quoque commenda Venuleio, Rufe, libellos,
Inputet et nobis otia parva roga,
Immemor et paulum curarum operumque suorum
Non tetrica nugas exigat aure meas.
Sed nec post primum legat haec summumve trientem,
Sed sua cum medius proelia Bacchus amat.
Si nimis est legisse duos, tibi charta plicetur
Altera: divisum sic breve fiet opus.
LXXXIII
[recensere]Securo nihil est te, Naevole, peius: eodem
Sollicito nihil est, Naevole, te melius.
Securus nullum resalutas, despicis omnes,
Nec quisquam liber nec tibi natus homo est:
Sollicitus donas, dominum regemque salutas,
Invitas. Esto, Naevole, sollicitus.
LXXXIV
[recensere]Non est in populo nec urbe tota,
A se Thaida qui probet fututam,
Cum multi cupiant rogentque multi.
Tam casta est, rogo, Thais? Immo fellat.
LXXXV
[recensere]Nos bibimus vitro, tu murra, Pontice. Quare?
Prodat perspicuus ne duo vina calix.
LXXXVI
[recensere]Si vis auribus Atticis probari,
Exhortor moneoque te, libelle,
Ut docto placeas Apollinari.
Nil exactius eruditiusque est,
Sed nec candidius benigniusque:
Si te pectore, si tenebit ore,
Nec rhonchos metues maligniorum,
Nec scombris tunicas dabis molestas.
Si damnaverit, ad salariorum
Curras scrinia protinus licebit,
Inversa pueris arande charta.
LXXXVII
[recensere]Infantem secum semper tua Bassa, Fabulle,
Conlocat et lusus deliciasque vocat,
Et, quo mireris magis, infantaria non est.
Ergo quid in causa est? Pedere Bassa solet.
LXXXVIII
[recensere]Nulla remisisti parvo pro munere dona,
Et iam Saturni quinque fuere dies.
Ergo nec argenti sex scripula Septiciani
Missa nec a querulo mappa cliente fuit,
Antipolitani nec quae de sanguine thynni
Testa rubet, nec quae cottana parva gerit,
Nec rugosarum vimen breve Picenarum,
Dicere te posses ut meminisse mei?
Decipies alios verbis voltuque benigno,
Nam mihi iam notus dissimulator eris.
LXXXIX
[recensere]Ohe, iam satis est, ohe, libelle,
Iam pervenimus usque ad umbilicos.
Tu procedere adhuc et ire quaeris,
Nec summa potes in schida teneri,
Sic tamquam tibi res peracta non sit,
Quae prima quoque pagina peracta est.
Iam lector queriturque deficitque,
Iam librarius hoc et ipse dicit
'Ohe, iam satis est, ohe, libelle.'
Liber III | Liber V |