6 | 8 |
7
[recensere]LXI. CAPITULA RESPONSIONUM NICOLAI PAPAE. Ad legationem Salomonis episcopi missi anno 864 a rege Ludovico Germanico. [Apud Mansi, ibid. ] Fateor veraciter apostolatum nostrum commotum fuisse adversus eum, non quia illicitae copulae consensit, sed quia sicut non consensit, sic non prohibuit. Et non sufficiat ad salutem non facere malum, si non faciamus bonum. Job sancto non sufficeret solum quia simplex erat per innocentiam, nisi esset et rectus per aequitatem. Duo filii Juda, iniquus scilicet et semen in terram fundens, duo genera hominum significant, unum videlicet per malitiam nocens, et alterum per benevolentiam praestare nolens. Sed utrumque Dominus iratus occidit. Rursus qui nos vult simplices esse sicut columbae, admonuit ut simus prudentes sicut serpentes. Nam et Spiritus sanctus in columba et igne monstratus est, quia omnes quos repleverit simplices et ardentes facit, simplices puritate, ardentes aemulatione. Videte ergo quomodo placere Deo simplicitas sine zelo non possit. Talem igitur se debuit per zelum rectitudinis contra injustitiam exhibere, ut omnibus palam daretur intelligi juxto regi rectoque principi non placere tam immane piaculum, maxime in suo sanguine et in sua carne. Sed cum simplices ita illum tepere vidisset et forinsecus nulla pro veritate commoveri aemulatione, arbitrati sunt quod nisi placeret illi, nullo modo tanto silentio uti potuisset. Unde seducti secuti sunt nefas sicut nefas. Quod praecavens Eleazar, de quo apud Machabaeos legitur, cum jussa prohibita perficere cogeretur, nec saltem aestimari voluit talibus suasionibus annuisse: cui cum placere ob ejus reverentiam carnifices voluissent, et ipse posset et mortem evadere et in legitimis Domini non peccare, maluit mortem eligere quam vitam ad infirmorum enervationem diligere. Nam quid prodesset Deum in occulto non abnegare, et tamen palam non glorificare? Denique cum Christus sit veritas, quisquis pro veritate palam non certat, Christum coram hominibus procul dubio abnegat. I. Si voluntas ejus nec erat, nec est, nec erit in illa injusta copula, Deo gratias agimus, quia valde diligimus illum. Et idcirco plurimum doleremus si, quod absit, aliter esset. Sed quia Deo gratias rex est et in sublimi potestate consistit, palam omnibus innotescat suam non esse in tali copula voluntatem; ut videntes homines ejus bona opera, glorificent Patrem nostrum qui est in coelis. Nemo quippe, sicut Veritas dicit, accendit lucernam et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Matth. V). Ergo deserat simulationem, et arripiat liberam audaciam, quam pro Dei nomine, non solum cum est rex, verum etiam si esset pauperrimus, apprehendere nequaquam formidare debuerat. Quia vero quando habuerunt synodalem conventum, ibi nec ipse fuit, nec episcopi de regno ipsius, hoc magnopere laudandum non est, eo quod si esset, forsitan contradixissent, forsitan ascenderent ex adverso et opponerent murum pro domo Domini. Verum melius judicamus eos ibi non fuisse quam si essent et vel tacendo consensissent. Quoniam autem propter nostram petitionem et amorem fratris sui familiaritatem habuit cum illo, et regnum ejus stabilivit et adhuc stabilire vult, si nostrae obedierit jussioni bene facit. Sed, proh dolor! quid ei prodest regnum terrarum qui perdit aetherium? Vel cujus familiaritatis societas haberi potest cum eo qui dissociatur a Deo, et carnem suam odio habens, tollit membra Christi, et facit ea membra meretricis.
II. Quod si a via veritatis ille Lotharius deviaverit et normae justitiae non obedierit, et domnus rex Ludovicus postulat nostrum apostolatum, sicut credimus quia ex cordis postulat simplicitate, et confidimus quia postquam nostrum consilium quaerit, non parvipendet, sed obedienter perficiet, interea disponimus eumdem Lotharium admonere, et iste patruus ei similiter faciat. Quod si toties conventus parere nobis distulerit, neminem Christianorum cum eo volumus familiaritatem aliquam habere, sed sit ulterius omnibus sicut ethnicus et publicanus cum familiaribus suis. Tu autem, sanctissime episcope, bene nosti quia saepe nonnulli compulsi redeunt ad viam salutis. Unde si sicut apud nos nullum potuit habere suae iniquitatis praesidium, ita nullum invenisset apud patruos et fratres suos confugium, jam vel coactus rediret. Sed cum invenit requiem apud hos et tutamentum, reverti contemnit. Quia vero nos cum sancta synodo juxta canones ea conditione Theodgaudum et Guntharium deposuimus ut si juxta praecedentem consuetudinem aliquid de ministerio sacro auderent contingere, nullo modo liceret eis nec in alia synodo restitutionis spem aut locum habere satisfactionis, sed et communicantes eis omnes adjici de Ecclesia, et maxime si postea quam didicerint adversus memoratos prolatam fuisse sententiam, eisdem communicare tentaverint, et nunc audimus Guntharium interdictum sibi ministerium usurpasse; quapropter tale consilium damus et per auctoritatem Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum principum et omnium simul sanctorum patrum domno regi Ludovico injungimus ut ab ejusdem Guntharii vel etiam Theodgaudi communione se suosque omnes et praecipue episcopos substrahat, et a familiaritate eorum qui illis communicant vel quoquo modo favent, se et suos quotquot potest contineat, ita tamen si verum est quod interdictum sibi episcopale officium peragant, vel si conventicula contra diffinitionem nostram in ipsos prolatam congregare tentaverint; similiter et a Lotharii communione se omnino suspendat, ita duntaxat si idem Lotharius monita nostra negligens in copula Waldradae permanere delegerit, vel si cuilibet damnatorum praefatorum contra decreta nostra renitenti communicare vel favere praesumpserit. Alioquin nec Dei nec beatorum apostolorum Petri et Pauli, nec sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae communionem habere procul dubio poterit. III. Piae memoriae Ludovici imperatoris studium collaudamus, praedecessorisque nostri sanctae memoriae Gregorii vestigia sequi parati sumus. IV. Ut episcopus Bremonensis, licet a Gunthario haec non potuerit dari licentia, nec ab eo tale quid peti debuerit, tamen pro amore domni regis, quia pia est ejus petitio, cum nostra auctoritate in praedicto loco Bremon potestatem et honorem archiepiscopatus super Donas et Suvevos habeat, et simili modo sui successores per tempora futura perpetualiter teneant atque possideant. V. De episcopo Radasbenensis civitatis, si adeo, sicut dicis, infirmatur ut de ovibus sibi commissis nullam curam habere possit, ne sine sollicitudine pastorali degentes oves Christi depereant, profiteatur scripto et propriae manus subscriptione suo metropolitano se nil lucri plebi sibi commissae posse pro sua gravi aegrotatione conferre. Sed et simili modo nunquam se deinceps episcopale officium repetiturum polliceatur, si tamen ejus in hoc tota voluntas est et de sanitate ipsius modis omnibus desperatur. His ita gestis, non talis qualem ipse elegerit, ne contra canones successorem sibi ipse elegisse videatur; sed quem cleri et plebis cum consensu metropolitani voluntas elegerit, is loco ipsius episcopus modis omnibus consecretur, de ipsa Ecclesia superstiti episcopo stipendiis quandiu vixerit sufficientibus per successorem suum episcopum subrogandis. VI. De Hartuvigo Pazzouvensis civitatis episcopo, quem asseritis ante annos quatuor paralysi percussum, ita ut nil valeat loqui, et Ecclesia sibi commissa dissipetur et ad nihilum redigatur, dum est omni pastorali cura destituta et nulla episcopali providentia circumsepta, si ita est, debet idem episcopus saltem scripto profiteri se officium illud non posse peragere. Quod si hoc agere non potest, quomodo possumus viventi episcopo propriam Ecclesiam auferre, dum divitias misericordiae Dei nullus comprehendere possit, et dum ipsi quae minus putamus ipsius dispensatione occurrunt? Sit ego cara rerum ecclesiasticarum oeconomo electo de proprio clero juxta sacros canones commissa; et quae ad episcopum agere pertinent, per episcopum quem metropolitanus antistes ad hoc opus agendum elegerit interim gerantur. Aliter autem de hoc quam de superiore diximus, quia illius affatu scire possumus, istius vero voluntatem nosse nequimus. VII. De episcopo juventi [al., juveni] facimus quod pie a nobis re voluit postulare. VIII. Similiter de Liudberto archiepiscopos facimus quod poposcit. IX. Hymnus angelicus, id est Gloria in excelsis Deo, non est a presbyteris nisi in paschali festivitate dicendus, quod et liber Sacramentorum demonstrat, et consuetudo in Romana Ecclesia antiquitus observata patenter ostendit, quam debere omnes in ordinibus ecclesiasticis sequi beatus Innocentius in principio decretorum suorum luculenter exponit. X. Pro rege Danorum, qui vovit votum Deo et sancto Petro, gratias agimus eidem Deo, deprecantes pariter ut quod nobis de Cornelio centurione refertur, faciat quoque clementer de hoc in proximo nos audire. Cui orationes et eleemosynae etsi ante baptismum non profuerunt ad diluendam impietatem, profuerunt tamen ad cognoscendam veracissimam pietatem. XI. Quoniam nuntias quod fidelis rex dispositum habeat venire Tullinam et deinde pacem cum rege Vulgarorum confirmare et Rastitium aut volendo aut nolendo sibi obedientem facere, oramus omnipotentem Deum ut angelus qui fuit cum Jacob patriarcha, sit quoque cum ipso et cum omnibus suis, et bene disponat iter ejus, et cum pace et gaudio revertatur ad propria. XII. Quia vero dicis quod Christianissimus rex speret quod ipse rex Vulgarorum ad fidem velit converti et jam multi ex ipsis Christiani facti sint, gratias agimus Deo, quem precamur ut abundare faciat incrementa frugum in horreo suo. Jejunium vero pro eis et orationes, sicut per te hortatur, Deo propitio faciemus. XIII. Praeterea fateris quod devotissimus princeps deprecetur nos ut si aliquis sinistrum quippiam de illo nobis per missum seu per epistolam intimaverit, non ei credamus priusquam ipse venire praesens vel suos idoneos legatos ad nos possit transmittere. Cui renuntiamus quia nos pignus repromissionis dilectionis et devotionis suae retinemus. Cujus memores, si quid de ipso saevum forte audiremus, tanquam si ranarum cantus declinare studebimus. Verum ipse semper operetur unde tripudiantes laetemur et ob id Deo gratias debitas persolvamus. XIV. Porro asserverasti quod domnus rex nobis ita deinceps obediens per omnia fieri velit ad nostram mutuam sanctaeque Dei Ecclesiae exaltationem sicut filius patri et junior magistro, si spem firmam in nobis habere potest, sicut habuit postquam nos Deus in sancta hac sede constituit. Cui intimamus uti post Deum talem in nobis spem habeat ut nullus sit cui ille credat quod nos illi et suis non omne gaudium et omnem velimus evenire laetitiam, optantes scilicet, et Deum omnipotentem incessanter flagitantes, ut non solum in praesenti saeculo prospere regnet atque per multa temporum curricula vigeat, verum etiam in futuro cum Christo sine fine beate vivat, Deum sicut est contemplans. LXII. NICOLAI EPISTOLA AD ANSGARIUM ARCHIEPISCOPUM HAMBURGENSEM SEU Bulla pro conjunctione episcopatus Hamburgensis et Bremensis anno 864 data. NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus fidelibus Ecclesiae sanctae Dei, praesentibus et futuris, salutem et apostolicam benedictionem.
Quisquis Dominum, et Redemptorem nostrum Jesum Christum de sinu Patris ad terram pro demonstranda cordibus hominum vera et certa fide descendisse non dubitat, profecto non ignorat, omnes, qui ejusdem fidei per gratiam ipsius participes facti sunt, et praecipue nos, qui per primum tantae virtutis ministrum locum praecipuum tenemus, hominibus debere lucrandis insistere, et per universas gentes verbi semina serere, ac solatia ferentibus ministrare. Nunc autem quia Ludovicus sublimissimus rex per Salomonem venerabilem episcopum civitatis Constantiensis, nostro studuit apostolatui intimare, quod piae memoriae Ludovicus pius imperator progenitor suus, quemdam monachum nomine Anscharium de monasterio Corbeiensi tulisset, et collocasset eum juxta Albiam fluvium in confinibus Danorum Saxonumque in castello, Hammeburg, inter duos episcopatus, Bremensem scilicet et Verdensem. De quibus tollens ecclesias, et decimas ad sustentationem provehendi praefati jam episcopi clericorumque ejus, condonasset in praedicto loco, annuente, ac solemnia sedis apostolicae privilegia praebente praedecessore nostro bonae memoriae Gregorio papa. Cujus et auctoritate in supradicto Nordalbingorum populo sedes constituta est archiepiscopalis in castello superius memorato Hammeburg, et in eadem quoque sede accepto a sede apostolica pallio, archiepiscopus primus ordinatus est Anscharius, cui a praefato summo pontifice delegata est cura seminandi verbum Dei, et animas Deo lucrandi. Cujus delegationis et auctoritatis, ac pallii acceptionis pagina nobis est a praefato filio nostro Ludovico rege per jam dictum Salomonem sanctissimum episcopum destinata, juxta morem sanctae Romanae Ecclesiae ebullata. Per cujus paginae tenorem haec ita facta fuisse comperimus, sicut pietas nobis jam praefati regis per fidelem virum Salomonem episcopum intimavit. Unde nos vestigia tanti pontificis et praedecessoris nostri Gregorii sequentes, omnemque Deo dignam ibi statutam providentiam agnoscentes, magnorum principum votum, Ludovici videlicet divae recordationis Augusti, et aequivoci ejus filii excellentissimi regis, tam hujus apostolicae auctoritatis praecepto, quam etiam pallii datione, more praedecessorum nostrorum roborare decrevimus, quatenus tanta fundatus auctoritate praenominatus Anscharius primus Nordalbingorum archiepiscopus, et post ipsum successores ejus, lucrandis plebibus insistentes, adversus tentamenta diaboli validiores existant. Ipsum filium nostrum jam dictum Anscharium legatum in omnibus circumquaque gentibus Sueorum, Danorum et Slavorum, ac in caeteris ubicunque illis in partibus constitutis divina pietas ostium aperuerit, publicam evangelizandi tribuimus auctoritatem. Ipsamque sedem Nordalbingorum, Hammeburg dictam, in honorem S. Salvatoris, sanctaeque ejus intemeratae Genitricis semper Virginis Mariae consecratam, deinceps esse decernimus archiepiscopalem. Atque ut strenui praedicatoris episcopi, post decessum dicti Anscharii archiepiscopi, crebro persona tanto officio apta eligatur semper successio (successura) sub divini obtestatione judicii statuimus. Verum quia Carolus rex, frater supradicti regis Ludovici, post decessum imperatoris patris sui, piae memoriae Ludovici, abstulit a praenominato loco, qui dicitur Hammeburg, monasterium, quod appellatur Turholt, situm in occidentali Francia, quod illic genitor suus ad supplementum et victum episcopos et clericis ejus dederat, coeperunt, ut fertur, ministri altaris recedere. Deficientibus quippe necessariis sumptibus, ab ipsis recesserunt gentibus, et eadem ad gentes legatio per hujusmodi factum defecit. Ipsa quoque metropolis Hammeburg pene deserta est facta. Igitur dum haec agerentur, defunctus est dioecesanus Bremensis, quae huic contigua esse dicitur. Cumque saepe dictus rex et hanc dioecesim vacantem, et illam novellam institutionem cerneret deficientem; insuper et utramque hanc Ecclesiam, Dei permittente occulto judicio, per barbarorum saevitiam admodum attenuatam; quaerere coepit, qualiter praedicta Bremensis Ecclesia praedictae novellae archiepiscopali uniretur, et subderetur sedi, nostro hoc votum roborante decreto. Unde per saepe dictum venerabilem missum Salomonem Constantiensem episcopum, nobis hoc relatum est confirmandum, ac postulatum est nostra auctoritate roborandum. Nos ergo id subtili perpendentes examine, animadvertimus propter instantem necessitatem et animarum lucra in gentibus ostensa, utile fore, omnia quae proficua Ecclesiae probantur existere, et divinis non insultant praeceptis, licita, et facienda esse non dubitamus, maxime in tam novellae Christianitatis plantatione, in qua varii solent eventus contingere. Quamobrem auctoritate omnipotentis Dei, et beatorum apostolorum Petri et Pauli hoc nostro decreto decernimus, secundum reverentissimi regii Ludovici votum, ipsas praedictas dioeceses, Hammeburgensem videlicet et Bremensem, non deinceps duas, sed unam esse, et vocari, subdique sedi, quae praedecessoris nostri decreto archiepiscopali est munere sublimata, restituta duntaxat de Bremensis Ecclesiae rebus episcopatui Verdensi parti inde ablata. Nullus vero archiepiscopus Coloniensis ullam deinceps in eadem dioecesi vindicet sibi auctoritatem; quinimo et ipsi, et omnibus omnino suademus verae religionis cultoribus, ut sacra hac legatione fungentibus adjutorio sint et solatio, quatenus gratia hujus beneficii plenam mercedem recipere mereantur ab eo qui dixit: Ite, docete omnes gentes; et: Quicunque recipit vos, me recipit (Matth. X et XXVIII). Itaque omnia a dilecto filio nostro Ludovico ad hoc Deo dignum officium deputata, nostra etiam pia ejus vota auctoritate firmamus. Et quia casus praeteritorum nos cautos faciunt in futurum, omnem quoque adversantem, vel contradicentem, atque nostris his studiis quoquomodolibet insidiantem anathematis mucrone percutimus, atque perpetuae ultionis reum diabolica sorte damnamus, ut culmen apostolicum more praedecessorum nostrorum causamque Dei pio affectu zelantes, ab adversis hinc inde partibus tutius muniamur. Et quia te, charissime fili Anschari, divina clementia nova in sede primum disposuit esse archiepiscopum, nosque tibi pallium ad missarum solemnia celebranda tribuimus; quod tibi in diebus tuis uti, et Ecclesiae tuae perpetuo statu manentibus privilegiis uti largimur, idcirco hujus indumenti honor a te servandus est morum vivacitate. Si ergo pastores ovium sole geluque pro gregis sui custodia, ne qua ex eis aut errando pereat, aut ferinis lanianda morsibus, oculis semper vigilantibus circumspectant, quanto sudore, quantaque cura debemus esse pervigiles nos, qui pastores animarum dicimur, attendamus, et ne susceptum officium in terrenis negotiis aliquatenus implicare debeas, admonemus; vitaque tua sit filiis tuis via. In ipsa, si qua fortitudo illis inest, dirigant, in ea quod imitentur aspiciant. In ipsa semper considerando proficiant, ut tuum post Deum videatur esse bonum quod vixerint. Cor ergo tuum neque prospera, quae temporaliter blandiuntur, extollant, neque adversa dejiciant. Districtum mali cognoscant, pium benevoli sentiant. Insontem apud te malitia aliena non maculet, reum gratia non excuset. Viduis et pupillis injuste oppressis defensio tua subveniat. Ecce, frater charissime, inter multa alia, ista sunt sacerdotii, ista sunt pallii. Quae si studiose servaveris, quod foras accepisse ostenderis, intus habebis. Verumtamen ista omnia superius annexa, ab apostolica sede beatitudini tuae indulta cognosce, si a fide et decretis sanctae Ecclesiae catholicae Romanae in nullo deviaveris. Quod si a fide et institutis sedis apostolicae declinare praesumpseris, his nostris tibi collatis beneficiis carebis. Porro te pallio uti nonnisi more sedis concedimus apostolicae, scilicet, ut successores tui per semetipsos vel legatos suos fidem nobiscum tenere, ac sanctas sex synodos recipere, necnon decreta omnium Romanae sedis praesulum, et epistolas, quae sibi delatae fuerint, venerabiliter observare, atque perficere omnibus vitae suae diebus scripto se et juramento profiteantur. Scriptum per manum Zachariae notarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Maio, Indict. XII, imperante Ludovico imperatore anno suo quinto.
(Anno 864.) LXIII. AD HORICUM REGEM DANIAE.[Ex Actis Sanctorum, tom. I, pag. 407.] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei. HORICO regi Danorum.
Multas omnipotenti Deo gratias egimus in adventu fratris et coepiscopi nostri Salomonis, qui missus a filio nostro glorioso rege Ludovico et munera tua obtulit et de fide tua, quam etiam ante baptismi gratiam per praevenientem Dei misericordiam jam habere dignosceris, nos plurimum exhilaravit. Et ideo levantes oculos ad eum, qui solus est verus et unicus atque omnipotens, incessanter pro salute tua clementiam ejus suppliciter exoramus, ut qui dixit de tenebris lucem splendescere, et sancti sui Spiritus illustratione caliginem ignorantiae vel infidelitatis e cordibus illorum, qui credituri erant in nomine ipsius, sua praeveniente gratia dissipavit, jamque in te miserationis suae opus ostendere solita pietate curavit; ipse quoque oculos tuos ad cognoscendam veritatem aperiat, e pectore tuo ignorantiae tenebras abigat, duritiam et velamentum cordis tui removeat, lumenque tibi verae fidei ac religionis ostendat, atque te ad suam attrahat cognitionem, et ad salutarem fontem et ad perenne regnum et ad vitam perducat aeternam; ubi est gaudium sine moerore, satietas sine fastidio, salus continua, vita indeficiens, pax non habens finem, et summa manet securitas ac sempiterna gloria: ubi videbitur Deus sicuti est, et omnes justi cum illo regnabunt, et regnum ipsorum nec terminis angustiatur, nec praeliis agitatur, nec fine concluditur, nec consummatione finitur. Quod agnoscentes nos, qui fidem Christi tenemus, et Christiani vocamur, credimus in ipsum, qui talem nobis vitam et regnum promisit, ac multo amplius illi servimus et colimus pro illa vita, quam pro ista, quae tota misera est, tota plena periculis, ubi est moeror continuus, satietas cum dolore, sanitas brevis, vita mortalis, jurgia, ac suspecta securitas, et cito deficiens gloria, ubi scriptum est: Militia est vita hominis super terram, et quasi dies mercenarii dies ejus (Job VII, 1): ubi, inquam, regnum breve est, et jugibus bellis concutitur, et post paululum de manu possidentis adimitur, dum etsi non virtute hominis, tamen conditione mortis aufertur. Desine ergo idola colere, et daemonibus jam servire desiste. Omnes enim dii gentium, dicente Psalmista, daemonia; Dominus autem coelos fecit. Itaque qui fecit et qui [ adde non] factus est, creator et non creatura colendus est. Ecce enim idola tua manu facta, surda, muta, et caeca sunt; et quam tibi salutem possunt conferre, ipse, quaeso perpende, cum sibimet nullum auxilium, cum sint sine sensu, valeant omnino praestare. Deum igitur cole, ipsum adora, ipsi soli singularem servitutem impende, qui est omnipotens, omnitenens, inenarrabilis, immensus, infinitus, simplex, incommutabilis, incirconscriptus, immortalis, totus bonus, totus misericors, totus sanctus; qui tibi et in hoc saeculo auxiliari potest, et in futuro beatificare; qui tibi post mortem vitam dabit quae non finitur, et regnum tribuet, si eum perfecte colueris, et amaveris, quod nesciat prorsus occasum, nec sentiat ullum sui status aliquando decrementum. Illuminator omnium Deus omnipotens illuminet cor tuum et ad agnitionem suam perducere dignetur.
(Anno 864.) LXIV. AD HERMENTRUDEM REGINAM. Gratias agit de muneribus ab ea missis. [Apud Mansi, Conc., tom. XV.] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, HERMENTRUDI gloriosae reginae.
Devotionem tuam et fidem quam sublimitatem tuam circa beatorum apostolorum reverentiam habere perspicimus agnoscentes, dignas Domino Jesu Christo retulimus gratias. Nam et munerum vestrorum diversis speciebus oblatis non tam censum, quam pium considerantes affectum reginae Austriae industriam tuam praetulimus. Siquidem tanto coram nobis gratius, quam praefatae reginae, vestra munera suscepta sunt, quanto illa mortali, tu vero, filia charissima, immortali regi, et Ecclesiae ipsius principibus, qui cum eo feliciter regnant, et vobis intercessionibus suis solatia conferunt, dona non tam corruptibilia, quam semper mansura, et ante Deum jugiter florentia obtulistis. Et revera, si illius quae duo tantum minuta in gazophylacium misit, tanto est munus coram Deo acceptum, quantum putas vestra fore grata, quae plurima contulistis? imo quod est majus, temetipsam devotione et fide Domino, ejusque servis, totis affectibus exhibetis? Omnipotens Deus te incolumen custodiat, dilectissima filia.
(Anno 864.) LXV. AD RODULFUM BITURICENSEM ARCHIEPISCOPUM EJUSQUE COEPISCOPOS. Scribit iterum de Theutgaudo et Gunthario a sede apostolica damnatis, monetque ut ab eorum communione penitus abstineant. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo confratri nostro RODULFO Bituricensi archiepiscopo, ceu omnibus venerabilibus fratribus nostris episcopis dioeceseos tuae.
Nuper, fratres charissimi, vobis scripta, quibus damnationem Theutgaudi et Guntharii dudum archiepiscoporum vestrae notam fecimus sanctitati, transmisimus: sed utrum ad vos usque perlata sint, penitus ignoramus. Quapropter quae habentur in subditis, vobis mittenda decrevimus; ut quae sit apostolica censura et quam juste in fautores adulterorum commota nostra fuerit auctoritas, experientiam vestram non lateat: quatenus cum apostolica sede de his zelo zelati pro domo Domini sentiatis, quos etiam ante sententiam nostram damnatione dignos nullo modo dubitaveratis. Ipsi quippe, more pseudoprophetarum, de quibus scriptum est, quod viderint et prophetaverint falsa, terreno regi, et post concupiscentias suas eunti, favere studentes, contempserunt coelestem regem, ante cujus oculos omne versutiarum patet argumentum, et quasi aranearum tela omnis callida dissipatur astutia. Insuper ad majorem suae cumulum damnationis, Ingeltrudem uxorem Bosonis, quae relicto viro proprio cum adultero adultera in eorum dioecesibus commorabatur, non solum ad virum suum repedare minime fecerunt, vel ab omni Christianitatis nomine vinculis illam anathematis innodandam sequestraverunt, juxta quod a sanctae memoriae decessore nostro Benedicto papa, et a nobis per multa fuerat jam tempora monitis et terroribus conventi: verum etiam a nobis cum suis complicibus et fautoribus jam anathematizatae, adeo post sibi intimatam sententiam in ipsam a nobis prolatam, favere consenserunt, ut in suis illam dioecesibus degere, et ecclesias intrare, et cum fidelibus in locutione, et cibo ac potu communicare permiserint: imo, ut ipsi coram nobis et sancta synodo sunt professi, licentiam ei copiamque taliter conversandi tribuerint, et contra ipsos Nicaenos canones, quam nos abjecimus ipsi receperint. Quae nimirum omnia constat illis fuisse prohibita, sicut ad praefatos nostra indicat super haec remissa praeceptio. Itane fratres debuit tam immane sine vindicta exsilire flagitium? et debuit apostolica sedes, sollicitudinem habens omnium Ecclesiarum Dei, tanti auctores piaculi ad subversionem fidelium immunes deserere? Et ubi erit quod primus ejus sessor tertio a legislatore summo audivit, Pasce oves meas (Joan. XXI), si tanta desidia easdem, nullo zelo accensi, nulla utentes virga, a tam voracibus lupis permiserimus discerpi? cum, licet indigni pro patribus nati filii, vicem ejus agentes, Dei sumus gratia constituti in domo ipsius principes super omnem terram? Igitur quia unum damnatorum, Guntharium scilicet, crebrescens fama divulgat imperatoris et regnum auribus contra statuta canonica molestiam inferre, et quorumdam fratrum corda fallacibus et suasoriis decipere verbis, contra id quod adversus se actum est, velle impudenti fronte consurgere: nos, ei quia ita est ab apostolatu nostro, et a sancta sede definitum, nullo modo communicavimus: quin potius ab omni eum communione fidelium, et cum participibus et fautoribus suis, Dei auctoritate judicavimus penitus esse alienum. Oportet ergo fraternitatem vestram summopere praecavere, attentiusque fore sollicitam, ne forte, quod absit, homini haerentes perverso, ab illa petra decidatis, super quam verus architectus totius domus suae voluit fundamenta construere, et auctorem pravitatis sequentes, amittatis communionem ipsius, a quo et episcopatus et apostolatus sumpsit initium: per quem etiam vos, per gratiam Dei, non solum episcopi, verum et Christiani estis effecti. Capiti ergo religionis, id est sanctae apostolicae sedi, haerete: caput autem serpentis pravae videlicet suggestionis, antequam cor penetret, in prima fronte conterite. Cepimus enim vobis, dilectissimi, vulpes, sicut quidam nos patrum nostrorum hortatus est, quae demoliebantur in vineis (Cant. II): videte ne vos dormientes reperiat, et pro depasta vinea sua is qui in ea vos custodes posuit, desidiam vestram iratus percutiat. Quam rogo validitatem vestra poterunt habere judicia, si nostra quomodolibet infirmantur, de quibus nec retractari licet? vel quod robur concilia vestra obtinere valebunt, si suam perdiderit sedes apostolica firmitatem, sine cujus consensu nulla concilia vel accepta esse leguntur? Aut legite sacros canones, et synodalia gesta revolvite, et videte, quod sedi apostolicae, non solum quoslibet metropolitanos, quorum causa eidem est sedi semper servanda, verum etiam patriarchis moris fuisse pro emergentium qualitate damnasse, vel etiam absolvisse; jusque semper et fas habuisse de omnibus sacerdotibus judicare: ut pote cui facultas est in tota Christi Ecclesia leges speciali praerogativa ponere, ac decreta statuere, ac sententias promulgare. Quod vestra reverentia nos non existimet, quia nostra dicimus, in hoc quidquam praeter veritatem dicere, cum Dei potius quam nostra sint, beati Petri meritis Romanae sedi collata; et arbitremur, quod nos hic asserimus, etiam vos nullatenus ignorare, et quae in praesenti pagina scribimus, vos affatim in archivis vestris recondita possidere. His ita praelibatis, stylum nostrae prosecutionis ad fraternitatem vestram raflectimus; quam utique nisi tanto amoris cultu diligeremus, nequaquam tanto affectu ad declinandum a pravis, ad sectandam aequitatem incitaremus. Unde sub divinae majestatis vos intuitu convenimus, et coram sanctis angelis, et beatis apostolis ejus, merito interdicimus et contestamur, ut sinceritatem communionis vestrae nulla praefatorum, Theutgaudi scilicet et Guntharii, vel faventium illis contagione polluatis, nec societate ipsorum, vel eis communicantium, vestram innocentiam corrumpatis: si tamen nostrae communionis et charitatis participes, sicut nunc usque, inveniri per gratiam Dei desideratis: vel si ipsi resultare, vel minime acquiescere his, quae a nobis contra se promulgata sunt, forte praesumpserint. Alioqui scitote vos ab apostolicae sedis communione, gratia et pace, perpetua nostrae auctoritatis sententia sequestrandos: imo quod illi experti sunt, sicut olim decrevimus, vos quoque fore, quod non optamus, penitus incursuros. Verum ut unum vos nobiscum sapere et velle liquidius ostendatis, hortamur quatenus binos de collegio sacerdotali vestrae sanctitatis legatos, omnium vestrorum vices agentes, circa Kalendas Novembris ad apostolicam sedem destinare curetis: quo temeratorum, semelque damnatorum, et totius mali auctorum, recidiva radicitus amputata praesumptione, sanctae Ecclesiae ex se bonitas generetur, et divinae Trinitati debita laus, et gratiarum actionum sempiterna gloria referatur. Amen.
(Anno 864.) LXVI. AD RODULFUM ARCHIEPISCOPUM BITURICENSEM. Respondet ejus litteris et consultis. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo confratri nostro RODULFO sanctae Bituricensis Ecclesiae archiepiscopo.
Susceptis beatitudinis [al., sanctitudinis] tuae litteris, humilitatis dono refertis, cunctarumque virtutum floribus redimitis, multiplices gratiarum cultus omnium bonorum auctori rependimus, tuamque a multis! retro temporibus erga sedem apostolicam agnitam devotionem plurimum collaudamus, atque ut in hoc salubri proposito perseveres, fraternitatem tuam obnixius adhortamur. Sic enim et sanctae conversationis pedem quo tendere debeas, perspicacius praenoscere poteris, et supervenientia pravorum jacula praevidere et declinare liberius revelante Domino praevalebis, si in apostolicae sedis petra more majorum praesidium tuum locaveris, ejusque fidei, doctrinae, vel decretis, arctius inhaerere contenderis, quam ille sua sacravit sessione, quem Dominus Jesus Christus Ecclesiae suae primum et speciale retinere fastigium, quin et coelestis atrii delegit summum constituere janitorem. Igitur de quo loquimur, beato videlicet Petro, quamvis solito nunc angustius ecclesiasticis simus occupati negotiis, et ob id respondere tuis spatiosius nequeamus consultibus tamen sancto tuo satisfacere desiderio cupientes, aliqua ex his inspirante Deo cursim exponere non omittimus. I. A chorepiscopis asseris multas esse in regionibus vestris ordinationes presbyterorum et diaconorum effectas, quos quidam episcoporum deponunt, quidam vero denuo consecrant. Nos vero dicimus, nec innocentes oportere percelli, nec ullas debere fieri reordinationes, vel iteratas consecrationes. Ad formam enim Septuaginta chorepiscopi facti sunt, quos quis dubitet episcoporum habuisse officia? Sed quia sacri canones vetant ne omnes sibi omnia vindicent, ac per hoc dignitas episcoporum ad chorepiscopos suos videatur transferri, fiatque vilior honor episcopi, decernimus nihil in hoc praeter regulas ulterius fieri.
II. [9, q. 3, Conquestus.] (Conquestus est apostolatui nostro frater noster Sigebodus archiepiscopus Narbonensis, quod clericos suos eo invito ad judicium tuum venire compellas, et de rebus ad Ecclesiam suam pertinentibus, eo inconsulto, quasi jure patriarchatus tui disponas: cum hoc neque antiquitas, cui sancti Patres sanxerunt reverentiam, habeat, et auctoritas sanctorum canonum penitus interdicat, nisi forte pro causis, quae apud se terminari non possunt, ad te quasi ad patriarcham suum provocaverint per appellationes, vel si episcopus suus decesserit, res Ecclesiae suae judicio tuo dispensare voluerint.) Primates enim, vel patriarchas, nihil privilegii habere prae caeteris episcopis, nisi quantum sacri canones concedunt, et prisca consuetudo illis antiquitus contulit, diffinimus: ita ut secundum Nicaenas regulas sua privilegia serventur ecclesiis, praeterquam si apostolica sedes aliquam Ecclesiam, vel rectorem ipsius, quolibet speciali privilegio decreverit honorare. III. [Distinct. 23, Praeterea.] Praeterea sciscitaris, utrum solis presbyteris an et diaconibus debeant, cum ordinantur, manus chrismatis liquore perungi. Quod in sancta hac Romana, cui Deo auctore deservimus, Ecclesia neutris agitur. Sed et quia sit a novae legis ministris actum, nusquam, nisi nos fallat oblivio, legimus. Ergo ad beati Innocentii papae canonica decreta sanctitatem tuam transmittimus: et quae tibi sint in consecrationibus et ordinationibus observanda, principia paginae ad Decentium Eugubinum episcopum missae te affatim edocebunt. IV. De his vero qui pro criminibus poenitentiam gerunt, et ad cingulum militiae revertuntur, constat eos contra sacras regulas agere. Verum quia crimina non aequalia sunt, perhibesque alios horum propter nimiam hebetudinem in desperationem adesse, alios ob hoc ad paganos fugisse, tibi hoc committimus decernendum, nimirum qui loca et tempus regionis illius, modumque culpae, necnon et poenitentiam, et gemitus hominum ad confessionem venientium, praesens positus inspicere vales. V. [30, q. 1. De his qui.] De his qui filiastros suos ad confirmationem coram episcopis tenent, id est qui filios uxoris suae de viro priori, dum chrismantur ab episcopis, super se sustinent, si inscitia sicut asseris fit, licet sit peccatum, tamen non usque ad separationem conjugii puniendum. Lugeant tamen, et digna poenitentia hoc diluentes, Domino dicant: Delicta ignorantiae meae ne memineris. VI. [33, q. 2. Interfectores.] Interfectores suarum conjugum, cum non addis adulterarum, vel aliquid hujusmodi, quid aliud, nisi homicidae habendi sunt, ac per hoc ad poenitentiam redigendi? quibus conjugium penitus denegatur, exceptis adolescentibus, de quibus est beati Leonis vigesima quinta decretalium regula, imo indulgentia observanda. VII. Porro Gloria in excelsis Deo ab episcopis in coena Domini inter missarum solemnia more nostro dicenda est. Pallio vero apostolico eadem die uti illis solis est licitum, quibus solis ab apostolica sede permissum. Haec quidem inter tanta ecclesiasticorum negotia positi, vix saltim summatim fraternitati tuae mittenda decerpsimus. Quae nisi incomprabilis dilectio vestra nos memorata vehementius coarctasset, nunc respondere consultibus vestris, innumeris impediti necessitatibus, parumper omitteremus. Verum a charitate tua unum hoc necessario postulamus: scilicet ut cum aliquem forte ad apostolicam sedem miseris, studeat eum tua fraternitas monere, quatenus in redeundo non usquequaque festinus appareat: eo quod omnium Dei ovium, sicut ipse nosti, cura constringimur; et cum undique ad sedem apostolicam multi diversa quaerentes confluant, efficimur tardi ad singulos, dum volumus benignitatem, et dapsilitatem nostram spargere per diversos. Sane quae in alia apostolatus epistola beatitudini tuae intimamus, solum tuae solertiae sint pervigili cura sectanda, praecipuoque studio peragenda. Siquidem circa nos, circaque sedem beati Petri, non est aliud signum devotionis tuae quod polliceris, nisi obtemperantia, et consummatio decretorum, et diffinitionum nostrarum, qui licet indigni, per abundantium tamen gratiae Christi ipsius vicarii sumus. Praeterea epistolam alteram sanctitati tuae delatam, Hincmaro, et caeteris confratribus nostris archiepiscopis, in regno Caroli filii nostri gloriosi regis Ecclesiam Domini gubernantibus, destinare tua sine mora studeat beatitudo. Optamus sanctitatem tuam nunc et semper bene valere.
(Anno 864.) LXVII. AD FRANCONEM EPISCOPUM TUNGRENSEM. Accepta ejus professione veniam indulget, quod particeps fuerat synodi Metensis, hortaturque ut Lotharium regem monitis suis curare studeat. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverenissimo et sanctissimo FRANCONI episcopo Tungrensi.
Excusationis tuae litteris per Richardum venerabilem diaconum tuum susceptis, professio sanctitatis tuae, qua te in nullo a sede apostolica dissentire manifestas, quamque nobis a te minus quam ab ullis aliis sperabamus offerendam, nos plurimum exhilaravit. Sed confessio nihilominus in Domino exsultare fecit. Eo enim quo veniam petitis, deliquisse vos procul dubio demonstratis. Et revera qualiter sine delicto evadere poteratis, qui sedentes in concilio vanitatis, et si non favendo, certe tacendo; si non scribendo, profecto non resistendo, profanis gestis declaramini consensisse? Ecce enim Dominus per prophetam dicit: Quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum (Isa. LVIII). Ergo qui non annuntiasti, peccasti: et quoniam vidisti et tacuisti, procul dubio consensisti. Verumtamen postquam, vivificante gratia, te fore vivificatum per confessionem exeuntem aspicimus, quem introrsus labe mortuum putabamus, incomparabiliter exsultamus, et gratias Auctori omnium bonorum immensas exsolvimus. Et hoc jam tibi divinitus non imputari optamus, quod tibi, quomodocunque excesseris, remitti a Domino postulamus, et quantum in nobis est, ex corde tibi ignoscimus; quod beatum Leonem omnibus qui in Ephesino latrocinio consentiendo errori deliquerant, amputato totius auctore scandali, solo videlicet Alexandrino Dioscoro, pepercisse non ignoramus. Quid autem mirum, si Guntharius quem dicitis uti vetito sibi officio, apostolicam floccipendere sententiam non metuit, qui divina praecepta toties parvipendisse convincitur. Claret vero, et cunctis manifeste datur intelligi, etiamsi nulla alia pravitatis suae praestitisset indicia, qualis ante poenam exstitit, qui se post poenam talem exhibuit; et quam debite percussionem promeruit, qui etiam post, unde magis percuti debeat, admittere minime recusavit. Eo igitur suadente, nunc apostolicis institutis inobediens errat, quo nuper coelestibus oraculis semper obviasse repertus dicitur: antiquo scilicet adversario, qui sicut leo rugiens, juxta primum apostolum, circuit quaerens quem devoret (I Petr. II). Sed tamen ad propositum redeamus, et votis tuis, quantum possumus, Deo praestante, misericorditer annuamus. Itaque si Theutgualdum episcopum, sicut profiteris, in catalogo episcoporum non receperis, quousque de eo humanius tractemus, et si Guntharium, ministerium sibi vetitum usurpantem, non solum inter episcopos non receperis, sed nec ipsi, nec fautoribus ejus communicaveris, et ei in scelere permanenti episcopaliter contradixeris, et secundum vires in nullo a constitutis et sententiis ab apostolicae sedis praesule prolatis deviaveris; sed de caetero pro fide catholica et correctione fidelium, ac pro conservandis pontificiis apostolicae sedis privilegiis nobis consenseris, nobiscum pro viribus decertaveris, fratres quoque et proximos tuos nobiscum sapere hortatus fueris, Deus omnipotens intercessione apostolorum principum Petri ac Pauli, vincula omnium peccatorum tuorum absolvat, et quidquid humanitas, quod in oculis majestatis ejus displicuit. egisti, tibi misertus indulgeat, et te benedictionis suae gratia replens ad beatitudinem visionis suae perducat. Caeterum admonemus te, ut si vere episcopus es, vere te ordines, te serves [edit. Rom., salves], in te gloriam regis Lotharii exquiras: ita ut vestra unanimitas nobis arctius haerens, vulnus ipsius, admonendo, blandiendo, suadendo, in reliquo autem et brevitatem praesentis temporis exponendo, poenas inferni [edit. Rom., aperiendo poenas inferni] et coelestia regna ante oculos proponendo, curetis. Quod agere nullatenus potestis, nisi carnem suam, quam odio habens contra Apostolum a se projicit [edit. Rom., ipse Apostolus a se projicit], reciso membro meretricis, nostro et vestro judicio hortatus, etsi non sponte, saltem invitus receperit [edit. Rom., rejecerit]. Optamus sanctitatem tuam in Christo bene valere. Data XV Kalendas Octobris, indictione XIII [al., XIV. HARD.; edit. Rom., XIV].
(Anno 864.) LXVIII. AD ADVENTIUM EPISCOPUM METENSEM. Approbat professionem Adventii, eique veniam et pacem indulget quam optabat. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo ADVENTIO, episcopo Metensi.
Excusationis tuae litteras per Theudericum religiosum presbyterum tuum suscipientes, quoniam his te in extremitate vitae positum indicasti, moeror nos continuo ingens obtinuit. Sed professio tua, qua te in nullo a sede apostolica dissentire manifestas, quamque nobis a te minus quam ab aliis sperabamus offerendam, inter moestitiam merito laetitiam miscuit. Quoniam licet de exteriori homine, cum ipsius privamur fraterno solatio, doleamus, de interiori tamen, quem exstinctum putabamus, nunc vero per gratiam Dei vivificatum audimus, incomparabiliter exsultamus. Quamvis autem probabilem tua videatur habere excusatio rationem, teque innocentem comprobetur ostendere; sufficeret tamen, etiam si qua praeteritorum noxa tenereris excessuum, satisfactio, quam in articulo mortis, sicut ipse fateris, positus, litteris datis apostolatui nostro, ut decreveramus, ostendis. Cujus rei testis est latro, qui in cruce pendens, in ipso momento mortis jam jamque constitutus, confessus est, et hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII) a Jesu audire promeruit; et propheta subitaneam gementis salutem demonstrans: Cum conversus, inquit, ingemueris, tunc salvus eris (Isa. XXX, sec. Sept.) Verumtamen potens est Deus misericorditer operari, ut qui excusationes tuas, et obedientiae promissa suscipientes, de immortali vita tua per id fiduciam sumpsimus, percipiamus etiam in hoc temporali cursu, longaevitate divinitus tibi concessa, unde et verbi Dei fructibus multipliciter perfruamur, ac per hoc in Domino gloriemur. Quid autem mirum si Guntharius, dudum archiepiscopus, apostolicam floccipendere sententiam non metuit, qui divina praecepta toties parvipendisse convincitur? Claret vero, et cunctis manifeste datur intelligi, etiamsi nulla pravitatis suae praecessissent indicia, qualis ante poenam exstitit, qui se post poenam talem exhibuit: et quam debite percussione promeruit, qui etiam post, unde magis percuti debeat, minime admittere recusavit. Eo igitur suadente, nunc apostolicis institutis inobediens effectus est, quo nuper coelestibus oraculis semper obviasse repertus est: antiquo videlicet adversario, qui sicut leo rugiens, juxta primum apostolum, circuit quaerens quem devoret (I Petr. V). Illud vero quod dicitis, regibus et principibus vos esse subjectos, eo quod dicat apostolus: Sive regi tanquam praecellenti (I Petr. III), placet. Verumtamen videte, utrum reges isti, et principes quibus vos subjectos esse dicitis, veraciter reges et principes sint. Videte si primum se bene regunt, deinde subditum populum: nam qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? Videte si jure principantur: alioqui potius tyranni credendi sunt, quam reges habendi; quibus magis resistere, et ex adverso ascendere, quam subdi debemus. Alioquin si talibus subditi, et non praelati fuerimus nos, necesse est eorum vitiis faveamus. Ergo regi, quasi praecellenti, virtutibus scilicet, et non vitiis, subditi estote; sed sicut Apostolus ait, propter Deum et non contra Deum. Superfluum autem judico, quod in conventu episcoporum capitula S. Leonis papae, ac Antiocheni concilii quidam, ut asseris, legerint. Quoniam si sanctus vir metropolitanos singularum provinciarum episcopos jus traditae sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere decrevit, privilegia tamen hujus sedis non abstulit, et huic divinitus jura concessa non minuit. Quia sicut ipse scribit ad Anastasium Thessalonicensem, ac per eum ad omnes (epist. 88): Inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis; et cum omnium par esset electio, uni tamen datum est ut caeteris praeemineret. De qua forma episcoporum quoque est orta distinctio, et magna ordinatione provisum est, ne omnes sibi omnia vindicarent, sed essent in singulis provinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia; et rursus quidam in majoribus urbibus constituti, sollicitudinem susciperent ampliorem, per quos ad unam Petri sedem universalis Ecclesiae cura conflueret, et nihil usquam a suo capite dissideret. Itidem ipse alibi, ut de componendis atque compositis relatio sibi plena mittatur, praecipit. Rursus si fatetur Antiochenum concilium (cap. 9): Per singulas regiones convenit nosse, metropolitanum episcopum sollicitudinem totius provinciae gerere, quid praejudicat sedi apostolicae sollicitudinem habenti non solum unius provinciae sed et totius Ecclesiae? cum idem concilium magis metropolitas coerceat, refrenet, et arctet, dum eos non amplius quam suarum provinciarum dicat sollicitudinem gerere. Quorum enim quis sollicitudinem gerit, et judicium praetendere necesse est, ut beatus papa Innocentius ad Alexandrum Antiochenum scribens (epist. 20): Quorum enim, inquit, te maxima exspectat cura, praecipue tuum debent mereri judicium. Ergo quia totius nos Ecclesiae maxima cura praestolatur, nostrum praecipue debet Ecclesia tota procul dubio judicium promereri. Sed tandem ad propositum redeamus, et votis tuis, quantum possumus, Deo praestante, misericorditer annuamus. Itaque si Theutgualdum, dudum episcopum, sicut profiteris, in catalogo episcoporum non recipis, quousque de eo humanius tractemus, et si Guntharium ministerium sibi vetitum usurpantem, non solum inter episcopos non susceperis, sed nec ipsi, nec fautoribus ejus communicaveris, et regi in scelere permanenti episcopaliter contradixeris, et secundum vires in nullo a constitutis et sententiis ab apostolicae sedis praesule prolatis deviaveris, sed de caetero pro fide catholica et correctione fidelium, ac pro conservandis pontificis [al., pontificiis] sedis apostolicae privilegiis nobiscum senseris, nobiscum pro viribus decertaveris, fratres quoque, et proximos tuos nobiscum sapere hortatus fueris, Deus omnipotens, intercessione apostolorum principum Petri ac Pauli, vincula omnium peccatorum absolvat, et quidquid humanitus quod in oculis majestatis ejus displicuit egisti, tibi miseratus indulgeat, et benedictionis suae gratia te replens ad beatitudinem visionis suae perducat.
(Anno 864.) LXIX. AD ADONEM VIENNENSEM ARCHIEPISCOPUM. Innocentii I papae auctoritate docet inferiores Ecclesias a Romanis consuetudinibus non debere recedere. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo confratri nostro ADONI sanctae Viennensis Ecclesiae archiepiscopo.
Saepe sanctitatis vestrae litteras suscepimus, quae nos monebant et obnixe rogabant, ut de ecclesiasticis causis Ecclesiam vestram qualiter agere deberet instrueremus. Unde nobis nihil melius visum est ut sanctitatem vestram ex decretis et institutis praedecessorum nostrorum doceremus, qui quo ordine Ecclesia cui Deo auctore praeesse dignoscimur, sive aliae ab ipsa longe lateque fundatae versentur, in scriptis suis evidentissime nobis tenendum reliquerunt. Beatissimus Innocentius papa ad Decentium episcopum Eugubinum, quod tuae sanctitati semper memorari volumus, ita instruendo posuit. Si instituta ecclesiastica, ut sunt a beatis apostolis tradita, integra vellent Domini sacerdotes observare, nulla varietas, nulla diversitas in ipsis ordinibus ac consecrationibus haberetur. Sed dum unusquisque non quod traditum est, sed quod sibi visum fuerit hoc existimat esse tenendum, inde diversa in diversis ecclesiis aut tenere aut celebrare videntur: ac fit scandalum populis, qui dum nesciunt traditiones antiquas humana praesumptione corruptas, putant sibi aut ecclesias non convenire, aut ab apostolis ipsam contrarietatem inditam. Quis enim nesciat aut non advertat id quod a principe apostolorum Petro Romanae Ecclesiae traditum est ac nunc usque custoditur, ab omnibus debere servari, ne superduci aut introduci aliquid quod aut auctoritatem non habeat, aut aliunde videatur accipere exemplum? Item post alia. Oportet eos hoc sequi quod Ecclesia Romana custodit, a qua eos principium accepisse non dubium est, ne dum peregrinis affectionibus student, caput institutionum videantur amittere. Item post alia: Si praedecessores tui minus aliquid aut aliter tenuerunt, idcirco nunc respondemus non quod te ignorare credamus, sed ut majore auctoritate vel tuos instituas, vel si qui a Romanae Ecclesiae institutionibus errant, aut commoneas, aut judicare non differas, ut scire valeamus qui sint qui aut novitates inducunt, aut alterius Ecclesiae, quam Romanae existimant consuetudinem esse servandam. Data III Idus Decembris, indictione XIII.
(Anno 864.) LXX. AD GALLIONEM SENENSEM ACHIEPISCOPUM. Fragmentum.-- Altera parte absente, definitiva non feratur sententia. [Gratian. II, c. 3, q. 9, c. 12.] Revera justus mediator non est, qui uno litigante, et altero absente, amborum emergentes lites decidere non formidat. His ita praemissis, volumus, et apostolica auctoritate monemus, ut si presbyter, de quo agitur, post excommunicationem suam, apostolicam sedem adire voluerit, nullus iter ejus impedire praesumat.