12 | 14 |
DL. Ad Joannem episcopum Patavinum.
[recensere]--De usuris. (Anno 1150-53.)[BALUZ., Miscell. ed. Luc., III, 377.] Super eo quod a nobis tua fraternitas requisivit, scilicet an illi crimen usurarum (committant) qui ex possessionibus sibi pignore obligatis fructus percipiunt, et postmodum recipiunt capitale, breviter tibi dixerim eos omnes usurarum criminibus obligari, qui plus recipiunt quam fuerit capitale; quidquid enim sorti accidit, usura est.
DLI. Privilegium pro monasterio Sancti Sylvestri in Monte-Suavi. (Anno 1152-1153)[MITARELLI, Camaldul., III, p. 466.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis fratribus de Monte-Suavi, salutem et apostolicam benedictionem.
Quoniam sine religionis observantia tu . . . nec unitas charitatis existit, nec Deo gratum exhibetur obsequium, convenit apostolicae auctoritati religionem statuere, et stabilitam exacta diligentia conservare. Inde est quod nos in monasterio vestro religionem, quae peccatis exigentibus valde noscitur imminuta, Domino auxiliante, reformare volentes, monasterium ipsum dilecto filio nostro R . . . priori Camaldulensi commisimus ordinandum; statuentes ut ordo monasticus, qui in eodem monasterio noscitur institutus, secundum beati Benedicti Regulam et Camaldulensium fratrum constitutiones, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Ut autem facilius et convenientius hoc ordine possit impleri, per praesentia vobis scripta praecipiendo mandamus, quatenus sicut quidam vestrum in praesentia nostrae fecerunt, supradicto priori ejusque successoribus obedientiam secundum Benedicti Regulam et ordinem Camaldulensem promittatis, et tam in temporalibus quam in spiritualibus ei absque ulla contradictione obediatis, ut et praedictum monasterium pristinum religionis statum recipiat, et vos frugi melioris vitae restitui Domino cooperante, possitis.
Datum . . .
DLII. Ad episcopum Lingonensem.--Ut judicet de iis quicum excommunicatis Vizeliacensibus communicarunt. (Circa. an. 1153.)[MANSI, Concil., XXI, 660.) Ex parte dilecti filii nostri Pontii Vizeliac. abbatis adversus archipresbyterum de Avalone, R. de Domiciaco, et I. de Chora presbyteros, gravem querelam accepimus, quod excommunicatis hominibus de Vizeliaco scienter communicare, et divinia officia celebrare ausu temerario praesumpserunt. Quia igitur tam gravem excessum irrequisitum et impunitum praetermittere non debemus: per praesentia tibi scripta mandamus, quatenus causam ipsam diligenter inquiras, et si rem ita inveniris, praedictum archipresbyterum et alios presbyteros ab officiis suis suspensos ad nostram praesentiam mittas, litteras vero quas episcopo Eduensi mittimus, per tuum certum et securum nuntium eidem facias praesentari.
DLIII. Privilegium pro ecclesia Sanctae Mariae de Capemberg (Anno 1153, Jan. 2.)[NIESERT, Munsterische Urkundens., II, 183.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis OTTONI praeposito Ecclesiae Sanctae Mariae de Capemberg ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, canonicam vitam professis, in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium et protectionis nostrae suffragium impertiri. Ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit. sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii Otto praeposite caeterique fratres in ecclesia Beatae Mariae de Capemberg ad Dei servitium congregati, vestris justis petitionibus clementer annuimus, et felicis memoriae papae Honorii praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, praefatam ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus; imprimis siquidem statuentes, ut ordo canonicus, qui secundum Dei timorem et beati Augustini Regulam, ibi, auctore Domino, institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona in terris, vineis, mancipiis, censibus, decimis, molendinis, aquis aquarumque decursibus, pratis, pascuis, nemoribus, campestribus, collibus, vallibus, aut quibuslibet aliis rebus, eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Capemberg, Curedo, Wisele, Wesheim, Werne, Hele, Alstede, Mengede, Nette, Hilbeke, Sorbecke, Langere, Wetmare, Stikelevic, curtem quae nuncupatur Velmede; et quidquid vobis Winemarus de jure suo rationabili dispositione concessit. Ex concessione quoque venerabilis fratris nostri Friderici Monasteriensis episcopi ecclesiam quae vocatur Werna, et ecclesiam quae nominatur Alnon; necnon decimam in praedicta ecclesia de Werna. Ad haec paci et quieti vestrae providere optantes, auctoritate apostolica inhibemus ut nulla ecclesiastica saecularisve persona, Capenberg et ejus ambitum vi vel fraude occupare, vel incastellare praesumat, aut religiosae conversationis viros exinde removere. Sed nec alicui fratrum vestrorum post factam ibi professionem liceat a loco ipso discedere, discedentem vero sine communium cautione litterarum nullus audeat retinere.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare; sed illibata omnia et integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate agnoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.Ego Gregorius presbyt. card. de S. Maria Trans Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus subsc. Ego Conradus Sabinensis episcopus ss. Ego Hincmarus Tusculanus episcopus ss. Ego Hugo Ostiensis episcopus ss. Ego Otto diac. card. S. Georgii ss. Ego Gregorius card. diacon. de Sancto Angelo ss. Ego Jacinthus diac. card. de Schola Graeca ss. Tiberis ss. Ego Humbaldus S. Praxedis presbyter card. ss. Ego Joannes de SS. Joanne et Paulo presbyt. card. ss.
Datum Laterani per manum Bosonis sanctae Romanae Ecclesiae scriptoris, IV Nonas Januarii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1152, pontificatus vero domni Eugenii papae III, anno VIII.
Plumbum ex sericis filis rubri coloris appendet.
DLIV. Hildensemensi ecclesiae, intercessore Raynaldo de Dassel praeposito abbatiam Ringelheimensem confirmat. (Anno 1153, Jan. 3.)[ Origines Guelficae, III, 440.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri BERNARDO episcopo, et dilectis filiis Hildensheymensibus, salutem et apostolicam benedictionem.
In eminenti Ecclesiae specula, disponente Domino, constituti, universarum Ecclesiarum proventibus exacta diligentia debemus intendere, et quae ad ipsas rationabiliter, Deo largiente, proveniunt, confirmatione scripti nostri eis et auctoritate apostolica, communire. Veniens ad apostolicae sedis nostramque praesentiam dilectus filius noster Reynoldus ecclesiae vestrae praepositus in audientia exposuit: quod illustris memoriae Conradus, quondam Romanorum rex, fulgore superni luminis illustratus, pro animae suae salute, abbatiam in Ringelheim liberam et quietam vobis, et per vos ecclesiae vestrae, et ab eo quod ipse ibi de consuetudine antecessorum videbatur habere, dimisit, ac ne quod ab eo exinde gestum est, procedente tempore, temeritate alicujus grassaretur, et successorum suorum quilibet de illa ecclesia vobis aut successoribus vestris injuriam irrogaret, aut aliquam ibi sub obtentu alicujus consuetudinis violenter exerceret, factum ipsum, curialium suorum et ministerialium illius ecclesiae, assistente consensu auctoritatis regiae munimine roboravit. Cum igitur id antefatus filius noster praepositus scripti nostri petiit assertione firmari, et nos petitioni ejus dignum duximus praebere consensum, et honori Ecclesiae vestrae diligentius providere; factum ipsum auctoritate sedis apostolicae confirmamus, et ratum futuris temporibus permanere sancimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hujus nostrae confirmationis paginam aliqua praesumptione infringere, vel huic facto ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus, se noverit incursurum.
Datum Laterani, III Nonas Januarii.
DLV. Ad Petrum Bituricensem archiepiscopum.--Mandat ut ecclesiam de Casa-Majori et res sacerdotis defuncti, male ablatas. restituat monasterio Sancti Dionysii. (Anno 1153, Jan. 8.)[D. BOUQUET, Recueil, t. XV, 476.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri PETRO Bituricensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Quando ab illis personis justitiae ordo confunditur et canonum decreta turbantur, quorum esse debent defensores, et quod in ecclesia Dei debent attentius emendare, contra ea ab eisdem praesumitur attentari, officii nostri debito convenimur, quod male gestum est, ita in statum debitum revocare, ut nec scandalum inde in ecclesia emergere, nec similis praesumptionis occasio debeat simplicioribus provenire. Veniens ergo ad nostram praesentiam dilectus filius noster Odo, abbas S. Dionysii, adversus tuam fraternitatem querelam in conspectu nostro deposuit, quod, postquam pro negotiis ecclesiae suae ad apostolicae sedis praesentiam venit, ecclesia sua de Casa-Majori eum non tam de justitia quam pro tuae voluntatis arbitrio spoliasti; sacerdos quoque ipsius ecclesiae, qui, quando in ea positus est, omnia quae posset ibi rationabiliter, Deo largiente, conquirere, eidem ecclesiae statuit concedenda, huic vitae subtracto, universa bona illius in tuos usus applicuisti. Super quo, si verum est, tanto magis admiramur, quanto et reverentiam nostram in hac causa neglectam, et canonicas sanctiones omissas, et rationis ordinem vidimus ex magna parte confusum. Porro quid sacerdotibus et quibuslibet praelatis ecclesiarum de dispositione suorum in obitu a sacris canonibus permittatur, tua prudentia, nisi fallimur, non ignorat. Quoniam igitur quod contra canones gestum est, eorumdem vigore debet in irritum revocari, per praesentia scripta fraternitati tuae mandamus quatenus si querela ejus veritate fulcitur, ecclesiam ipsam, et ea quae de rebus sacerdotis in servitio ejusdem ecclesiae conquisitis ad te devenerunt, servata charitate restituas, vel si ab alio ablata sunt, restitui facias: ut nec ipse adventum suum ad sedem apostolicam sibi fore sentiat detrimento, et tua fraternitas non videatur illas ecclesias quae ad jus B. Petri specialiter pertinent, et de ejus praecipue defensione consistunt, velle indebite aggravare; de aliis quoque malefactoribus suis in tua dioecesi consistentibus ita plenam eis facias justitiam, ut non cogantur ulterius pro defectu justitiae fatigari. Fraternitati [ leg. paternitati] mandamus quatenus fratri nostro S[tephano] Claromontensi episcopo ex parte nostra injungas ut fratri R. priori Montis-Firmini, pro eo quod promotioni ejus visus est obviasse, molestus nequaquam existat, et sicut non vult indignationem nostram incurrere, ita nec per se, nec per suos, pro illa causa ei vel suis ullam praesumat molestiam irrogare. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostrae constitutionis paginam infringere, vel ei temerario ausu aliquatenus contraire: si quis autem hoc attentaverit, indignationem Dei omnipotentis et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani, VI Idus Septembris.
DLVI. Bulla pro parthenone Sancti Salvatoris Ebroicensis. (Anno 1153, Jan. 23.)[ Gall. Christ. nov., Instr., XI, 134.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus HILARIAE abbatissae Sancti Salvatoris Ebroicarum ejusque sororibus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, etc. . . . .
Prudentibus virginibus quae sub habitu religionis, accensis lampadibus juxta Evangelicum verbum, paratas se exhibent cum sponso suo Jesu Christo intrare ad nuptias, apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eas a pio proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilectae in Christo filiae, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam in qua divino estis mancipatae famulatui, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesenti juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, vel aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis et his quae post vos successerint, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus vocabulis exprimenda: Ex dono comitis Ricardi duo molendina Ebroicis, unum annonarium, alterum tannetarium, cum terra quae pertinet ad eadem molendina; et decima molendinorum, censuum et vivarii de Trozcomitissae, et decima omnium reddituum et exituum totius forestae Ebroicensis, decimam mellis ipsius forestae, venationis et denariorum de Essartis quae fient in ipsa foresta; et quidquid demum comes habeat Asneriis in dominio suo, exceptis feodis militum, et bosco et aqua. In aqua tamen dedit piscationem quae a vulgo dicitur Croignum Clavillae, terram ad dimidiam carrucam, Hundovillam, et quidquid ad eam pertinet, et moltam de Daubolo, et Escauvilla Gravigneii, decimam molendinorum et totius dominii comitis, praeter decimam bladi apud Guitebuet; decimam dominii ejusdem comitis, lanae scilicet, caseorum et ceriarum quae ibi fiunt: apud Albam-viam decimam lanae, caseorum, telonei, census et omnium reddituum in denariis, octo hospites et terram ad dimidiam carrucam: apud Bavent, centum solidos, ultra Sequanam decimam omnium reddituum et exituum quicunque fuerint forestarum de Tractu, Cravenchon et Caudebec, et decimam molendinorum de Maisnil et de Cravenchon: apud Dourenc, decimam molendinorum telonei, census burgensium et estoblagii porcorum, et herbagii ovium quas habent burgenses, et duas garbas hortorum burgensium, lini, cannabis et cujuslibet alterius rei; decimam quoque de terra quae vocatur Troz-comitis, et duas garbas de terra rusticorum, et duas garbas de Essartis. Ex dono comitis Guillelmi sex marcas argenti in Anglia, quas prior et monachi de Nogento super Andelam debent vobis annuatim exsolvere. Ex dono comitis Amaurici, ferias Sancti Leodegarii Ebroicis, et decimam de porcariis suis de Guaz forestarum, et totam decimam terrarum veterum et novellarum quae pertinent ad Guaz forestarum de Tractu, et Cravenchon, et Caudebec; decimam quoque de Haia de Lentot de omnibus illis quae decimantur. Ex dono Anschetilly de Autolio, molendinum de Albavia, et vineam unam, et duos hospites in Fovilla; ex Helmaci, de Autolio aquam de Gravigneio, ex dono Richardi filii Herluini decimam molendinorum de Garenis, decimam Sancti Andreae ex dono Osennae; concessu Radulphi filii Othonis, duos burgenses in vico Sancti Taurini, quietos ab omni consuetudine; in episcopatu Ebroicensi, omnes ecclesias et decimam bladi forestae Ebroicarum; ecclesiam S. Jacobi de Essartis, cum decima de bosco et plano; ecclesiam de Caugeio, cum decima et triginta acras terrae in eadem villa; ecclesiam de Guichenvilla cum decima; decimam de Buissondroelini et de Folmuchon; ecclesiam de Nova-villa cum decima, et triginta acras terrae in eadem villa, ecclesiam de Ferreriis cum decima; ecclesiam de Lacella cum decima, et terram ibi ad dimidiam carrucam et hospites quos ibidem habetis; ecclesiam de Boore cum eo jure quod competit vobis de decima ipsius ecclesiae in episcopatu Luxoviensi; ecclesiam de Boisseio, cum decima ipsius villae et sexaginta acras terrae in eadem villa; decimam de Lambervilla ex dono uxoris Wauchelini de suo patrimonio, medietatem villae quae dicitur Capelle, jus quod habetis in ecclesia ejusdem villae. In episcopatu Carnotensi, ex dono Amaurici de Domorotunda, dimidiam villam de Orviller. Praeterea quoniam supradictus comes Richardus immunitatem quam habebant servientes de mensa sua servientibus vestris pro suae animae salute concessit, et ecclesiam vestram ab omni sua et successorum suorum consuetudine ac gravamine liberam reddidit et quietam, datisque feriis quae fiunt in Annuntiatione Dominica in atrio ecclesiae Beatae Mariae bonae memoriae Guillelmo tunc Ebroicensi episcopo, animarum cura tantum ei et ejus successoribus reservata, omni pravae consuetudini eam et exactioni episcopali exemit, nos etiam id auctoritate apostolica confirmamus, et futuris temporibus inconcussum permanere decernimus.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant, amen, amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego W. presbyter cardinalis ecclesiae Lateranensis. Ego Hubaldus presbyter cardinalis tituli S. Praxedis. Ego Manfredus presbyter cardinalis tituli S. Sabinae. Ego Aribertus presbyter cardinalis tituli Sanctae Anastasiae. Ego Rolandus presbyter cardinalis tituli Sancti Marci. Ego Conradus Sabinensis episcopus. Ego Ismarus Tusculanus episcopus. Ego Hugo Ostiensis episcopus. Ego Odo diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum. Ego Gregorius diaconus cardinalis S. Angeli. Ego Guido diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu. Ego Jacinthus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Cosmedin. Ego Joannes diaconus cardinalis Sanctorum Georgii et Bacchi. Ego Gerardus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Via Lata.
Datum Laterani per manum Bosonis S. Romanae Ecclesiae scriptoris, X Kal. Februarii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1152, pontificatus vero domni Eugenii papae III anno octavo.
DLVII. Ad Henricum Eduensem episcopum.--Increpat quod infestus sit Vizeliacensi coenobio. (Anno 1153, Jan. 27.)[MANSI, Concil., XX, 658.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HENRICO Eduensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Quod apostolicae benedictionis te participem facimus, non ex tuis meritis, sed de apostolicae sedis benignitate procedit. Sicut enim pro certo nobis a compluribus significatum est, omnes molestiae atque vexationes, quas dilecto filio nostro Pontio abbati Vizeliacenses burgenses ipsius villae ausu nefario praesumpserunt, per instinctum et incitationem tuam habuerunt exordium: et eos in tanta nequitia contra Deum, et contra commissum tibi episcopale officium, et animae tuae salutem, fovere, ac manutenere non times. Dicetis namque quod et eisdem burgensibus excommunicatis communicare praesumas, et ad divina officia eos tu ipse admittas, atque presbyteris tuis divina eis officia celebrari permittas atque praecipias. Quia ergo tam gravem et immoderatum excessum impunitum praetermittere nec possumus, nec debemus, per praesentia tibi scripta mandamus, quatenus proxima beati Lucae festivitate tam pro terminanda controversia quae inter te et praedictum abbatem agitatur, quam pro his, ad nostram praesentiam occasione seposita venias, super contrarietatibus, quas ipsi abbati diceris intulisse, nobis sufficienter respondere paratus. Interim vero eidem abbati nullam perturbationem seu molestiam quibuslibet modis inferre praesumas: sollicite cavens, ut supradictorum excommunicatorum, vel interdictorum nullus a te, vel a tuis presbyteris ad divina suscipiatur officia, sed ad quemcunque locum parochiae tuae aliquis devenerit, donec praesens fuerit, nullus ibi divina officia praesumat celebrare. Quod si, statuto termino, ad nos venire neglexeris, aut haec vel alia quae ad praedictorum vindictam burgensium a nobis seu fratribus nostris statuta sunt praesumpsisti, vel praesumpseris violare; pro certo cognoscas, et causam ipsam processum dictante justitia recepturam, et te officii tui periculum incursurum.
Datum Laterani, VI Kal. Febr.
DLVIII. Privilegium pro Ecclesia Atrebatensi. (Anno 1153, Febr. 5.)[BALUZ., Miscell. ed. Luc., II, 170.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GODESCALCO Atrebatensi episcopo ejusque successoribus canonice subtituendis, in perpetuum.
Officii nostri nos hortatur auctoritas pro Ecclesiarum statu satagere et earum quieti et utilitati salubriter auxiliante Domino providere. Dignum namque et honestati conveniens esse dignoscitur ut qui ad Ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas et a pravorum hominum nequitia tueamur et beati Petri atque apostolicae sedis patrocinio muniamus. Proinde, venerabilis frater in Christo Godescalce episcope, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam Atrebatensem Ecclesiam, cui Deo auctore, praeesse dignosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et apostolicae sedis privilegio communimus. Ad exemplar igitur praedecessorum nostrorum felicis memoriae Urbani, Paschalis, Gelasii, Calixti, et Innocentii Romanorum pontificum ejusdem Ecclesiae episcopalem dignitatem sicut hodie est praesentis scripti pagina roborantes, statuimus ut quidquid praedictae Ecclesiae beatus Remigius contulit, videlicet Orcos et Sambucetum, quaecunque etiam eadem Ecclesia juste et legitime possidet aut in futurum poterit adipisci, tibi tuisque successoribus confirmamus. In quibus haec propriis nominibus adnotanda subjunximus: Archidiaconias duas, Atrebatensem scilicet et aliam quae Obstrevandensis dicitur. Illos etiam limites inter Atrebatensem et Cameracensem Ecclesias esse sancimus quos antiquitus fuisse vel scriptorum monumentis vel territoriorum divisione vel certis aliquibus indiciis constat, ut annuente Deo Ecclesiarum pax nulla occasione turbetur, et quae pro fidelium salute statuta sunt perenni tempore inconvulsa stabilitate persistant. Abbatias quoque infra Atrebatensis episcopatus limites sitas, videlicet S. Petri Hasnoniensis, Sancti Salvatoris Aquicinensis, Sancti Vindiciani de Monte Sancti Eligii, Sanctae Ragenfredis de Domniaco, Sanctae Rictrudis Marcianensis, Sanctae Mariae de Strumo cum caeteris infra praefatos limites sitis, et monasterium Sancti Praejecti de Bethunia tibi tuisque successoribus subjectas esse et earum abbates vel abbatissas canonice obedire praecipimus. Abbas vero Sancti Vedasti de Nobiliaco et successores tibi tuisque successoribus obedientiam manu promittant, et de his quae ab Atrebatensi Ecclesia possidere noscuntur debitam reverentiam et subjectionem exhibeant. Partem decaniae de Vals, quae infra limites Atrebatensis territorii sita est, ecclesias scilicet de Bajoncourt, de Vallibus, de Migerol, de Chaom, de Brodovilla, de Caxenignicuth, de Sarving, de Halcurth, de Schulsa, de Hailcourt cum appendiciis earum. Porro ad victam et ad mensam episcopi Atrebatensis altaria de Avions, de Culcis, de Menricourt, et altare Sancti Martini de Hennino Rainardi, necnon et Mareolum cum silva, terra, aqua, molendinis, furno, hospitibus, et cum omni districto totius villae et molendinis de Schenfolt, et molendinum aliud cum duobus furnis et cambo et hospitibus infra Atrebatum, et terras, vivarium de Bronnis. Quae omnia, quia praedecessor tuus recolendae memoriae Alvisus episcopus in vita sua noscitur tenuisse tibi nihilominus confirmamus. Altare insuper de Monci, Gamapis, altare Sancti Martini, altare de Atluth cum appendiciis suis, Vulpi, Wlgeval, altare de Raincourth cum appendiciis suis, altare de Miralmont et Sanctae Mariae de Postumviller, de Bagunils, de Bulgy, Hangra, Ruyth, Berry, Cornay, Bruay, Hesdinvil, Camblin, Maresch, Hanubiis, Tungry, Herlu, Obertio, Harmenteriis, Salty, Belona, Carency, Novavilla; altare de Athis in Ostrevando Syrici, et ecclesiam de Berberiis cum appendiciis suis. Praeterea custodiam Atrebatensis ecclesiae et reditus ad ipsam et ad luminaria ejusdem ecclesiae pertinentes, scilicet altare de Curcelles, Gummicurt, Hervilert, et altare de Vimi tuis usibus et domesticae necessitati confirmamus.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione atque sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendare curaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.Ego Aribertus presbyter cardinalis tituli Sanctae Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Conradus Sabinensis episcopus subscripsi. Ego Ymarus Tusculanus episcopus subscripsi. Ego Hugo Ostiensis episcopus subscripsi. Ego Gregorius presbyter cardinalis tituli Calixti subscripsi. Ego Hubaldus presbyter cardinalis tituli Sanctae Praxedis subscripsi. Anastasiae subscripsi. Ego Bernardus presbyter cardinalis tituli Sancti Clementis subscripsi. Ego Octavianus presbyter cardinalis tituli Sanctae Caeciliae subscripsi. Ego Rolandus presbyter cardinalis tituli Sancti Marci subscripsi. Ego Gerardus presbyter cardinalis tituli Sancti Stephani in Coelio monte subscripsi. Ego Joannes Paparo presbyter cardinalis tituli Sancti Laurentii in Lucina subscripsi. Ego Joannes presbyter cardinalis tituli Sanctorum Petri et Pauli subscripsi. Ego . . . . . . Ego Oddo diaconus cardinalis tituli Sancti Georgii subscripsi. Ego Gregorius diaconus cardinalis tituli Sancti Angeli subscripsi. Ego Guido diaconus cardinalis tituli Sanctae Mariae in Porticu subscripsi. Ego Joannes diaconus cardinalis tituli Sanctorum Sergii et Bacchi subscripsi. Ego Gerardus diaconus cardinalis tituli Sanctae Mariae in Via Lata subscripsi. Ego Odo diaconus cardinalis tituli Sancti Nicolai in Carcere Tulliano subscripsi. Ego Bernardus diaconus cardinalis tituli Sanctorum Cosmae et Damiani subscripsi.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, per manum Bosonis, S. R. E. scriptoris, Nonis Februarii, indictione XV, anno Incarnationis Dominicae 1152, pontificatus vero domni Eugenii papae III anno octavo.
DLIX. Canonicos Atrebatenses ad tuenda officia ecclesiastica hortatur. (Anno 1153, Febr. 5.)[BALUZ., Miscell. ed. Luc., II, 170.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis Atrebatensis Ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem.
Sicut mater carnalis a propriis filiis quos studuit enutrire sustentari desiderat, sic mater spiritualis Ecclesia ab his quibus pro sua facultate necessaria subministrat servitium debitum instanter expostulat, nec illis suum beneficium libenter impendit qui debitum ipsi servitium subtrahunt. Non enim rationi debitum volunt exsolvere qui panem Ecclesiae in otio manducantes desident, et se ab ejus servitio non certa et rationabili occasione absentant. Et quoniam inter vos quosdam esse audivimus qui cum de altario commissae vobis Ecclesiae vivant, ipsi nolunt Ecclesiae deservire, imo non certa nec rationabili causa intercedente, in periculum animarum suarum, ab Ecclesiae vestrae obsequio se subtrahunt, per praesentia scripta vobis mandamus quatenus, nisi certa et rationabili causa se occasio aliquando ingerat, ita sitis in servitio Ecclesiae assidui ut praedicta Ecclesia debito servitio non fraudetur. Quod si aliquis vestrum, nisi evidenti et honesta causa interveniente, in servitio Ecclesiae vestrae laborare forte noluerit, quoniam scriptum est ut qui non laborat non manducet, scire vos volumus quia sententiam quam venerabilis frater noster Godescalcus episcopus vester consilio sanioris partis vestri capituli in ipsum canonice promulgare voluerit nos, Deo auctore, firmam et ratam habebimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Nonis Februarii.
DLX. Ad clerum et populum Atrebatensem.--Sententiam quam episcopus illorum in haereticos dioecesis suae feret, se in antecessum probare significat, cui et ipsi ut pareant edicit. (Anno 1153, Febr. 5.)[MANSI, Concil., XXI, 689.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis clero et populo Atrebatensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Quando inter praelatos atque subjectos tanta est unio charitatis, quod et praelati subjectis quae salubria sunt sollicita attentione prospiciunt, et subjecti praelatis se in omni obedientia et humilitate submittunt, tunc Ecclesia Dei procul dubio suo cursu dirigitur et tranquilla pace atque jucunditate laetatur. Venientem itaque ad apostolicae sedis clementiam venerabilem fratrem nostrum Godescalcum episcopum vestrum debita benignitate recepimus, et quandiu inter nos commoratus est, inter fratres et coepiscopos nostros ipsum praecipue pro suae honestatis reverentia fraterna charitate tractavimus. Et quoniam de statu commissae sibi Ecclesiae quaedam ad nostram audientiam pervenerant, quae nec nos nec eum in requisitione sui et in correctione negligentes esse permittunt, viva ei voce injunximus ut ad eorum emendationem et conservandam in eadem Ecclesia honestatem et religionem ita promptus et districtus existat, ut et in his ipsum suum officium complevisse appareat, et animum nostrum ulterius nulla exinde sinistra fama perturbet. Inter caetera enim idem frater nobis suggessit, quod non sine grandi gemitu nostri cordis referimus. Nuntiavit siquidem nobis, quod adeo quorumdam pravorum in commissa sibi ecclesia malitia creverit, ut haereticae sint pravitatis laqueo irretiti; qui etiam non verentur cum quibusdam aliis tendiculas haereticorum extendere, ut suae perditionis plures socios habeant, et se cum multorum animis condemnent. Sane illis ecclesiasticae severitatis rigor est districtius opponendus. Et ideo sententiam quam in eos praedictus frater noster episcopus vester religiosorum virorum consilio promulgaverit, nos, auctore Deo, ratam habebimus, et ut ipsam firmiter observetis vobis omnino injungimus. Quia igitur, sicut idem frater noster a nobis et de cura commissi sibi gregis et de imminentia sui officii fuit propensius exhortandus, ita vos ad ipsius obedientiam et venerationem nostrarum litterarum estis admonitionibus exhortandi; eumdem fratrem nostrum ad Ecclesiam suam et ad vos cum sedis apostolicae ac litterarum nostrarum prosecutione, ducente Domino, remeantem universitati vestrae duximus attentius commendandum, per praesentia vobis scripta mandantes, quatenus eum reverenter et honeste recipiatis et filialem ei reverentiam et honorem jugiter exhibentes, tam de his quae supradicta sunt, quam de aliis quae in vobis fuerint corrigenda, humiliter salubribus praeceptis ejus obediatis; quatenus et ipse pro impenso vobis gubernationis officio perpetuae coronam gloriae valeat, Domino donante, percipere, et vos obedientiae merito ad gaudia aeternae felicitatis possitis cum eo pariter introire.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Nonis Februarii.
DLXI. Ad sanctimoniales Dyniacenses.--Significat earum reformationem Atrebatensi episcopo se demandasse. (Anno 1153, Febr. 5.)[ Ibid., 688.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, sanctimonialibus Dyniacensibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Quod vos apostolicae benedictionis alloquio salutamus, non ex vestris meritis fieri, sed ex apostolicae sedis consueta benignitate credatis. Non enim de conversatione vestra nobis talia referuntur, quae nostrum animum incitent ut vobis apostolicae benedictionis gratiam conferamus, quoniam, sicut relatione quorumdam audivimus, ita laxis habenis post vestra desideria curritis, ut vestri voti memoria videatur a vobis penitus excidisse, et videamini retrorsum abire, cum ad anteriora deberetis totis viribus anhelare. Sane charitatis igniculus, qui fomes et nutrimentum honestatis esse dignoscitur, peccatis exigentibus, adeo in vobis refriguit, quod monasterium vestrum tam in spiritualibus quam etiam in temporalibus est plurimum imminutum. Nos igitur, quoniam statum vestrum in melius cupimus, auxiliante Domino, reformari, venerabili fratri nostro Godescalco Atrebatensi episcopo, de cujus utique honestate atque religione confidimus, quoniam in his plenius instructus esse dignoscitur, dedimus in mandatis, ut gratam Deo religionem in vobis studeat reformare, et monasterium vestrum ad frugem melioris vitae reducere. Ideoque per praesentia vobis scripta mandamus atque praecipimus, quatenus in his quae ad emendationem vitae vestrae et correctionem monasticae disciplinae spectaverint, supradicto fratri nostro humilitate debita pareatis, et ipsius monita et salubria mandata benigne suscipiatis, et irrefragabiliter observetis; scientes quia si de caetero salubribus monitis ipsius contempseritis obedire, nos sententiam, quam propter hoc in vos ipse dictaverit, auctore Deo, ratam habebimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Nonis Februarii.
DLXII. Ad Duacenses.--Ut obsequium debitum episcopo Atrebatensi praestent. (Anno 1153, Febr. 5.)[ Ibid. ]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis hominibus majoribus et minoribus Duacensibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum universalis Ecclesiae sit nobis cura commissa, oportet nos omnium sollicitudinem gerere, et filios ipsius qui a semita rectitudinis deviare noscuntur, ad viam veritatis attentius revocare. Venientis siquidem ad nostram praesentiam venerabilis fratris nostri Godescalci Atrebatensis episcopi narratione accepimus, quod debitam reverentiam sicut patri et episcopo vestro ipsi exhibere non vultis, et cum aliquam culpam committitis, ab eo vocati ad ipsum venire ausu temerario recusatis; imo cujusdam vestrae institutionis occasione, cum vestro debueratis capiti unanimiter adhaerere, ipsum caput relinquitis, et ab eo separari nitimini, sine quo nequaquam vivere potestis. Sine capite namque membra vegetari non possunt, etiamsi alicujus capitis membra esse forte ab aliquibus videantur. Membra itaque suo debent capiti adhaerere, a quo et vitam recipiunt, et sine quo vivere nullatenus possunt. Ut autem vos doctrinam salutis a capite vestro percipere valeatis, ut etiam vestrum caput de impensa vobis doctrina possit praemium obtinere, universitati vestrae per praesentia scripta mandamus, et mandando injungimus quatenus supradicto fratri nostro sicut patri et animarum vestrarum episcopo debitam reverentiam et obedientiam deferatis; et ad ipsum, cum pro corrigendis excessibus fueritis evocati, accedere nullatenus contemnatis; scientes quia si aliquis vestrum ipsi contumax et rebellis exstiterit, et ab eo vocatus ejus praesentiam adire contempserit, sententiam, quam idem frater noster propter hoc dictaverit in eum, nos auctore Deo ratam et firmam habebimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Nonis Februarii.
DLXIII. Theodoricum comitem Flandrensem hortatur ut Godescalco, episcopo Atrebatensi, homines villae Mareoli restituat. (Anno 1153, Febr. 5.)[BALUZ., Miscel., ed Luc., II, 171.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio suo nobili viro THEODORICO comiti Flandrensi salutem et apostolicam benedictionem.
Sicut qui concessa sibi a Domino potestate rationabiliter utitur, praemium sine dubio consequetur, sic e converso qui acceptae potestatis occasione rationi contrarium operatur, poenam non modicam sustinebit. Venientis siquidem ad apostolorum limina et nostram praesentiam venerabilis fratris nostri Godescalci Atrebatensis episcopi conquestionem accepimus quod in villa sua quae vocatur Mareolum plurima ipsi gravamina inferas et ipsius villae homines contra justitiam et ejusdem fratris nostri voluntatem in propria terra retineas. Sane tu cum plurimas villas ac villicos habeas, res alienas, et tui episcopi maxime, non deberes auferre, et ipsum tam graviter et injuste offendere quem deberes sicut patrem filiali devotione diligere et ab aliorum inquietationibus propensius defensare. Ad hoc siquidem est a Domino tibi temporalis collata potestas ut in terra tuae provisioni commissa justitiam serves et facientes injustitiam freno coerceas aequitatis. Caeterum nisi tua nobilitas in se ipsa justitiae semitam servare voluerit, nisi duxerit et a rerum Ecclesiae inquietatione et iniusta occupatione desistere, unde in districto examine praemium comparasse debuerat, inde sibi supplicium procul dubio inveniet praeparatum. Et quoniam ejusdem fratris nostri oppressiones atque gravamina salva conscientia pati non possumus, et te de caetero contra ipsum (defensare) nolumus, per apostolica tibi scripta mandamus et mandando injungimus quatenus saepedicto fratri nostro subsides suos restituas et nullam ipsi de caetero super hoc molestiam inferas. Quod si facere forte nolueris, scire te volumus quoniam venerabili fratri nostro Samsoni Remensi archiepiscopo dedimus in mandatis ut tam in personam quam in terram tuam districtius tantam praesumptionem studeat vindicare.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Nonis Februarii.
DLXIV. Ad Sibyllam Flandrorum comitissam.--Ut conjugem comitem ab injuriis in Godescalcum episcopum Atrebatensem dehortetur. (Anno 1153, Febr. 5.)[ Ibid. ]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectae in Christo filiae SIBYLLAE Flandrorum comitissae, salutem et apostolicam benedictionem.
Quoniam, dilecta in Domino filia, devotionem tuam in his quae ad Dominum pertinent credimus esse sollicitam, idcirco apostolicis te litteris duximus honorare et ad venerabilis fratris nostri Godescalci Atrebatensis episcopi auxilium in animae tuae ac viri tui salutem propensius incitare. Si enim idem frater noster a viri tui oppressione tua fuerit industria liberatus, ex hoc ipso praemium duplicatum recipies; quoniam et tuam animam, quae utique eodem peccato tenetur, cum possis et negligas obviare, a laqueo diaboli eripere studuisti. Scriptum namque est: Mulier diligens corona est viri sui. Profecto, sicut ex supradicti fratris nostri conquestione accepimus, in una sua villa sola quam habet, vir tuus ipsum multipliciter inquietat, et homines subsides videlicet ipsius de villa eadem ipsi contra justitiam et per violentiam aufert. Nos ergo, quoniam de tua devotione, prudentia et discretione confidimus, praesentibus litteris nobilitati tuae mandamus, quatenus virum prudenter commoneas, ut a supradicti fratris nostri inquietatione desistat et homines suos quos retinet ipsi restituat. Non enim hominis sunt, sed Dei et Ecclesiae ipsius sunt illa quae ipse fratri nostro abstulisse dignoscitur. Ideo, nisi ea restituere forte voluerit, nos venerabili fratri nostro Samsoni Remensi archiepiscopo dedimus in mandatis ut tam in personam quam in terram ipsius tantam malitiam districtius studeat vindicare.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Nonis Februarii.
DLXV. Ad Samsonem Remensem archiepiscopum.--Ut Theodoricum Flandriae comitem retrahat a damnis in episcopatum Atrebatensem inferendis, et non desistentem ipsum et terram ejus puniat. (Anno 1153, Febr.)[MANSI, Concil., XXI, 687.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri SAMSONI Remensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Ratio persuadet et fraternae debitum charitatis nos compellit omnibus et maxime fratribus nostris episcopis benignum solatium ministrare. Veniens siquidem ad nostram praesentiam venerabilis frater noster Godescalcus, Atrebatensis episcopus, adversus nobilem virum Theodoricum, Flandriae comitem, in auribus nostris querelam deposuit, quod homines suos in villa quae Mareolum dicitur ipsi contra justitiam auferat, et jam saepius requisitus, a sua non velit praesumptione desistere. Super quo eidem comiti et litteras direximus, et tuam fraternitatem, ut ipsum a praedicti fratris nostri inquietatione cessare commoneas, attentius duximus incitare. Per praesentia itaque scripta fraternitati tuae mandamus, quatenus, si supradictus comes a te commonitus memorato fratri nostro suos homines reddere noluerit, et ab ipsius infestatione desistere, tam in personam quam in terram ejusdem comitis tantam praesumptionem attentius studeas vindicare. Praeterea, quoniam, sicut ex ipsius fratris nostri narratione nobis innotuit, ipsum pro tui officii debito diligas et honores, gratum nobis est, et ut de caetero pro beati Petri et nostra reverentia charitatis affectu eumdem fratrem nostrum propensius diligas quamplurimum tuam fraternitatem rogamus.
DLXVI. Ad Guerricum abbatem S. Vedasti.--Hortatur ut Godescalco episcopo Atrebatensi obediat, solidosque decem pro Botelgeria solvat. (Anno 1153, Febr.)[BALUZ., Miscell. ed. Luc., II, 169.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GUERRICO abbati Sancti Vedasti, salutem et apostolicam benedictionem.
Ordo rationis expostulat et justitiae deposcit integritas ut sic nostra jura studeamus inconcussa servare quod fratribus nostris episcopis suam justitiam nullatenus videamur auferre. Eapropter, juxta quod praedecessor noster bonae memoriae Innocentius papa praedecessori tuo mandasse dignoscitur, et nos devotioni tuae mandando praecipimus quatenus venerabili fratri Godescalco Atrebatensi episcopo obedientiam tuam promittas, et de his quae ab Atrebatensi Ecclesia possidere dignosceris debitam reverentiam et subjectionem exhibeas. Praeterea idem frater noster conquestus est quod decem solidos, quos praedecessor tuus pro Botelgeria singulis annis supradicti fratris nostri praedecessori exsolvisse noscitur, ipsi contra justitiam auferas. Ideo per praesentium tibi auctoritatem mandamus quatenus, si verum est quod nobis proposuit supradictus, eidem fratri nostro cum integritate restituas.
DLXVII Ecclesiae Verdensis protectionem suscipit possessionesque ac privilegia confirmat, petente Hermanno episcopo. (Anno 1153, Febr. 6, Romae ap. S. Petrum.) [Ineditum.--Vide JAFFÉ, Regesta Rom. pont., p. 651.] DLXVIII. Ad Wibaldum abbatem.--Suos ad Fridericum imperatorem legatos ei commendat. (Anno 1153, Febr. 8.)[MARTEN., Ampl. Collect., II, 558.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio suo WIBALDO Stabulensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
De quorum devotione ac sincera charitate amplius confidimus, ea quae ad honorem Dei et Ecclesiae atque regni promovenda et dirigenda sunt, securius commendamus. Inde est, quod dilectos filios nostros B. Sancti Clementis presbyterum et G. Sancti Angeli diaconum cardinalem, sapientes siquidem et honestos viros quos ad charissimi filii nostri Friderici illustris Romanorum regis praesentiam de nostro latere delegamus, dilectioni tuae duximus attentius commendandos, per praesentia scripta mandantes, quatenus eos honeste suscipias, honeste pertractes, et in exsequendis et perficiendis, quae cum praedicto filio nostro eis tractanda et disponenda commisimus, pro beati Petri et nostra reverentia eis diligenter assistas, ut de studio et labore tuo Ecclesiae Dei honor et regno augmentum, Domino largiente, proveniat, et nos tibi gratias agere debeamus.
Datum Romae, VI Idus Febr.
DLXIX. Ad Bernardum archiepiscopum Tarraconensem.--Rursus praecipit ut Toletano archiepiscopo pareat. (Anno 1153, Febr. 9.)[MANSI, Concil., XXI, 675.] Divinae majestatis elementiam et superni cognitoris sinceritatem, qui judex est constitutus offendit, si pro cujuslibet gloria, vel personarum acceptione, sive humilitate, justitiam deserat. Aequa enim sunt libramina justitiae. Et nos in eminenti sedis apostolicae specula, disponente Domino, constituti, Christi legatione fungentes, majoribus et minoribus, et sapientibus et insipientibus, in suo jure debitores existimus. Memores siquidem sumus, quod jam secundo per apostolicam tibi sententiam mandavimus, ut Toletano archiepiscopo tanquam primati tuo humilitate debita obedires: vel, si aliquam contra hunc justitiam habere confideres, in Pascha proxime praeterito, per te vel per sufficientes responsales tuos, praedicto fratri nostro Toletano archiepiscopo, vel ejus nuntiis, in nostra praesentia super iis responderes. Tu vero neutrum ex iis, unde plurimum admiramur, usque modo effectui mancipare curasti. Quia igitur a sua querimonia Ecclesia Toletana non desistit, et nos in sua ei justitia deesse non possumus, nec debemus: per iterata tibi scripta mandamus, et mandando praecipimus, quatenus venerabilem fratrem nostrum Ildefonsum ipsius Ecclesiae archiepiscopum, primatem tuum dilatione seposita recognoscas, et debitam ei obedientiam deferas; vel proxima Dominicae Resurrectionis solemnitate, sufficientes responsales tuos ad praesentiam nostram, remota occasione, transmittas. Quod si neglexeris, ex tunc praedictam Ecclesiam sua defraudari justitia, parante Domino, minime patiemur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, V Idus Febr
DLXX DLXXI. Ad Joannem Toletanum archiepiscopum.--Confirmat primatum Toletanum. (Anno 1153, Febr. 13.)[MANSI, Concil., XXI, 670.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri JOANNI Toletano archiepiscopo, ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum.
Potestatem ligandi atque absolvendi in coelo et in terra, B. Petro, ejusque successoribus, auctore Domino, principaliter traditam, illis ecclesia verbis agnoscit, quibus Petrum est idem Dominus allocutus: Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis, et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI). Ipsi quoque et propriae firmatio, et alienae fidei confirmatio, ab eodem Deo paratur, cum ad eum dicitur: Rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII). Oportet ergo nos, qui licet indigni B. Petri residemus in loco, prout divina nobis clementia scire et posse donaverit, prava corrigere, recta firmare, et in omni Ecclesia sic ad aeterni arbitrium judicis disponenda disponere, ut de vultu ejus judicium nostrum prodeat, et oculi nostri videant aequitatem (Psal. XVI).
Tuis itaque, dilecte in Christo frater Joannes archiepiscope, justis postulationibus gratum impertimur assensum, et praedecessorum nostrorum Honorii, Lucii, Romanorum pontificum felicis memoriae vestigiis inhaerentes, per praesentis privilegii paginam sedis apostolicae auctoritate statuimus, ut per universa Hispaniarum regna primatus obtineas dignitatem. Pallio itaque a sede apostolica tuae charitati concesso in missarum celebrationibus, uti debebis tantum in praecipuis festivitatibus; tribus videlicet diebus in Natali Domini, in Epiphania, Hypapanton [Hypapante], Coena Domini, Sabbato sancto, tribus diebus in Pascha, in Ascensione, Pentecoste; in solemnitatibus B. Mariae, S. quoque Michaelis, et S. Joannis Baptistae; in omnibus natalitiis apostolorum, et eorum martyrum quorum pignora in vestra ecclesia requiescunt; S. quoque Martini et Idelphonsi confessorum, et omnium commemoratione Sanctorum; in consecrationibus ecclesiarum, episcoporum et clericorum; in annuo consecrationis tuae die, et in natali etiam SS. Isidori et Leandri.
Primatem te universi praesules Hispaniarum respicient, et ad te, si quid inter eos quaestione dignum exortum fuerit, referent, salva tamen in omnibus sedis apostolicae auctoritate. Sane Toletanam Ecclesiam praesentis privilegii stabilitate munimus, Complutensem ei parochiam cum terminis suis, necnon ecclesias omnes, quas jure proprio antiquitus possedisse cognoscitur, confirmantes: episcopales praeterea sedes, Oxomam, Segoviam, Saguntum, Palentiam, eidem Toletanae Ecclesiae tanquam metropoli subditas esse decernimus. Reliquas vero, quae antiquis temporibus ei subjacebant, cum Dominus omnipotens Christianorum restituerit potestati, suae dignatione misericordiae, ad caput proprium referendas decreti hujus auctoritate sancimus. Porro illarum dioeceses civitatum, quae Saracensis invadentibus, metropolitanos proprios amiserunt, eo tenore vestrae subjicimus ditioni; ut quoad sine propriis exstiterint metropolitanis, tibi ut proprio debeant subjacere. Si quae autem metropoles in statum fuerint proprium restitutae, suo quaeque dioecesis metropolitano restituatur; ut sub proprii regimine pastoris super divini collatione beneficii glorietur. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc.
Datum Romae apud S. Petrum, per manus S. R. E. scriptoris, Idibus Febr., indict. I, Incarnat. Dominicae anno 1152, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno VIII.
DLXXII. Ad Hispaniorum episcopos.--Ut Toletano archiep. tanquam primati obediant. (Anno 1153, Febr. 13.)[ Ibid., 675.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus episcopis et archiepiscopis per Hispaniam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Apostolicae sedis clementia singulis Ecclesiis et ecclesiasticis personis suam servare dignitatem et justitiam consuevit. Unde nos, quorum praecipue interest ecclesiarum omnium curam gerere, venientem ad nos venerabilem fratrem nostrum Ildefonsum [Joannem] Toletanum archiepiscopum benigne recepimus, et inspectis praedecessorum nostrorum privilegiis, primatus dignitatem per universa Hispaniarum regna, juxta eorumdem privilegiorum tenorem, ei confirmavimus. Ipsum itaque cum gratia sedis apostolicae et litterarum nostrarum prosecutione ad sedem propriam remittentes, universitati vestrae praecipiendo mandamus, quatenus eidem tanquam primati vestro absque ulla contradictione canonicam obedientiam et debitam reverentiam exhibere curetis. Dignum namque est, ut qui multis laetatur praeesse subditis, nullatenus suis erubescat subesse praelatis.
Datum Romae, apud S. Petrum, Idibus Februarii.
DLXXIII Monasterium Elwangense tuendum suscipit ejusque privilegia ac possessiones confirmat. (Anno 1153, Febr. 19.--Romae, apud S. Petrum.) [KHAM, Hier. Aug, II, 32.] DLXXIV. Ad Hu. decanum et canonicos Tullenses.--Ne S. Deodati canonicus, qui in morbum implicatus, nec sui compos « religiosae vitae » sponsionem fecerit, ad persolvendam fidem cogatur. (Anno 1153, Febr. 19.)[MABILL., Annal. Bened., VI, 523.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, HU. decano et canonicis Tullensis Ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem.
Veniens ad apostolicam sedem lator praesentium J. ecclesiae Sancti Deodati canonicus in audientia nostra exposuit, quod A. decanus suus . . . . eum ad religiosam vitam propter hoc debere transire contendit, quoniam ipsum aegritudine laborantem asserit hoc in sua praesentia promisisse. Iste vero firmiter asseverat quia se hoc promisisse non recordatur; vel, si promisit, ita erat, ut ipse asserit, a proprio sensu alienatus, ut quod ageret prae nimia aegritudine ignoraret, et neque tonsus est, neque habitum religionis assumpsit. Sane si suggestio hujus veritate subsistit, non videtur quod transire ad arctiorem vitam ex tali sit promissione cogendus. Rei veritatem discretioni vestrae transmisimus inquirendam, per praesentia vobis scripta mandantes, quatenus isto et illis, qui ei super hac re calumniam inferunt, ante vestram praesentiam evocatis diligenter id examinare curetis, et si suggestionem hujus inveneritis veritate fulciri, absolutum eum ab arctiori vita, ex illa promissione decernatis habendum.
Data Romae, apud Sanctum Petrum, XI Kal. Martii.
DLXXV. Privilegium pro monasterio Cantavensi. (Anno 1153, Mart. 3.)[MANRIQUE, Annal. Cisterc., II, 195.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis RADULPHO abbati monasterii Cantavensis, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, in perpetuum.
Quoties illud a nobis petitur, quod honestati et religioni convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertire suffragium. Eapropter, dilecti filii in Domino, vestris justis postulationibus benigno concurrentes assensu, praefatam ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, sive aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus propria designatione confirmamus vobis et ecclesiae vestrae per vos grangiam quae vocatur Horta cum appendiciis suis. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas praesumat exigere.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi temeritatem suam congrua satisfactione correxerit, dignitatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Datum Romae apud S. Petrum per manum Bosonis sanctae Romanae Ecclesiae scriptoris, V Nonas Martii, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1152, pontificatus vero domni Eugenii papae III anno VIII.
DLXXVI. Privilegium pro monasterio Vallis bonae, eisdem prorsus verbis, eodem die et anno ac superius datum. (Anno 1153, Mart. 3.)[ Ibid. ] Datum Romae apud S. Petrum per manum Bosonis sanctae Romanae Ecclesiae scriptoris, V Nonas Martii, indictione prima, anno 1152, pontificatus vero domni Eugenii papae III anno VIII.
DLXXV Ad canonicos S. Petri Romae.--De quarta parte oblationum ipsis concessa. (Anno 1153, Apr. 10.)[MANSI, Concil., XXI, 632.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BERNARDO presbytero cardinali S. Clementis, et ecclesiae B. Petri archipresbytero, atque caeteris ejusdem ecclesiae canonicis, tam praesentibus quam futuris, canonice substituendis in perpetuum.
Beatorum Petri et Pauli tam eminens et tam gloriosa societas, ut et ambo sint doctores gentium, auctores martyrum, principes sacerdotum; et cum inter universos apostolos peculiari quadam praerogativa praecellant, aequalitatis in coelo meritis disparitatem non sentiunt. Petro ab ipso Salvatore nostro Domino Jesu Christo claves regni coelorum sunt commissae; Paulus a Deo electus est, ut de multitudine gentium regnum coelorum impleat sua praedicatione. Petrus petra est et fundamentum fidei, et ne ruamus, in soliditate nos firma sustentat; Paulus, ne pravo haereticorum dogmate vulneremur, mortalitatis honestate et invincibili ratione fidei nos armat. Petrus, principatum tenens, ex potestate ligat et solvit; Paulus diligens praedicator, ne quid reprehensibile vel ligatione dignum in nobis appareat, mirabili nos exhortatione praemunit. Petrus firmamentum nostrum est ac domus fortitudinis, et in fide ejus plantati et radicati sumus: Paulus vas electionis praedestinatos a Deo et electos coelestis tubae sonoritate vocavit; et pro nobis sine intermissione orans, ne a fide et veritate deviemus, apud Deum interveniendo nos protegit. Cum igitur ii duo maxima seminaria Dei Ecclesiam illustrantia, pari et amicabili splendore et fraterno amore praefulgeant, aequitatis et justitiae persuadet ratio, ut nos, qui licet indigni Christi vices in terris agimus, et in ejusdem apostolorum principis cathedra residere conspicimur, domesticam B. Petri familiam paterno diligamus affectu, et pia eam provisione in suis necessitatibus adjuvemus. Hujus itaque rationis debito provocati, dilecti in Domino filii, quartam partem omnium oblationum, quae de altari ejusdem B. Petri apostoli, et tam de arca, quam de omnibus ministeriis ipsius ecclesiae, praeterquam de ministerio B. Leonis, proveniunt, vobis, ex consensu fratrum nostrorum episcoporum et cardinalium, sedis apostolicae auctoritate concedimus, et praesentis scripti pagina confirmamus. Ita videlicet, ut semper, cum volueritis, facultatem liberam habeatis eamdem oblationem in vestris manibus retinendi atque custodiendi, seu aliis quibus volueritis cum nostro atque nostrorum successorum consensu vendendi: salva in omnibus aliis et retenta in nostris successorum nostrorum manibus ipsius ecclesiae libera dispositione atque custodia.
Hoc autem ideo facere dignum duximus, ut vos die ac nocte studiose in Dei laudibus desudantes, tam in missarum celebratione, quam in matutinis et aliis horis, pro vivorum ac defunctorum salute, attenta diligentia et honeste decantandis, praedictam B. Petri ecclesiam obsequio debito veneremini; et Dei fideles apostolorum limina devotione debita visitantes, locum ipsum in majori devotione ac veneratione semper habeant. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit hujus nostrae concessionis paginam temerario ausu infringere, seu quibuslibet modis perturbare. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona id attentare praesumpserit, secundo tertiove commonita, nisi praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem hanc nostram constitutionem eidem loco servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et in futurum praemia aeternae pacis inveniant.
Amen, amen, amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Conradus Sabinensis episcopus subscripsi. Ego Ymarus Tusculanus episcopus subscripsi. Ego Hugo Ostiensis episcopus subscripsi. Ego Gregorius presbyter cardinalis tituli S. Callisti subscripsi. Ego Guido presb. cardinalis tituli S. Chrysogoni subscripsi. Ego Hubaldus presbyter cardinalis tituli Sanctae Praxedis subscripsi. Ego Manfredus presbyter cardinalis tituli Sanctae Savinae subscripsi. Ego Aribertus presb. cardin. tituli Sanctae Anastasiae subscripsi. Ego Hubaldus presb. card. tituli Sanctae Crucis in Jerusalem subsc. Ego Guido presbyter cardinalis tituli Pastoris subscripsi. Ego Guido diac. card. Sanctae Mariae in Porticu Ego Astaldus presb. cardin. tituli Sanctae Priscae subscripsi. Ego Gerardus presb. card. tituli S. Stephani in Coelio monte subsc. Ego Joannes Paparo presb. card. tituli S. Laurentii in Damaso subsc. Ego Joannes presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli tituli Pammachii subscripsi. Ego Centius presb. card. tituli Sanctor. Laurentii in Lucina subsc. Ego Henricus presb. card. tituli Sanctor. Nerei et Achillei subsc. Ego Oddo diaconus card. S. Georgii ad Velum Aureum subsc. subsc. Ego Hyacinthus diac. card. S. Mariae in Cosmedin subsc. Ego Joannes diac. cardin. Sanctorum Sergii et Bacchi subsc. Ego Gerardus diac. card. Sanctae Mariae in Via Lata subsc. Ego Odo diac, cardin. S. Nicolai in Carcere Tulliano subsc. Ego Bernardus diaconus cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani juxta templum Romuli subscripsi.
Datum Romae apud Sanctum Petrum per manum Bosonis sanctae Romanae Ecclesiae scriptoris, quarto Idus Aprilis, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1153, pontificatus vero domini Eugenii III papae anno nono.
Locus plumbi.
DLXXVIII. Bulla qua fundatum a Pipino et Carolo principibus monasterium Sarlatense, sub sancti Petri tutela recipitur. (Anno 1153, Maii 3.)[ Gall. Chr. nov., Instr., II, 496.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio RAYMUNDO abbati Sarlatensis monasterii S. Salvatoris, ejusque successoribus, regulariter substituendis, in perpetuum, etc.
Eapropter, dilecte in Domino fili Raymunde abbas, tuis justis postulationibus gratum impertientes assensum, Sarlatense monasterium cui Deo auctore praesides, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communivimus; statuentes ut idem locus, sicut ab ejus fundatoribus nobilis memoriae Pipino et Carolo principibus institutum est, quietus et ab omni exactione seu gravamine liber in perpetuum perseveret. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesenti juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata serventur. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ecclesiam videlicet S. Mariae de Mercato cum decimis et appendiciis suis, S. Martini de Campaignaco, S. Leontii cum appendiciis earum, S. Mariae de Montignaco cum capella intra muros ipsius castri posita, S. Riberii cum appendiciis suis, S. Petri de Corn, S. Mundanae cum curiis de Marciliaco, de Calabro, S. Simeonis de Gordonio, S. Petri de Cador, capellam S. Mariae de Carlux, ecclesias S. Amandi de Symeyrols, medietatem redituum ecclesiae S. Mariae de Pratis, S. Jacobi de Trapa cum appendiciis suis, curtes de Syourac, ecclesiam S. Mariae de Moncuq, S. Mariae de Capella cum plurimis ecclesiis et terris in vicaria de Cauves positis, ecclesias S. Hilarii de Doissac, S. Mariae de Sales, ecclesiam S. Sacerdotis de Aurenca cum appendiciis suis in ecclesiis S. Vincentii, S. Aviti, S. Martini de Drot, S Petri de Auvert, ecclesiam S. Mariae de Valle, S. Martini de Claviaco cum appendiciis earum, ecclesiam S. Desiderii, S. Saturnini, S. Martini de Causac, ecclesiam S. Martini de Pertus, S. Martini de Lenvilla, S. Joannis de Podio Girolmi cum capella S. Mariae Magdalenae, ecclesias S. Martini de Saussignac, S. Saturnini de Annac, S. Stephani de Borchet, S. Aviti de Balares, ecclesiam de Somensac, S. Juliani, S. Petri de Roqueta, ecclesiam S. Sulpitii de Pico, ecclesiam S. Michaelis de Lantes, ecclesias S. Germani de Ravanella cum appendiciis suis, S. Petri de Nessa cum appendiciis suis; medietatem redituum ecclesiae S. Amandi, ecclesiam S. Christophori cum appendiciis suis, monasterium Sigiacense cum appendiciis suis, ecclesias S. Mariae de Mercato, S. Mariae de Aurevilla, S. Severini, S. Frontonis, S. Petri de monasterio S. Crucis, S. Perdulphi, S. Eulaliae, capellas S. Mariae de Monte, S. Joannis de Agen, S. Martini de Gardelus: duas partes redituum eccl. S. Mariae de Monsaguel, monasterium quoque de Fita cum ecclesiis S. Fidis, S. Mariae de la Esterna, S. Mauritii, S. Damiani, S. Mariae de Borbel, S. Mariae de Rocella, S. Mariae de Berrat cum decimis et earum appendiciis, et cum medietate redituum ecclesiae S. Petri de Toules, vobis et per vos Sarlatensi coenobio confirmamus: ecclesias S. Petri de Caviac, S. Martini de Genebredo, S. Mariae de Sergiaco, cum pertinentiis earum: in parochialibus autem ecclesiis quas tenetis, presbyteros eligatis et episcopo praesentetis, quibus, si idonei fuerint, episcopus animarum curam committat, ut de plebis quidem cura episcopo respondeant; vobis vero pro temporalibus ad ipsum monasterium pertinentibus debitam subjectionem exhibeant. Obeunte te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii majoris secundum Dei timorem, et B. Benedicti Regulam providerint eligendum. Sepulturam quoque vestri monasterii et locorum ad ipsum pertinentium sicut hactenus habuistis, secundum antiquam consuetudinem, liberam et quietam permanere censemus; nec archiepiscopus vel episcopus aliquis, tam ipsum Sarlatense coenobium, quam Fitense et Issigiacense monasteria, seu abbatis personam interdicere, vel excommunicare praesumat; nemo inobedientes monachos contra abbatem manu teneat, nullus circa ecclesias seu monasteria vestra novas ecclesias vicinius solito fundare praesumat.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibusdam vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura; ad indicium autem hujus a sede apostolica perceptae libertatis, de supradicto Sarlatensi monasterio aureum unum, de Fitensi vero alterum, de Issigiacensi alium, quotannis, nobis nostrisque successoribus persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat; cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Conradus Sabinensis episcopus. Ego Odo Dircardus [ f. diac. card.] Sancti Georgii ad Velum Aureum. Ego Iacyntus diaconus card. S. Mariae in Cosm. Ego GG. presbyter card. Calisti. Ego Guido presbyter card. S. Grisogoni. Ego Ismarus Tusculanus episcopus. Ego Hugo Ostiensis episcopus.
Datum Romae apud S. Petrum per manum Bosonis sanctae Romanae Ecclesiae scriptoris, V Non. Maii, indictione I, an. Incarnat. Dom. 1153, pontificatus vero domni Eugenii III papae VIII.
DLXXIX. Ad S. Pontii et Crassensem abbates.--Ut servent decretum Urbani II, in concilio Claromontano. (Anno 1153, Maii 12.[MANSI, Concil. XXI, 678.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis S. Poncii, et Crassensi abbatibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Grave nimis est sedis apostolicae mandatis dura cervice resistere, et ejus constitutiones velle in irritum revocare. Per alia siquidem scripta sollicitudini vestrae mandavimus, ut excommunicatos venerabilis fratris nostri Petri Narbonensis archiepiscopi nequaquam susciperetis, et de substituendis sacerdotibus in parochialibus vestris ecclesiis, quas in provincia ipsius habetis, decretum praedecessoris nostri sanctae memoriae Urbani papae firmiter servaretis. Quod nimirum tale est: « Sane quia monachorum quidam episcopis jus suum auferre contendunt, statuimus ne in parochialibus ecclesiis quas tenent, absque consilio episcoporum presbyteros collocent: sed episcopi parochiae curam cum abbatum consensu sacerdoti committant, ut hujusmodi sacerdotes de plebis quidem cura episcopis respondeant, abbati vero pro rebus temporalibus ad monasterium pertinentibus debitam subjectionem exhibeant, et sic sua cuique jura serventur. »
Vos vero, sicut ex iterata ipsius fratris nostri conquestione accepimus, neque ipsius interdictum, neque decretum ipsum servare ullatenus voluistis. Per iterata itaque vobis scripta mandamus et mandando praecipimus, quatenus et a consortio excommunicatorum memorati fratris nostri omnino abstineatis, et in vestris ecclesiis, quas in ejus episcopatu habetis, absque ipsius consensu presbyteros minime collocetis. Alioquin nos, et ipsos presbyteros excommunicandi, et ecclesias interdicendi, ei auctoritatem concessimus.
Data Romae, apud S. Petrum, IV Idus Maii.
DLXXX. Ad monachos archiepiscopatus Narbonensis.--Ut servent decretum Urbani II in concilio Claromontano. (Anno 1153, Maii 12.)[ Ibid., 679.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbatibus, prioribus et aliis monachis, per episcopatum Narbonensem constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Quoniam quidam monachorum episcopis jus suum auferre contendunt, a venerabilis memoriae Urbano praedecessore nostro in Alvernensi concilio statutum est, ne in parochialibus ecclesiis quas tenent, absque consilio episcoporum, presbyteros collocent, sed episcopi parochiae curam cum abbatum consensu sacerdoti committant: ut hujusmodi sacerdotes de plebis quidem cura episcopis rationem reddant, abbati vero pro rebus temporalibus ad monasterium pertinentibus debitam subjectionem exhibeant. Quia ergo justitiae ac rationis ordo suadet, ut qui a successoribus sua desiderat mandata seu instituta servari decessoris sui voluntatem et statuta custodiat: per praesentia vobis scripta mandamus, quatenus presbyteros, quos in parochialibus ejus ecclesiis collocatis, venerabili fratri nostro Petro Narbonensi archiepiscopo praesentetis; ut si idonei fuerint, animarum curam, sicut statutum est, ab eo suscipiant. Nihilominus quoque vobis praesentium auctoritate mandamus, ut oblationum et decimarum portionem quae a populo provenit, et secundum statuta canonum ad jus archiepiscopi spectare dignoscitur, exceptis his quae vobis a sede apostolica specialiter de his indulta sunt, ei absque contradictione aliqua persolvatis. Praeterea, quoniam ad aures nostras perlatum est, quod quidam ex vobis parvulos solemniter baptizare, laicis poenitentias et eucharistiam contra suae professionis regulam dare praesumunt, praesentium auctoritate omnimodis prohibemus, ne de caetero id attentare praesumant. Alioquin nos eidem fratri nostro archiepiscopo vestro potestatem concessimus, ut in hujusmodi praesumptores ecclesiasticae severitatis censuram exerceat.
Data Romae, apud S. Petrum, IV Idus Maii.
DLXXXI. Privilegium pro ecclesia S. Mariae Astensi. (Anno 1153, Maii 16.)[UGHELLI, Italia sacra, IV, 363.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ANSELMO Astensi episcopo, suisque successoribus, regulariter substituendis, in perpetuum.
In eminenti sedis apostolicae specula, disponente Domino, constituti, fratres nostros episcopos fraterna charitate debemus diligere, et Ecclesiis quibus Domino militare noscuntur, suam justitiam conservare. Eapropter, venerabilis in Christo frater Anselme episcope, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et Ecclesiam Beatae Mariae, cui Deo auctore praeesse dignosceris, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus: statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque eadem Ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, ac in futurum concessione pontificum, largitione regum, vel principum oblatione, fideli cura, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et per vos eidem Ecclesiae illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Abbatiam S. Dalmatii de Pedona, cum castro, curte, et Valle Gessii usque ad fenestras, et plebem ejusdem loci, cum omnibus ecclesiis ad se pertinentibus, abbatiam SS. Apostolorum, cum omnibus pertinentiis suis, abbatiam S. Anastasii cum omnibus pertinentiis, abbatiam de Azano, cum castello, et capellis, et omnibus pertinentiis suis, abbatiam S. Christophori, plebem Quadrigentinam, cum castro, curte, et ecclesiis ad se pertinentibus, plebem Onvilliensem, cum omnibus ecclesiis ad se pertinentibus, plebem de Montalto cum omnibus ecclesiis ad se pertinentibus, plebem S. Mariae in Grana cum castro, curte, et ecclesiis ad se pertinentibus, plebem Pizenzana, plebem de Meirade, plebem de Bagnasco, plebem de Duodecino, plebem de Musantia cum omnibus ecclesiis ad ipsam pertinentibus, plebem S. Julii de Lavegia, cum curte, castello, et ecclesiis ad se pertinentibus, plebem S. Vincentii de Marcelengo, plebem de Predocha, plebem de Canalibus cum omnibus possessionibus, et ecclesiis ad se pertinentibus, plebem de Novello, cum ecclesiis ad se pertinentibus, plebem de Vitia cum ecclesiis, castro, curte, silvis, et omnibus pertinentiis suis, plebem de Garena, cum xenodochiis et ecclesiis, et pertinentiis suis, atque boscho, qui dicitur insula S. Joannis, plebem S. Petri de Publico, cum curte et omnibus ecclesiis ad se pertinentibus, plebem de Manchiano cum ecclesiis ad se pertinentibus, plebem de Lavaldesio cum curte et ecclesiis ad se pertinentibus, plebem de Bagennis cum castro, curte, silva, bannale, et cunctis ecclesiis ad se pertinentibus, plebem S. Petri in Grado, cum curte, castro Earcuo, capellis, silvis, et omnibus pertinentiis suis, plebem de Carazone, cum castro, curte, et ecclesiis ad se pertinentibus, plebem S. Petri de Vico, cum curte, et capellis, et eremitorio S. Ambrosii, quod dicitur Mons Altus, cum ferraria, valle causalia et castro Rivoburente usque ad cacumina Alpium, plebem Predolensem, cum curte, castro, et ecclesiis ad se pertinentibus, plebem de Bagennis superioribus, cum curte, castro, capellis, silvis, et castro Forfice, usque in Bisimalta, et cum ecclesia S. Stephani juxta fontem Brobii, cum pertinentiis suis, plebem Moroxinam cum omnibus ecclesiis ad se pertinentibus, plebem S. Albani cum castro, curte, ecclesiis, molendinis, et silvis, castrum quod vocatur Altavilla, cum curte, et pertinentiis suis. Quidquid habetis in Monte Magno; castrum Contansteris cum pertinentiis suis; Caprile cum toto suo comitile; comitatum, qui dicitur Serralonga; silvam quae dicitur Populare, cum castris, et villis infra contentis; Ceresolas cum castris, et pertinentiis suis; castrum Summaeripae de Boscho, cum suis pertinentiis; castro Summaeripae de Paterno, cum suis pertinentiis; Cajarascum cum omnibus suis pertinentiis, castrum quod dicitur Montaldus; comitatum, et receptum Pollensii, comitatum civitatis, et totius episcopatus, cum publicis functionibus, et quae largitione imperatorum Astensi Ecclesiae rationabiliter collata esse noscuntur.
Sancimus praeterea, ut omnes decimationes vestri episcopatus, exceptis iis quae de laboribus suis, quos propriis manibus, vel sumptibus excolunt, monachis, a sede apostolica indultae sunt, secundum sacrorum canonum instituta, sine alicujus contradictione in vestra dispositione consistant. Quod si feudali consuetudine de decimis lites emerserint, ecclesiastico tantum judicio terminentur: liceat quoque vobis exactiones, quae sub praetextu feudi vel alia occasione in Ecclesiis fiunt a laicis removere. In parochialibus vero ecclesiis, quas in vestro episcopatu, monachi seu regulares canonici tenent juxta decretum praedecessoris nostri felicis memoriae papae Urbani, presbyteros eligant, et vobis praesentent, quibus, si idonei fuerint, animarum curam vos debetis committere ut de plebis quidem cura vobis respondeant: eis vero pro rebus temporalibus ad eorum loca pertinentibus dignam subjectionem exhibeant, salvo nimirum apostolicae sedis privilegio.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, seu ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, vobis omnino profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei, ac Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Conradus Sabinensis episcopus subscripsi. Ego Oddo diac. card. S. Georgii ad Velum Aureum subsc. Ego Joannes Tusculanus episcopus subsc. Ego Wido diac. card. S. Mariae in Porticu ss. Ego Oddo diac. card. S. Nicolai in Carcere Tulliano subsc. Ego Hugo Ostiensis episcopus subsc. Ego W. presb, card. tit. S. Callisti subsc. Ego Guido presb. card. tit. B. Chris. subsc. Ego Ubaldus presb. card. S. Praxedis subsc. Ego Manfredus presbyter cardinalis tituli Sanctae Sabinae subscr. Ego Aribertus presb. card. tit. S. Anastasiae subcripsi. Ego . . . . presb. card. tit. S. Pastoris subsc.
Datum Romae, apud S. Petrum, per manum Rolandi, presbyteri cardinalis ac cancellarii, XVII Kal. Junii, indict. I, Incarn. Dom. anno 1153, D. Eugenii III papae an. IX
DLXXXII. Privilegium pro parthenone Othmarsheimensi. (Anno 1153, Maii 21.)[SCHOEPFLIN, Alsat. diplom., I, 480.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus EVANCHILDI abbatissae monasterii Sanctae Mariae de Othmershein ejusque sororibus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Quoties de conservando quod pie gestum est, sacerdotalibus judiciis regalia decreta concordant, et quae religiose statuta sunt, tam sacerdotalis auctoritatis quam dignitatis regiae privilegiis muniuntur, tanto majus obtinere debent pietatis opere firmamentum, quanto attentius pravorum incursibus, ne illa perturbare valeant, duplici auctoritate fuerit obviatum. Veniens ad nos, dilecta in Domino filia Evanchildi abbatissa, in audientia nostra exposuisti, quod nobilis memoriae Rudolfus praedium suum, in quo monasterium propriis sumptibus ad honorem sanctae Dei genitricis Mariae pro suae animae salute construxerat, sanctae recordationis Leone VIII papa praedecessore nostro per partes illas transitum faciente sub annuo censu albae ac superhumeralis unius ei et per eum beato Petro apostolorum principi obtulit, et ut de manu ejusdem praedecessoris nostri consecrationem acciperet, devotione debita postulavit; qui voti sui tandem compos effectus, locum ipsum de suarum rerum ubertate dotavit, et tam privilegio ipsius antecessoris nostri, qui illustris memoriae Heinrici tunc Romanorum regis omni vexationi atque calumniae suorum successorum exemit, nulla quidem consuetudine, nullo penitus jure sibi aut suis successoribus in eodem loco retento, excepto quod advocatiam ipsius penes haeredes suos statuit post suum obitum residere, sic utique ut de illis, si plures essent, isthoc merito advocatiae administraret officium, quem abbatissa et sorores illius loci advocatum sibi voluntate propria decernerent eligendum. Caeterum ne advocato quisquis esset ad diripienda bona Ecclesiae aut sorores a divinis cultibus disturbandas materia vel occasio ulla suppeteret, statutum est et antefati praedecessoris nostri ac regis privilegio confirmatum, ut advocatus de his quae tunc etiam possidebat nihil prorsus haberet, sed de his solummodo quae in sequenti acquireret, ita videlicet ut si essent duodecim mansi, unus ejus usibus cederet, qualem ei vellet abbatissa concedere; si vero non essent tot mansi, tandiu exspectaret, donec numerus duodecim impleretur, et tunc de XII unum juxta electionem abbatissae reciperet. Ad majorem quoque ipsius loci securitatem statutum est, et in scripto redactum, ut si forte advocatus monasterium destruere vel dissipare praesumeret, et commonitus a Romano pontifice satisfactionem debitam contemneret exhibere, Romanus antistes eum ab advocatiae officio removeret, et abbatissa cum sororibus suis advocatum sibi alium eligendi liberam haberet penitus facultatem. Quoniam igitur, dilecta in Christo filia Evanchildi, eamdem ecclesiam ad jus beati Petri specialiter pertinentem nostro petisti privilegio communiri, nos quae praescripta sunt confirmantes, ad exemplar supra nominati antecessoris nostri, eam tanquam juris sacrosanctae Romanae Ecclesiae sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis, dilectae in Christo filiae Evanchildi, abbatissae caeterisque sororibus, et his quae post vos successerint, et illibata permaneant. Sane consecrationes altarium, benedictiones sanctimonialium, et alia ecclesiastica sacramenta a dioecesano suscipietis episcopo, siquidem gratiam et communionem apostolicae sedis habuerit et ea gratis absque pravitate voluerit exhibere, alioquin liceat vobis catholicum quem malueritis adire antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Obeunte vero te, dilecta in Domino filia Evanchildi, nunc ejusdem monasterii abbatissa, seu qualibet earum quae post te successerint, nulla ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quam sorores ejusdem loci vel sororum pars consilii sanioris secundum Deum duxerint eligendam, a Romano quidem pontifice benedictionis gratiam recepturam.
Decernimus ergo ut nulli omnino homini liceat praefatam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Datum Romae apud Sanctum Petrum per manum Rolandi S. Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, XII Kal. Junii, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1153, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno nono.
DLXXXIII. Quartam Traniani Roccae partem, a Vincione comite de Montumano Ecclesiae Romanae dono datam, eidem comiti per emphyteusin tribuit. (Anno 1153, Jun. 3.)[UGHELLI, Italia sacra, III, 638.] In nomine Domini, anno Dominicae Incarnationis 1153, anno nono pontificatus domini Eugenii tertii papae, indict. I, mensis Junii die 3.
Ego quidem D. :EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, et in sanctissima sede beati Petri apostoli papa tertius. In praesentia fratrum meorum episcoporum, cancellarii et cardinalis, hac die propria, spontaneaque mea voluntate loco, et concedo tibi Wicioni comiti de Montumano, tuisque haeredibus et successoribus in perpetuum, id est quartam integram partem unius Roccae quae dicitur Tranianum, cum integra quinta parte domorum, et casalinorum, terrarum, sementariarum, vinearum, silvarum, pratorum, padulium, et pantanorum, cum fontibus, rivis, aquis, aquarumque decursibus, montibus, collibus, et plagis, et planitiis, cum integra quinta parte omnium placitorum, et bundorum, et cum quinta parte totius honoris, et districti, et cum omnibus ipsi castro generaliter et integre pertinentibus positis in territorio Clusino, sicut inter suos concludit affines, juris beati Petri, et sanctae Romanae Ecclesiae, ad tenendum, utendum, fruendum, meliorandum, et sicut dictum est, in perpetuum possidendum. Qualiter beati Petri et sanctae Romanae Ecclesiae competit per donationem a te mihi, meisque successoribus factam, ita tibi, tuisque haeredibus, et successoribus in perpetuum loco et concedo, et omni anno, mense Maio persolvatis pro pensione nobis, nostrisque successoribus, et sacro Lateranensi palatio, dimidium Morabetini, et si acciderit, quod per tres annos nobis, nostrisve successoribus dictam pensionem non persolveritis, et in quarto anno requisitus, duplum nobis, et nostro sacro palatio confertur. Ego itaque una cum meis successoribus defendere promittimus tuis, tuisque haeredibus, ac successoribus contra omnes honores, si opus, et necesse fuerit. Si qua vero pars contra fidem hujus locationis venire attentaverit, et cuncta, quae dicta sunt, quodlibet modo non observaverit, vel si tu conductor, aut tui haeredes, aut successores, nobis, et sacro nostro palatio, quae dicta sunt non persolveritis, et observaveritis, tunc dicta pars infidelis parti fidem servanti pro poena decem boni auri libras, et soluta poena, haec duae locationis chartulae uno tenore conscriptae per manum Andreae scrinarii sanctae Romanae Ecclesiae mense, et indictione suprascripta prima, secundum eorum tenorem firma permaneant.
Signum manus suprascripti domini Eugenii summi, et universalis pontificis, et in sacratissima sede beati Petri apostoli papae tertii, hujus chartulae rogavi. Centius Frajapanis Romanorum consul. Hyacinthus D. papa dapifer. Petrus Urbis praefectus. Maximus Guitianus. Oddo Franconis. Assalitus Conradi de Guito. Guivad de Radicofani. Salac filius ejus. Mirus Massinelli. Ardimanus Castellionis vallis de Ove. Gerardus vicecomes de Civitella. Petrus de Aseja. Benedictus Zenonis. Blasius de Macello. Orlandinus Bometti. Bevarsus de Caviano. Cossivallus de Mejola. Arnolsinus Castellionis vallis Uvae.
Et ego Andreas scriniarius sanctae Romanae Ecclesiae complevi, et absolvi.
DLXXXIV. Privilegium pro Trenorciensi monasterio. (Anno 1153, Jun. 6.)[JUENIA, Hist. de l' abbaye royale de Tournus Preuv., p. 164.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO Trenorchiensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Quae a fratribus nostris episcopis rationabili providentia fiunt, in sua volumus stabilitate subsistere et ut futuris observentur temporibus, confirmationis nostrae munimine roborare. Quocirca, dilecte in Domino fili, tuis justis postulationibus gratum impertientes assensum, donationem ecclesiae de Moncellis quam Petrus bonae memoriae, et Ubertus Lugdunenses archiepiscopi monasterio tuo fecisse, et scripti sui pagina roborasse noscuntur, tibi et per te ipsi monasterio, auctoritate sedis apostolicae confirmamus, et ratam in posterum permanere decernimus, salva Lugdunensis Ecclesiae canonica justitia et debita reverentia. Nulli ergo omnino hominum liceat hujus nostrae confirmationis paginam temerario ausu infringere, seu modis quibuslibet perturbare. Si quis autem id attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus incurrat.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VIII Idus Junii.
In plumbo: EUGENIUS PAPA III.
DLXXXV Privilegium pro abbatia Conchensi. (Anno 1153, Jun. 6.)[MABILL., Annal. Bened., VI, 724.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ODONI abbati monasterii Sanctae Fidis Conchensis, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter, dilecte in Domino fili Odo Conchensis abbas, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et monasterium B. Fidis virginis, quae ibi requiescere dicitur, cui, Deo auctore, praesides, ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis memoriae Urbani et Calixti Romanorum pontificum, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ecclesias videlicet de Grandinabro, de Montiniaco, de Saunas, de S. Cypriano, de Nota-villa, de Marciliaco, de Sancto Marcello, de Bella-calma, de Manso Bosonis; et in ecclesia de Prunsologio quinque solidos censuales, ecclesiam de Campaniaco cum tota villa, ecclesiam de Cauniaco, de Pricio, de Pratis, ecclesias de Trebes et de Monteroserio, ecclesias de Persia et de Speleu, de Anadiliaco, de Curedis, de sancto Felice, de Orgagneto, de Albiniaco, de Bromme, de Brommato, de Barro, de Camporerio, de Goliniaco, de Spayraco, de Balsiaco, de Riniaco, et quod habetis in ecclesia de Firminihio, ecclesias de Vivario, de Flaniaco, de Lemniaco, de Claniaco, de Malavilla, de Pervenqueriis, de Croso, de Gasanguas, de Bellomonte, de Monte-Aldone, de Rodolayguas, de Seyraco, de Borno, de Monte-Acuto, de Sepedo, de Pino, de Castello-Mauron, ecclesias S. Fidis de Vauro et de Perairorio, et Salvitate Armandi, ecclesias de Molendino Pizino et de Tavanella, de Avarolago, de Ussello, de Alavastria, de Montebruno, de Sancto Mamete, de Sancto Romano, de Auriaco, de Castelletto supra Ligerim et de Sancto Victore, de Chavannico, de Columbario juxta Visternum, ecclesiam Sanctae Fidis, ecclesias de Pallatio, de Vayraco, de Celliano, de Lecaraco, de Manabello, de Lareriis, de Cailla, de Plancas. In episcopatu Albiensi ecclesias de S. Felice et de Fontelupino, ecclesiam de Cullas, ecclesias de Vinairolio, et de Exculto, de Podio-palenoso, et de Carzag, ecclesias de Castaneo, de Embaisso, de Cambone, de Sancto Christophoro de Murello, de Caparosso de Callitone, de Baracz, de Barbasta, ecclesias Sancti Sepulcri et Sancti Joannis de Estecestat, ecclesias de Horson et de Hosforda.
Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et B. Benedicti Regulam elegerint. Electus autem a dioecesano episcopo benedictionem consequetur, siquidem catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, etsi eamdem ordinationem gratis et sine pravitate voluerit exhibere; alioquin liceat ei vel ad apostolicam sedem recurrere, vel catholicum, quem maluerit, adire antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulaverit, indulgeat. Idipsum etiam de altarium sive basilicarum consecratione, et monachorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi, ordinatione concedimus. Adjicimus etiam ut nulli episcoporum facultas sit absque Romani pontificis licentia locum vestrum vel monachos interdictioni vel excommunicationi subjicere; nec pro communi dioecesis interdicto praefatum monasterium a divino vacet officio, sed potius clausis januis et exclusis excommunicatis et interdictis, divina vobis liceat suppressa voce officia celebrare. Laicos praeterea liberos vel clericos e saeculo fugientes, nisi excommunicati sint, ad conversionem suscipere nullius episcopi vel praepositi contradictio vos inhibeat. Sepulturam quoque ejusdem loci omnino liberam esse decernimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia matricis ecclesiae. Sane illam irregularem consuetudinem, ne ultra fieri debeat interdicimus; id est ne sanctorum ejusdem monasterii reliquiae ad publicos conventus extra voluntatem fratrum inibi Deo servientium deferantur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva dioecesanorum episcoporum canonica justitia in supradictis capellis. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae, etc. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Conradus Sabinensis episcopus. Ego Ymarus Tusculanensis episcopus. Ego Hugo Ostiensis episcopus. Ego W. tituli Calixti presbyter cardinalis. Ego Guido presbyter cardinalis tituli Sancti Chrysogoni. Ego Jordanus S. R. E. presbyter cardinalis tituli S. Susannae. Ego Odo diaconus cardinalis S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Guido diaconus cardinalis S. Mariae in Porticu. Ego Jacinthus diaconus cardinalis S. Mariae in Cosmedin.
Datum Romae apud Sanctum Petrum per manum Rolandi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, VII Idus Junii, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1153, pontificatus vero domni Eugenii papae III anno IX.
DLXXXVI. Privilegium pro monasterio S. Benedicti de Saxo montis Lateronis. (Anno 1153, Jun. 13.)[UGHELLI, Italia sacra, III, 631.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ACTONI abbati monasterii Sancti Benedicti de Saxo Laterone, ejusque fratribus tam praesentibus, quam futuris, regularem vitam professis.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium, in quo divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ecclesias Sancti Blasii Bellicionis, Sancti Salvatoris Stratensis, Sancti Leonardi, in qua est hospitale de trabe Donati, ecclesiam Sancti Christophori in Serrasicca, ecclesiam Sancti Salvatoris Schifiae.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione atque sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostram concessionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendare curaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Ego Eugenius Catholicae ecclesiae episcopus.
Datum Romae, apud S. Petrum, per manum Rolandi presb. card. et cancellarii, Idib. Junii, indict. I, Incarn. Dominicae anno 1153, pontificatus vero D. Eugenii III papae anno nono.
DLXXXVII. Privilegium pro Camaldulensi congregatione. (Anno 1153, Jun. 16.)MITTARELLI, Annal. Camaldul., III, App., 464.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio RODULPHO Camaldulensium priori, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praedecessoris nostri felicis memoriae Paschalis papae vestigiis inhaerentes praecipimus, et praesentis scripti auctoritate sancimus, ne cuiquam omnino personae, clerico, monacho, laico cujuscunque ordinis aut dignitatis, praesentibus aut futuris temporibus, liceat congregationes illas et loca illa, quae Camaldulensis eremi, sive coenobii disciplinam et ordinem susceperunt, quaeque hodie sub illius regimine continentur, ab ejus ullomodo subjectione et unitate dividere. Quae videlicet loca et congregationes conservandae uniltatis gratia singularibus visa sunt vocabulis adnotanda: In episcopatu Arretino monasterium Sancti Salvatoris Berardingorum, Sancti Petri in Rota, Sanctae Mariae in Agnano, Sancti Quirici in Rosa, eremus Fleri, monasterium Sancti Viriani, Sancti Bartholomaei in Anglare, juxta Balmum monasterium Sanctae Mariae in Trivio, in Galrata monasterium Sanctae Mariae in Insula. In episcopatu Montis Feretrani monasterium montis Herculis; in episcopatu Foropopiliensi hospitale Almerici; in episcopatu Pensauriensi monasterium Sancti Decentii, eremus Fajoli; in episcopatu Bononiensi monasterium Sancti Archangeli juxta castrum Britti, Sancti Felicis; in episcopatu Florentino monasterium Sancti Petri in Luco, Sancti Salvatoris juxta civitatem; in episcopatu Fesulano monasterium Sanctae Mariae in Poplena, ecclesiam Sanctae Margaretae; in episcopatu Vulteranno monasterium Sancti Petri in Fontiano, Sanctae Mariae in Puliciano, Sancti Petri in Cerreto, Sancti Justi propre civitatem; in episcopatu Pisano monasterium Sanctae Mariae de Morrona, monasterium Sancti Stephani in Cintoria, Sancti Savini in Cerasolo; in ipsa civitate monasterium Sancti Michaelis, Sancti Fridiani; in episcopatu Lucano monasterium Sancti Salvatoris in Cantiniano, Sancti Petri in Puteolis. Item in Sardinia, in archiepiscopatu Turritano monasterium Sanctae Trinitatis de Saccaria, ecclesiam Sancti Petri de Scanno. Item in Tuscia in episcopatu Clusino eremum Vivi in monte Amiato cum omnibus supradictorum locorum pertinentiis. Haec igitur omnia cum omnibus ad ipsa monasteria pertinentibus statuimus et apostolicae sedis auctoritate sancimus, tanquam corpus unum sub uno capite, id est sub priore Camaldulensis eremi, temporibus perpetuis permanere, et in illius disciplinae observatione persistere, sub illo, inquam, priore qui ab ipsius congregationis abbatibus sive prioribus, et ab eremitis regulariter electus, praestante Domino, fuerit.
Porro congregationem ipsam ita sub apostolicae sedis tutela perpetuo confovendam decernimus, ut nulli episcoporum facultas sit, aliquod ex his monasterium absque prioris conniventia vel apostolicae sedis licentia excommunicare, vel a divinis officiis interdicere. Fratribus autem ipsis licentia sit, a quo maluerint catholico episcopo consecrationum et ordinationum sacramenta suscipere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat, etc. Si qua igitur, etc. Cunctis autem, etc.
FAC MECUM, DOMINE, SIGNUM IN BONUM. SANCTUS PETRUS, SANCTUS PAULUS, EUGENIUS PAPA TERTIUS. Ego Arimbertus presb. card. tit. Sanctae Anastasiae Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Conradus Sabinensis episcopus ss. Ego GG. presb. card. tit. Calixti ss. Ego Guido presb. card. tit. Sancti Chrysogoni ss. Ego Manfredus presb. card. tit. Sanctae Savinae ss. ss. Ego Julius presb. card. tit. Sancti Marcelli ss. Ego Ubaldus presb. card. tit. Sanctae Crucis in Hierusalem ss. Ego Octavianus presb. card. tit. Sanctae Caeciliae ss. Ego Gherardus presb. card. tit Sancti Stephani in Coelio monte ss. Ego Joannes Paparo presb. card. tit. Sancti Laurentii in Damaso ss. Ego Oddo diaconus card. Sancti Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Guido diac. card. Sanctae Mariae in Porticu ss. Ego Joannes diac. card. Sanctorum Sergii et Bacchi ss. Ego Gerardus diac. card. S. Mariae in via Lata ss.
Datum Romae apud Sanctum Petrum per manum Rolandi presbyteri cardinalis et cancellarii XVI Kal. Julii, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1153, pontificatus vero domni Eugenii papae III anno IX.
DLXXXVIII. Ad Bernardum Tarraconensem archiepiscopum.--Ut Toletanum primatum agnoscat. (Anno 1153, Jun. 29.)[MANSI, Concil., XXI, 674.] Quisquis voluntatem gerit ut sibi alii subjiciantur, dedignari non debet ut ipse quoque aliis sit subjectus. Indignum siquidem et reprehensibile nimis est, ut ab hominibus contemnatur, quod ab ipsis angelicis spiritibus novimus observari. Legimus etenim et credimus archangelos angelis praeesse, et veluti subditis divina jubere obsequia. Quapropter super honestate ac religione tua vix mirari sufficimus, quod neque Toletano archiepiscopo, sicut per apostolicam tibi sententiam mandavimus, obedientiam, quam a tua fraternitate sibi deberi expostulat, exhibuisti: neque statuto tibi termino, per te, vel per tuos responsales, sufficienter ei vel ejus nuntiis respondere paratus, ad praesentiam nostram venisti. Per iterata iterum scripta tibi mandamus, et mandando praecipimus, quatenus aut venerabili fratri nostro Ildefonso [ cor. Joanni] Toletano archiepiscopo, tanquam primati tuo, obedientiam sine molestia et contradictione exhibeas: aut proxima Quadragesimae prima Dominica, qua cantatur, Invocavit me, super hoc sufficienter respondere paratus, nostro te conspectui repraesentes. Quod si nec obedientiam ei detuleris, nec eo termino sibi responsurus ad nostram praesentiam veneris, ex tunc tibi usum pallii penitus interdicimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, III Kalendas Julii.
DLXXXIX. Ad Joannem Toletanum archiepiscopum.--Significat ipsi quid ad Bernardum Tarraconensem scripserit. (Anno 1153, Jun. 29.)[ Ibid. ] Personam tuam vera in Domino charitate diligimus, et commissae tibi Ecclesiae Toletanae honorem ac dignitatem, in quantum ratio et honestas permittit, integre custodiri volumus et servari. Inde est, quod venerabili fratri nostro Bernardo Tarraconensi archiepiscopo, apostolicae sedis legato, per iterata scripta mandando praecipimus, quatenus absque molestia et contradictione obedientiam tibi exhibeat, vel proxima Dominica Quadragesimae, qua cantatur, Invocavit me, super hoc tibi respondere sufficienter paratus, nostro se conspectui repraesentet. Quod si neutrum adimplere curaverit, ex tunc sibi usum pallii omnino interdiximus. Praeterea venerabili fratri nostro Ildefonso Bracarensi archiepiscopo, viva voce in praesentia nuntiorum tuorum praecipimus, ut tibi tanquam suo primati, et successoribus tuis obedientiam debitam et reverentiam deferat.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, III Kalend. Julii.
DUBIA. DXC. Spurium, quod Conradus III rex Ecclesiae Ultrajectensi tribuisse fertur, diploma confirmat. (Anno 1145, Mart. 18.)[COCQUELINES, II, 284.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis decano et capitulo Ecclesiae Trajectensis, gratiam, gloriam et apostolicam benedictionem.
Supplicatio charissimi in Christo filii Conradi III, regis Romanorum illustris, nobis per dilectum filium Conradum ipsius fratrem, vestrae Ecclesiae praepositum, propter hoc ab eodem rege ad Romanam curiam [ adde missum], continebat ut privilegia, per Romanorum reges et imperatores antecessores suos, Ecclesiae vestrae concessa, necnon privilegium ab ipso Ecclesiae vestrae praedictae concessum, auctoritate apostolica dignaremur confirmare, cujus privilegii tenor talis est:
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Conradus, divina favente clementia, rex Romanorum III.
« Si Ecclesias Dei amplificamus, et earum jura regali auctoritate tuemur et confirmamus, antecessorum nostrorum piorum regum vel imperatorum exempla imitamur; et hoc nobis ad regni nostri celsitudinem et praecipue ad animae nostrae salutem profuturum non ambigimus. Eapropter tam futurorum quam praesentium Christi, nostrique fidelium regni noverit industria, quod nobis apud Trajectum civitatem residentibus, et de pace ac de statu regni tractantibus, fidelis noster Hardbertus ejusdem loci venerabilis episcopus, Conradus frater noster praepositus, decanus et capitulum majoris ecclesiae dictae civitatis ad nostram praesentiam venerunt, nostrae celsitudini supplicantes, ut sicut antecessores nostri, pii Romani reges, et imperatores ipsam ecclesiam Trajectensem multis honoribus et privilegiis dotaverunt; sic nostra regalis excellentia ipsorum vestigia imitando, dictae ecclesiae aliquam honoris praerogativam concedere dignaremur. Nos itaque considerantes, quod regalem decet excellentiam illos honorare debere praerogativa ampliori, quorum devotionem continuis obsequiis experimur; attendentes etiam nos et antecessores nostros reges et imperatores in dicta ecclesia a fundatione ejus inter canonicos primum locum obtinere, nostramque praebendam in eadem duos deservire sacerdotes, pro nostra salute, et regni tranquillitate ac pace Deum exorantes, et dicti Hardberti venerabilis episcopi fidele servitium, ac dilectorum nobis decani et capituli grata obsequia, et devotionem frequentem, qua nostram regalem excellentiam, et dilectam conjugem nostram Gertrudim reginam, per aliquod tempus in ipsa civitate commorantem, plurimum honorarunt, et propter hoc volentes eamdem ecclesiam majorem Trajectensem honoris praerogativa speciali sublimare, ob remedium animae nostrae et animarum domni Henrici III avi nostri (cujus viscera in ipsa ecclesia pro pignore sunt sepulta) et Henrici IV avunculi nostri imperatoris, nec non interventu dilectae conjugis nostrae reginae praedictae, ac Conradi fratris nostri charissimi, ejusdem ecclesiae praepositi, jus eligendi et instituendi episcopum in ipsa ecclesia, quod ad reges Romanorum et imperatores pertinere dignoscitur, et ab antecessoribus nostris regibus et imperatoribus usque ad nostra tempora est devolutum et deductum, ante dictis praeposito, decano ac capitulo ecclesiae Sancti Bonifacii ejusdem loci, eidem majori Ecclesiae ab earum fundatione speciali fraternitate, ut nobis innotuit, conjunctis in donationem perpetuam regali magnificentia concedimus in donum, et damus potestatem nostram omnimodam, a nullo successorum nostrorum infringendam, ut cum episcopatum praedictum vacare contigerit, iidem praepositi, decani et capitula majoris et Sancti Salvatoris Trajectensis ante dicti, et nulli alii, nisi ecclesiarum suarum concanonici, episcopum alium eligendi plenariam habeant potestatem. Ut autem haec nostra donatio, donum et privilegium, regia magnificentia voluntarie ac liberaliter concessa, iisdem perpetua sint, et rata credantur ab omnibus, et inconvulsa omni deinceps tempore conserventur, hac in charta conscribi jussimus, manu propria, ut infra videtur, corroborantes, idoneos testes, qui praesentes aderant, subternotari fecimus: quorum nomina haec sunt:
« Anselmus Navelburgensis episcopus, Albero Leodiensis episcopus, Wernerus Monasteriensis episcopus, Nicolaus Cameracensis episcopus, Udo Ossenburgensis episcopus, Walramus dux, Wilhelmus comes palatinus, Henricus comes de Zutphene, Arnoldus comes de Clivo, Adolphus comes de Monte, Henricus comes de Gelre, Conradus praepositus Trajectensis, Emo praepositus S. Bonifacii, Conradus Tielensis praepositus, Lambertus S. Petri praepositus, Godefridus de Renen, Alardus de Megene, Otto praefectus Trajectensis, Egbertus de Anestelle, Bertholdus de Aldenseele, Jacobus de Saterfole.
« Signum domni Conradi Romanorum regis III.
« Ego Arnoldus cancellarius vice Henrici Moguntini archiepiscopi et archicancellarii recognovi, anno Dominicae Incarnationis millesimo centesimo quadragesimo quinto, indictione VIII, XV Kalend. Novemb., regnante Conrado Romanorum rege tertio, anno vero regni ejus VIII.
« Data apud Trajectum, in Christo feliciter. »
Eapropter nos pro nostrae Ecclesiae reverentia et ejusdem regis supplicantis instantia inclinati, considerantes etiam ad Ecclesiam vestram dicti regis devotionem, qua ipsa regali magnificentia favorabiliter et excellenter honoravit, antedictum privilegium, cujus tenor his nostris apostolicis litteris de verbo ad verbum est insertus, et omnia privilegia per Romanos reges et imperatores Ecclesiae vestrae ad honorem Christi et Ecclesiae exaltationem concessa, apostolica auctoritate confirmamus, inhibentes sub anathematis vinculo, ne imperialis vel regalis, vel episcopalis, vel clericalis, vel laicalis persona aliqua, cujuscunque status conditionis existat, ipsam Ecclesiam Trajectensem contra hujusmodi privilegium et nostrae confirmationis tenorem, molestare, aut in ejusdem praejudicium in praemissis quidquam in perpetuum audeat attentare, decernentes irritum et inane, si quid a quoquam in contrarium fuerit attentatum. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostrae confirmationis paginam infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XV Kalendas Aprilis, pontificatus nostri anno I.
DXCI. Bona privilegiaque monasterii Hillisineburgensis confirmat. (Anno 1148, Mart. 23.)[ Neue Mittheilungen a. d. Geb. hist. ant. Forsch II, 300.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio SIGEBODINI Illisineburgensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
Quia sollicitudini apostolicae competit, religionem Deo placentem modis omnibus propagare et defensare, propterea, dilectissime in Domino fili, Sigebodo Illisineburgensis abbas, tuas tuorumque fratrum petitiones humillimas clementer annuimus et secundum tenorem privilegii quod praedecessor noster felicis memoriae Innocentius papa secundus vestro coenobio contulit, quaecunque vobis auctoritate apostolica statuere confirmavit, nos quoque eadem auctoritate statuentes confirmamus, quae prohibuit prohibemus, quae concessit nos quoque firma vobis et illibata manere, sub perpetui anathematis interminatione, decernimus. Ex donatione videlicet Arnoldi episcopi qui coenobii vestri devotissimus exstitit fundator; decimationes in Bernerdiggerode, in Suthseauno, in Bireslove, in Thiderziggerode, in Gulisbere, in Winitherode, in Brodesende, in Luttherigerode, in Boviggerode, in Emmenrode, in Geschenrode, in Eggerziggerode, in Backenrode, in Beneziggerode, in Waliggerede. Ex donatione vero Burchardi secundi Deo dilecti episcopi, decimationes in Iggenlove, in Bareleslove, in Roresheim, in Thrubike, in Aldenrode, in Thurwardiggerode, in Gunderaderode, in Ezerdiggerode, in Werslove. Ex donatione vero Heriaudi episcopi qui et Stephanus dictus est, donationes in Dannenstide, et in Suthlochtenheim; sed et omnes mansos in praefato privilegio praedecessoris nostri seriatim descriptos. Ex donatione vero Reinhardi episcopi decimationes de novalibus in omnibus locis in quibus decimas habere videmini; praedia quoque in Papesthorpe et in Wochkenstide octo talentorum censum annuatim persolventia, quae per Ottonem episcopum pro Gedenhusem et Alerstide vestro sunt collata et confirmata monasterio. Haec ergo et omnia quae nunc in praesentiarum tuo vel tuorum praedecessorum studio conquisita canonice possidetis, sed et quaecunque in posterum justis duntaxat modis potueritis obtinere, in utriusque sexus mancipiis terris, cultis et incultis areis, aedificiis, agris, pratis, pascuis, campis, silvis, venationibus, aquis aquarumque decursibus, rivis, piscationibus, molis, molendinis, teloneis, viis et inviis, exitibus et redditibus, mansis et decimis, quaesitis et acquirendis, more praedecessorum nostrorum sub interminatione anathematis et aeternae damnationis vobis confirmantes, auctoritate nihilominus apostolica prohibemus, ut nullus de praediis quae a vobis in usus vestros excoluntur decimas vel aliquas pensiones exigat, et ut nullus advocatus praeter jus et beneficium antiquitus institutum aliquid sibi arripere vel usurpare praesumat; subadvocatos vero et eorum exactores omnimodis ab ecclesiae vestrae infestationibus per episcopos removeri et coerceri in virtute Spiritus sancti praecipimus; sin autem aliquis contra hanc nostram praeceptionem vel prohibitionem de caetero aliquid attentare praesumpserit, ut apostolici decreti violator, nisi admonitus resipuerit, Christianorum careat sepultura. Concedimus quoque et confirmamus in vestro monasterio liberam fieri nobiliorum sepulturam, et ut in Aderstade, imo in omnibus parochialibus capellis sub jure proprietateque vestri monasterii constitutis secundum decreta apostolica Leonis, Gregorii, Agapiti, Bonifacii, per abbates loci vestri monachi presbyteri constituantur, divina officia populis celebraturi, salva nimirum debita Halberstadensis Ecelesiae reverentia. Ne ergo ulla deinceps ecclesiastica saecularisve persona monasterium vestrum cum omnibus rebus suis et personis sub apostolicae tutela clementiae constitutum, quolibet modo quidquam (corrigi aut quidquid) eorum quae in praedecessorum nostrorum seu per nos tradito privilegio praelaxata sunt, violando temere perturbare praesumat, sub perpetua anathematis et aeternae damnationis interminatione auctoritate apostolica prohibemus. Cunctis autem vos foventibus et defendentibus sit pax in die Domini nostri Jesu Christi. Amen. Ego Eugenius catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Theodewinus episcopus cardin. tit. S. Rufinae. Ego Octavianus cardinal. tit. Sanctae Ceciliae ss. Ego Bernardus presbyt. card. tit. Sancti Clementis ss. Ego Hubaldus episcopus Ferentinus ss. Ego Jacintus cardin. tit. S. Adriani ss.
Praesentibus et annitentibus episcopis Joanne Ostiensi, Widone Praenestino, Samsone Remensi, Gisiberto Pictaviensi, Adalberone Trevirensi, Hartberto Utrensi, Bernardo abbate Claraevallis.
Datum Remis per manum Rolandi cancellarii, X Kalendas Aprilis, anno Domini millesimo centesimo quadragesimo octavo, indictione XI, pontificatus vero domni Eugenii papae tertii anno quarto feliciter.
DXCII. Bulla pro confirmatione instituti Praemonstratensis in Rottio et possessionum ejusdem monasterii. (Anno 1152, Decemb. 15.)[HUGO, Annal. Praem., II, 446.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis OTTHINONI abbati et praelato Ecclesiae sanctae Dei Genitricis Mariae et Beatae Verenae virginis in Roth, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum.
Quoniam sine verae cultu religionis, nec Ecclesia potest salva consistere, nec gratum Deo exhiberi servitium; oportet nos ubicunque possumus sacram religionis observantiam instituere, et institutam exacta diligentia conservare. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et ecclesiam sanctae Dei genitricis Mariae et beatae Verenae de Rotha, quae a venerabili matrona et vidua nomine Hemma, et filio ejus Chunone liberis hominibus in proprio suo allodio constructa est, et sub unius bizantii ( nummi aurei ) censu, sacrosanctae Romanae Ecclesiae annis singulis persolvendo beato Petro principi apostolorum oblata, et in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus; imprimis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum Dei timorem et beati Augustini Regulam, ibi auctore Domino institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus observetur.
Praeterea possessiones sive ecclesiasticas sive saeculares ad se pertinentes, ut est Ecclesia proprii fundi Rothae, cum omni dote, cum omni jure ecclesiastico, et proprio allodio et caeteris praediis in eadem villa, cum omni jure existentibus; similiter ecclesia Schopflohc, cum hominibus censualibus, cum omni dote, cum omni jure ecclesiastico, et allodium proprium in eadem villa cum omni jure existens. Similiter capellana ecclesia Nertenbuech, et allodium proprium ibidem cum omni jure legitimo existens, et allodium Tempsheim et praedia in villis Hoggenberd, Veldstettim, Grabenstet, Grabenstetten; ecclesia quoque Steinbach cum hominibus censualibus, cum omni dote, cum omni jure ecclesiastico, et caetera praedia cum omni jure legitimo in eadem villa existentia; praedia quoque in villis videlicet Dathofen, Mazenhofen, Harde, Hausen, Oye, Crawinkel, Mamper, Maiselstein, Stirenhosen; capellana ecclesia Ruthinae cum proprio allodio et vinea ibidem plantata. In villa Curiensi, quae dicitur Amodes, praedium unum; in villa Wilperch praedium unum; ecclesia capellana Mowiler et allodium ibidem cum omni jure legitimo in villa quae dicitur superior Mowiler, praedium unum. Welmanswiler, Dieplshofen, Richenhofen, Bunofen, Steinethala, Mitthenrieth, Haslach, Murwangen, Habbesegg, Conradiswiler, Chonen, Welants, Spinnelwag, Zell, Binroth, Eicheberg, Bonlanden, Bachen, Halden, Egelsec, Obsingen, Rothum, Herbruchts, Waltenwyler, Bermeswiler, Manzenwiler, Oufdndorf, Lophaim, Hitishaim, Dalmafinger, Schaffhusen, Berg; nec non et alia quaecunque bonae sive concambiis, sive qualicunque alio pretio conquisita in villulis praediolis, longe vel prope positis, eadem Ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum. . . . . .
Ut autem omnipotenti Deo servire quietius valeatis eumdem locum ab omni potestate seu dominio advocati aut cujuslibet laicae personae liberum permanere decernimus et quietum. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus. . . . Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse sancimus. . . . Obeunte autem in Domino ejusdem loci quolibet praeposito, nullus ibi quolibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu elegerint. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat. . . . Ad judicium autem quod eadem ecclesia beati Petri et sanctae Romanae Ecclesiae juris existat, unum bisantinum nobis, nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Deinde omnibus apostolicis viris jugum nostrum invicem Christi nobiscum portantibus, videlicet episcopis, presbyteris, membris Christi et spiritalibus armis accinctis apostolica benedictione mandamus, et in vera charitate Christi rogamus, et praecipimus ut ubicunque praedicta ecclesia praedicti fratres Rothensem, ad sacram Romanam Ecclesiam pertinentes, vestrae indiguerint subventionis spiritualibus armis vestris perversos homines, invidiae et odii fomite adversus eos inflammatos et vim acrioris potestatis sibi inferentes, in vice nostra, imo omnipotentis Dei, durius increpando, excommunicando, anathematizando, sicut vobismetipsis subveniatis, et ad sedem apostolicam, nisi forte communi consensu et rogatu fratrum, si ita expedit, subveniatur, severissime compellantur.
Si quae ergo in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, qualibet subreptionis astutia, seu violentia, seu aliqua advocatiae occasione nefanda, quam sibi et omni hominum deinceps, excepta sola regali persona, a nobis apostolica auctoritate sciat esse interdictam, contra eam venire tentaverit, bona eorum videlicet diripiendo, vel aliquam vim potestatis inferendo, sive in proprio fundationis loco, sive in possessionibus, jullulis, praediolis longe vel prope ad se pertinentibus, sive homines eorum suis servitiis subjugando, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat . . . . Insuper omnes sibi adhaerentes, faventes, consentientes, apostolicae auctoritatis imo omnipotentis Dei nostri et omnium summorum pontificum et sacerdotum excommunicationis et anathematis alligationi subjaceant, et in extremitate vitae eorum, omnium fidelium communione priventur, et ne a quoquam sacerdotum visitentur, per sanctam obedientiam interdicimus, sed sepultura asini, sicut bene promeruerunt, sepeliantur, ut in extremo etiam examine districtae et aeternae ultionis praemio multentur. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus, sit Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Eugenius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Conradus Sabinensis episcopus. Ego Gg. presbyter card. tit. S. Calixti. Ego Guido presbyter cardinalis tit. S. Chrysogoni. Ego Theobaldus presb. card. tit. S. Praxedis. Ego Gilbertus indignus sacerdos sanctae Romanae Ecclesiae. Ego Albericus Ostiensis episcopus. Ego Imarus Tusculanus episcopus. Ego Octavianus diaconus card. S Nicolai in Carcere Tulliano. Ego Guido diaconus card. Sanctorum Cosmae et Damiani. Ego Odo diaconus card. S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Baradus diaconus card. sanctae Romanae Ecclesiae. Ego Joannes diaconus S. Mariae. Ego Petrus diaconus S. Mariae in Via Lata Ego Jordanus presbyt. card. tit. S. Susannae.
Datum Romae apud Sanctum Petrum per manum Bosonis sanctae Romanae Ecclesiae scriptoris, XVIII Kalendas Januarii, indict. XV, Incarnationis Dominicae 1152; pontificatus vero domni Eugenii III papae anno VII.