13 |
VARIORUM AD EUGENIUM PAPAM EPISTOLAE.
[recensere]I. Conradi imperatoris ad Eugenium.--Wibaldi abbatis absentis et renitentis, electionem in abbatem Corbeiensem, atque unionem Keminadae et Visbikae ad Corbeiense monasterium confirmari petit. (Anno 1146.)[MARTEN., Ampl. Collect., II, 198.] Dilectissimo in Christo Patri suo EUGENIO sanctae Romanae Ecclesiae summo pontifici CONRADUS Dei gratia Romanorum rex et semper Augustus, filialem per omnia dilectionem et debitam in Domino reverentiam.
Sanctitati vestrae notum esse volumus quod, post depositionem Heinrici quondam Corbeiensis abbatis, qui eidem Ecclesiae nimis inutilis fuit, fratres praedicti monasterii elegerunt sibi in abbatem quemdam Heinricum ejusdem Ecclesiae praepositum. Quo non longo post tempore defuncto, tota Corbeiensis Ecclesia spirituali Patre orbata, pari voto et unanimi consensu, elegit sibi in Patrem et pastorem animarum Wibaldum Stabulensem abbatem, quatenus per ipsius industriam et nostrum adjutorium nobilis illa Ecclesia, quae plurimum a sua magnitudine per negligentiam praecedentium abbatum deciderat, Dei praeeunte misericordia, aliquatenus reformaretur. Et quoniam praedictus fidelis noster Stabulensis abbas, cum haec de ipso fierent, non solum absens, sed etiam longe remotus erat, nos eum auctoritate regia diu renitentem ac reclamanem evocavimus, et ad petitionem totius Corbeiensis Ecclesiae, onus ad quod vocabatur, omnino invitum subire coegimus, quatenus in Corbeiensi monasterio et divini cultus religio per ipsum reformetur, et debitum regni servitium ad defensionem sanctae Dei Ecclesiae exinde paratius et auctius exhibeatur. Erant in propinquo duae abbatiolae feminarum, quae nullum regno et nobis vel in militia vel in alio servitio praebebant supplementum, quae adeo confusae et inordinatae erant, ut de conversatione et moribus habitantium melius sit silere quam loqui. Multiplici ergo exhortatione vestra super talibus locis corrigendis diu admoniti contulimus ad Ecclesiam Corbeiensem jure proprietario eadem duo loca, videlicet Keminade et Visbike, ut et divina religio inibi reformetur, et Corbeiensis abbatia in temporibus hujus abbatis honore et divitiis per nos augeatur. Super quo sinceritatem vestram, de qua plurimum confidimus, attente monendo rogamus ut quod eidem abbati et Corbeiensi monasterio de duabus praefatis cellis legitima donatione per praecepti paginam confirmavimus, vos vestri privilegii scripto roborare non abnuatis, et abbati in suis opportunitatibus benignam exauditionis aurem inclinetis. Dignum siquidem est, ut quos nos in gratia nostra clementiore vinculo recepimus, vos propitia benevolentia dilectionis ulnis amplectamini, et quos e converso fovere disponitis, nos contra omnes incursus defensare studeamus, et honorare condigne debeamus.
II. Eberhardi episcopi Bambergensis ad Eugenium.--De Henrico archiepiscopo Moguntino conqueritur. (Anno 1147.)[HERMANN, Episcopatus Bamberg., Prob., p. 104.] Reverendissimo domino Patri et creatori suo EUGENIO summo pontifici sanctae Catholicae Ecclesiae EBERHARDUS Babenbergensis humile opus manuum suarum divina et apostolica gratia si quid est, cum universis commembris suis et confratribus debitam in Christo obedientiam et omnem suae possibilitatis devotionem.
Benedictus Deus, qui universae Ecclesiae suae benedixit ad introitum vestrum, et post magna luminaria firmamenti quae nocti praeerant exstincta, luminare majus ut praeesset diei accendit in persona vestra. Vere etenim vestris et temporibus et meritis exortum est in tenebris lumen rectis corde, lumen utique ad illuminationem gentium et gloriam plebis Israel; qua luce illuminati fideles in fide per dilectionem operantur, et infideles ad fidei unitatem in brachio divinae virtutis aggregantur. Quod commune gaudium universae terrae tanto nos specialius attingere credimus, quanto vobis arctiori vinculo servitutis et obedientiae subjacemus . . . .
De caetero misericordia vestra, clementissime Pater et domine, ante oculos nostros semper est, quia omne meritum nostrum praevenistis in benedictionibus dulcedinis. Unde non quantas debemus, sed quantas possumus in conspectu divinae majestatis sanctitati vestrae gratias humiliter referimus, et quidquid boni nobis est, post Deum vestrae paternitati ascribimus.
Ut autem inter prospera simus humiles, adversa nobis non deesse divina providentia disposuit, domino Moguntino archiepiscopo non judicialiter agente nobiscum, sed exitialiter nos persequente, eo quod vestram obedientiam suae praeponimus, eo quod in episcopali benedictione percipienda de plenitudine gratiae vestrae participare praesumpsimus, et de fonte potius quam de rivo potare maluimus. Cujus rei immanitas usque adeo excrevit, ut Moguntini nobis servis vestris et filiis, si dicere audemus, mortis periculum et Ecclesiae vestrae minitari praesumant excidium. In his autem omnibus unicum in vobis spei nostrae refugium sumentes, a vestrae auctoritatis sententia ita pendemus, ut neque mors neque vita a vestra nos separare possit obedientia. Omnipotens Deus dies vestros in sua pace disponat, et ad consolationem omnium fidelium temporum vobis tranquillitatem concedat.
III. Conradi imperatoris ad Eugenium.--Significat ei Henricum filium suum communi principum acclamatione in regem Romanorum electum, seque assumpta cruce accingere ad expeditionem Hierosolymitanam. (Anno 1147.)[MARTEN., Ampl. Collect., II, 204] Dilectissimo in Christo Patri suo EUGENIO sanctae Romanae Ecclesiae summo pontifici CONRADUS Dei gratia Romanorum rex et semper Augustus filialem per omnia dilectionem et debitam in Domino reverentiam.
Litteras sanctitatis vestrae per legatum vestrum, virum utique nobis cum omni dilectione et honore nominandum T. Sanctae Rufinae episcopum, missas gratissime accepimus, et quae in ipsis continebantur, filiali et intima charitate ad effectum perduximus. Siquidem de ordinatione regni nobis a Deo concessi, super qua nos paterna sollicitudine monere et exhortari curastis, magna cum attentione et diligentia in frequenti principum conventu apud Frankenevort, ubi generalem curiam habuimus studiose et efficaciter, Deo praestante, tractavimus, ordinataque et firmata communi per omnes regni nostri partes solida pace, filium nostrum Heinricum in regem et sceptri nostri successorem unanimi principum convenientia, et alacri totius regni acclamatione electum, mediante hac Quadragesima in palatio Aquisgrani coronare, divina praeeunte misericordia, decrevimus. Sane quod dicitis, nos rem tantam scilicet de signo vivificae crucis, et de tantae tamque longae expeditionis proposito absque vestra conscientia assumpsisse, de magno verae dilectionis affectu processit. Sed Spiritus sanctus, qui ubi vult spirat, qui repente venire consuevit, nullas in captando vestro vel alicujus consilio moras nos habere permisit. Sed mox ut cor nostrum mirabili digito teligit, ad sequendum se sine ullo morae intervenientis spatio, totam animi nostri intentionem impulit. Et quoniam vos ad partes Galliae tam per litteras vestras, quam per legatum vestrum venire cognovimus, venerabilem paternitatem vestram ut ad Rhenum accedere velitis, summa cum dilectione attente monendo invitamus, quatenus simul positi, ea Deo miserante pariter tractare ac disponere valeamus, per quae pax Ecclesiarum et Christianae religionis ordo congruis provectibus augeatur, et regni nobis a Deo concessi status cum nostri honoris incremento opportunis decretis firmetur. Et quoniam in articulo profectionis nostrae nulla nobis prolixitas temporis suppetit, in sexta feria, quae in paschalem hebdomadam habetur, desideratam faciem apud Argentinam videre optamus. Legatos nostros, viros utique prudentes et discretos, ac sanctae Romanae Ecclesiae regnique amatores ac nobis charissimos, Buconem videlicet Wormatiensem episcopum, Anselmum Havelbergensem episcopum, Wibaldum Corbeiensem abbatem vestrae sinceritati commendamus, ut ea quae vobis dixerint tanquam ab ore nostro audiatis, et in rebus sanctae Romanae Ecclesiae et regni cum eis formaliter tractare ac disponere non abnuatis.
IV. Hugenis Rothomagensis archiepiscopi ad Eugenium. --Orat pontificem ut libertatem Vizeliacensis coenobii asserat. (Anno 1148.)[ Spicil. edit. in-fol., t. II, p. 512.] Reverendo Patri et domino suo EUGENIO, Dei gratia summo pontifici, HUGO Rothomag. humilis sacerdos, obedientiam debitam et reverentiam.
Quod sancta Romana Ecclesia provida dispensatione juris ac dignitatis contulit quibuslibet Ecclesiis, confidimus ratum ab ipsa teneri nec ab aliquo in posterum idipsum posse violari. Ecclesia siquidem Vizeliac., quae vestra est, a domino, ut audivimus, Eduensi episcopo graviter infestatur, et quod eidem libertatis ac dignitatis Rom. pontificum gratuita benignitate collatum est, cassare nititur. Super hoc autem quod idem frater noster episcopus, ut dicitur, affirmat, in eodem Vizeliaco aliquem episcopum praeter ipsum vel ejus assensum, ordines non posse celebrare, vel altaria consecrare; utriusque recordamur officium prece et monitu abbatis ipsius Ecclesiae atque conventus nos ibidem complesse, aliosque quamplures episcopos auctoritate privilegiorum S. R. Ecclesiae, quae ibidem habentur, similia perpetrasse. Piae igitur paternitati vestrae pro eadem Ecclesia vestra Vizeliac. supplicamus, ut in eadem libertate et dignitate ipsam conservare dignemini, qua antecessores vestri eam servaverunt, nec de jure suo eamdem minui, vel injuste privari sustineatis, charissime Pater et domine.
V. Henrici Romanorum regis ad Eugenium.--Archiepiscopum Moguntinum excusat, quod concilio Remensi non interfuerit, eumque ad pontificem proficiscentem commendat. (Anno 1148.)[MARTEN., Ampl. Collect., II, 268.] Dilectissimo in Christo Patri EUGENIO sanctae Romanae Ecclesiae summo pontifici, HENRICUS Dei gratia junior Romanorum rex, filius magni Conradi inclyti triumphatoris, Romanorum regis et semper Augusti, filialem per omnia dilectionem et debitam in Domino reverentiam.
Charissimus pater noster catholicae fidei cultor a nobis et a regno suo discedens, nobis haec suprema et memoriae arctius impressa mandata dedit, ut personam vestram summo dilectionis affectu amplecteremur, ut sacrosanctam matrem nostram Romanam Ecclesiam praecipua diligentia coleremus, et res ipsius tueri ac defensare, ubicunque se opportunitas offerret, non negligeremus. Quae piissima religiosi genitoris nostri monita non surda aure, nec pigra cordis intentione suscipientes, ad effectum ea perducere sollicita devotione curavimus; sic de caetero intenti, ut crescente in nobis per divinam indulgentiam aetate et sapientia, cuncta in melius augere et complere studeamus. Morem regni nobis a Deo collati vestram prudentiam ignorare non credimus, in eo videlicet, quod Moguntinus archiepiscopus ex antiquo suae Ecclesiae et dignitatis privilegio, sub absentia principis custos regni et procurator esse dignoscitur, quae priscorum instituta regum gloriosus genitor noster, ut in caeteris, secutus, nostram aetatem et regni gubernationem reverendo Patri nostro Henrico Moguntino archiepiscopo, omnium principum favente conniventia, magna cum attentione commisit. Quantum vero ejusdem venerabilis archiepiscopi absentia toti regno et personae nostrae incommoda sit, optime novit intelligentia vestra, cui mores Galliae Belgicae, quae sceptris nostris ex majori parte subdita est, et totius Germaniae ignoti non sunt. Inde factum est ut tempore synodi vestrae, quam in Remensi civitate, divina favente clementia, ad totius sanctae Ecclesiae incrementum celebrastis, ad vestrae sanctitatis praesentiam venire idem archiepiscopus non posset, quoniam alterius regni fines tutus ingredi non potuit, et nostras res, quae quanto sunt per Dei misericordiam majores, tanto sunt ad regendum difficiliores, relinquere, nobis cum consilio multorum principum renitentibus, salva fide et honestate sua, non valuit. Verum, quoniam frequenti vocatione vestra commonitus, ad vestrae celsitudinis praesentiam transire nunc festinabat, nos in praeterita Nativitate beatae Mariae curiam, Deo auctore, in oppido Franckenevort celebravimus, ubi congregata principum nostrorum frequentia, tam de ipsius archiepiscopi absentia, quam de securo ad vos transitu sub prolixa deliberationis mora tractavimus Eum itaque ad vestrae sublimitatis praesentiam contra nostram et totius regni utilitatem impraesentiarum proficiscentem, filiali et affectuosa commendatione prosequimur, orantes intime piissimam et in bonis expertam nobis paternitatem vestram, quatenus eum benigne suscipiatis et honeste petitionis nostrae intuitu habitum, ad nos cum gaudio ipsum vestra benedictionis gratia communitum in brevi remittatis.
VI. Ejusdem ad eumdem.--Pontificis patrocinium precatur. (Anno 1148.)[MARTEN., Ampl., Collect., II, col. 230.] Reverendo in Christo Patri suo et domino EUGENIO summo et universali pontifici HENRICUS, Dei gratia Romanorum rex, debitae dilectionis et obsequii sinceritatem.
Benedictus Deus, qui sinceritatis vestrae discretionem in officium et dispensationem summi pontificatus assumere dignatus est. Justitiam enim et veritatem sicut religiosi de vobis sentiunt diligitis, et quae ad decorem domus Dei spectant, sollicite pertractatis, unde nimirum vestrae sinceritati in hoc obedire parati sumus, ut materialis cum spirituali gladio in Ecclesia nostris temporibus concorditer operando fructificent. Pater enim noster devotissimus filius vester, qui pro dilatatione Ecclesiae crucem Christi circumfert, novissime a nobis recedens, iterando praecepit ut justitiae innitamur, religionis formam amplectamur, Ecclesiae dignitatem, regni honorem summa diligentia tueamur. Sub obtentu igitur Patris nostri, qui Romani imperii dignitatem per extera regna traducit, et pro dilatanda Ecclesia seipsum periculis omnibus usque ad effusionem sanguinis exponendo perpetuum foedus cum Ecclesia pepigit, patrocinium vestrum, qui specialis Pater Ecclesiae estis, confidenter requirimus, quia, secundum Deum et Patris nostri praeceptum, paternitati vestrae in omnibus obedire parati sumus.
VII. Ejusdem ad eumdem.--Ut Henricum Moguntinum archipraesulem et alios ad papam transeuntes benigne suscipiat, ducissam Poloniae ab excommunicatione solvat, et Wibaldum abbatem habeat sibi commendatum. (Anno 1148.)[MARTEN., ibid., col. 232.] Dilectissimo in Christo Patri EUGENIO summo et universali pontifici, HENRICUS Dei gratia Romanorum rex filialem per omnia dilectionem et debitam in Domino reverentiam.
Sinceritati vestrae totis animi viribus multas gratiarum actiones referimus, quod legatos nostros et litteras affectione paterna suscepistis, et dulcissimis responsis vestris nostram aetatem ad divinae religionis cultum, sanctae Ecclesiae amorem benigne informastis, et de absentia inclyti Patris nostri, vestri utique devotissimi filii, piam et efficacem consolationem exhibuistis. Vestris ergo apud Deum intervenientibus meritis, quantum per ipsius gratiam aetate et industria proficere possumus, tantumdem in vestrae personae et sacrosanctae Romanae Ecclesiae dilectionem, ac totius catholicae Ecclesiae defensionem crescimus. Siquidem Pater noster a nobis sub vexillo sanctae crucis recedens, haec nobis suprema et multoties repetita mandata reliquit, ut vos sicut ipsum filiali et intimo affectu diligeremus, ut a vobis tanquam a fidelissimo aetatis nostrae tutore verum consilium, et competens adjutorium in omni opportunitate nostra speraremus. In quo traditae nobis ab ipso disciplinae proposito constanter permanentes, reverendam nobis paternitatem vestram pio studio salutamus, orantes ut petitiones nostras, quae in subjectis habentur, intra efficaciam exauditionis admittatis. Primum quidem ut charissimum nobis Patrem ac praeceptorem atque adjutorem nostrum Henricum venerabilem Moguntinum archiepiscopum, nec non alios archiepiscopos, episcopos, abbates, praepositos seu caeteras personas, quae de regno Patris nostri sunt, ad cujus successionem Dei misericordia ordinati sumus, et ad vestram praesentiam transeunt, clementi bonitate suscipiatis, eosque admonitione sedula, quod patienter et fortiter absentiam Patris nostri ferant, et nostram indolem educare studeant, exhortari non abnuatis, quatenus et ipsi cum gaudio in proprio dignitatis suae statu ad sua revertentes, reditum Patris nostri cum jucunditate exspectent et nostris atque regni opportunitatibus debitum fidei et consilii effectum accommodent. Ducissa quoque Poloniae nostra amita, tum per sententiam excommunicationis quae a vobis in ipsam promulgata fuit, tum propter absentiam Patris nostri, sui utique domini et fratris, vim patitur, et de terra sua et de honore ducatus sui exsulare cogitur. Super qua re vestra discretio bene meminisse debet, quod Pater noster eamdem sororem suam cancellario vestro, viro utique sapienti et honesto nobisque charissimo, in manum commisit, et per eum vestrae celsitudini ipsam attente commendavit, ut videlicet ad ejus restitutionem clementem operam adhibere dignemini. Corbeiensem quoque abbatem Wibaldum nostrum utique et regni nostri fidelem, pari diligentia et simili studio in manum praedicti cancellarii vestri, per manum inclyti Patris nostri praesentialiter commissum vestrae mansuetudini nos quoque commendamus, ut eum in omni necessitate sua clementer protegatis, et praecipue in duabus abbatiolis obtinendis, videlicet Kaminata et Visbike, quae quia fere collapsae et destructae erant tam in religione quam in possessionibus, mansuetissimus Pater noster eas Corbeiensi monasterio et praefato abbati jure proprietario contulit, quatenus per ipsius industriam divinus ibidem ordo reformetur, et, possessionibus recollectis, quae dispersae sunt, atque conservatis, loca penitus, ut coeperant, non destruantur.
VIII. Henrici ducis Saxoniae ad Eugenium.--Wibaldi abbatis Stabulensis merita praedicat oratque ut pontifex ratam habeat Kaminadae unionem ad Corbeiense monasterium. (Anno 1148.)[MARTEN., Ampl. Collect., II, col. 234.] Sacrosanctae Romanae Ecclesiae summo pontifici EUGENIO, HENRICUS dux Saxoniae, promptae et officiosae servitutis devotionem.
Commendamus paternitati vestrae dilectum dominum meum venerabilem Corbeiensis Ecclesiae abbatem Wibaldum, quem pro causis Ecclesiae suae ad vestrae majestatis praesentiam venisse cognoscimus, quem etsi in conspectu vestro gratiam invenisse non ambigimus, pro affectu tamen, quo eum diligimus, nostra quoque commendatione eum prosequimur. Obsecramus ergo paternitatem vestram, quatenus eum in suis petitionibus clementer exaudiatis, et praecipue pro Ecclesia Kaminatensi, in qua et religionis divinae cultum tanquam vir religiosus ac timens Deum reformavit, et ipsius Ecclesiae praedia ac possessiones, quae Juditha abbatissa adjutoribus et amatoribus suis post depositionem sui plusquam ad centum mansos in beneficio concesserat, tanquam vir strenuus Dei adjutorio et nostro fere ad integrum recollegit, et usibus ecclesiae restituit. Salubre itaque nobis exemplum et commonitorium in protegendis et adjuvandis de caetero Ecclesiis praestabitis, si bonum quod in eadem Ecclesia ad laudem Dei inchoavimus, secundum petitionem praedicti venerabilis abbatis stabile et firmum vestra auctoritate feceritis. Valete.
IX. Henrici comitis Namurcensis ad Eugenium.--Se paratum esse ea observare, quae Treveris in curia papae ordinata fuerant, de causa quae ipsum inter et archidiaconum Virdunensem vertebatur (Anno 1148.)[MARTEN., ubi supra, col. 244.] Reverendo Patri et domino suo EUGENIO sanctae Romanae Ecclesiae summo pontifici HENRICUS comes de Namuro et Lutzelemburch, devotionem filii cum fideli servitio.
Sicut inter me et Richardum, archidiaconum Virdunensem, in curia vestra Treviris, mediante Clarevallense abbate, ordinatum fuit, et in vestrae societatis praesentia confirmatum, ita die constituta observare et adimplere modis omnibus postmodum volui sub testimonio Virdunensis episcopi et Corbeiensis abbatis. Sed ipse Richardus archidiaconus valde ingeniose coepit occasiones quaerere, qualiter a propositis conditionibus recederet, et Anselmum quemdam, liberum hominem meum, atque alios quosdam studiose sollicitavit, ne homines sui fierent, et ne beneficia, quae a me habent, ab ipsius manu reciperent. Ego pro reverentia vestri apostolatus in praedictis conditionibus et placito per manere absque dolo et sine fraude volo, cum tamen, si in gratia vestra fieri . . . , ut me de hac causa coram meo judice pulsaret, et in foro, cui haec jurisdictio pertinet, super litigare vellet, paratum me modis inveniret. Ea propter paternitatem vestram humili supplicatione deprecor, ne in me vobis obedientem, et ea quae praescripta sunt observare cupientem sententiam mittatis, vel terram meam sub aliquo interdicto ponatis; quatenus vestrae personae excellentiam tanto plus diligere valeam, et ad defensionem Ecclesiae Dei esse de votior.
X. Conradi imperatoris ad Eugenium.--Ut praeposituram Xantensem Thiebaldo capellano suo canonice electo conferre dignetur. (Anno 1149.)[MARTEN., Ampl. Collect., II, col. 365.] Litteris paternitatis vestrae plenis piissimi affectus, plenis laetitiae et gratulationis, per aliam paginam et per alios nuntios plenius respondere decrevimus, et de nostro statu ac regni a Deo nobis commissi ordinatione pressius quaedam magnitudini vestrae intimare. Sed fervente interim non fictae circa vos charitatis igne, beatitudinem vestram filiali ac sincera dilectione salutantes, obnixe rogamus ut prima post reditum nostrum petitio apud vestram sanctitatem exauditionis aditum inveniat. Coloniensis archiepiscopus ab officio episcopali a vestra aequitate suspensus est, atque ideo ad vestrae manus ordinationem pertinere credimus, quidquid pontificalis et canonici juris in episcopio suo esse dignoscitur. Et quoniam Xantenses clerici post obitum praepositi sui B. pari fere affectu et canonica voce filium vestrum, nostrum scilicet dilectum capellanum Thiebaldum in praepositum sibi elegerunt, exceptis paucissimis, quorum aetas et discretio in nullis habenda est, benignitatem vestram attente monendo rogamus, ut praedictam praeposituram pro nostrae dilectionis intuitu praenominato clerico nostro conferre non abnuatis, quem aliquando vacante tunc praepositura absque ulla reclamatione elegerant Xantensis Ecclesiae canonici. Eamdem praeposituram obtinuit quondam. H. praepositus, praestante sibi bonae memoriae papa Innocentio, cum defuncto Hugone archiepiscopo Coloniensis cathedra vacaret, quod etiam simili forma vestrae sanctitati licere et convenire non dubitamus.
XI. Ejusdem ad eumdem.--Scribit in gratiam Thiebaldi praepositi Xantensis et Ottonis clerici. (Anno 1149.)[MARTEN., ibid., col. 339.] Dilectissimo in Christo Patri suo EUGENIO sanctae Romanae Ecclesiae summo pontifici CONRADUS Dei gratia Romanorum rex et semper Augustus, filialem per omnia dilectionem et debitam in Domino reverentiam.
Gratum nobis valde est, et in secreto cordis nostri memori benevolentia collatum, quod dilectum capellanum nostrum Thiebaldum pro nostrae dilectionis et intercessionis respectu in Xantensi praepositura provexistis. Dignum enim et justum esse arbitramur, si praedecessorem vestrorum ac nostrorum, virorum utique sanctissimorum ac sapientissimorum instituta et jura servantes, illas personas diligere ac sublimare curemus, quae a vestrae sanctitatis misericordia in sacrosanctae matris nostrae Romanae Ecclesiae gremio benignius confoventur, sicut vestra benignitas eos, quos nostra clementia propensiori bonitate evehere dignatur, honorare et amplificare sollicita est. Et quoniam non inchoasse sed perfecisse virtutis est, excellentiam vestram intime rogando monemus, quatenus eadem benedicta et larga manus vestra, quae in praedicta persona gratiae et honoris bona fundamenta jecit, aedificare ad perfectum non abnuat: videlicet si Coloniensis misericordiam vestram obtinuerit, et officii sui plenitudinem recuperaverit, non noceat praeposito, qui a vestra manu tanquam a beati Petri manu investitus et promotus est. Caeterum quia vestra discretio, sicut nobis scripsistis, sacrorum canonum et sanctae Romanae Ecclesiae sanctionibus contraire non potest, nec debet, nos de talibus statuendis et firmandis vestram nolumus sollicitare prudentiam, sed tamen quod firmari non debet, tolerari potest, ut de dispensationis temperamento fructus multiplicetur in recompensationis incremento. Hoc propterea dicimus, quod incongruum esse credimus, ut aliquis in Ecclesia Dei circa hanc personam, quam vos sublimastis, rigorem canonum quasi vestigia vestra sequendo teneat, in aliis vero personis, quas vos ignoratis, pro arbitrio suo remittat. Si ergo aliqua Ecclesia pari voto et unanimi assensu eumdem virum, ut auferat opprobrium ejus, apprehendere voluerit, tanto debebit circa ipsum gratiae dispensationis esse inclinatior, quanto certius cognoscitur vestrae sanctitati pro nostrae dilectionis interventu esse acceptior. Caeterum, sicut proxime vestram sublimitatem rogavimus, quatenus quemdam liberum hominem nostrum Ottonem, qui apud vestram discretionem infamatus est, quod cujusdam clerici Virtzeburgensis, Conradi videlicet nasum truncaverit, ab excommunicatione, qua pro hoc innodatus est, absolvi faceretis, quoniam ab eodem clerico super eadem re in nostra curia pulsatus, judicio gentis suae et curiae nostrae, quod innocens esset, juramento comprobavit, ita et in praesenti attente facimus, rogantes ut per praesentem nuntium tam nobis quam Bavembergensi episcopo super eodem negotio rescribatis. Salutat dilectam paternitatem vestram dilectus vester in Christo filius Henricus Junior rex Romanorum.
XII. Ejusdem ad eumdem.--Ut Arnoldum Coloniensem archiepiscopum benigne suscipiat, ac suae sedi restitutum remittat. (Anno 1149.)[MARTEN., Ampl. Collect., col. 384.] Dilectissimo in Christo Patri EUGENIO sanctae Romanae Ecclesiae summo pontifici, CONRADUS Dei gratia Romanorum rex et semper Augustus, filialem per omnia dilectionem et debitam in Domino reverentiam.
Quam gratus sit sacrae menti vestrae honoris nostri status, ac nostrae personae sospitas, regnique nobis a superna majestate collati pax atque tranquillitas vestrae magnitudinis affatus, quos post reditum nostrum a Hierosolymitana expeditione primos accepimus, evidenter patefecerunt; nos vero pari circa vos pietatis studio excitati, graviter et moleste ferimus quidquid in venerabilem personam vestram et in res sacrosanctae matris nostrae Romanae Ecclesiae, cujus nos a Deo defensores ordinati sumus, perperam agitur. Sed ad eosdem vestrae beatitudinis apices respondere distulimus, donee in proximo, praestante Domino, tales ad vestram sublimitatem legatos dirigamus, qui et litteris nostris et viva voce sua de omni proposito nostro vestram debeant sanctitatem certificare. Caeterum ad praesens nostrae instantis et obnoxiae petitionis summa haec est, ut quia gremium suum redeuntibus nunquam sancta mater claudit Ecclesia, venientem ad vos Arnoldum venerabilem Coloniensis Ecclesiae archiepiscopum, paterna cum pietate suscipiatis, et eum cum integritate honoris sui pro nostrae dilectionis intuitu ad nos remittatis. Nec enim credi oportet quod de contumacia vobis suam exhibere praesentiam recusaverit, sed cum sit et senio et assidua aegrotatione confectus, tantum laborem arripere non potuit, praesertim cum per absentiam ejus non parvi motus et implacabiles discordiae oboriri potuerint, quae et personae nostrae importunos labores et regno nostro non modicas incommoditates ingerere valerent. Superest ut nos toto pietatis affectu, ut facitis, diligatis, et a nostra parte religiosum boni filii consilium et auxilium exspectetis.
XIII. Ejusdem ad eumdem.--Ratisbonensem episcopum Jerosolymam tendentem ipsi commendat. (Anno 1130.)[MARTEN., ibid., col. 401.] Dilectissimo in Christo Patri suo EUGENIO, sanctae Romanae Ecclesiae summo pontifici, CONRADUS Dei gratia Romanorum rex et semper Augustus, filialem dilectionem et debitam in Christo reverentiam.
Fidelis noster vestrae sanctitatis filius Ratisbonensis episcopus, licet in rebus regni nostri plurimum nobis opportunus esset et commodus, detineri tamen nequaquam potuit, quin ob fidei ardorem et solvendi voti desiderium sub signo Crucifixi Jerosolymam tenderet. Quem ad vestrae celsitudinis praesentiam venientem, pro nostrae dilectionis interventu paterna benignitate suscipietis, et adjutum in his quae sua necessitas poposcerit, tam per manus vestrae protectionem, quam per fidelium vestrorum suffragia, vestraque benedictione roboratum hilariter ad sui propositi complementum dimittetis. Implevit enim amaritudine animam illius verbum, super quo vestrae sanctitati suspectus effectus est. De quo nos ei veraciter testimonium perhibemus, quod ipse nec Christianum exercitum vendiderit, nec prodiderit, nec sacrosanctae matris nostrae Romanae Ecclesiae dignitatem in aliquo minuerit.
XIV. Ejusdem ad eumdem.--Mittit ad eum legatos, rogatque Eilulfum abbatem monasterii Morbacensis ab eo confirmari, et Ottonem clericum absolvi. (Anno 1150.)[MARTEN., ibid., col. 404.] Dilectissimo in Christo Patri suo EUGENIO, sanctae Romanae Ecclesiae summo pontifici, CONRADUS Dei gratia Romanorum rex et semper Augustus, filialem per omnia dilectionem et debitam in Domino reverentiam.
Postquam, Deo propitio, nostram fragilitatem moderante, ab expeditione Jerosolymitana reversi fuimus, vestram beatitudinem salutarem et sacrosanctam matrem nostram Romanam Ecclesiam visitare per sublimes legatos nostros disposuimus; sed, Deo extendente manum suam in retribuendo, tam gravi et tam diutina corporis infirmitate afflicti sumus, ut a rebus agendis cessare cogeremur. Verum, recepta nunc per divinae pietatis indulgentiam sospitate, in ejusdem voluntatis proposito perseverantes, eosdem legatos ad vestrae celsitudinis praesentiam destinare communicato principum consilio statuimus, ut tam de Ecclesiae quam de regni statu et utilitatibus ea vobiscum tractare et ordinare possimus, per quae et populus Christianus in pace ac timore Dei vivere, et imperium Romanum in pristinae dignitatis robur reformari, Deo auctore, valeant. Causam Morbacensis monasterii a latoribus praesentium viris utique religiosis ac prudentibus plenius intelligere potestis, quae in conspectu et praesentia Basileensis episcopi, in cujus parochia idem monasterium consistit, nec non Constantiensis, Bavembergensis, Eistadensis, ac Spirensis episcoporum, nec non abbatis Corbeiensis et aliorum multorum tam abbatum quam religiosorum atque litteratorum virorum diu tractata et diligenter discussa est et ex ordine juris ac rationis ad hunc finem perducta, ut quia concors in malis praefati monasterii congregatio, quibusdam tamen eorum contradicentibus, personam vitiis suis consentientem elegerat, nos auctoritate Regulae sancti Benedicti edocti, adhibito episcoporum et abbatum suffragio, non sivimus pravorum praevalere consensum. Ad reformandam itaque religionem et restaurandum regni nostri honorem praefecimus eidem monasterio virum venerabilem ac religiosum Eilulfum, Erliacensem abbatem, cujus adnitente industria praedictum monasterium ab antiquis spurcitiis emundetur. Quod factum, ut a vestrae sanctitatis benedictione roboretur, attente monendo rogamus, nec inclinetis aurem vestram censoribus illis pseudomonachis, qui episcopum Basileensem nihil de eodem negotio tractantem ad vestram praesentiam appellaverunt. Etenim tam temerae provocationes totam ecclesiasticam disciplinam subvertunt, et omnem juris ordinem confundunt. Praeterea sublimitatem vestram intime rogamus, quatenus quemdam liberum hominem nostrum Ottonem, qui apud vestram discretionem infamatus est, quod cujusdam clerici Wirceburgensis, Conradi videlicet, nasum truncaverit, ab excommunicatione absolvi faciatis, quoniam ab eodem clerico super eadem re in nostra curia pulsatus, judicio gentis suae et nostrae curiae, quod innocens esset, comprobavit: cui actioni filius vester, noster utique amicus Guido cardinalis interfuit.
XV. Ejusdem ad eumdem.--Petrum Capuanum archiepiscopum, cujus ope sanitatem recuperaverat, ei commendat. (Anno 1150.)[MARTEN., Ampl. Collect., II, col. 406.] Dilectissimo in Christo Patri suo EUGENIO sanctae Romanae Ecclesiae summo pontifici, CONRADUS Dei gratia Romanorum rex et semper Augustus, filialem per omnia dilectionem, et debitam in Domino reverentiam.
Deo propitio res nostras moderante, et per adversa et prospera vitae nostrae cursum dispensante, post reditum nostrum a Jerosolymitana expeditione, gravi et longa infirmitate decubuimus, sed eadem, divinae bonitatis gratia nostrae saluti consulens, providerat nobis Petrum Capuanae Ecclesiae quondam archiepiscopum, virum in arte medicinae absque ulla dubitatione peritissimum. Divina itaque nobis opitulante misericordia et cooperante praedicti viri studio ac diligentia, integram sospitatem nos recipere gaudemus, atque ad res imperii gerendas, quas, interveniente invalitudinis obstaculo, intermiseramus, nos tota animi intentione viribus receptis accingimur. Paternitatem itaque vestram, quam vera charitate diligimus, et de qua plurimum confidimus, attente monendo rogamus ut praenominato curatori nostro apud vestram celsitudinem tam in honore quam in utilitate assequenda valeat, quod ex arte sua nobis profuit, et Ecclesiam suam, quam ei beatae memoriae papa Innocentius in urbe Roma tradidit, cum omnibus aliis rebus suis quiete et honeste possideat, nec ei aliquam molestiam in omnibus rebus sibi pertinentibus inferri patiamini.
XVI. Ejusdem ad eumdem.--Mittit ad eum oratorem magistrum Henricum, curiae suae notarium. (Anno 1450.)[MARTEN., ibid., col. 410.] Dilectissimo in Christo Patri EUGENIO, sanctae Romanae Ecclesiae summo pontifici, CONRADUS Dei gratia Romanorum rex et semper Augustus, filialem per omnia dilectionem et debitam in Domino reverentiam.
Ex quo nos propitia divinitas a partibus Orientis post multa pericula terra marique suscepta sanos et incolumes ad propria reduxit, quia non licuit sanctam ac venerabilem paternitatem vestram facie ad faciem corporalibus oculis intueri, proposueramus aliquos de magnatibus nostris ad vos dirigere, ut tam de statu sacrosanctae matris nostrae Romanae Ecclesiae et aliarum Ecclesiarum, quam de imperii Romani reformanda dignitate discretissimi consilii vestri sententiam familiari et intima inquisitione acciperemus. Sed primo detinuit nos gravis infirmitas, a Deo nobis ad correctionem data, quae nos in tantum sex fere mensibus afflixit, ut majoribus rebus gerendis pene essemus inutiles. Quae occasio aliquorum aluit audaciam, et quorumdam motuum excitavit seminaria, ad quae sopienda et comprimenda, cum sospitatem munere coelesti fuissemus adepti, tota nos animi vigilantia praecinximus. Et nunc de bonis principiis opportunum finem cum Dei gratia sperantes, misimus impraesentiarum ad vestram celsitudinem magistrum Henricum curiae nostrae notarium, virum utique prudentem et honestum, et nobis, ut scitis, familiarem et acceptum, qui vestrae discretioni extra praesentium litterarum seriem quaedam de voluntate nostra ac rebus nostris viva voce intimabit, cui credere nullatenus dubitabitis.
XVII. Balduini Noviomensis episcopi ad Eugenium.--Narrat quomodo inter molestias et opprobria monachos religiosos in Ecclesiam Compendiensem induxerit loco canonicorum vita infamium. (Anno 1150.)[DUCHESN., Hist. Franc. script., IV, 544.] Sanctissimo Patri et domino EUGENIO Dei gratia summo pontifici, BALDUINUS Noviomensis Ecclesiae minister indignus, quidquid boni potest oratio vel affectus.
Onerastis ut dominus et magister humeros imbecilles adeo, ut in exsequendi operis injuncti sollicitudine perurgente pene virtus exhausta deficeret. Nec enim leve vel modicum, Ecclesiam Compendiensem tam celebrem, tam famosam, tanta denique auctoritate subnixam, in alium statum quamvis praecipuum derepente convertere, cum in hujusmodi clericis, si tamen clerici, consuetudo principetur antiqua, plusque deterius inolitum quam melius insolitum placeat et delectet. Sed ecce probatis nos ad aquas contradictionis, ubi vexatus est ille venerabilis Sancti Dionysii abbas, vestrae sanctitatis servus fidelis et prudens. Mirabiles elationes maris experti sumus, sed mirabilior et longe potentior in altis Dominus et summus Pontifex ejus, qui miserunt nos. Denique perurgente sancta obedientia vestra, cum sciremus scriptum esse, Servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens digna, plagis vapulabit multis: voluntati vestrae propensius inhaerentes, suscepimus opprobria clericorum exprobrantium Deo et vobis, et initiavimus locum vere sanctum religioni et ordini: monachos deputavimus, abbatem virum religiosum et strenuum canonice electum constituimus, et in festivitate beatorum martyrum Cornelii et Cypriani, quae celebritas ibi maxima est, abbatem ipsum solemniter benediximus, et erit benedictus Deo volente, et gratia vestra confirmante. Sicque impleta veridica illa Domini sententia: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. Succisa est arbor, quae etiam terram occupabat, et plantata est oliva fructifera in domo Dei quae de misericordia vestra sperat plurimum, et ad praesens indiget quamplurimum. Manus domini regis filii vestri gloriosi principis fuit nobiscum, quem vere in hoc opere probavimus servum Dei viventis, qui dicere possit: Domine, dilexi decorem domus tuae; et illud: Zelus domus tuae comedit me. Quomodo satagebat, quomodo ardebat igne Dei, ut fieret ista mutatio dexterae Excelsi? Sed et ipse nobiscum bibit de torrente, confusionem accepit, dissimulavit injuriam, distulit majestatem. Prima die vocavit nobiscum clericos in capitulum: non venerunt. Sequenti die ipsemet profectus est, et vix eo compellente venerunt. Lectae sunt litterae, quas praefato abbati pro hoc ipso opere per me direxistis, ut scitis: sed nec vestrae auctoritati delatum est. Vidimus ibi superbiam Moab, superbus est valde. Taceo quae postea manus flagitiosa peregit, et quomodo fraude et praeter horam intravit ecclesiam, reliquias sanctas asportare molitus. Quod et ex parte fecit, funes pendentes praecidit, ne forte ad sonitum signorum populus conveniret. Quae omnia praesentium lator sanctitati vestrae melius declarabit. Quid plura? Superest, domine, ut quod nutu Dei et vestro bonum accepit initium, auctoritas vestra stabilire, munire, confirmare studeat in perpetuum. Unde vivant monachi non habent. Clerici, tam foranei quam intranei, qui beneficia possident, nihil eis communicare volunt, sed magis habere videntur fiduciam, quod Jordanis influat in os eorum. Rigatio plantationis novellae in manu vestra est, domine: ne arescat, ne deficiat, quod omnino inimicus molitur. Pluviam voluntariam segregate haereditati Dei et vestrae.
XVIII. Conradi imperatoris ad Eugenium papam.--Ut Herimanni Trajectensis episcopi electionem confirmet, et comitem de Ara ab excommunicatione absolvat. (Anno 1151.)[MARTEN., Ampl. Collect., II, 483.] Dilectissimo Patri suo EUGENIO sanctae Romanae Ecclesiae summo pontifici CONRADUS Dei gratia Romanorum rex et semper Augustus, filialem per omnia dilectionem et debitam in Domino reverentiam.
Vacante Trajectensi episcopatu post discessum piae memoriae Hariberti episcopi, misimus ad eamdem Ecclesiam legatos nostros cum mandatis, motus temerarios qui in rebus hujusmodi suboriri solent et direptiones rerum ecclesiasticarum fieri auctoritate nostra prohibentes. Mandavimus etiam ejusdem urbis clero, honoratis et populo ut, depositis partium studiis, sese electioni futurae in spiritu concordiae et humilitatis praepararent, nec tale aliquid animositate certandi committerent, in quo libertas electionis canonicae jus libertatis amittere convinceretur. Verum ipsi libertatem pietatis a Patribus indultam in velamen malitiae assumentes, dissensionibus et ambitione rem totam perturbare coeperunt, et longo tempore tantum potestatis tam in spiritualibus, quam in saecularibus rebus magnitudinem absque rectore fluctuare permiserunt. Caeterum ad animum rediens majoris ecclesiae praepositus, et ejusdem ecclesiae decanus, cum reliquo clero et universis nobilibus unanimi consensu in dominum Herimannum ecclesiae Sancti Gereonis in Colonia praepositum, virum scilicet integrae vitae et probati testimonii, convenerunt. Sed quidam ministeriales ejusdem ecclesiae, tumultu facto, armisque illatis, coegerunt quosdam de eodem clero denominare et quodam modo eligere Frithericum praepositum Sancti Georgii in Colonia, hominem videlicet infra aetatem et ordines, cujus ignorantia fautores ipsius ad subversionem Ecclesiae abuterentur. Nos itaque de tantae Ecclesiae ruina compassione clementi condolentes, iterato misimus eis cum praeceptis regalibus legatos, imperantes eis, quatenus omni occasione postposita, mediante Quadragesima, quae transacta est, nostro sese conspectui praesentarent, accepturi ex regio more contentionum finem, et urbis suae dominum, qui melioribus suffragiis juvaretur. Venit itaque praefatus Hermannus ad praesentiam nostram cum suis electoribus, sed illi, qui juvenem elegerant, juveniliter agentes, neque venerunt, neque canonicam excusationem seu legitimam transmiserunt, nisi quod praedicti Fritherici praepositi . . . comes videlicet A. absque attestatione cleri et populi, et certis per epistolas mandatis venit, et negotium differri postulavit. Verum nos, adhibito episcoporum et principum et virorum prudentium ac religiosorum consilio, consideravimus electores praedicti Hermanni praepositi sanioris esse consilii, de persona a canonicis institutionibus non discrepante, quibus ex magno fervore assentiebant omnes nobiles ac praepotentes ejusdem terrae, qui Trajectensem Ecclesiam et in pace legibus honestant, et in bello armis defensant. Itaque quia in nostra praesentia nulla contradictio juxta juris ordinem huic electioni opponeretur, cum omnis Ecclesia in nostram praesentiam esset vocata, judicatum est ab episcopis et principibus nullam nos debere moram probabilibus desideriis inserere, sed personam absque vi et ulla mala machinatione electam, et in sacris ordinibus aetate congrua inventam provehere. Proinde celsitudinem sacerdotii vestri, quam vera in Domino charitate amplectimur, attente monendo rogamus, ut opus a nobis laudabiliter inchoatum, benedictione sacrae manus vestrae perficere et confirmare non abnuatis, et labentis Ecclesiae Trajectensis ruinam celeri benedictione fulciatis. Rogamus praeterea sanctitatem vestram pro nostro consanguineo nostro comite de Ara, quem quidam clericus nomine Jonathas per subreptionem a vobis excommunicari fecit, quatenus eum a Leodiensi episcopo absolvi faciatis, eo scilicet rationis moderamine, ut, postquam fuerit absolutus, synodaliter vocetur, et causa, quae super quadam Ecclesia inter eos agitur, canonico judicio decidatur.
XIX. Henrici episcopi Leodiensis ad Eugenium.--Petit confirmari electionem Arnoldi Coloniensis archiepiscopi. (Anno 1151.)[MARTEN., Ampl. Collect., II, 487.] Reverendo Patri suo et domino EUGENIO, summo et universali sanctae Romanae Ecclesiae pontifici, H. Dei gratia Leodiensis Ecclesiae humilis minister, tam devotam quam debitam totius subjectionis obedientiam, et promptum ac fidele in omnibus obsequium.
Post decessum bonae memoriae A. Coloniensis archiepiscopi, Coloniensis Ecclesia nos et alios ejusdem metropolis suffraganeos ad diem electionis futuri antistitis ordine canonico evocavit, et praemissis jejuniis et litaniarum obsecrationibus, et invocata sancti Spiritus gratia, et exorato eo, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum, quique facit unanimes habitare in domo, elegit sibi, remoto omni privato studio, communi omnium, non dicam favore et assensu, sed desiderio et acclamatione, Arnoldum ejusdem ecclesiae majorem praepositum, regiae curia cancellarium, virum utique moribus et natalibus, ordine et aetate, et omnis prudentiae ratione sacerdotali officio congruentem, qui vitae merito et doctrinae scientia tam possit prodesse quam praees