4 | 6 |
CL. Ad eumdem--De eodem argumento.
[recensere](Anno 1145-47.)[MANSI, Concil., XXI, 652.] Per alia scripta nobilitati tuae mandavimus, quatenus Nivernensem comitem ab infestatione Vizeliacensis Ecclesiae, quae ad jus B. Petri specialiter pertinet, attentius cohiberes. Et ecce, quod sine grandi mentis afflictione non dicimus, nescimus an eum exinde magnificentia tua convenire neglexerit, an ipse noluerit jussioni tuae parere. Postquam nos propter hoc tibi nostra scripta transmisimus, idem comes durius est eamdem Ecclesiam insecutus, et nunc per se, nunc per eos qui sub ejus ditione consistunt, fratres inibi ad Dei servitium commorantes et terrere minis, et fatigare injuriis non desistit. Sane omni nostra commonitione cessante, tam illi, quam universis Ecclesiis, quae in terra tibi a Deo commissa consistunt, deberes esse praesidio, et a pravorum incursibus, maxime autem eorum qui tuis praeceptionibus acquiescunt, eas studiosius defensare. Nunc autem petitionibus et precibus nostris adhibitis, Ecclesiam ipsam non videmus ab ejus inquietationibus liberatam. Quocirca magnificentiam tuam apostolicis litteris et precibus admonemus, quatenus, sicut de nostra dilectione confidis, ita eumdem comitem ab infestatione Vizeliacensis Ecclesiae ac bonorum ejus districte cohibeas, et homines suos eum facias attentius commonere. Porro si aliquid sibi adversus ipsam Ecclesiam, aut res ejus credit juste competere, nos, ad quos provisio et regimen Ecclesiae ejusdem specialiter pertinet, si postulaverit, aequitate media per nos aut delegatos judices curabimus exhibere.
CLI. Ad Odonem Burgundiae ducem.--De eodem argumento. (Anno 1145-47.)[MANSI, Concil., XXI, 653.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio nobili viro ODONI Burgundiae duci, salutem et apostolicam benedictionem.
Ad industriam catholicorum principum spectare dignoscitur venerabilia et Deo dicata loca affectione debita fovere, et a pravorum hominum incursibus defensare. Vizeliacense monasterium Beatae Mariae Magdalenae quam proprie, quam specialiter ad jus beati Petri pertineat, et quod a suae fundationis exordio sub apostolicae sedis tutela commissum sit, tam vicini quam longe positi recognoscunt. Ideoque de tua nobilitate plurimum confidentes, idem monasterium, et quae ad ipsum pertinent, strenuitati tuae duximus attentius commendandum, per praesentia scripta rogantes, quatenus locum ipsum devotionis intuitu diligas, protegas, et ab eorum infestationibus, qui antiquam ejus libertatem nituntur infringere vel turbare, pro beati Petri et nostra reverentia manuteneas et defendas. Idem scribimus Archimbaldo de Burbono, et comiti Theobaldo.
CLII. Hugonem archiepiscopum Turonensem tam Dolensis quam caeterorum Britanniae citerioris episcoporum metropolitam sancit. (Anno 1147, Jan. 3.)[MARTEN., Thesaur. III, 892.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI Turonensi archiepiscopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Justitiae et rationis ordo suadet, ut qui sua desiderat a successoribus mandata servari, decessorum suorum voluntatem et statuta custodiat. Praedecessor siquidem noster felicis memoriae papa Innocentius controversiam, quae de praelatione Turonensis Ecclesiae et subjectione Dolensis inter earum pastores jam diu agitata est, venerabili fratri nostro Gaufrido Carnotensi episcopo, tunc apostolicae sedis legato cognoscendam, terminandamque commisit: quae cum in ejus praesentia in pluribus locis Galliae tractata esset, et necdum fine debito terminata, Dolensis archiepiscopus ad ejusdem praedecessoris nostri praesentiam venit, conquerens in dilatione ipsius causae se multoties gravatum esse, et multas ob hoc expensas sustinuisse: propter quod suppliciter postulavit, ut idem praedecessor noster eamdem causam ad suam praesentiam revocaret, et debitum finem imponeret. Cujus petitioni acquiescens apostolicis litteris tibi praecipiendo mandavit, ut apostolico te conspectui praesentares, ecclesiae tuae justitiam super hoc ostendere praeparatus. Quo interim divino judicio viam universae carnis ingresso, tam tu, frater archiepiscope, quam Dolensis pro ejusdem controversiae decisione praedecessoris nostri beatae recordationis papae Lucii vos conspectui praesentastis. Cum autem de ecclesiae tuae justitia rationes, scripta et argumenta plurima produxisses; productum est tandem in medium praedecessoris nostri bonae memoriae papae Urbani privilegium, in quo manifeste continebatur, quod idem papa post multas hujus rei in sua et legatorum etiam sedis apostolicae praesentia discussiones et retractationes, scriptis Romanorum pontificum, Nicolai videlicet, Joannis, Leonis quoque noni, et Gregorii septimi diligenter inspectis, et omnibus hinc inde diligenti examinatione pertractatis, ex communi fratrum suorum episcoporum et multorum Romanae Ecclesiae clericorum consilio decrevit, et scripti sui munimine roboravit, ut tam Dolensis, quam caeteri deinceps Britannorum episcopi Turonensem Ecclesiam suam esse metropolim recognoscerent, et debitam ei semper reverentiam exhibererent nec ullo ulterius tempore post Rollandi obitum, qui tunc Dolensi Ecclesiae praesidebat, ad pallei usum Dolensis episcopus aspiraret. Ad haec vero Dolensis nihil quod ratione subnixum esset, respondit; nec partem suam alicujus Romani pontificis auctoritate tueri potuit.
Auditis itaque utriusque partis allegationibus, et scriptis Romanorum pontificum ex parte Turonensis Ecclesiae studiose inspectis, praefatus praedecessor noster papa Lucius, communicato consilio in consessu fratrum suorum episcoporum, presbyterorum, et diaconorum cardinalium, et multorum aliorum nobilium Romanorum civium, eamdem sententiam auctoritate apostolica confirmavit; et tam te, quam Turonensem Ecclesiam de ipsorum episcoporum obedientia propria manu per baculum investivit. Praecipiens juxta ejusdem sententiae tenorem, ut tam Dolensis, quam universi deinceps Britanniae citerioris episcopi Turonensi Ecclesiae tanquam metropoli propriae subjaceant, et debitam ei reverentiam humiliter exhibeant, nullusque de caetero Dolensis episcopus ad pallii usum aspirare praesumat, sed sicut jam dictum est, Turonensem Ecclesiam propriam metropolim recognoscat, et reverenter ei obediat. Nos igitur qui, licet indigni, in sede justitiae, disponente Domino, constituti, a via veritatis deviare nec volumus, nec debemus, eorumdem praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, eamdem sententiam sedis apostolicae auctoritate nobis a Deo concessa confirmamus, et praesentis scripti munimine roboramus. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae confirmationis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Observantibus autem sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
S. PETRUS. S. PAULUS. EUGENIUS PAPA III. Locus monogrammatis. FAC MECUM, DOMINE, SIGNUM IN BONUM. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Theodewinus S. Rufinae episcopus ss. Ego Albericus Ostiensis episcopus ss. Ego Gregorius presbyter cardinalis tituli Callixti ss. Ego Guido presbyter cardinalis tituli S. Chrysogoni ss. Ego Hubaldus presbyter cardinalis tituli SS Joannis et Pauli ss. Ego Guido presbyter cardinalis tituli SS. Lau rentii et Damasi ss. Ego Hugo presbyter tituli in Lucina ss. Ego Guido diaconus cardinalis S. Mariae in Porticu Ego Aribertus presbyter cardinalis tituli S. Anastasiae ss. Ego Hubaldus presbyter cardinalis S. Crucis in Jerusalem ss. Ego Guido presbyter cardinalis tituli Pastoris ss. Ego Manfredus presbyter cardinalis S. Savinae ss. Ego Jordanus presbyter cardinalis tituli S. Susannae ss. Ego Oddo diaconus cardinalis tituli S. Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Octavianus diaconus cardinalis S. Nicolai in Carcere Tulliano ss. Ego Joannes diaconus cardinalis S. Mariae Novae ss. ss. Ego Jacintus diaconus cardinalis S. Mariae in Cosmydyn ss. Ego Petrus diaconus cardinalis S. Mariae in via Lata ss.
Datum apud S. Flavianum per manum Guidonis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, III Nonas Januarii, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1146, pontificatus vero domini Eugenii III papae anno II.
CLIII. Monasterii Vivensis possessiones et privilegia confirmat. (Anno 1147, Jan. 13.)[MURATORI, Antiq. Ital. III, 233.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis RUSTICO priori de Vivo, ejusdemque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis effectu debet, etc. Monasterium de Vivo, in quo divino vacatis servitio, praesentis scripti pagina communimus. Statuentes ut quascunque possessiones, etc. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Monasterium videlicet Sancti Petri in Campo; monasterium Sancti Benedicti de Mojano; monasterium Sancti Petri in Arnano, cum omnibus bonis et possessionibus suis, quemadmodum a fratre nostro Martino Clusino episcopo ad reformandam religionem vobis canonice concessa sunt, et scripto suo firmata. Quia vero monachi et religiosi viri de aliorum fidelium eleemosynis atque beneficentia debent vivere, auctoritate apostolica constituimus, ut de laboribus, quos propriis manibus, sumptibusque colligitis, alicui dare decimas non cogamini. Mansuro quoque in perpetuum per Dei gratiam decreto sancimus, ut clericos vel laicos e saeculo fugientes, dummodo nulli conditioni teneantur obnoxii, postulata ab episcopis suis licentia, ad conversionem suscipiendi, eisque monasticae professionis habitum tribuendi facultatem liberam habeatis, absque aliquorum contradictione sive molestia. Sicque ab omnium hominum infestationibus expediti, omnipotentis Dei servitio libere et absque molestia insistatis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum, etc., salva apostolica auctoritate et Clusini episcopi canonica justitia. Si qua igitur, etc. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Theodewinus Sanctae Rufinae episcopus subscripsi. Ego Albericus Ostiensis episcopus subscripsi. Ego Ismarus Tusculanus episcopus subscripsi. Ego Hubaldus presbyter cardinalis titulo Sanctorum Joannis et Pauli subscripsi. Ego Guido presbyter cardinalis titulo Sancti Laurentii in Damaso subscripsi. Ego Oddo diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum subscripsi. Ego Octavianus diaconus cardinalis Sancti Nicolai in Carcere Tuliano subscripsi. Ego Guido diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu subscripsi. Ego Jacintus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Cosmedin subscripsi.
Datum apud Marturam per manum Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, Idibus Januariis, indictione X, Incarnationis Domini nostri Jesu Christi anno 1146, pontificatus vero domni Eugenii tertii papae anno II.
CLIV. Privilegium pro monasterio Raitenhaselacensi (Anno 1147, Jan. 28.)[HUNDIUS, Metropol. Salisburg., III, 197.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GERONI abbati ejusque fratribus de Raittenhaslach, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum locum, in quo divino mancipati estis officio, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum quemadmodum a venerabili fratre nostro Chunrado archiepiscopo Salisburgensi vobis pia devotione collatum est; Windeberge cum omnibus appendiciis suos; Tierolfingen mansum unum cum pascuis, cultis et incultis, quaesitis legitime vel acquirendis; in silva quae vulgo dicitur Ampfnigersfort, pascua Portenae areamque Sulingen. In Ratisponensi episcopatu praedium in loco qui Mosuolgen vocatur, sicut a nobili viro Wolfhero, uxore quoque et filiis suis rationabiliter vobis concessum est. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas exigere praesumat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus bona auferre, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrua satisfactione emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Datum apud vicum Bovianum [ al. Pronianum], per Guidonem sanctae Romanae Ecclesiae diaconum cardinalem et cancellarium, XV Kalen. Februarii, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1146, pontificatus vero domni Eugenii papae tertii anno secundo.
CLV. Bulla pro Camaldulensi congregatione. (Anno 1147, Febr. 6.)[MITTARELLI, Annal. Camaldul., III, 437, ex codice veteri S. Michaelis in burgo Pisarum.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis, filiis AZONI priori Camaldulensi ejusque fratribus regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur, nisi ex charitatis radice procedens, a puritate religionis fuerit conservatus. Oportet igitur omnes Christianae fidei amatores religionem diligere et loca venerabilia cum ipsis personis divino servitio mancipatis attentius confovere. Eapropter, charissimi in Domino filii, justis petitionibus vestris assensum praebentes locum vestrum cum omnibus ad se pertinentibus in B. Petri tutelam nostramque protectionem suscipimus, et apostolicae sedis patrocinio communimus. Praedecessorum itaque nostrorum beatae memoriae Honorii et Innocentii Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes, praesenti decreto statuimus ut Camaldulensis eremus perpetuis futuris temporibus in sui status et religionis vigore consistat, et ordo monasticae observantiae in tota vestra congregatione statutus nullius personae insolentia et superstitione aliqua permutetur. Hoc etiam adjicientes ut nemini fratrum vestrae congregationis post factam monasticam professionem, absque prioris et rationabili fratrum licentia sit egrediendi facultas. Si vero exire praesumpserit, et secundo tertiove commonitus, redire contempserit, quousque congrue satisfecerit, ipsum excommunicationis sententiae subjugamus. Prohibemus insuper ne quis [eorum], qui a vestrae congregationis fratribus gubernatur, a nullo episcoporum absque canonica examinatione, divino interdicatur officio. Praeterea in communi civitatis seu parochiae interdicto, clausis januis et non admissis dioecesanis, ecclesiarum vestrarum monachi nequaquam prohibeantur divina officia celebrare. Quicunque vero pro obsequio servorum Dei in eremo Camaldulensi degentium ad aliquas partes perrexerint, tam in eundo quam in redeundo, seu etiam in stando a nullo penitus molestentur.
Porro quaecunque bona, quascunque possessiones impraesentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus in eadem religione permanentibus in perpetuum et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus adnotanda subjunximus: In episcopatu Aretino ecclesiam videlicet Sancti Donati, quae Fons Bonus dicitur, cum hospitali, et omnibus suis bonis. In ipsa civitate, monasterium S. Petri Piculi, et ecclesiam S. Michaelis; monasterium Silvae Mundae; monasterium Sanctae Mariae in Agnano, monasterium S. Petri in Rota; monasterium Sancti Salvatoris Berardingorum; monasterium S, Quirici in Rosa; curtem Luponis cum ecclesia; eremum Fleri, monasterium Sancti Viriani; monasterium Sancti Bartholomaei in Anglari cum castro et omnibus pertinentiis suis; villam de Monthione, quam emistis ab abbate Sanctae Florae, et ecclesiam ejusdem villae; villam de Modiana, quam emistis ab Henrico praeposito, et reliquis canonicis, sicut in vestris chartulis continetur, et ecclesiam ejusdem villae cum decimatione; decimationes villae Agnae, et ecclesiam ejusdem villae, et decimationem de Largnano. In episcopatu Fesulano, monasterium Sanctae Mariae in Poplena. In episcopatu Castellano monasterium de Diciano; monasterium Sancti Sepulcri cum toto burgo. In episcopatu Florentino, monasterium Sancti Petri in Luco; monasterium Sancti Salvatoris juxta civitatem. In episcopatu Lucano monasterium Sancti Petri in Puteolis cum capella burgi Porcariae, et capella castri; monasterium Sancti Salvatoris in Cantiniano; hospitale juxta burgum Sancti Genesii. In episcopatu Vulaterrano, monasterium Sancti Justi prope civitatem; monasterium Sancti Petri in Cerreto; monasterium Sanctae Mariae in Puliciano; monasterium Sancti Petri in Fontiano. In episcopatu Pisano monasterium Sancti Stephani in Cintoria; monasterium Sancti Savini in Montione. In ipsa civitate, monasterium Sancti Michaelis, monasterium Sancti Fridiani, monasterium Sancti Zenonis, salvo jure Romanae Ecclesiae. In episcopatu Clusino monasterium Sancti Petri in vivo montis Amiati, quemadmodum a praedecessore nostro felicis memoriae papa Coelestino definitum est. In Sardiniae insula, monasterium Sanctae Trinitatis in Saccaria; ecclesiam Sanctae Eugeniae in Samanar; ecclesiam Sancti Michaelis et Sancti Laurentii in Vanari; ecclesiam Sanctae Mariae et Sancti Joannis in Altasar; ecclesiam Sanctae Mariae in Contra; ecclesiam Sancti Joannis et Sancti Simonis in Salvenaro; ecclesiam Sancti Nicolai in Trulla; ecclesiam Sancti Petri in Scano; ecclesiam Sancti Pauli in Controniano; ecclesiam Sancti Petri in Heolin. In Marchia Camerina, monasterium Sancti Georgii, monasterium Sancti Martini in Accole cum ecclesia, quae dicitur Eremita. In Galiata, monasterium Sanctae Mariae in insula; eremum Fajoli. In episcopatu Populiensi ecclesiam Sancti Paterniani in Ferracciano. In episcopatu Faventino monasterium Sancti Hippolyti juxta civitatem. In episcopatu Ravennate monasterium Sancti Apollinaris in Classe. In episcopatu Bononiensi, monasterium Sancti Michaelis, monasterium Sanctae Christinae; in ipsa civitate ecclesiam Sancti Damiani. Item in episcopatu Aretino ecclesiam Sancti Savini in Clio, ecclesiam de Castillione; item monasterium de Morrona.
Haec igitur omnia cum omnibus ad ipsa monasteria pertinentibus statuimus, et apostolicae sedis auctoritate sancimus, tanquam corpus unum sub uno capite, id est sub priore Camaldulensis eremi temporibus perpetuis permanere, et in illius disciplinae observatione persistere. Sub illo, inquam, priore, qui ab ipsius congregationis abbatibus sive prioribus et ab eremitis regulariter electus, praestante Domino, fuerit. Porro congregationem ipsam ita sub apostolicae sedis tutela perpetuo confovendam decernimus, ut nulli episcoporum facultas sit aliquod ex his monasteriis, absque prioris conniventia, vel apostolicae sedis licentia, excommunicare, vel a divinis officiis interdicere. Fratribus autem Camaldulensis eremi licentia sit, a quo voluerint catholico episcopo consecrationum et ordinationum sacramenta suscipere.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum eremum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
FAC MECUM, DOMINE, SIGNUM IN BONUM. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Guido presb. card. tit. Sancti Grysogoni ss. Ego Oddo diac. card. Sancti Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Albericus Ostiensis episcopus ss. Ego Guido presb. card. tit. Sanctorum Laurentii et Damasi ss. Ego Joannes diac. card. Santi Adriani ss. Ego Hugo presb. tit. in Lucina ss Ego Julius presb. card. tit. Sancti Marcelli ss. Ego Jordanus presb. card. tit. Sanctae Susannae ss. Ego Theodewinus Sanctae Rufinae episcopus ss. Ego Humbaldus presb. card. Sanctorum Joannis et Pauli ss. Ego Octavianus diac. card. Sancti Nicolai in Carcere Tulliano ss. Ego Imarus Tusculanus episcopus ss. Ego Guido presb. card. tit. Pastoris ss. Ego Joannes diac. card. Sanctae Mariae Novae ss. Ego Guido diac. card. Sanctae Mariae in Porticu ss. Ego Jacinthus diac. card. Sanctae Mariae in Cosmedyn.
Datum apud Sanctum Genesium per manus Guidonis, sanctae Romanae Ecclesiae diac. card. et cancellarii, VIII Id. Februarii, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1146, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno secundo.
CLVI. Privilegium pro parthenone S. Petri de Luco. (Anno 1147, Febr. 7.)[MITTARELLI, Annal. Camaldul., III, 440.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectae in Christo filiae . . . . abbatissae monasterii Sancti Petri siti in Luco . . . . . . . .
Quoniam sine cultu verae religionis nec charitatis unitas potest subsistere, nec Deo gratum haberi servitium, expedit apostolicae auctoritati religiosas personas diligere, et earum quieti, auxiliante Domino, salubriter providere. Quapropter, dilectae in Domino filiae, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium, in quo divino mancipatae estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes, quod quascunque possessiones, quaecunque bona idem coenobium ex oblatione bonae memoriae Gotidii et concessione Rodulfi Camaldulensis prioris in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione principum, vel oblatione fidelium, seu aliis justis modis, largiente Domino, poterit adipisci, firma vobis et eis, quae post vos successurae sunt, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Partem de oppido Luci cum pertinentiis suis; Larcianae villae partem cum pertinentiis suis, possessiones in Tiliano et in Fortunio, et in prata; partem de Cantamerulo; partem de Rivofrigido cum pertinentiis suis; partem de Rivocornoclario cum pertinentiis suis; partem de villa Castri, et de villa Silvae, et de villa Frenae cum pertinentiis suis; ecclesiam Sanctae Christinae prope castrum Septem-Fontium cum pertinentiis suis. Sane laborum vestrorum, quos propriis sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus omnino a vobis decimas exigere praesumat. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum, qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni aut extremae voluntati satisfiat, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva justitia matricis ecclesiae. Porro locus ipse semper sit sub Camaldulensis prioris dominio, atque provisione permaneat, nec episcopo, nec episcopi ministris liceat ejusdem loci congregationem aut ejus presbyteros excommunicare vel interdicere, aut super alio negotio molestare, nisi prius camaldulensem priorem charitatis studio requisierit.
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur earum, pro quarum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si se satisfactione congrua non emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Domini et Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Guido presbyter cardinalis tit. Sanctorum Laurentii et Damasi ss. Ego Oddo diacon. card. tit. Sancti Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Octavianus diac. card. tit. Sancti Nicolai in Carcere Tulliano ss. Ego Joannes diac. card. tit. Sancti Adriani ss. Ego Joannes diac. card. tit. Sanctae Mariae Novae ss. Ego Guido diac. card. tit. Sanctae Mariae in Porticu ss. Ego Jacinthus diac. card. tit. Sanctae Mariae in Cosmedin ss. Ego Julius presbyter card. tit. Sancti Marcelli ss. Ego Theodovinus Sanctae Rufinae episcopus ss. Ego Albericus Ostiensis episcopus ss.
Datum apud Sanctum Ginesium per manum Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis et cancellarii, septimo Idus Februarii, indictione decima, anno Dominicae Incarnationis millesimo centesimo quadragesimo sexto, pontificatus domni Eugenii papae tertii anno secundo.
Ego Bencivieni notarius quondam domni Joannis Malabocchi authenticum hujus exempli vidi et legi, et quidquid scriptum est, hic per ordinem scripsi et publicavi.
Ego Rainerius de Monteficalli notarius authenticum hujus exempli vidi et legi ideoque ss.
Ego Thedericus quondam Berardi de Capraja judex ordinarius et notarius huic exemplo rite ex authentico sumpto, etc. ss.
CLVII. Ecclesiae Ulciensi ecclesiam B. Mariae Secusiensem adjudicat, Petrumque praepositum « per baculum exinde investit. » (Anno 1147, Febr. 9.) [ Ulciensis Eccl. Chartarium, p. 15.] CLVIII. Privilegium pro monasterio S. Petri Puteolensis Lucensis dioecesis. (Anno 1147, Febr. 11.)[MITTARELLI, Annal. Camaldul., III, Append., p. 435, ex autographo canonicorum Lucensium.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ALBERTO monasterii Sancti Petri de Puteolis ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter, dilecte in Domino fili Alberte abbas, tuis justis postulationibus clementer annuimus et praefatum monasterium, cui, Domino auctore, praesides, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: terram videlicet, quam habetis in plebe Sancti Pauli; terram quam habetis in plebe de Lunata; terram quam habetis in plebe de Brancalo; terram quam habetis in plebe Sancti Januarii, et terram quam habetis in villa de Gragnano. Sane laborum vestrorum, quos propriis sumptibus alitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas exigere praesumat. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia matricis Ecclesiae.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
FAC MECUM, DOMINE, SIGNUM IN BONUM. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Odo diaconus cardin. Sancti Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Guido presb. card. S. Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Theodowinus Sanctae Rufinae episcopus ss. Ego Hubaldus presb. card. titulo Sanctorum Joannis et Pauli ss. Ego Albericus Ostiensis episcopus ss. Ego Joannes diac. card. Sanctae Mariae Novae ss. Ego Guido presbyt. card. tit. Sanctorum Laurentii. et Damasii ss. Ego Imarus Tusculanus episcopus ss. Ego Guido presb. card. S. Mariae in Porticu ss. Ego Jacinthus diac. card. S. Mariae in Cosmedin ss. Ego Hugo presb. card. tit. in Lucina ss. Ego Guido presb. card. tit. Pastoris ss. Ego Jordanus presb. card. tit. Sanctae Susannae ss.
Datum Lucae per manum Guidonis Sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, III Idus Februarii, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1146, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno secundo.
CLIX. Ad Gregorium episcopum Lucensem.--Ut S. Frigdiani canonicos in ecclesiam S. Pantaleonis introducat. (Anno 1147, Febr. 17.)[BALUZ., Miscell. ed. Luc., IV, 593.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri G. Lucano episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Clericorum ecclesiae S. Pantaleonis correctionem, tempore praedecessorum nostrorum et nostro, Romana Ecclesia exspectavit. Sed peccatis eorum promerentibus, corda ipsorum vehementius indurata sunt, et jugum Domini sub religionis observantia recipere noluerunt. Nos itaque utilitati eorum potius quam voluntati consulere cupientes, sicut viva voce tibi injunximus, ita per praesentia scripta mandamus, quatenus dilectos filios nostros, S. Frigdiani canonicos, in praefata Beati Pantaleonis ecclesia introducas, et ut ibi quiete valeant divinis vacare obsequiis viriliter et prudenter efficias. Si vero aliquis in hoc temerarius contradictor exstiterit, si tertio a tua fraternitate commonitus cessare noluerit, excommunicationis in eum sententiam proferas.
Data apud Pontremulum, XIII Kal. Martii.
CLX. Privilegium pro monasterio S. Dionysii Mediolanensi. (Anno 1147, Mart. 3.)[GIULINI, Memorie di Milano, V, 586.
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ARIALDO abbati monasterii Sancti Dionysii Mediolanensis, ejusque fratribus regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter, dilecte in Domino fili Arialde abbas, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et monasterium Sancti Dionysii, cui, Deo auctore, praesides, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus; et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: ecclesiam videlicet Sancti Michaelis de Pescallo in qua monasterium statuendi, si expedierit, facultatem habetis, sicut a venerabili fratre nostro Oberto Mediolanensi archiepiscopo rationabili providentia vobis concessum est; totam parochiam suburbii illius portae, quae dicitur porta Nova, sicut per ejusdem archiepiscopi sententiam legitime vobis adjudicata est; ecclesiam Sanctae Mariae in Solario, quae nunc Sancti Fidelis dicitur; ecclesiam Sancti Laurentii, quae est juxta domum Tassonis, cum omnibus earum pertinentiis, curtem de Meelate, cum tribus capellis, videlicet Sancti Bartholomaei, Sancti Dionysii, Sanctae Mariae de Sabioncello, et duobus castris, scilicet de Melate et Sabioncello; curtem de Lierni cum duabus capellis, Beati Mauritii videlicet et Beati Michaelis; tertiam partem curtis de Talamona cum decima, et jus vestrum in duabus capellis, quae in curte illa sitae sunt, videlicet Sanctae Mariae et Sancti Martini, cum omnibus ad eas pertinentibus; capellam Sancti Martini de Gradi cum omnibus ejus possessionibus; ecclesiam Beati Michaelis de Pescallo, cum omnibus suis pertinentiis, decimam terrarum quae sunt juxta ipsum monasterium, et illarum terrarum, quae sunt circa flumen Sevisum hinc atque inde in omnibus pertinentiis hominum habitantium in porta quae dicitur Nova, et in porta Orientali quae modo coluntur, vel in antea cultae fuerunt, sicut ab Eriberto Mediolanensi archiepiscopo canonice vobis concessa est, et in scripto suo firmata; possessiones quas habetis in Sacrate et in Sexto, qui dicitur Joannis, in Affori, in ponte Ourionis, in Grogonzola, in Aronio, Pescallo, Lomacio, Casalego, Calulate, Romano, in Quinto, in Surdi, et in Casale, de Casinis, de Valle-Saxia cum omnibus supradictarum possessionum libertatibus et consuetudinibus, sicut eas cessione regum hactenus quiete habuistis et praefati Oberti archiepiscopi vobis confirmatae sunt. Ad haec quatuor clerici ipsius monasterii qui sunt de ordine Decomanorum Mediolanensis Ecclesiae, ab abbate, qui pro tempore fuerit ad honorem Dei in eadem ecclesia ponantur et ordinentur, eique tanquam Patri et domino suo obedientes existant, sicut hactenus exstitisse dignoscitur, et scripto jam dicti archiepiscopi continetur. Praeterea quidquid Adalbertus ipsius monasterii invasor ab eadem ecclesia Sancti Dionysii per venditiones, pignorationes, infeudationes, investituras, libellos, commutationes, locationes seu alio quolibet modo illicite alienavit, irritum esse censemus, et ad ipsam Beati Dionysii ecclesiam revocandi facultatem vobis concedimus, quemadmodum per sententiam consulum Mediolanensium a Rubaldo bonae memoriae archiepiscopo confirmatum legitime judicatum est. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas praesumat exigere. Decimas quoque, quas canonice possidetis, vobis nihilominus confirmamus.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et Mediolanensis archiepiscopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego . . . . . . . Avinus S. Rufinae episcopus ss. Ego Albericus Ostiensis episcopus ss. Ego Ubaldus presb. card. tit. Sanctorum Joannis et Pauli ss. Ego Hugo presb. tituli in Lucina ss. Ego Joannes diacon. cardinal. Sanctae Mariae Novae ss. Ego Jacintus diac. card. Sanctae Mariae in Cosmedin ss.
Datum Vercellis per manum Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, quinto Nonas Martii, indictione decima, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo quadragesimo sexto [septimo], pontificatus vero domni Eugenii papae III anno tertio.
CLXI. Privilegia et possessiones abbatiae SS. Solutoris et Adventoris Taurinensis confirmat. (Anno 1147, Mart. 7.)[ Hist. Patr. Monum. Chart., I, 791.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GUILLELMO abbati Sanctorum Martyrum Solutoris et Adventoris Octaviique Taurinensi, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Quoties illud a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenter concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Quapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatum monasterium in quo divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Infra ipsam civitatem ecclesiam S. Pauli, et ecclesiam Sancti Brictii cum sediminibus, domibus, vineis et mansis, et aliis quae infra et extra eamdem civitatem possidentur; in valle Breduno ecclesiam Sancti Martiniani, quae quondam monasterium fuit, cum terris, decimis, et ecclesiis Sanctae Mariae, et Sancti Donati, et Sancti Juliani; in ipsa valle et in monasteriolo ecclesiam Sanctae Mariae cum tota villa et decima; ecclesiam Sancti Martini cum tota decima, ecclesiam Sancti Joannis de Collo cum tota villa, decimis et appendiciis suis; ecclesiam Sancti Stephani de Cermagna, in Ciriaco Sancti Laurentii; in Spinariano ecclesiam Sancti Martini; in Burgaro juxta Sturiam ecclesiam Sancti Marci; in Septimo ecclesiam Sancti Petri, et ibi prope extra villam ecclesiam Sancti Salvatoris cum omnibus terris et decimis sibi pertinentibus. Curtem Calbicae cum ecclesiis et medietate totius decimae, et appendiciis suis a fluvio Nono usque ad medium fluvii Padi, et petram Grossam subtus Mairano et medietatem portus ipsius fluvii; in Montecalerio decem jugera terrae; in Testona quatuor mansos et vineas, et alia quae ibidem habetis; in Cargnano ecclesiam Sancti Martini et CCCIV jugera terrae et alia quae ibidem habetis; curtem Sangani cum plebe et ecclesiis sibi pertinentibus, cum decimis, piscationibus et villis cum suis pertinentiis; decimam Trasmae, in Javenno ecclesiam S. Martini cum terris et aliis quae ibidem habetis; in Convaciis ecclesiam Sanctae Mariae et medietatem totius ejusdem curtis, et tertiam partem decimae. In Onorio ecclesiam Sanctae Mariae; in Ripolis terras et vineas et alia quae ibidem habetis. Ecclesiam S. Mariae de Strata. In Vinalasco ecclesiam Sancti Petri cum pertinentiis suis. In Planicia ecclesiam Sancti Solutoris cum terris et aliis quae ibidem habetis; in Castagnole ecclesiam Sancti Petri cum medietate decimae. Infra castrum, ecclesiam Sanctae Mariae: in Doaso, ecclesiam Sanctae Mariae et Sancti Petri cum terris et suis appendiciis, et tertia parte decimae. In Polengaria ecclesias Sanctae Mariae et Sancti Desiderii cum appendiciis suis. In Scalenga, ea quae ibidem habetis. In Salciasco ecclesiam S. Mariae cum mansis et terris. In Bulgari Cornaliso ecclesiam Sancti Marci, cum decimis et appendiciis suis. In Tegerone ecclesias Sancti Petri, Sancti Joannis et Sanctae Mariae, cum terris, decimis et appendiciis suis. In Stadegarda ecclesias Sancti Salvatoris et Sanctae Mariae, cum decimis ipsius vallis. In Monteferato ecclesiam Sanctorum Victorii et Coronae, et Sancti Thomae, et ecclesiam Sancti Eusebii. In Baldesedo ecclesiam Sancti Juliani cum appendiciis suis. In Montecuco ubi dicitur ad Sanctos, ecclesiam cum appendiciis suis, et ibi prope ecclesiam Sancti Georgii; in Montefia ecclesiam Sancti Marciani cum suis pertinentiis. In Placencia monasterium Sancti Alexandri cum omnibus pertinentiis suis, infra ipsum episcopatum. In Gavellana ecclesiam Sancti Leonardi cum suis pertinentiis. In Pruvincia, in loco ubi dicitur Reilana, ecclesiam Sancti Michaelis cum suis pertinentiis prope civitatem, ac ecclesiam Sancti Pancratii cum pertinentiis suis. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis omnino decimas exigere praesumat.
Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subeptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Sepulturam quoque ipsius loci omnino liberam esse decernimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint, extremae voluntati et devotioni, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salva tamen justitia matricis Ecclesiae.
Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Albericus Ostiensis episcopus. Ego Joannes diaconus cardinalis Sanctae Mariae Novae. Ego Hulbaldus presbyter cardinalis tit. Sanctorum Joannis et Pauli. Ego Hyacintus diacon. cardinalis Sanctae Mariae in Cosmedin. Ego Hugo presbyter titulo in Lucina. Ego Jordanus presbyter cardinalis Ecclesiae Sanctae Susannae.
Datum Secuxiae per manum Guidonis, Sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, VII Nonis Martii, indict. X, Incarnationis Dominicae anno 1146, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno III.
CLXII. Privilegium pro monasterio Bonaevallis ordinis Cisterciensis. (Anno 1147, Mart. 26.)[MANRIQUE, Ann. Cisterc., II, 82.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GOZEVINO abbati Bonaevallis, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere dignoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatum locum, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona in praesentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu et aliis justis modis, Deo propitio, poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus omnino a vobis decimas exigere praesumat.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat locum ipsum temere perturbare, seu bona, vel possessiones vestras auferre, retinere, minuere, seu grangias, vel cellaria vestra invadere, vel violare, seu quibuslibet molestiis fatigare: sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica reverentia.
Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quaetenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Joannes diaconus cardinalis Sanctae Mariae Novae. Ego Humbaldus presbyt. card. tituli Sanctorum Joannis et Pauli. Ego Albericus Ostiensis episcopus. Ego Imarus Tusculanus episcopus. Ego Hyacintus diacon. card. S. Mariae in Cosmedin. Ego Guido presbyt. card. tit. SS. Laurentii et Damasi.
Datum Cluniaci per manum Cuidonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, septimo Kalend. April., indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno tertio.
CLXIII. Privilegium pro parthenone Tartensi. (Anno 1147, April. 3.)[PLANCHER, Hist. de Bourgogne, I, pr., p. 47.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus ELIZABETH abbatissae de Tart, ejusque sororibus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere dignoscitur animo nos decet libenter concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilectae in Christo filiae, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum locum, in quo divino mancipatae estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque succedentibus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum de Tart, et locum qui dicitur Marmot cum appendiciis suis, et plenarium usagium totius nemoris de Villers; grangiam de Lamblento cum appendiciis suis, quam Humbertus de Bisseio vobis libere dedit cum Petro majore et haeredibus ejus, de assensu Hugonis de Bello-Monte, de cujus casamento erat, et plenarium usagium totius nemoris de Villers; grangiam de Alta-Silva cum appendiciis suis, et usagium plenarium in campis et in silvis et in pascuis; et decimas quas possessores earum ante dedicationem ecclesiae illius grangiae in aspectu domini praesulis Cabilonensis verpierunt. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas exigere praesumat.
Decernimus ergo ut nulli hominum omnino liceat praefatum locum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur vestris usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae et dioecesani episcopi canonica reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum apud Maisnile Lamberti, per manum Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, III Nonas Aprilis, indictione X, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo quadragesimo septimo, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno tertio.
CLXIV. Ad Lugdunensem et Bisuntinum archiepiscopos, etc. -- Confirmat constitutionem Calixti II papae de pace et securitate territorii Trinorciensis intra certos terminos crucibus distinctos. (Anno 1147, April. 4.)[D. BOUQUET, Recueil, XV, 443.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Lugdunensi [AMEDEO] et Bisuntino [HUMBERTO], archiepiscopis, et Matisconensi [PONTIO] ac Cabilonensi [GUALTERIO] episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.
Praedecessor noster felicis memoriae papa Calixtus, sicut ex litteris ipsius ( Calixti litteras vide Patrologiae t. CLXIII, sub num. 7) intelleximus, Trinorcium veniens, atque paci et securitati ipsius loci, sui officii debito, cupiens providere, terminos circumquaque poni praecepit, infra quos videlicet terminos, sicut per cruces juxta terrae consuetudinem distincti sunt, captiones, depraedationes, assultus, vel aliquid hujusmodi fieri penitus interdixit. Cujus nos vestigiis inhaerentes, quod ab ipso super hoc statutum est, sedis apostolicae auctoritate firmamus et observari praecipimus. Si quis igitur huic ipsius constitutioni et nostrae confirmationi contraire audaci temeritate praesumpserit, a divinis officiis, donec satisfecerit, suspendatur: quicunque vero observator exstiterit, omnipotentis Dei et apostolorum ejus benedictionem et gratiam consequatur.
Datum apud Maisnile Lamberti, II Nonas Aprilis.
CLXV. Privilegium pro ecclesia S. Pancratii in Ranshoven. (Anno 1147, April. 10.)[HUND., Metropol. Salisburg., III, 208.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, MANEGOLDO praeposito Ranshovensis ecclesiae Beati Pancratii martyris, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas, et beneplacentem Deo religionem studeamus modis omnibus propagare. Nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur, nisi ex charitatis radice procedens, a puritate religionis fuerit conservatus. Eapropter, dilecti in Domino filii, Henrici illustris Bavarorum ducis precibus inclinati, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam Beati Pancratii martyris ecclesiam, in qua divino vacatis officio, sub beatorum Petri apostolorum principis tutelam protectionemque suscipimus, et apostolicae sedis privilegio communimus; in primis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum beati Augustini Regulam in eodem loco noscitur institutus, ibidem perpetuis temporibus inviolabiliter conservetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ecclesiam videlicet S. Michaelis cum decima et jure parochiali; capellas Neu-Kirchen, Hantenberge, Geroltesperge cum pertinentiis earum. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus omnino a vobis decimas exigere praesumat. Porro sacramenta ecclesiastica a dioecesano suscipietis episcopo, siquidem catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, eaque gratis et absque aliqua pravitate vobis voluerit exhibere; alioquin catholicum quemcunque malueritis adeatis antistitem, qui nimirum nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci praeposito, vel ad alterius ecclesiae regimen transeunte, sive tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, aut pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Augustini Regulam providerint eligendum. Ad haec, quoniam locus vester est hic institutus, ut advocatus bonorum praefati ducis in partibus illis ejusdem quoque loci sit advocatus, prohibemus, ut nec ipsi, nec alicui subministro ejus, locum ipsum injustis gravaminibus infestare liceat. Quod si fecerit, et secundo ac tertio commonitus non emendaverit, consilio et auxilio ipsius ducis ipsa advocatia ab inutili auferatur, et alius idoneus loco ejus substituatur. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva justitia matricis Ecclesiae.
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Datum Trecis per manum Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, IV Idus Aprilis, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno III.
CLXVI. Ad expeditionem sacram adversus Slavos in Pomerania populos excitat. Regem Hispaniarum quoque scribit bellum contra Saracenos Iberiae comparare. (Anno 1147, April. 11.)[BOCZEK, Cod. diplom. Morav., I, 244.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, universis Dei fidelibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Divini dispensatione consilii factum credimus, quod tanta multitudo fidelium de diversis mundi partibus ad infidelium expugnationem accingitur, et fere tota Christianorum terra pro tam laudabili opere commonetur. Inter alios enim principes et potentes ipsi reges, qui caeteris nationibus dominantur, signo vivificae crucis assumpto, ad deliberationem Orientalis Ecclesiae praeparant, et crucis Christi inimicos, qui, peccatis exigentibus, in partibus illis fratres nostros apud Edessam et in aliis multis locis crudeliter trucidarunt, cum Dei auxilio, potenter expugnare disponunt. Rex quoque Hispaniarum contra Saracenos de partibus illis potenter armatur, de quibus jam per Dei gratiam saepius triumphavit. Quidam etiam ex vobis tam sancti laboris et praemii participes fieri cupientes, contra Sclavos caeterosque paganos habitantes versus Aquilonem ire, et eos Christianae religioni subjugare, Domino auxiliante, intendunt. Quorum nos devotionem attendentes, omnibus illis qui crucem eamdem Hierosolymam non acceperunt, et contra Sclavos ire, et in ipsa expeditione, sicut statutum est, devotionis intuitu manere decreverunt, illam remissionem peccatorum quam praedecessor noster felicis memoriae papa Urbanus Hierosolymam transeuntibus instituit, omnipotentis Dei et beati Petri apostolorum principis auctoritate nobis a Deo concessa concedimus, eadem auctoritate sub excommunicatione prohibentes, ut nullus de paganis ipsis, quos Christianae fidei poterit subjugare, pecuniam vel aliam redemptionem accipiat, ut eos in sua perfidia remanere permittat. Praeterea quia expedire cognoscimus ut aliqua religiosa discreta, litterata persona sit inter vos, quae paci et tranquillitati vestrae provideat, et unitatem inter vos conservet, et vos de promovenda Christiana religione commoneat, venerabilem fratrem nostrum A[nselmum], Havegelbergensem episcopum religiosum, discretum et litteratum virum ad hoc providimus, et hanc ei sollicitudinem injunximus. Quocirca pro apostolica vobis scripta praecipimus, ut eum pro reverentia beati Petri et nostra et omnium vestrum salute diligatis et honoretis, ejusque salubribus consiliis et admonitionibus et praeceptis humiliter pareatis, ut Deus exinde honoretur, atque concordia et fraterna dilectio, Domino auctore, et ipsius studio annuente inter vos conservetur. Illos autem qui ad tam sanctam expeditionem crucem acceperint, et bona eorum sub beati Petri et nostra protectione manere decernimus.
Datum in territorio T[re]censi, tertio Idus Aprilis, pontificatus autem nostri anno secundo.
CLXVII. Privilegium pro monasterio Fusniacensi. (Anno 1147, April. 15.)[ Hist. Fusniacensis monasterii, ordinis Cisterciensis, opera et studio Joannis de LANCY, ej. mon. prioris, Bono-Fonte, 1670, 4o, p. 24.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, GOSZUINO abbati Fusniacensi, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere assensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Quocirca, dilecti in Domino filii, vestris justis petitionibus clementer annuimus, et praefatum locum, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona in praesentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, seu oblatione fidelium, vel aliis justis modis, Deo propitio, poteritis adipisci, firma vobis vestrisque succedentibus et illibata permaneant; in quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: Locum ipsum de Fusniaco, partem silvae Aurigniaci secundum terminos definitos, quam jure proprietario quiete possidetis, de reliqua vero parte usum tantum habetis; decimas terrae Aurigniaci; locum qui vocatur Aubenton, cum omnibus ad ipsum locum pertinentibus; mediam partem terrae quae vocatur Flignies; terram quae vocatur Landouzies, cum grossa decima, et omnibus ad eam pertinentibus, praeter homines; fundum qui dicitur Vilers, et secundum qui dicitur Watigny; tertium quoque, qui dicitur Agnis; terram de Foucouzy, et quartam partem de Tibiis; territorium Vilercelli, cum decima et aliis quibusdam adjacentibus terris; locum qui dicitur Evezcania; pascua in tota terra Roberti de Monte-Acuto; fundum qui dicitur Arcuzot; vineas de Culpetra. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas exigere praesumat.
Decernimus igitur, ut nulli omnino hominum liceat locum ipsum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesanorum episcoporum canonica reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Hyacinthus diacon. card. Sanctae Mariae in Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Guido presb. card. tit. Sancti Chrysogoni. Ego Albericus Ostiensis episcopus. Ego Ismarus Tusculanus episcopus. Cosmedin . . . . . etc.
Datum in territorio Meldensi per manus Hugonis, presbyteri cardinalis, agentis vices domni Guidonis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XVII Kalend. Maii, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii papae tertii anno tertio.
CLXVIII. G[regorio] episcopo Lucensi praecipit ut fratres S. Frigdiani intra dies 20 in S. Pantaleonis ecclesiae possessionem mittat. (Anno 1147, April. 24.)[BALUZ., Miscell. ed. Luc., IV, 593.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri G. Lucensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Memoriter te credimus retinere quia nos viva voce tibi injunximus, et postmodum per litteras mandavimus, ut religiosos fratres S. Frigdiani in ecclesia S. Pantaleonis introduceres, et eorum paci et tranquillitati provideres. Unde plurimum admiramur quia, sicut effectus indicat, mandatum nostrum super hoc nondum effectui mancipasti; ideoque per iterata tibi scripta mandamus atque praecipimus, quatenus, omni occasione remota, eosdem fratres in eamdem ecclesiam infra XX dies, postquam praesentia scripta susceperis, introducas, et eorum paci et tranquillitati ita provideas, ut ibidem quiete Domino servire valeant, et liberi a pravorum inquietatione existant. Quod si quis te vel ipsos super hoc impedire tentaverit, si clericus fuerit, ab officio et beneficio ecclesiastico eum suspendas; si laicus, ab introitu ecclesiarum removeas.
Data Parisius, VIII Kal. Maii.
CLXIX. Petente Henrico, episcopo Tullensi, velat « consuedinem Frostrariorum, quae vulgo Probatio denominari soleat, infra bannum Wischerii seu Tracoldis-villae » ab Hugone comite Wadanici-montis dimissam, referri, castruque « infra quatuor leugas prope Tullensem ecclesiam » a duce Lotharingiae aedificari. (Anno 1147, April. 28.)[D. CALMET, Histoire de Lorraine, II, Pr., p. 324.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HENRICO episcopo, et dilectis filiis canonicis Tullensis Ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem.
Officii nostri est pro ecclesiarum statu satagere, et earum quieti et utilitati Domino auxiliante salubriter providere. Nobilis vir Hugo, Wadanici-montis comes, devotionis intuitu Jerosolymam proficisci disponens, sicut ex scripto ejus cognovimus, consuetudinem illam Frostrariorum, quae vulgo Probatio denominari solet, quam infra in bannum Wischercii seu Tracoldis-villae hactenus injuste tenuerat, et commendationes hominum utriusque banni omni occasione remota pro salute animae suae dimisit, abjuravit et guerpivit ipse, et uxor sua, et filii sui, et hoc factum in praesentia venerabilis fratris nostri A. Treverensis archiepiscopi recognovit; et easdem villas ab omni prava consuetudine de qua vos conquesti fueratis, liberavit, et eamdem libertatem scripti sui munimine roboravit. Ideoque paci vestrae in posterum providere volentes, eamdem libertatem per praesentis scripti paginam confirmamus; et ne quis eam de caetero infringere, vel Tullensem Ecclesiam super hoc molestare praesumat, auctoritate apostolica prohibemus. Quod si quis attentare praesumpserit, a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini nostri Jesu Christi sequestretur, et tam ipse quam terra sua divinis officiis interdicatur. Praecipimus idem fieri, si dux Lotharingiae, vel quilibet ex ipsius haeredibus, infra quatuor leugas prope Tullensem ecclesiam, castrum vel munitionem aliquam aedificare praesumit, quia generaliter hoc a regibus interdictum est, et nos apostolica promulgatione roboramus.
Data Parisiis, IV Kal. Maii.
CLXX. Privilegium pro monasterio S. Mariae Thenoliensi. (Anno 1147, April. 28.)[HUGO, Annal. Praem., II, 583.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis WALFRIDO abbati Thenoliensis ecclesiae, ejusdemque fratribus, tam praesentibus quam futuris, canonicam et regularem vitam professis, in perpetuum.
Desiderium quod ad religionis propositum et ad animarum salutem pertinere monstratur, auctore Deo, sine aliqua est dilatione complendum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et ecclesiam B. Mariae de Thelonio, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus: in primis siquidem statuentes ut ordo canonicus secundum B. Augustini Regulam et Praemonstratensium fratrum institutionem in vestra ecclesia futuris perpetuo temporibus inviolabiliter observetur. Quascunque possessiones, quaecunque bona praefata ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, sicut confirmata sunt a dilecto filio nostro Bartholomaeo Laudunensi episcopo, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum videlicet ipsum de Thenolio, et totam decimam ejusdem territorii cum debita libertate . . . . . Sancimus autem ut ordo canonicus secundum B. Augustini Regulam et Praemonstratensium fratrum instituta, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Nulli quoque fratrum post factam in eodem loco professionem absque abbatis totiusque congregationis permissione liceat ex eodem claustro discedere; discedentem vero absque communi litterarum cautione nullus audeat retinere.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae anctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Parisiis per manum Hugonis presbyteri cardinalis agentis vices domni Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinal. et cancellarii, IV Kal. Maii, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii papae III anno III.
CLXXI. Privilegium pro monasterio Ferrariensi. (Anno 1147, April. 28.)[MABILL., Annal. Bened., VI, 708.] EUGENIUS . . . . . dilecto filio JOANNI abbati Ferrariensis monasterii ejusque successoribus regularem vitam professis, in perpetuum.
Desiderium quod ad religionis propositum et salutem animarum pertinere monstratur, auctore Deo sine aliqua dilatione est complendum. Eapropter, dilecte in Domino fili Joannes abbas, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium, cui, Deo auctore, praeesse dignosceris, sub beati Petri protectione et nostra nostrorumque successorum suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque praedia, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum canonice possidet, aut in futuro concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus eidem monasterio illibata maneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: ecclesiam S. Eligii quae sita est in prospectu praedicti monasterii, ecclesiam Sancti Andreae Castri-Nantonis cum beneficiis et pertinentiis suis, ecclesiam Sancti Petri de Arrevilla, ecclesiam S. Joannis de Prodais Fontana, ecclesiam S. Germani de Nergiato, ecclesiam Sancti Victurii de Fontaneto, ecclesiam Sancti Salvatoris de Cella, ecclesiam S. Martini de Curtemando, ecclesiam Sanctae Crucis Longiacensis, ecclesiam Sancti Dionysii de Mulmento, ecclesiam Sancti Lupi de Branslis, ecclesiam de Parchis, ecclesiam de Vallibus, ecclesiam de Polliniaco, ecclesiam Sancti Genulfi de Brusciaco, junioratum ecclesiae Bugliniacensis, ecclesiam de Mundrevilla, et ecclesiam de Bursiaco. In parochialibus vero ecclesiis quas tenetis et in quibus beneficia accipitis, sacerdotes eligatis, et dioecesano episcopo praesentetis, quibus si idonei fuerint episcopus animarum curam committat, ut de plebis quidem cura episcopo rationem reddant, vobis autem pro temporalibus ad vestrum monasterium pertinentibus debitam subjectionem exhibeant; sepulturam quoque ipsius loci et Sancti Andreae de Castro-Nantonis liberam esse sancimus, ut eorum qui se illic sepeliri desideraverint, devotioni et piae voluntati, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat. Prohibemus etiam ut nulli episcoporum liceat ordinationes aliquas in eodem monasterio facere, et nisi ab abbate ipsius loci fuerit invitatus, missas publicas celebrare. Adhuc autem prohibemus, ut nemo ecclesiam vel coemeterium in proprio fundo ejusdem loci, nisi assensu et voluntate abbatis et capituli facere praesumat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, aut fratrum pars consilii sanioris secundum Deum et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Electus autem benedictionem a quocunque episcopo, prout sibi placuerit, accipiat, et caetera omnia secundum privilegia praedecessorum nostrorum obtineat. Denique si contigerit ut abbas accusetur de aliquo crimine, non unius episcopi judicio determinetur sententia, sed provincialis concilii exspectetur censura, aut forte si appellare maluerit sedem apostolicam, res ad Romani pontificis audientiam differatur. Adjicimus etiam ne praedicta ecclesia pro communi provinciae interdicto a divinis cesset officiis, nec ecclesia Beatae Mariae quae in vestra munitione est, et ecclesia Beati Andreae Castri-Nantonis, sed potius apertis januis et exclusis excommunicatis et interdictis, divina vobis liceat alta voce officia celebrare. Praeterea confirmamus vobis omnes ecclesias quae de jure et manu firma ac feodo ecclesiae Ferrariensis sunt. Decernimus autem ut nulli hominum, etc.
Datum Parisiis per manum Hugonis presbyteri cardinalis, vice domni Guidonis Sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, quarto Kalendas Maii, indictione decima, Incarnationis Domini anno millesimo centesimo quadragesimo septimo, pontificatus anno quarto.
CLXXII. Privilegium pro monasterio Grimbergensi. (Anno 1147, Maii 1.)[HUGO, Annal. Praem., I, Pr., 510.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUMBERTO abbati Grimbergensi, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum; quocirca, dilecti in Domino filii, vestris postulationibus clementer annuimus et praefatum locum, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona in praesentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum aut principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Altare videlicet de Vuamblini cum appendiciis suis, Berchem, Radelgem, et Ramesdunk; altare de Strumbeca. Vualterius, qui dicebatur magnus, quindecim mansos Grimbergensi Ecclesiae dedit. Gerardus filius suus, unum; Alvericus et filius suus Reimerus duos et curiam de Everchen; Adeloïa venerabilis vidua, allodium in Kerberghe cum decima et quatuor solidos in Vicele, et terram quae Bochult cognominata est, et dimidium molendinum in Grimberghen praefatae ecclesiae tradidit. Gualterius Bertholdus cum haeredibus suis Gerardo et Vualtero de Eme terram in Steilo et piscaturam dederunt. Volfundis particulam terrae Botolengem, praefatae ecclesiae, mansum vero unum in Amelrengem Strumbegensi ecclesiae dedit. Lambertus de Ossele vir liberalis, seipsum et allodium suum et mancipia sua devotus obtulit. Osto de Leuve et cohaeredes sui, octavam partem quam possederant in Macha. Hugo et Adanghem nonam partem decimae suae in Herne. Vualterius de Galmarden duos mansos in veteri Aingem Commeratae ecclesiae obtulerunt; Willelmus et fratres sui cum sorore sua Bescela, mansum unum in Adelegem. Berta vero et filius ejus Hilis terram suam in Berthem, et partem molendini dederunt. Gozoinus vir nobilis de Veljeka, dimidium mansum in Beiengem huic ecclesiae dedit. Godefridus dux junior duos mansos et dimidium in Osselle cum silva libere concessit; pater autem ejus locum molendini super Strumbeccam, praefatae ecclesiae obtulit. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, seu de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas exigere praesumat.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum locum temere perturbare aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesanorum episcoporum canonica reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Datum Parisiis, VII Nonas Maii, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero nostri anno III.
CLXXIII. Privilegium pro ecclesia S. Martini Laudunensis, Praemonstratensis ordinis. (Anno 1147, Maii 6.)[LEPAIGE, Bibl. Praem., 452.] EUGENIUS, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et canonicis ecclesiae Beati Martini quae in suburbio Laudunensis sita est, tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.
Quoties illud a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis condignum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio, ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis memoriae Innocentii et Lucii, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Alodia videlicet de Diona, de Coverchis, de Boelio; molendina Fossa; molendinum de Barrels; alodia de Taran, de Planeto, de Magniviler, de Remicurte, de Floricurte; molendinum de Maheriis cum parte territorii ejusdem villae; molendinum de Rouza cum piscaria et prato adjacente; molendinum de Sancti Germani monte; molendinum quod Cheternes dicitur; terras quas habetis in Gisenicurte, cum medietate decimae. Molendinum de Alneto et Forkes; terram de Wahesual cum decima; terram de Chalamonte; vineas de monte Hunoldi; vineas quas habetis in Mailli; decimam de Martiniaco, cum appendiciis suis. Totum territorium Salmoncei cum silvis et pratis, et justitia, et districto, sicut vobis concessum est a venerabili fratre nostro Stephano Metensi episcopo. Terras quas possidetis in Rokignicurte, in Pierres, in Pomereto, in Morolzis, cum molendino; duas partes decimae de Cilis cum decima culturarum; terras de Avains cum decima; Monstratam culturam, terras quas habetis in Verciniaco, Burcis, Makigni cum molendino, furno et pratis; alodium de Vorgia; duas partes decimae de monte Cavillo; molendinum de Alneto; duas partes decimae de Camulgia; molendinum de Auvil; partem decimae de Pesullo, et terras quas ibidem habetis, et in Anthies; molendina de Anisi, de Clari, de Comportet, Destoueles, de Folia; et molendinum quod Bekerellum dicitur; molendinum de Chivi, sicut a venerabili fratre nostro Bartholomaeo Laudunensi episcopo vobis legitime confirmatum est; vineas quas possidetis in monte Lauduno, in Tirimaco, in Vorgia, in Jovia, in Brueria, in Lirivalle, in monte Cavillo, in Orgivalle, in Camulgia, in Capriniaco, in monte Antelli, in Trubercourt, in Criptis, in Mons, in Fisains. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus omnino a vobis decimas exigat. Ut autem tam in praelatis quam in subditis vestris ordinis integritas inviolabiliter observetur, decernimus ut si quis abbatum qui de vestra Ecclesia exstiterint, ab ordine et consuetudine Laudunensis monasterii Sancti Martini deviaverit, abbas praedicti monasterii super correctione sua eum bis tertiove commoneat. Quod si incorrigibilis apparuerit, dioecesanus episcopus sub praesentia et testificatione abbatis S. Martini et duorum ejusdem ordinis abbatum, sine omni dilatione, ordinis sui transgressorem deponet. Depositum autem episcopus ad ecclesiam Beati Martini remittet, et alium idoneum canonica fratrum electione e vestigio subrogabit. Sepulturam quoque ejusdem loci liberam esse concedimus, ut eorum qui se inibi sepeliri deliberaverint, et devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati vel interdicti fuerint, nullus obsistat, salvo jure parochialium ecclesiarum.
Nulli ergo hominum fas sit praefatam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Datum Parisius per manum Hugonis presbyteri cardinalis et agentis vicem domni Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, pridie Nonas Maii, indictione decima, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno tertio.
CLXXIV. Adalberoni, archiepiscopo Trevirensi monasterium S. Maximini asserit, pactumque inter eum et Henricum comitem Namurcensem, praesente Conrado Romanorum rege, opera Bernardi abbatis Claraevallensis confectum, probat. (Anno 1147, Maii 7.)[HONTHEIM, Hist. Trevir., I, 556.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ADALBERONI Trevirensi archiepiscopo, ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum.
Cum universis S. Ecclesiae filiis debitores ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio existamus, illos tamen patres nostros, episcopos, et Ecclesiarum Dei rectores, quos in fidelitate et servitio S. Romanae Ecclesiae devotiores a longis retro temporibus cognoscimus exstitisse, arctioris charitatis brachiis diligere volumus, et fovere, et Ecclesiis, in quibus Domino militare noscuntur, suam justitiam conservare. Eapropter, venerabilis frater in Christo, Adalbero Trevirensis archiepiscope, devotionem tuam erga beatum Petrum, ejusque sanctam Romanam Ecclesiam, et nos ipsos attendentes, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et praedecessoris nostri felicis memoriae papae Innocentii vestigiis inhaerentes, illud juris, quod charissimus filius noster, Conradus Romanorum rex, sive antecessores ejus in abbatia S. Maximini habuisse noscuntur; quodque tibi, et per te Trevirensi Ecclesiae ab eodem Conrado collatum sive restitutum est, sicut in ejusdem regis scripto de restitutione et confirmatione continetur, tibi et successoribus tuis auctoritate apostolica confirmamus, et scripti praesentis pagina communimus. Pacem quoque et concordiam, sive transactionem, quae inter te et nobilem virum Henricum Namurcensem comitem in praesentia praefati regis per charissimum filium nostrum Bernardum Claraevallensem abbatem et principes ipsius regni rationabili providentia facta est, et ejusdem scripto regis firmata, ratam et inconvulsam manere sancimus, et praesentis scripti munimine roboramus. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae confirmationis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque sese divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Amen, amen, amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Albericus Ostiensis episcopus subscripsi. Ego Ymarus Tusculanus episcopus subscripsi. Ego Guido presbyt. cardinalis tit. S. Chrysogoni subs. Ego Humbaldus presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli subs. Ego Gillibertus presb. card. tit. S. Marci subs. Ego Guido presb. card. tit. SS. Laurentii et Damasi subs. Ego Julius presb. card. tit. S. Marcelli subscrip. Ego Jordamio presb. card, tit. S. Susannae subsc. Ego Odo diac. card. S. Gregorii ad Velum Aureum subs. Ego Octavianus card. diac. S. Nicolai in Carcere Tulliano subs. Ego Joannes S. Adriani diac. card. S. Mariae Novae subs. Ego Guido diaconus cardinalis S. Mariae in Porticu subs. Ego Jacinthus diac. cardinalis S. Mariae in Cosmedin subsc.
Datum Parisiis per manum Hugonis presbyteri cardinalis agentis vicem domni Guidonis S. Romanae Ecclesiae diaconi et cardinalis et cancell., Non. Maii, indict. X, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno III.
CLXXV. Privilegium pro monasterio S. Laurentii Leodicensis. (Anno 1147, Maii 11.)[MARTEN., Ampl. Collect., IV, 1177.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio WAZELINO abbati S. Laurentii in Leodio S. et A. B.
Quae a fratribus nostris episcopis pro Ecclesiarum quiete rationabili providentia statuta sunt, in sua volumus stabilitate firmare, ne pravorum hominum valeant in posterum refragatione turbari. Ideoque constitutionem, quae de parochialibus ecclesiis vestro monasterio collatis et de beneficiis sacerdotum eisdem ecclesiis servientium a venerabili fratre nostro Henrico Leodiensi episcopo rationabili providentia facta est et scripto suo firmata, sedis apostolicae auctoritate firmamus et ratam manere censemus: videlicet ne de caetero ecclesiae parochiales quae eidem monasterio collatae sunt, in usus cedant aliorum, sed retento usufructuario monachis, sacerdotes in eis canonice ordinentur. Qui tamen ex earum redditibus habeant unde vivant, videlicet oblationes missarum et solemnium et quotidianarum, et de visitationibus infirmorum, et de sepulturis et agendis mortuorum. De annona quoque in ecclesiis matricibus, quae alias sub se habent ecclesias XXIV modios annonae, in ecclesiis aliis quae per se sunt, modios duodecim. Nemini igitur liceat deinceps beneficia illa aliis conferre personis, sed monachis maneant quibus collata sunt, salvo synodali jure et obedientia Leodiensis episcopi.
Datum Parisius, V Idus Maii.
CLXXVI-VII. Bulla in gratiam Galtheri abbatis S. Mariae de Capella ad Plancas. (Anno 1147, Maii 15.)[ Gall. Chr. nov., XII, 267.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GALTHERO abbati S. Mariae de Capella ad Plancas, ejusque fratribus, etc.
Dilecti in Domino filii, vestris justis supplicationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam in qua divino estis mancipati obsequio, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona impraesentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Territorium in quo ipsa ecclesia constructa est, datum a Simone domino Belfortensi et Emelina matre ejus, cum usuaria totius nemoris usque ad castrum Merchericurte, cum appendiciis suis; terramque quae circa ipsam curtem est ex dono Radulfi de S. Margareta; molendinum de Suzanno monte cum terra quae molendino adjacet: similiter ex dono praedicti Radulfi fratribus suis concedentibus, et dominis de quorum feodo erat, comite videlicet Theobaldo, Aegidio cum fratre suo Lebaldo et Macario de Magnicurte. Curtem sanctae Petronillae cum appendiciis suis, terram de Altignis, novam domum quae sita est super Maxennam. Tertiam partem decimae de villa S. Audoeni, quam habetis ab ecclesia S. Quintini Belvacensis, et quidquid ibidem ipsa S. Quintini ecclesia jure possidebat. Decimam totam de Curcellis, excepta parte presbyteri; medietatem tertiae partis decimae Juncherii, salvo jure monachorum Rosnarum. Partem decimae de Longavilla in ecclesia Chacericurtis, liberam electionem sacerdotis ab Attone Trecensi episcopo vobis concessam. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimam exigere praesumat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnibus profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur, etc.
Datum Parisiis per manum Hugonis presbyteri cardinalis, agentis vicem Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, Idibus Maii, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus anno III.
CLXXVIII. Privilegium pro monasterio Bellilocensi. (Anno 1147, Maii 15.)[HUGO, Annal. Praem., I, Pr., p. 256.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis RADULPHO de Belloloco, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Quocirca, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatum locum, in quo divino mancipati estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona in praesentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Territorium videlicet in quo ecclesia Sanctae Dei genitricis Mariae super Albam sita est, et aquam a Gessena villa usque ad ulmum Givanzei cum banno ab Airardo quondam Brenensi comite, praenominatae Ecclesiae concessam cum terra quam in finibus ejusdem villae habebat. Sane in toto comitatu Brenensi juxta quod a praedicto Airardo et Galterio, filio ejus, statutum est, et in pertinentiis Belle-Fortis oppidi, pecora fratrum ipsius loci libera pascuatam in nemore quam in campestribus habeant. Porro in loco qui dicitur Capella in nemore Dervensi a Simone domino castri, Belle-Fortensis; et Amelina matre ejus praedictae ecclesiae donatio, usuaria et in nemoribus ad ipsum castrum pertinentibus ad focum faciendum et caetera necessaria; et Rosteriam cum appendiciis suis ex dono Guarnerii militis et Mainardi fratris ejus; et Vendolium, et domum de Trailbaosco datum a Philippo de Valentiniaco et Angelberto de Brena, et Herberto Bariensi milite et Anschero fratre ejus cum terra in eodem loco, quantum uni caruccae omni tempore opus fuerit, et usuaria in finibus Valentiniaci, tam in pascuis ob nutrimenta pecorum, quam in nemoribus ad focum faciendum et ad omnia eidem domui necessaria; quidquid etiam habebat Hangelbertus de Brena in finibus Sancti Remigii de Bosamont, datum ab eodem et a filiis ejus; omnem etiam terram de Ponte Mainardi quae Mainardo contingebat, datum ab eodem et Petro filio ejus, et in finibus Darzeicurte viginti jugera terrae quae dedit Odo filius Fulberti, et ultra medietatem totius terrae ejusdem a Gualtero et matre ejus quae Cometissa vocabatur, datum; et curiam ejusdem loci cum appendiciis suis et molendino, et curiam de Farnerol cum appendiciis suis et molendino, et curiam in finibus Beurreville cum appendiciis suis; omnem etiam decimam de Bervilla datam a Philippo Trecensi episcopo, et duas partes majoris decimae et minoris de Ferreriis et de Casa Salefridi, salva parte Hugonis monachi in majore decima, et tertiam partem in decima de Hauncourt, et in decima de Junscherio tertii unius medietatem, salva parte ecclesiae Rosnaici, et in majori decima Summeverae in uno tertio de duodecim casis V; omnem etiam decimam de Blegnicourt cum ecclesia et liberam potestatem eligendi in ipsa idoneum sacerdotem, tam de vestris clericis, quam de aliis, sic ab Hattone Trecensi episcopo canonice vobis concessum est; et in uno tertio tertiam partem in majori decima Sancti Remigii de Bosemont eidem ecclesiae confirmamus. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, seu de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas exigere praesumat.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum locum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire temere tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi emendatione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, et in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Albericus Ostiensis episcopus. Ego Imarus Tusculanus episcopus. Ego Odo diac. card. Sancti Georgii ad Velum Aureum. Ego Joannes diac. card. S. Mariae Novae. Ego Ignatius diaconus card. Sanctae Mariae in Cosmedin.
Datum Parisiis per manum Hugonis presbyteri cardinalis, agentis vices domni Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, Idibus Maii, indictione decima, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno III.
CLXXIX. Privilegium pro monasterio Praemonstratensi. (Anno 1147, Maii 16.)[HUGO, Annal. Praem., I, Pr., p. 15.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI Praemonstratensi abbati ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Cum universis personis ecclesiasticis nos oporteat generaliter providere, erga eos tamen propensiori cura nos convenit esse sollicitos, quos constat majori studio cunctipotentis Dei servitio inhiare, et acriori religione et morum honestate clarescere. Hoc nimirum charitatis intuitu, dilecti in Domino filii, vestrae devotionis precibus debita benignitate impertimur assensum, et Praemonstratensem ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio, ad exemplar praedecessoris nostri felicis memoriae papae Coelestini secundi, cum omnibus ad ipsam pertinentibus sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem venerabilis locus in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ambitum scilicet ipsius vallis Praemonstratensis sicut in vestris scriptis continetur, et certis terminis definitur, ab omni videlicet exactione liberum, tam terragii quam decimae sive census; curiam quoque de Fontenellis, cum vivario et duabus partibus molendinorum subjacentium, caeterisque appendiciis suis; curiam de Penencourt, cum vineis et caeteris appendiciis suis; curtem de Merliu cum vineis suis; curtem de Roseriis cum pertinentiis et appendiciis suis; curtem de Vercigny cum appendiciis suis; curtem de Souppy cum molendinis subjacentibus in flumen quod dicitur Axona caeterisque appendiciis et pertinentiis suis; duas partes decimae de Crepy; tertiam partem decimae de Chavus; apud Valavergni decem modios vini de decima ejusdem villae; decimam cum terragio de Vrevin; et terragia de Concivilla, exceptis duobus modiis, quae inde persolvi debent Ecclesiae B. Mariae Nogenti; vivarium etiam et molendinum juxta eamdem villam sicut haec ipsa habuerat in suo dominio Ingelrannus filius Thomae de Marla in praedictis duabus villis; census de Poilly; molendinum de Rochis, molendinum de Proisel, molendinum de Achery, molendinum Cortun, molendinum de Cenceny; vinagia de Bourguignon; terram de Carenni; duas partes molendini de Aquila, vineas de Broiencourt; Ursignicourt, Brummont, Lizy, Valavrigny, Montarcenne et de Monthavin; vineas de Coucy-Castello et de Coucivilla; vinagia et vineas de Novavilla; in Suessionensi episcopatu, in suburbio civitatis, curtem et locum, torcularium et vineas. Apud Pomerias vinagia; census denariorum Branae castri, et Branellae villae; curtem de Bucy cum vineis caeterisque pertinentiis suis; molendinum de Rupibus, quod sub eadem villa est; curtem de Clamecy, cum torculari, vineis et aliis pertinentiis; apud Sorny duo torcularia, vineas et alios redditus; curtem de Tenselva cum pertinentiis suis; curtem de Luilly, et dimidium molendinum cum caeteris pertinentiis; apud Bethencourt vinagia et alios redditus; apud Pinon quemdam censum, et tertiam partem minutae decimae de atrio, et sextam partem cujusdam molendini, et decimam quam Josbertus ibidem habuit; capellam et curtem de Rosel cum molendino, vivario, torculari, vineis et omnibus pertinentiis suis; in monte de Trosly curtem unam, cum molendino, vivario, torculari, vineis et omnibus pertinentiis suis. In monte Trosly curtem unam, et in valle aliam cum terris, vineis, et aliis pertinentiis suis, et partem villae cum suis appendiciis, quam Andraeas de Baldimento vobis contulit, sicut eam in dominio suo tenebat, et quaedam alia ab aliis Dei fidelibus oblata; curtem de Biucy cum pertinentiis suis; curtem de Attechi et duas partes decimae, vineas cum caeteris appendiciis. Apud Cauny censum et vinagia. In villa quae dicitur Pons S. Medardi, quamdam partem decimae. Apud Margival dimidium molendinum; medietatem castanearum a Vausaillon. In episcopatu Noviomensi, altare et curtem de Benolio, cum pertinentiis suis; curtem de Bolmont; curtem de Calveni; allodium de Germainnes; curtem de Montisel; curtem de Thory; curtem de Landricourt. Et in suburbio Noviomensi terram, vineas et prata, curtem cum his quae ad eam pertinent; molendina Despeville, et dimidiam partem decimae ejusdem villae; duas partes decimae Destoily; sextam partem decimae de Duri; molendina de Offois, et duas partes decimae ejusdem villae; tertiam partem decimae de Grecy; dimidiam sedem cujusdam molendini apud Dinisam, et medietatem decimae ejusdem villae; duas partes decimae de Calveni; tertiam partem decimae de Caullaincourt; duas partes decimae de Gricourt; tres partes dimidiae partis decimae de Leherwes; tertiam partem decimae de Lancy; decimam de Kivres; terram apud Omencourt; terram de Liencourt et de Curcy; tria jugera apud Greum; capellam S. Nicolai liberam apud S. Quintinum; curtem allodiorum cum suis appendiciis; curtem de Voiana cum appendiciis; curtem de Hanapiis in alodio cum decima; duas partes decimae de Bechincourt; duas partes decimae de Cartigny; totam decimam de Falvi, excepta minuta; quartam partem de Aldeni; molendina de Escauly cum appendiciis suis; molendina de Hamel; sedes cujusdam molendini apud Pieton.
Illud etiam humanitatis ratione perspeximus et praesenti decreto in perpetuum valituro sancimus, ut sorores quae per laborem fratris nostri bonae memoriae Norberti Magdeburgensis archiepiscopi, et vestram exhortationem, ad omnipotentis Dei servitium accesserunt, et semetipsas Deo obtulerunt, de bonis vestris quorum non modica pars eidem loco per eas noscitur pervenisse, sine cujus contra dictione nunc et semper in sustentatione temporalium necessaria consequantur. Simili quoque modo decernimus, ut de laboribus quos propriis manibus sumptibusque colligitis, dare decimas cuiquam non cogamini; sed nec alicui episcopo liceat qualibet occasione in ecclesia vestra divina officia prohibere. Si vero generale interdictum in dioecesi factum fuerit, exclusis excommunicatis, et clausis januis, nihilominus divina officia celebretis. Porro ordinationes canonicorum, vel consecrationes altarium vel basilicarum, seu reliqua ecclesiastica sacramenta a Laudunensi suscipietis episcopo, siquidem catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit; alioquin catholicum quemcunque malueritis adeatis antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Si vero quis nobilium se ibidem sepeliri deliberaverit, ipsius donationi et extremae voluntati, nisi forte excommunicatus vel interdictus sit, nullus obsistat, salva justitia matris Ecclesiae.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva apostolicae sedis auctoritate et dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Albericus Ostiensis episcopus. Ego Imarus Tusculanus episcopus.
Datum Parisiis per manum Hugonis presbyteri cardinalis agentis vicem domni Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XVI Kalend. Junii, indictione decima, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno tertio.
CLXXX. Privilegium pro monasterio Calvimontensi, ordinis Praemonstratensis. (Anno 1147, Maii 17.)[HUGO, Annal. Praem., I, Pr., p. 340.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis JOANNI Calvomontensi, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum locum, in quo divino estis mancipati obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Domino propitio, poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Altare de Adon cum ipsa villa et molendino, et terram Pontii; altare de Roseico cum terra et pratis; altare de Rubeniaco, altare de Sancto Neuntio; altare de Sancto Ferreolo; altare de Parniaco cum terris ad ipsa altaria pertinentibus; altare de Membercis; molendinum de Ronna; Campiniolas cum caeteris villis et medietatem de Remoldi curte, quae comes Rogerus et comes Hezelinus cum servis et ancillis ab omni consuetudine liberas, dederunt; terram Hermanfridi et partem allodii de Adeliaco; allodium de Justinia quod dedit Hugo Scotus; allodium de Cerisiaco, allodium de Sancto Ferreolo; allodium de Buriniacimonte; terram de Persoir, terram de Rubiniaco Woderici filii Valerii; et nonam partem de Guistreio; nonam partem de redditibus comitis qui pertinent ad Calmontem; nonam partem furni ejusdem castri; nonam partem molendinorum de Turri; quinque mansuras de Fusamimonte et terras pertinentes; terram de Bus, terram de Eselci, terram de Scon, terram de Altavilla cum pratis, terram de Scipsis cum pratis, terram de Vasineio, terram de Eunicebus, terram Abilonis de Ruba; terram Ohardi de Ultrei monte; terram apud Mambertiacum; allodium Intersisola super rivulum Vob quod Henricus comes et caeteri haeredes concesserunt; villam quoque quae antiquitus Trion dicebatur, cum altari et decima et pratis et silvis, terris cultis et incultis ad eadem villam pertinentibus et omnibus quae in eodem loco Radulphus et Guarnerus acquisierunt; terram Gualteri de Castello; terram de Proveri monte cum omnibus appendiciis suis; et terram de Ultrei monte cum appendiciis suis; terram de Potestibus Sanctae Mariae; terram de Mandencio; terram de Nantuel; terram de Fin; molendinum de Fannion cum terra, molendinum de Treinel; terram de Curcinis cum appendiciis suis; terram cum silva apud Luchiacum; terram de Viriguandano fonte, et decimam culturae vestrae in territorio Sancti Ferreoli; et partem decimae quam Gilbertus a Radulpho de Turre tenebat, sicut a venerabili fratre nostro Samsone Remensi archiepiscopo vobis concessae sunt et scripto suo firmatae. Nihilominus quae de feodis Henrici comitis et comitissae de Calmonte et Radulphi praefati de Turre, jam legitime acquisitis, vel in antea acquiretis, sicut ab ipsis vobis concessum est. Sancimus etiam ut ordo canonicus qui per Dei gratiam secundum B. Augustini Regulam et fratrum Praemonstratensium institutionem in eadem Calmontensi ecclesia noscitur institutus, perpetuis temporibus inviolabiliter conservetur. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas exigere praesumat.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum locum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, temere contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Albericus Ostiensis episcopus. Ego Emarus Tusculanensis episcopus.
Datum Parisiis per manum Hugonis presbyteri cardinalis, agentis vicem Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XVI Kal. Junii, indict. X, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno tertio.
CLXXXI. Privilegium pro ecclesia S. Nicolai de Theles (de Marchasio Radulfi). (Anno 1147, Maii 18.)[HUGO, Annal. Praem., II, Pr., p. 73.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ULRICO abbati ecclesiae S. Nicolai de Theles, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur, auctore Deo, sine dilatione est complendum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona in praesentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum, largitione principum, oblatione fidelium, sive aliis justis modis, praestante Domino, poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Terram de Marchasio Radulphi quam dedit vobis Ansculphus de Senooz, cum medietate decimae ejusdem terrae quam vobis concesserunt sanctimoniales Sancti Pauli ( Ord. S. Benedict. prope Bellovacium), et duabus partibus aliis quas concesserunt Amalricus de Fresnaulx et Osbertus filii ejus; terram quae est in valle Domni-petrae ( Dompierre villa distans semi hora a Marchasio Radulphi ), de dono Radulphi de Poelly; hortum de Frenels cum parte molendini, quam idem Radulphus vobis concessit, et parum terrae vicinae, aliud molendinum quod vobis proprium dedit idem Ansculphus cum vivario, et parva terra circumadjacenti; terram de Goi ( Joui villa pendens a Bellimonte ); terram quae est juxta Budencourt, et mansuras super aqua cum vivario in terra Guarini; capellam Sanctae Genovefae cum terra circumadjacenti. Prohibemus autem ut nullus fratrum vestrorum post factam ibidem professionem, absque abbatis et capituli licentia ab eodem claustro audeat discedere; discedentem vero nullus audeat retinere. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus vel sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimam exigere praesumat.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praedictam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire praesumpserit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Albericus Ostiensis episcopus. Ego Guido cardinal. B. Mariae in Porticu. Ego Ocumanius diaconus card. S. Nicolai in Carcere Tusculano.
Datum Parisiis per manum Hugonis presbyteri card. tenentis locum domni Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi et cancellarii, XV Kal. Junii, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno III.
CLXXXII. Coenobii S. Mariae Suessionensis omnia bona possessionesque confirmat. (Anno 1147, Maii 25.)[GERMAIN, Hist. de N.-D. de Soissons, 438.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus MATHILDI abbatissae coenobii Sanctae Mariae Suessionensis ejusque sororibus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum; quocirca, dilectae in Domino filiae, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatam ecclesiam, in qua divino mancipatae estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona praefata ecclesia in praesentia juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque succedentibus et illibata permaneant; in quibus propriis haec duximus exprimenda vocabulis: Villam videlicet Patriniacum Morcinctum cum viculis earum; Molnicatum, Cavinionum, Esiacum, Nantoilum, Laffoce, Trosliacum, Colesiacum, Ressontium, Morcinum, Saconia cum appendiciis suis; decimam quam habetis apud Altrepiam; Caudunum, Colomellam cum appendiciis suis; Billiacum, Asiacum, Carcrisiam cum appendiciis suis; Corciacum, Choy, Gehennas, Carliacum cum appendiciis suis; Bachevel cum appendiciis suis; Ulliacum et ea quae apud Guni possidetis; Nigellam, Nugaredum cum appendiciis suis. In territorio Coloniensi Caldelaich cum appendiciis suis; in territorio Maguntiae Chrocam cum appendiciis suis; Edumhum, altare quoque de Troisli, altare de Colysi, altare de Corcy, altare Flori, altare de Mansi, altare etiam de Colomella, altare de Nantolio, altare de Chacrisia, et altare de Patriniaco, altare de Morcincto cum libertatibus et conditionibus ab Hugone et Simone episcopis canonice vobis concessis, et scripto eorum firmatis; altare quoque de Fresniciis, altare de Bruelio; extra oppidum Sancti Quintini, monasterium in honore Sanctae Mariae dicatum, in pago Trecensi, terram apud villam quae dicitur . . . . . necnon et in viculis ejusdem villae, et feodum Arnulfi, advocatiam super villas Cavinionum, videlicet Esiacum, Fillenias, Paremniacum. Item aliam advocatiam super eumdem Esiacum, villam juxta Bestisi quae Mesnil nuncupatur, cum appendiciis suis, viaturam apud Charliacum, decimam apud Cavinionum viginti solid. ad pontem Suessionis, feodum Sauvalonis, feodum Rogerii de Thorota; apud Bucyvinaticorum modios VIII, apud Charliacum modios duos vini, et dimidium modium avenae et quaedam alia; apud villam duos modios vini; apud Bruelium terram quam Elizabeth monialis possidebat; decimam culturarum Hugonis praepositi de Charliaco; apud Bursonam decimam quam Paganus Delbuisson tenebat; apud Gehennias quartam partem advocatiae quam Adelais monialis possidebat. Conventionem vero quae inter vos et Radulphum Nigellensem dominum super marca argenti quam a vobis singulis annis recipere consueverat, et villa quae dicitur Fresneices et silva ad eamdem villam pertinente rationabiliter facta per praesentis scripti paginam confirmamus, ut videlicet vestra ecclesia de caetero marcam illam non persolvat, et praefatus Radulphus pro compensatione ipsius marcae jam dictam villam de caetero habeat, atque debitum et consuetum servitium faciat vobis; vestrae autem ecclesiae ejusdem villae, ecclesia et atrium, et hospites atrii, et omnis justitia perpetuo remaneant. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, seu de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimam exigere praesumat.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum locum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur earum, pro quarum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sanctae sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se existere divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud judicem districtum praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus s. Ego Albertus Ostiensis episcopus s. Ego Imarus Tusculanus episcop. s. Ego Guido presbyter cardinalis tit. S. Chrysogoni s. Ego Humbaldus presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli ss. Ego Julius presbyter cardin. tit. S. Marcelli s. Ego Jordanus presbyter cardinalis tit. S. Susannae s. Ego Odo diaconus cardinalis S. Georgii ad Velum Aureum s. Ego Octavianus diaconus cardinalis Sancti Nicolai in Carcere Tulliano s. Ego Joannes Paparo diacon. card. S. Adriani s. Ego Gregorius diacon. cardinal. S. Angeli s. Ego Joannes diacon. card. Sanctae Mariae Novae s. Ego Guido diaconus cardinalis S. Mariae in Porticu s. Ego Jacinthus cardinalis S. Mariae in Cosmedin s.
Datum Parisiis per manum Hugonis presbyteri, agentis vicem domni Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, VIII Kalendas Junii, indictione X, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo quadragesimo septimo, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno III.
CLXXXIII. Ad Letardum abbatem et monachos Beccenses. (Anno 1147, Maii 27.)[MANSI, Concil., XXI, 683.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis LETARDO abbati et monachis Beccensibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Quando inter religiosas personas de terrenis rebus controversia nascitur, ita sacerdotali est sollicitudine finienda ut crescere non possit ex more contentio. Quod nos intelligentes, controversiam quae inter vos et Robertum priorem et canonicos Sanctae Frideswidae de Oxenefordia super Ecclesia de Bellomonte et omnibus ejus pertinentiis diu agitata est hoc modo terminavimus, et hac transactione penitus litem decidimus. Praedictus siquidem Robertus et canonici toti prorsus querelae et juri quod se in eadem Ecclesia de Bellomonte et pertinentiis suis habere contendebant vobis in perpetuum renuntiaverunt et ea in manu nostra libere refutaverunt. Unde a vobis per manum nostram similiter villam quae dicitur Edivetona cum omni decima dominii ejusdem villae rusticorum de ipso tantum fundo percipiendis in suum perpetuum dominium receperunt cum omnibus pertinentiis suis in pascuis et pratis, bosco et plano, et molendinis; salvo vobis universo jure reliquo parochiali et tertia garba decimae rusticorum ejusdem villae, quae ad ecclesiam de Hundrefort, in cujus parochia ipsa villa est, proprie spectat, ita videlicet ut in ipsa villa Ecclesiam vel capellam nunquam in posterum canonici construere valeant. Quia igitur nostri officii est ea quae pro religiosorum quiete praecipue per nos ipsos statuta sunt in sua stabilitate firmare, eamdem decisionem sive compositionem sedis apostolicae auctoritate firmamus et ab utraque parte firmiter observari praecipimus.
Data Parisiis, VI Kal. Jun.
CLXXXIV. Privilegium pro monasterio S. Mariae Waverleiensi. (Anno 1147, Maii 28.)[ Monasticon Anglicanum, II, 912.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GILBERTO abbati monasterii S. Mariae de Waverleia ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris regulariter professis, in Christo salutem.
Apostolici moderaminis clementiae convenit religiosos diligere, et eorum loca pia protectione munire. Dignum namque et honestati conveniens esse cognoscitur ut qui ad Ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas et a pravorum hominum nequitia tueamur, et apostolicae sedis patricinio foveamus. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatum B. Mariae monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona in praesentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo abbatia fundata est cum omnibus suis pertinentiis. Ex dono Stephani regis Anglorum Nietam et Fermeham cum omnibus suis pertinentiis. Ex dono Adelizae reginae boschum de Nolholte et cultura juxta ipsum boscum. Ex dono Alani de Vilers terram de Bochilld. De Faramuzo Boloniensi Wenebergiam. Ex dono Richerii de Aquila Oxenefordam; de Radulfo vicecomite Riheullam; ex dono Soworli Acserugiam; ex dono Roberti de Manerio Nutescheolvam; ex dono Richardi de Sifrewalt dimidiam hidam terrae de Polementona; ex dono Ingelranni Piscis virgatam terrae et pasturam juxta Chiminum Wintoniae, de Manerio Stiventonae. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus colitis vel sumptibus, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas exigere praesumat.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praedictum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata, iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Data Parisiis per manum Hugonis presbyteri cardinalis, tenentis vices domni Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, V Kal. Junii, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii papae tertii anno tertio.
CLXXXV. Ad Petrum Cluniacensem abbatem.--Balmensem abbatiam, ob piaculum cujusdam in magistrum Osbertum facinoris et contemptum Romanae Ecclesiae, ad prioratum redigit, quem ipsi, ad instaurandam in eo religionem, regendum committit. (Anno 1147, Maii 29.)[D. BOUQUET, Recueil, XV, 443.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Quam proprie et specialiter Cluniacense monasterium ad sanctam Romanam spectet Ecclesiam, quantumque per Dei gratiam in religione profecerit, quot etiam suae bonae conversationis exemplo ad bene vivendum instruxerit, universus fere mundus recognoscit. Quod nos diligentius attendentes, pro exsecrabili et horrendo facinore, et inaudito contemptu sanctae Romanae Ecclesiae, quae in dilectum filium nostrum magistrum Osbertum, ad ignominiam B. Petri et nostram, Balmenses monachi ausu sacrilego commiserunt, loco ipsi nomen et dignitatem abbatiae in perpetuum abstulimus, eumque tibi tuisque successoribus, interventu fratrum nostrorum, in prioratum ordinandum et disponendum ex apostolica benignitate committimus. Tua itaque interest ad ejusdem loci restaurationem et religionis reformationem ita intendere, ut locus ipse sub tuo regimine, tam in spiritualibus quam in temporalibus gratum Domino suscipiat incrementum.
Datum Parisius, IV Kalend. Junii.
CLXXXVI. Ad Guillelmum comitem Matisconensem.--Ut Cluniacensibus Balmensem ecclesiam assignet et opem conferat. (Anno 1147, Maii 29.)[ Ibid., p. 444.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, nobili viro G[UILLELMO] Matisconensi comiti, salutem et apostolicam benedictionem.
Quam proprie et specialiter Cluniacense monasterium ad sanctam Romanam spectet Ecclesiam, quantumque per Dei gratiam in religione profecerit, quot etiam suae bonae conversationis exemplo ad bene vivendum instruxerit, universus fere mundus recognoscit. Quod nos diligentius attendentes, pro exsecrabili et horrendo facinore, et inaudito contemptu sanctae Romanae Ecclesiae, quae in dilectum filium nostrum Osbertum, ad ignominiam beati Petri et nostram, Balmenses monachi ausu sacrilego commiserunt, loco ipsi nomen et dignitatem abbatiae in perpetuum abstulimus, eumque Petro Cluniacensis monasterii abbati, successoribusque ejus, interventu fratrum nostrorum, in prioratum ordinandum et disponendum committimus. Per apostolica itaque scripta nobilitati tuae mandamus, atque in peccatorum remissionem injungimus quatenus locum ipsum cum thesauro et bonis suis omnibus et pertinentiis fratribus Cluniacensibus cum integritate assignes, monachos exinde expulsos ad eorum obedientiam revoces, et quibuscunque modis secundum Deum poteris, fratrum Cluniacensium paci et tranquillitati provideas.
Datum Parisiis, IV Kal. Junii.
CLXXXVII. Ad Humbertum Bisuntinum archiepiscopum.--Ut Cluniacensibus pro reformatione ecclesiae Balmensis opem conferat. (Anno 1147, Maii 29.)[BOUQUET, ibid., p. 444.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri H[UMBERTO] Bisuntino archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Scire te volumus quod pro exsecrabili et horrendo facinore, et inaudito sanctae Romanae Ecclesiae contemptu, quae in dilectum filium nostrum magistrum Osbertum, ad ignominiam B. Petri et nostram, Balmenses monachi ausu sacrilego commiserunt, loco ipsi nomen et dignitatem abbatiae in perpetuum abstulimus, eumque dilecto filio nostro Petro Cluniacensi abbati ejusque successoribus, interventu fratrum nostrorum, in prioratum ordinandum et disponendum ex apostolica benignitate commisimus. Ideoque per praesentia tibi scripta mandamus praecipiendo, quatenus ad ipsius loci restaurationem et religionis reformationem fratribus Cluniacensibus opem et consilium praebeas.
Datum Parisius, IV Kal. Junii.
CLXXXVIII. Bulla in gratiam monasterii Tironiensis. (Anno 1147, Maii 30.)[ Gall. Christ. nov., VIII, 328.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GUILLELMO Tironensi abbati ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus: et Tironense monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis nominibus adnotanda subjunximus. In regno Angliae in episcopatu Sancti David, ecclesiam Sanctae Mariae de Chatmeis cum appendiciis suis. In episcopatu Sancti Andreae de Scotia abbatiam Sanctae Mariae Rochaburgensis cum appendiciis suis, ecclesiam Sanctorum martyrum Joannis et Pauli de Ogra cum appendiciis suis, ecclesiam Sancti Egidii de Castenariis, ecclesiam S. Leonardi de Ferreriis, ecclesiam Sanctae Mariae de Asneriis, ecclesiam Sancti Michaelis de Lucezio, ecclesiam Sanctae Mariae de Telio, ecclesiam Sancti Laurentii de Brigia, ecclesiam Sancti Petri de Audita, ecclesiam Sancti Martini de Hildrevilla, ecclesiam Sanctae Mariae de Jarzia, ecclesiam Sanctae Mariae de Aguille, ecclesiam Sancti Joannis Baptistae de Murgeriis, ecclesiam Sancti Andreae de Anglia cum appendiciis suis, ecclesiam Sanctae Mariae de Mapedroella, ecclesiam Sanctae Mariae de Titileia, ecclesiam S. Crucis de Insula. In archiepiscopatu Rothomagensi ecclesiam S. Sulpicii de Germunvilla, ecclesiam Sancti Martini de Crasvilla, ecclesiam S. Laurentii de Calcia, ecclesiam S. Mariae de Baschevilla, ecclesiam S. Silvestri de Clara, ecclesiam S. Mariae de Turneio, ecclesiam S. Joannis de Monteursino, capellam S. Mariae Magdalenae super Sequanam. In pago Ebroicensi ecclesiam Sanctae Ceciliae de Guest, ecclesiam S. Anastasiae, ecclesiam S. Martini de Busseio, capellam S. Mariae, et ecclesiam S. Lupi de Chavigneio, ecclesiam S. Bartholomaei, et ecclesiam S. Mauricii de Cherenthaio. In episcopatu Karnotensi ecclesiam S. Mariae Magdalenae prope Briheriivallem, ecclesiam Sancti Remigii de Neronio, ecclesiam Sancti Spani de Abluis, ecclesiam Sanctae Mariae Magdalenae de Oisemo, ecclesiam Sancti Michaelis de Climart, ecclesiam Sanctae Mariae de Ledo, ecclesiam Sanctae Mariae de Cumbris, ecclesiam Sancti Laurentii de Gastina, ecclesiam Sancti Vincentii de Maieroliis, ecclesiam Sancti Martini de Brenella, ecclesiam Sancti Vincentii de Arseciis, ecclesiam Sancti Germani de Colungis, ecclesiam Sancti Petri de Hargenvilla, ecclesiam Sancti Leobini de Quinque Fontibus, ecclesiam Sanctae Mariae de Planis, ecclesiam Sancti Nicolai de Foetellis, ecclesiam Sanctae Mariae de Hironio, ecclesiam Sancti Andreae de Silvelonia, ecclesiam S. Mariae de Molendino Novo, ecclesiam Sanctae Mariae de Monterium, ecclesiam de Risubovis, graneas etiam Tyronii, Sanctas valles, Cintreium, Vallarium maffredi, Gimigneium et aliud Gimigneium, Childreium, Spesovillam, Culturam, Pertas, Ogeriivillam, Leporisvillam, Villamdonum. In episcopatu Sagiensi capellam Sanctae Mariae Magdalenae de Resno. Runcheriam, ecclesiam de Corgehot, Mesnilbertre, ecclesiam Sancti Jovini, ecclesiam de Montechevrel, ecclesiam de Martigneio, ecclesiam de Nuileio. In episcopatu Bajocensi ecclesiam Sancti Antonini de Montehargis, ecclesiam Sanctae Mariae de Strata, capellam Guillelmi de Crevecor, ecclesiam Sanctae Mariae de Rensiaco, ecclesiam de Budunello, capellam de Tigerio. In episcopatu Meldensi, ecclesiam Sancti Sepulcri de Montegihelli cum suis appendiciis et decimis, et locum de Dormant cum suis possessionibus. In episcopatu Pictaviensi ecclesiam Sanctae Mariae Magdalenae de Rusaio, locum de Puteolis, locum de Trusseia, locum de Megum, locum de Tiliato. In episcopatu Nannetensi locum de Septem Fagis, locum de Trapa, locum de Oiseleria. In episcopatu Andegavensi locum de Sauceia. In episcopatu Cenomanensi ecclesiam S. Michaelis de Planitie, ecclesiam S. Joannis de Grandirivo, ecclesiam Sanctae Mariae Magdalenae de Crucisvalle, ecclesiam Sanctae Mariae de Passubovis, locum de Vabobruneti, ecclesiam Mariae Magdalenae de Montetallario, ecclesiam Sanctae Mariae de Belloloco, ecclesiam Sanctae Mariae de Cohardum, ecclesiam S. Mariae de Vallibus, ecclesiam Sancti Sulpicii de Pail, ecclesiam S. Mauricii juxta Cortpoltrain, ecclesiam Sancti Georgii de Blimart, ecclesiam Sancti Silvestri de Montelusello, ecclesiam Sancti Joannis Baptistae de Jarreia, ecclesiam S. Audoeni de Turnemio, abbatiam Sanctae Mariae de Jugo-Dei, cum suis praenominatorum locorum decimis, redditibus et possessionibus. Et ut divinum officium apud vos honestius celebrare valeatis, et loca vestra securiora possideatis, concedimus ut in possessionibus vestris oratoria et coemeteria habeatis absque detrimento tamen circumadjacentium parochiarum; sane laborum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis decimas, nec a servientibus vestris parochialia exigere praesumat; sepulturam quoque vestrorum locorum liberam vobis esse concedimus, ut eorum qui se in eis sepeliri deliberaverint devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva justitia tamen matricis Ecclesiae.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus perturbationibus, seu vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae institutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemium aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Albericus Ostiensis episcopus s. Ego Jacinctus diaconus cardinalis Sanctae Mariae Ego Octavianus diaconus cardinalis Sancti Nicolai in Carcere Tulliano s. Ego Julius presbyter cardinalis tituli Sancti Marcelli s. Ego Imarus Tuscul. episcopus s. Ego Guido presbyter cardinalis tituli Sanctorum Laurentii et Damasi s. Ego Jordanus presbyter cardinalis tituli Sanctae Susannae s. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sancti Angeli s. Ego Joannes diaconus cardinalis Sanctae Mariae Novae s. Ego Guido diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu s. in Cosmedin.
Data Parisius per manum Hugonis presbyteri cardinalis agentis vicem domni Guidonis diaconi cardinalis et cancellarii, tertio Kalendas Junii, indictione X, Incarnationis vero Dominicae anno millesimo centesimo quadragesimo septimo, pontificatus vero domni Eugenii papae tertii anno tertio.
CLXXXIX. Privilegium pro ecclesia S. Mariae Branensi (Anno 1147, Maio.)[HUGO, Annal. Praem., I, 322.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO abbati ecclesiae Beatae Mariae et Sancti Evodii de Brana, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Quapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatam ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Homines videlicet, capitales, vineas, vinaria, vinatica, census et terragia, et quidquid habetis in castro Branae ( Braine ), totam villam Vacinni ( Vassenis ), excepta terra Sancti Medardi, terram Spiritelli ( Espretelle ), censum apud Converellam ( Couvrelles ), decem solidos et quamdam culturam, totam decimam de curia Macenorum ( la cour des Moines ), quatuor sextarios frumenti de molendino Hugonis filii Radulphi apud montem Sanctae Mariae ( Mont Notre-Dame ), quatuor sextarios frumenti de mina et censu, apud Quincy ( Quency ) census, apud Yoniam ( Joagne ), decem solidos censuales et septem de hospitibus, et reditus avenae et terragium. Apud Cerseolium ( Cerseuil ), altare et totam decimam in culveris Domini ipsius villae, vineas, terras arabiles et molendinum. Apud Limet ( Lymé ), vineas et vinaticum. Apud Legiam (Luy), census et terragium. In decima de Cury ( Cuiry ), modium frumenti. Apud Cremella ( Cramaille ) census; apud Villers ( Villers ) census et terragium; apud Bestisi ( Betisi ), census; apud Villare super Axonam ( Villers-sur-Ayne ) vinaticum, census et terragium. Apud Arseium ( Pontarcy ), vinaticum et census; apud Ducellum ( Duisels ) census, terragium et vinaticum; apud Curcellas ( Courcelles ) census, terragium et vinaticum et pratum; apud Brainellam ( Brenel ) vinaticum, census et terragium et prata et torcular; apud Ay ( Ay ) census et fraxinum, quatuor sextarios frumenti, in quodam molendino redecimationem dominii castri Branae, vini, vinearum, torcularium, et vinaticorum suorum, et totius annonae in furnis videlicet, in molendinis, in propriis agriculturis, in terragiis, in reditu avenae et feni, et redecimationem totius annonae trium villarum, scilicet Villers et Villae mediae, et in avena quae ei pro usu nemoris debet, ita videlicet ut ubicunque dominii possessio transferatur praedictae ecclesiae, sua redecimatio reservetur, et quidquid habebat in piscatione molendinorum Branae. Curiam de Brueriis ( Bruyères ) cum pertinentiis suis; molendinum de Joi ( Jouy ); decimam et terragia et census quarumdam culturarum de ecclesia Sancti Petri de Hannon ( Hasnon ) ad censum quinque solidorum. Hoc etiam ab eodem domino concessum est vobis ut omnes feodati sui de feodiis suis, quae ab eo tenebant, licenter vobis eleemosynas facerent. Quartam partem pascuarum de Granges ( Grangias ) et terras arabiles tres Ancy ( port d' Ancy ) unum molendinum, duas partes magnae decimae de Blansi ( Blansy ) terras arabiles, vineas, molendinum, pratum, et nemus. Totam curiam de Sarteas ( Sertiaux ) et quidquid pertinet ad illam curiam; quartam partem decimae de Vailly ( Vaissy ). Apud Vergeli ( Vergely ) census; curiam de Curtialt ( Curtiaux ), et quidquid ad ipsam curiam pertinet in Suessionensi civitate, modium salis, et modium vini et decem solidos censuales. In Laudunensi episcopatu duo molendina et terram arabilem quam dedit vobis Bartholomaeus episcopus ad censum duodecim nummorum. Apud Bergam quinque millia allecium et decem pondera caseorum. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus omnino a vobis decimas exigere praesumat.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Datum Parisiis per manum Hugonis presbyteri cardinalis, agentis vicem domni Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, mensis Maii, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii papae III anno tertio.
CXC. Privilegium pro monasterio Janduriensi. (Anno 1147, Jun. 3.)[HUGO, Annal. Praem., I, p. 651.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis THEOBALDO abbati Jandoriensis Ecclesiae ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum locum, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum Jandoriae certis terminis designatum, duas partes decimae quas ibi ab aliis incolis recipitis, tertiam partem decimae de Wacincort, locum Graveriarum et de Wacincort certis terminis designatum, sicut ab episcopo Tullensi confirmatum est; pratum quod Vivianus cum fratribus suis dedit vobis; locum de Walt quem Rodulphus de Burrei, et Anscherus de domno Martino dederunt vobis; sedem molendini quam hi qui eam jure haereditario possidebant vobis dederunt subtus Roseriis. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas exigere praesumat.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum locum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus exactionibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Datum Parisiis per manum Hugonis presbyteri cardinalis agentis vicem domni Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, III Nonas Junii, indictione decima, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii papae III anno III.
CXCI. Privilegium de ecclesiis episcopo Parisiensi subjectis, de conventione habita inter Stephanum episcopum et regem Ludovicum, et de praebendis canonicorum qui fiunt episcopi, et praeterea de tallia, quam rex facere solebat in terris episcopi, a Ludovico rege condonata. (Anno 1147, Jun. 5.)[ Chartularium Ecclesiae Parisiensis, I, p. 25.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri THEOBALDO, Parisiensi episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Quanto nobilis et gloriosa Parisiensis Ecclesia pro sede regis Francorum existit famosior, et in amore et reverentia beati Petri et sanctae Romanae Ecclesiae, venerabilis frater, Stephane episcope, manifestis argumentis exstas devotior, tanto propensius in his quae ad utriusque decus et emolumentum spectare noscuntur, optata suffragia impertimur. Ideoque, charissime frater Stephane, rationabilibus postulationibus tuis praebentes assensum, quaecunque Parisiensis Ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum, concessione pontificum, liberalitate regum, largitione principum, oblatione fidelium seu aliis justis titulis, Deo propitio, poterit adipisci, tibi tuisque successoribus, et, per vos, Parisiensi Ecclesiae, apostolici muniminis privilegio, communimus. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ecclesiam videlicet Sancti Marcelli, ecclesiam Sancti Clodoaldi cum villa et omnibus appendiciis suis, ecclesiam Sancti Germani Altissiodorensis, ecclesiam Sancti Eligii; ecclesiam quoque de Campellis cum praebendis et tribus parochiis, id est de Sancto Mederico, de Capella et de Kerris, eidem ecclesiae pertinentibus, salvo nimirum censu duorum solidorum monetae illius terrae, videlicet quae in partibus illis expenditur, Senonensi Ecclesiae annualiter persolvendo; quae videlicet supradictae Ecclesiae ad jus et proprietatem Parisiensis episcopi spectare noscuntur. Jus etiam episcopale, in subscriptis abbatiis et earum parochiis seu parochianis omnibus: videlicet, in abbatia Latiniacensi, in abbatia Vallis Sanctae Mariae, in abbatia de Sarneia, in abbatia Sanctimonialium, scilicet de Monte Martyrum [de Edera] et de Kala, in ecclesia insuper Argenteoli.
Paci quoque et tranquillitati Parisiensis Ecclesiae providere volentes, exactionem et talliam quam, post obitum praedecessoris tui Stephani, bonae memoriae Parisiensis episcopi, charissimus filius noster Ludovicus, Francorum rex, in terris ejusdem episcopatus fecit, de caetero ab aliquo exigi, auctoritate apostolica prohibemus; sed, sicut ab eodem rege, tibi et successoribus tuis, in perpetuum condonata est, et scripto suo firmata, per praesentis scripti paginam confirmamus.
Praeterea, pactum et conventionem inter te et charissimum filium nostrum, Ludovicum, regem Francorum illustris memoriae, factam, de loco in suburbio Parisiensi sito qui Campellus nominatur, tibi nihilominus confirmamus; ita videlicet, ut tertia pars totius redditus fossati illius terrae, sive in censu seu in emptionibus, venditionibus, quaestibus aut aliis quibuscunque modis aliquid inde processerit, tibi et successoribus tuis, absque diminutione aliqua, persolvatur: duae vero reliquae partes regali fisco reddantur. Quicunque vero fuerit praepositus regis, super hoc fidelitatem tibi tuisque successoribus faciat; et tuus, regi et haeredibus suis; et unus absque altero nihil de terra illa suscipiat vel disponat.
Statuimus etiam, ut, si aliquis Ecclesiae Parisiensis canonicus ad episcopatus fuerit honorem promotus, ipsius praebenda ad Parisiensem Ecclesiam libere revertatur.
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat, te vel successores tuos, super hac nostra confirmatione, temere perturbare vel possessiones Ecclesiae Parisiensis auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet molestiis fatigare. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi praesumptionem suam satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere, de perpetrata iniquitate, cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Datum Parisius, per manum Hugonis, presbyteri cardinalis, agentis vicem Guidonis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, Nonis Junii, indictione decima, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno III.
CXCII. Concordiam inter Stephanum, quondam episcopum Parisiensem, et Theobaldum archidiaconum factam per Matthaeum episcopum Albanensem, Joannem S. Chrysogoni et Petrum S. Calixti presbyteros cardinales confirmat. (Anno 1147, Jun. 5.) [ Collection des Cartulaires, IV, 27. CXCIII. Bulla pro parthenone S. Dionysii Montis-Martyrum. (Anno 1147, Jun. 7.)[FÉLIBIEN, Hist. de Paris, Preuves, III, 62.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus Christianae abbatissae monasterii S. Dionysii Montis-Martyrum, ejusque sororibus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Quocirca, dilectae in Domino filiae, vestris postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium ab illustris memoriae Ludovico rege ac Adelaidis reginae uxoris suae assensu pro animarum suarum salute et peccatorum suorum remissione constructum atque ditatum, in quo divino mancipatae estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione ut proprias filias suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; inprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus secundum B. Benedicti Regulam ibidem perpetuis temporibus inviolabiliter observetur atque in eodem loco per sanctimoniales honestae conversationis et vitae laudabilis omnipoteni Domino de caetero serviatur, et praefatae sanctimoniales liberam eligendi abbatissam facultatem habeant, ne aliqua persona eis vi praeponatur. Abbatissa etiam earum, sive ipsae sanctimoniales pro aliqua aliquando negligentia a suo penitus monasterio non expellantur, nisi prius legali judicio suae sanctae matris Romanae Ecclesiae, cujus patrocinio sunt communitae, dijudicatae fuerint; sed potius Parisiensis episcopi admonitione et consilio atque aliarum religiosarum personarum corrigantur. Porro quascunque possessiones, quaecunque bona ab eodem rege sive regina, seu aliis Dei fidelibus in praesentiarum juste et canonice possidetis, seu in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poteritis adipisci, firma vobis vestrisque succedentibus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ecclesiam S. Dionysii in Monte-Martyrum, et decimam ad eamdem ecclesiam pertinentem cum suis appendiciis; ecclesiam de S. Martyrio, cum vineis Aden, et Morelli culturam: culturam quam Matthaeus prior comparavit a Warnerio de Portu; villam quoque quae vocatur Mansionillus, cum omnibus suis appendiciis; molendina duo apud Clippiacum cum conclusione aquae et molitura totius villae; Parisius fornum unum cum omnibus consuetudinibus suis. In silva Vulcenia quotidie vehiculaturam unam mortuorum lignorum; domum Gerrici cum stationibus carnificum et vicariam ejusdem domus; terram Bernardi quae vocatur Puncta, liberam et quietam; piscaturam et terram in insula de Berelliis, ab omni consuetudine liberam; apud Chelam arpenta pratorum decem. In pago Silvanectensi apud Braium, domum unam, et vineas et terram uni carruccae sufficientem, ab omni exactione et consuetudine liberam, ita quod de carruca illa aut de aliis, si plures, Deo donante, carrucas ibi habueritis, nullam campi partem, nullam consuetudinem tribuatis, sicut ab illustri Francorum rege vobis concessum est et scripto suo firmatum. In pago Stampensi villam quae Tolforium dicitur cum omnibus appendiciis. In pago Miledunensi nemus et navem ad ligna per Sequanam adducenda, ab omni consuetudine liberam. Hospitem unum, ab omni exactione, equitatu et hujusmodi liberum, ut annonam vestram a Mileduno usque Parisius per Sequanam adducat. Et si ipse non bene servierit mortuusve fuerit, alius ad hoc opus idoneus vobis a rege restituatur. In pago Gastinensi mansionillos tres cum terra et molendino et caeteris eorum appendiciis. Stampis, furnum unum cum omnibus consuetu dinibus. Apud Pratellum Holdeum, villam prorsus liberam cum omnibus appendiciis suis. Quidquid de feudo regis adipisci potueritis, vobis hoc et alia a rege concessa et scripto suo firmata nihilominus confirmamus; necnon etiam viginti libras de Cambitu Parisius quas vobis Ludovicus filius Ludovici regis dedit, et apud Bestisiacum decem arpenta pratorum et quadraginta arpenta de terra arabili. Viridarium quoque suum de S. Leodegario, et stagnum cum molendino; plateam piscatorum quae est inter domum carnificum et regis castellulum; capellam quoque unam apud Bestesiacum, et apud Boloniam quinque millia allecum quotannis; omnem partem feodi venatorum regalium, quae contigerat Matthiae citra Sequanam, et apud Vetreacum terram quae fuit Galonis presbyteri ex feodo regis. Parisius domum unam juxta parvum pontem; alteram juxta status carnificum. In monte Savies vineam Burgardi, et in eadem torcular cum una custodia vinearum. Apud Brumille quinque solidos census cum justitia; medietatem unius vineae et quod Gualterius de Booron in Monte-Martyrum vobis dedit, videlicet custodiam unam vinearum, atque omnes vineas quas ibi habebat, et quatuor solidos, et duos denarios census, et ea quae in Pomponia villa habetis; capellam unam in Calvo monticulo cum feudo Pagani Trencebise, et cum feudo Garsiliae; atque alodiam fratris tui Eustachii, et sororum tuarum Caeciliae et Hildeburgis, dilecta in Christo filia Christiana abbatissa. Gozonem quoque hominem eorum, et ea quae ab illis tenebat; undecim arpennos de pratis quae vulgo Mareis appellantur. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, seu de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas exigere praesumat.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum locum temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur earum, pro quarum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae in omnibus auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesia saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cuncta autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Albericus Ostiensis episcopus. Ego Imarus Tusculanus episcopus. Ego Guido presbyt. card. tituli S. Grisogoni Ego Guido presbyt. card. tit. Sanctorum Laurentii et Damasi. Ego Julius presb. card. tit. S. Marcelli. Ego Jordanus presb. card. tit. S. Susannae. Ego Hugo presbyt. tit. in Lucina. Ego Oddo diac. card. Sancti Georgii ad Velum Aureum. Ego Octavianus diac. card. S. Nicolai in Carcere Tulliano. Ego Joannes Paparo diac. card. S. Adriani. Ego Gregorius diac. card. S. Angeli. Ego Guido diac. card. S. Mariae in Porticu. Ego Jacintus diac. card. S. Mariae in Cosmedin.
Datum Parisius per manum Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diac. card. et cancellarii, VII Idus Junii, indict. X, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno III.
CXCIII bis. Privilegium pro monasterio S. Martini de Campis. (Anno 1147, Jun. 10.)[DE MARRIER, Histoire de Saint-Martin des Champs, p. 179.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ODONI priori monasterii S. Martini de Campis ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter, dilecte in Domino fili, Odo prior, tuis justis petitionibus annuentes, B. Martini monasterium, cui, auctore Domino, ex venerabilis fratris nostri Petri Cluniacensis abbatis institutione praesides, quemadmodum caetera Cluniacensis coenobii membra sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum, concessione pontificum, liberalitate regum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: In pago Parisiensi, decimam praefati monasterii S. Martini, et altare, et decimam de Calloio. In suburbio Parisiacae urbis capellam S. Jacobi cum parochia. Prope monasterium S. Martini, capellam S. Nicolai. Infra urbem, unam praebendam in ecclesia S. Mariae matris ecclesiae ejusdem urbis, ecclesiam S. Dionysii, quae dicitur de Carcere, cum praebenda alia praefatae matris urbis Ecclesiae. In ecclesia S. Genovefae de Monte, unam praebendam; ecclesiam S. Mariae extra castrum Gornaii. Aliam ecclesiam infra ipsum castrum, Nusiellum villam cum ecclesia et atrio, Nusiacum villam cum ecclesia et decima; ecclesiam de Campiniaco cum atrio et tertia parte decimae; Roissiacum cum ecclesia, atrio et decima; ecclesiam Bercheriarum cum atrio et decima; ecclesiam Pontolii cum atrio et decima; capellam de castro quod dicitur Cauda, cum furno; capellam Canolii, ecclesiam de Ororii cum atrio et decima; in decima de Roissy unum modium frumenti; ecclesiam de Erigniaco, villam de Castaneo cum ecclesia et decima; altare de Fontaneo, ecclesiam et atrium, et decimam de Escuem; ecclesiam de Doomonte, altare de Armenovilla, ecclesiam Ceverenti cum decima, et capellam de Luiriaco; Bonzeias cum ecclesia; Penthinum cum ecclesia; apud Lecuras, ecclesiam cum atrio et decima, ecclesiam de Attenevilla cum decima; ecclesiam S. Opportunae de Montiaco, ecclesiam de Derenci cum tertia parte decimae; ecclesiam de Carrona cum tertia parte decimae; ecclesiam B. Martini extra civitatem; ecclesiam de Meru, duas partes decimae de Villari-Adam. Mairolas cum ecclesia et decimis, decimam de Grear; ecclesiam et decimam de Chivry, decimam de Attilly; villam de Conflans cum ecclesia; ecclesiam de Encra cum decima. Apud Clamart, ecclesiam reddentem XXX solidos per annum cum decima. Apud S. Clodowaldum medietatem terrae quae dicitur Anetum. Limogias, cum ecclesia et decima; Furcas cum ecclesia et decima. In Noviomensi pago, ecclesiam de Capy; cum praebenda S. Fursaei de Perona; altare de Moeliens cum tertia parte decimae, quod ante tenuerat Milo canonicus de Perona; altare de Eliescurte, quod ante tenuerat Gauterius filius Walvodi de Nigella, altare de Stripeium; altare de Longeval; in altari de Clari, beneficia trium festivitatum, scilicet in Parasceve et die Pascha, et die Purificationis B. Mariae, et medietatem minutae decimae, et duas partes de medietate majoris decimae, et medietatem atrii; duas partes decimae de Barhes; altare de Fontenis; decimam anguillarum Girardi de Capy; altare de Revelon; altare de Berencurt, altare de Heldincurt; ecclesiam S. Hilarii. In pago Ambianensi, ecclesiam Sancti Modesti de Ligny, altare de Vilerey, ecclesiam S. Mariae de Arenis, ecclesiam de Vaviller cum decima, altare de veteri Ambiano; tertiam partem ecclesiae de Morines; decimam molendini de Baldus, ecclesiam de Wainni, ecclesiam de Bonai cum decima. In Atrebatensi pago ecclesiam de Pas; in pago Laudunensi medietatem villae quae dicitur Disy quam tenet Lucas abbas de Quissiaco, et ecclesia sua, reddens inde praefato monasterio vestro XXX solidos Parisiensis monetae per annum, juxta institutionem venerabilium fratrum nostrorum Samsonis Remensis archiepiscopi et Bartholomaei episcopi Laudunensis. Alodium de Briannia, quod tenet abbatia S. Huberti de Ardanna, reddens eidem monasterio duas marchas argenti per annum. In Remensi pago, censum de Poelli, ex dono Gaulcheri de Basoches. In Catalaunensi ecclesiam de Wailemont, ecclesiam de Frisivilla cum capella; ecclesiam de Virleu, ecclesiam de Curtis, ecclesiam de veteri Dampetro. In pago Suessionensi, villam S. Gemmae cum ecclesia; ecclesiam de Lergny cum decima, et atrio, et servis, et ancillis; ecclesiam de Noa S. Martini cum atrio et decima. In Belvacensi pago ecclesiam S. Leonorii de Bellomonte, decimam de Mediana curte; altare S. Audomari, ecclesiam de Cressonessart cum decima; ecclesiam de Wirma; ecclesiam de Frenci cum medietate decimae; ecclesiam B. Mariae de Insula, ecclesiam de Meru cum atrio et tertia parte decimae, et decima hortorum; ecclesiam de Prateriis, reddentem XX solidos Parisienses per annum cum minuta decima; ecclesiam Sancti Remigii de Noa cum decima; ecclesiam de Villa-Bernosa, et quinque partes decimae; ecclesiam de Roveredo cum atrio et minuta decima, et medietate majoris; duas partes decimae de Geals; tertiam partem decimae de Liencurt. In pago Silvanectensi, ecclesiam S. Nicolai, cum praebenda B. matris ecclesiae civitatis; ecclesiam de Oiri cum minuta decima; ecclesiam de Sorvillers, ecclesiam de Coia cum atrio et minuta decima; medietatem altaris de Brayo; medietatem decimae minutae de Fontanis, et nonam partem majoris. In pago Senonensi, villam de Fontanis cum ecclesia et decima; ecclesiam de Cona, ecclesiam de Dormella. In ecclesia Beatae Mariae de Stampis, unam praebendam. In pago Aurelianensi, ecclesiam de Hienvilla cum parochia de Puisat. In pago Carnotensi, Ursonvillam cum ecclesia; Gouvellum cum ecclesia et medietate decimae; Roenvillam cum ecclesia et decima; decimam de Bercheriis. Apud Crisperias, ecclesiam, et duas partes decimae; Sanctum Hilarium cum ecclesia. In Meldensi pago, Anetum cum ecclesia et tertia parte decimae; Choisiacum cum ecclesia et decima; capellam de Meroliis, decimam de Acy; ecclesiam S. Martini de Crecy, cum parochia et tertia parte decimae, et capella Sanctae Mariae, et caeteris appendiciis; capellam de Marnoa, capellam de Incy. In Anglia, in pago Exoniensi capellam S. Jacobi super aquam, juxta ipsam civitatem, cum atrio et possessione Gaulteri militis, ecclesiam de Tinctona, ecclesiam Sanctae Mariae de Bernastabla, et caetera quae de praedecessorum nostrorum sanctae memoriae Urbani papae, Paschalis, Calixti, Innocentii et Lucii privilegiis continentur. Praeterea praedecessoris nostri bonae memoriae papae Urbani vestigiis inhaerentes statuimus ut in parochialibus ecclesiis quas tenetis episcoporum consilio, presbyteros collocetis, quibus, si idonei fuerint, episcopi curam animarum committant, ut hujusmodi sacerdotes de plebis quidem cura episcopis rationem reddant, vobis autem pro rebus temporalibus debitam subjectionem exhibeant.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Datum Parisiis per manum Hugonis presbyteri cardinalis, tenentis vicem domni Widonis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, VI Nonas Junii, indictione decima, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii tertii papae anno tertio.
CXCIV. Bulla de dedicatione ecclesiae Montis-Martyrum. (Anno 1147, Jun. 13.)[MABILL., Annal. Bened., VI, 701, ex autographo.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, universis Dei fidelibus salutem et apostolicam benedictionem.
Officii nostri nos hortatur auctoritas venerabilia loca cum ipsis personis divino famulatui mancipatis diligere et fovere, et eorum opportunitatibus paterna sollicitudine providere. Inde est quod nos sanctimonialium de Monte-Martyrum necessitatem attendentes, juxta petitionem earum anno ab Incarnatione Domini 1147, Kalendas Junii, locum ipsum per praesentiam nostram adivimus, ibique, Spiritus sancti gratia invocata, majus altare in honore beatorum martyrum, videlicet Dionysii, Rustici et Eleutherii, auctore Domino consecravimus. Illis autem qui tunc locum ipsum devotionis et pietatis intuitu visitare, vel de caetero in anniversaria die ipsius consecrationis visitaverint; et de facultatibus sibi a Deo praestitis eisdem sanctimonialibus suas eleemosynas largiti fuerint, septingentos dies injunctae poenitentiae confisi de beatorum apostolorum Petri et Pauli meritis indulgemus, et eamdem indulgentiam scripti nostri pagina confirmavimus.
Data Meldis Idibus Junii.
Pendet in bulla ex una parte EUGENIUS PAPA III.
CXCV. Concordiam a Giraldo episcopo [Lemovicensi] inter monasterium Usercense et Maismacense factam confirmat. (Anno 1147, Jun. 14.)[BALUZ., Hist. Tutel., 885.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BERNARDO abbati caeterisque monachis Usercensis monasterii, salutem et apostolicam benedictionem.
Quoties illud a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, venerabilis nostri Geraldi episcopi vestri precibus inclinati, vestris justis petitionibus clementer annuimus, atque paci et tranquillitati vestrae in posterum providentes, concordiam quae inter vos et Maismacenses monachos per manum ipsius episcopi pacis intuitu facta est et scripto suo firmata, per praesentis scripti paginam firmamus et ratam manere censemus, ut videlicet. Maismacense monasterium Usercenci monasterio sicut membrum capit jure perpetuo subjectum sit. Obeunte autem Maismacensis monasterii abbate, monachi ejusdem monasterii libere eligant de eodem monasterio idoneam personam consilio et voluntate abbatis Usercencis, ita tamen ut vel ante electionem professus sit monasterio Usercensi, vel si ante professus non est, electione facta priusquam sedem abbatis ascendat, professionem Usercensi monasterio faciat. Si vero in monasterio Maismacensi, idonea persona quae in abbatem eligenda sit inventa non fuerit, monachi Maismacenses de monasterio Usercensi idoneam personam consilio et voluntate abbatis Usercensis in abbatem eligant et assumant. Si quis autem contra hujus nostrae confirmationis paginam sciens, temere venire tentaverit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum apostolorum ejus Petri et Pauli incurrat.
Datum Meldis, XVIII Kalend. Julii.
Ego Petrus, divina misericordia permittente, Bituricensis Ecclesiae archiepiscopus, commendari volo memoriae fidelium tam praesentium quam futurorum quod ex praecepto domini Eugenii papae Bernardum Usercensem abbatem et Hugonem monachum Maismacensem ante nostram praesentiam ad definiendam controversiam quae inter eos diu agitata fuerat de ecclesia Maismacensi. Itaque cum ante nos utraque pars die constituto convenisset, abbas Usercensis repetit investituram Maismacensis ecclesiae asserens ecclesiam illam diu et in pace a praedecessoribus suis in prioratu fuisse possessam, ita quod per praedecessores suos Usercenses abbates constituebantur in ecclesia illa priores et caeteri officiales monachi et fratribus Usercensibus a priore Maismacensi annualis refectio reddebatur, et monachi qui apud Maismacum suscipiebant habitum ducebantur ad Usercensem abbatem et ibi accipiebant benedictionem, et faciebant professionem super altare Usercense juxta consuetudinem monachorum. Hoc cum negaret pars adversa, abbas Usercensis produxit testes, qui, a nobis diligenter examinati et sigillatim inquisiti, protulerunt testimonia sibi convenientia de possessione Maismacensis ecclesiae secundum ea quae dicta fuerant ab Usercense abbate. Communicato ergo fratrum nostrorum consilio, susceptis testium juramentis, adjudicavimus Usercensi monasterio investituram, salvo proprietatis jure, et revestivimus Usercensem abbatem de Maismacensi ecclesia et ejus pertinentiis omnibus. Praecipimus etiam ut ipse Hugo et caeteri monachi Maismacenses Usercensi abbati obedientes existant. Hoc autem ut memoriter teneatur, praesenti scripto commendandum est et sigilli nostri impressione firmatum.
Actum apud Vodolium, videntibus clericis nostris Emenone decano, magistro Umberto, Stephano priore de Salis, Rainaldo priore de Malavalle, Joanne capellano nostro, Absalon cancellario nostro, anno Incarnationis Dominicae 1146, indict. VIII, pontificatus vero domni Eugenii papae III anno II, Ludovico rege Francorum regnante.
CXCVI. Privilegium pro monasterio Sancti Heriberti Tuitiensi. (Anno 1147, Jun. 17.)[LACOMBLET, Urkund., I, 244.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GERLACO abbati monasterii Sancti Heriberti in Tuitio, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.
Quoniam sine vero cultu religionis, nec charitatis potest consistere, nec Deo gratum exhiberi servitium, expedit apostolicae auctoritati religiosas personas diligere, et earum quieti, auxiliante Deo, salubriter providere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Castrum ipsum Tuitiense cum ecclesia S. Urbani et decimis et omnibus appendiciis et immunitatibus suis. In Remago decimam agrorum et vinearum, ecclesiam et curtem cum decima in Windense. In Vene ecclesiam cum curte et decima. In Disternich ecclesiam cum decima. In Zudendorp ecclesiam et curtem cum decima. In Wadenhem curtem. In Antwirle et Ewirle ecclesiam et curtem. In Westhone curtem cum capella. In Houmere curtem cum capella. In Herine curtem cum capella. In Langela curtem. In Belle curtem. In Mursa curtem cum capella. In Merehem curtem. In Eltinge curtem. In Vellepe curtem; in Rinwich curtem. In Wic et Werlinge et Odnige justitiam regalem. In Settene ecclesiam cum decima. In Gladbech ecclesiam et curtem. In Wermere curtem. In Hatneke ecclesiam et curtem. In Elipe curtem. In Rodhe curtem cum capella. In Heringe ecclesiam et curtem. In Pelechen curtem cum capella. In Ardeia curtem. In Quinem curtem. In Wiesche curtem cum ecclesia. In Nona curtem cum ecclesia. In Bilha curtem. In Wednerenghausen curtem. In Walda ecclesiam et curtem. In Leichlingen ecclesiam et curtem, castrum Burgele cum curte et ecclesia. In Hozzela curtem cum capella. In Hemlee duos mansos et dimidium. In Oestheim mansum. In Rathehe vineas. In Bulsen vineas; in Mulne vineas et agros et navigium in Rheno. In Heistre vineas et agros. In Rodhe ecclesiam cum decima. In Unna ecclesiam. In Boine ecclesiam. In Burge ecclesiam cum decima. In Birtine ecclesiam cum decima. In Affeltelbeche ecclesiam cum decima. In Derne ecclesiam; in Datlen ecclesiam. In Hirchhelle ecclesiam. In Buron ecclesiam. In Waldorp ecclesiam. In Wattenscheid ecclesiam. In Hirspe ecclesiam. In Brunon ecclesiam. In Heltnon ecclesiam. In Winingen ecclesiam.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiomes auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Datum Meldis per manum Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis et cancellarii, XV Kal. Julii, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus autem domni Eugenii III papae anno III.
CXCVII Privilegium pro monasterio S. Quintini Montensi. (Anno 1147, Jun. 19.)[GUIBERTI Opp., p. 619.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, HUGONI abbati monasterii Sancti Quintini de Monte, quod in pago Vermandensi situm est, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Apostolicae moderaminis clementiae convenit religiosos diligere, et eorum loca pia protectione munire; dignum namque et honestati conveniens esse cognoscitur, ut qui ad Ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas et a pravorum hominum nequitia tueamur, et apostolicae sedis patrocinio foveamus. Eapropter, dilecti in Domino filii, praedecessoris nostri felicis memoriae Paschalis papae vestigiis inhaerentes, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium in quo divino mancipati estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona in praesentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant.
In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: altare de Gresviller, et de Bresviller cum appendiciis suis; capellam de Hamelet cum appendiciis suis; molendinum de Bellis Aisis cum appendiciis suis, et molituram ejusdem a cruce Forensi usque foras Britannum; totam Alaniam cum appendiciis suis; ab omni exactione saecularium liberam; exceptis molendinis, et redecimatione dominicorum agrorum, et feodis, quae tamen feodi sub justitia et districto praedictae Ecclesiae erunt redacta; Heldincourt cum appendiciis suis et transitum Halae fluminis. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, vel interdicti, nullus obsistat, salva tamen justitia matricis Ecclesiae.
Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus qualibet subreptionis astutia, vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, aut pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam providerint eligendum.
Decernimus ergo ut nulli hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura; salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi justitia.
Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultione subjaceat.
Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theodewinus S. Rufinae episcopus Ego Albericus Ostiensis episcopus. Ego Imarus Tusculanus episcopus. Ego Guido presbyter cardinalis tit. S. Grisogoni. Ego Hymboldus presbyt. cardinal. tit. SS. Joannis et Pauli. Ego Gillibertus indignus sacerdos tit. S. Marci Ego Hugo presbyter tit. in Lucina. Ego Odo diaconus cardinalis S. Georgii. Ego Gregorius diaconus cardinalis S. Angeli. Ego Guido diac. card S. Mariae in Porticu. Ego Hyacinthus diac. card. S. Mariae in Cosmedin.
Datum Meldis per manum Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diac. cardinal. et cancell. XIII Kal. Julii, indict. X, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero D. Eugenii III papae anno III.
CXCVIII. Bulla ad Ivonem abbatem et monachos Rothonenses pro confirmatione eorum privilegiorum. (Anno 1147, Jun. 24.)[MARTEN. Thesaur. Anecdot., I, 403, ex ms. S. Michaelis in periculo maris.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis IVONI abbati Rothonensis monasterii ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur, auctore Deo, est sine dilatione complendum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum Rothonense monasterium quod sanctae Romanae Ecclesiae juris existit, praedecessoris nostri felicis memoriae Gregorii VII papae vestigiis inhaerentes, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam de eadem congregatione providerint eligendum. Quod si talis qui huic regimini congruat, inter vos inveniri non poterit, cum consilio Romani pontificis aliunde sibi patrem et magistrum expetant. Porro in ecclesiis quas tenetis, statuimus ut presbyteros eligatis, et episcopis praesentetis. Quod si idonei fuerint, episcopi curam animarum committant, ut hujusmodi sacerdotes de plebis quidem cura eis respondeant, vobis autem pro rebus temporalibus debitam subjectionem exhibeant. Chrisma, oleum sanctum, in consecrationes altarium, sive basilicarum, et ordinationes monachorum seu clericorum qui ad sacros fuerint ordines promovendi, a dioecesanis accipietis episcopis; siquidem gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerint, et si ea gratis et sine pravitate voluerint exhibere: alioquin liceat vobis a quibus malueritis catholicis episcopis eadem sacramenta suscipere. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat. ( Salvo tamen jure matricis Ecclesiae. ) Hoc quoque praesente capitulo subjungimus, ut ipsum monasterium et abbates ejus, vel monachi, ab omni saecularis servitii sint infestatione securi, omnique gravamine mundanae oppressionis remoti, in sanctae religionis observatione seduli atque quieti; nulli alii, nisi Romanae et apostolicae sedi, cujus juris est, aliqua teneantur occasione subjecti. Ad indicium autem quod coenobium eorum juris sit beati Petri et sanctae Romanae Ecclesiae, singulis annis tres aureos nostro Lateranensi palatio persolvetis.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, sed aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Theodewinus S. Rufinae episcopus subscripsi. Ego Albericus Ostiensis episcopus subscripsi. Ego Imarus Tusculanus episcopus subscripsi. Ego Guido presbyter cardinalis tituli S. Chrysogoni subscripsi. Ego Gislebertus, indignus sacerdos tit. S. Martini subscripsi. Ego Gregorius diaconus cardinalis S. Angeli subscripsi. Ego Jacinthus diaconus cardinalis S. Mariae in Cosmedin subscripsi.
Datum Meldis per manum Guidonis S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, VIII Kalendas Julii, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1247, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno tertio.
CXCIX. Ad Stephanum regem Anglorum.--Ut Robertum Londinensem episcopum in gratiam suam recipiat. (Anno 1147, Jun. 26.)[MANSI, Concil., XXI, 648.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio STEPHANO illustri regi Anglorum, salutem et apostolicam benedictionem.
Ad hoc superna providentia in Ecclesia pontifices ordinavit, ut Christianus populus ab eis pascua vitae reciperet, et tam principes saeculares, quam inferioris conditionis homines, ipsis pontificibus, tanquam Christi vicariis, reverentiam exhiberent. Venerabilis siquidem frater noster Robertus London. episcopus, tanquam vir sapiens et honestus, et religionis amator, a nobilitate tua benigne tractandus est, et pro collata a Deo prudentia propensius honorandus. Quia ergo, sicut in veritate comperimus, cum animae suae salute, ac sui ordinis periculo, fidelitate quae ab eo requiritur, astringi non potest: volumus, et ex paterno tibi affectu consulimus, quatenus praedictum fratrem nostrum super hoc nullatenus inquietes, imo pro beati Petri et nostra reverentia, eum in amorem et gratiam tuam recipias. Cum autem illud juramentum praestare non possit, sufficiat discretioni tuae, ut simplici et veraci verbo promittat, quod laesionem tibi vel terrae tuae non inferat. Vale.
Datum Meldis, VII Kal. Julii.