Epistolae et privilegia (Eugenius III)/6

E Wikisource
Epistolae CC-CXCIX
Saeculo XII

editio: Migne 1855
fons: Corpus Corporum
 5 7 

CC. Ad Mathildem Anglorum reginam.[recensere]

Ut virum suum ad dilectionem praefati episcopi hortetur. (Anno 1147, Jun. 26.)[MANSI, Concil., XXI, 649.] EUGENIUS, etc.

Salomone attestante, didicimus quod mulier sapiens aedificat domum; insipiens autem, constructam destruet manibus. Gaudemus pro te, et devotionis studium in Domino collaudamus: quoniam sicut religiosorum relatione accepimus, timorem Dei prae oculis habens, operibus pietatis intendis, et personas ecclesiasticas et diligis et honoras. Ut ergo de bono in melius, inspirante Domino, proficere valeas, nobilitatem tuam in Domino rogamus, et rogando monemus et exhortamur in Domino, quatenus bonis initiis exitus meliores injungas, et venerabilem fratrem nostrum Robertum London. episcopum, pro illius reverentia, qui cum olim dives esset, pro nobis pauper fieri voluit, attentius diligas et honores. Apud virum tuum, et dilectum filium nostrum Stephanum, insignem regem Anglorum efficere studeas, ut monitis, hortatu, et consilio tuo, ipsum in benignitatem et dilectionem suam suscipiat, et pro beati Petri et nostra reverentia propensius habeat commendatum. Et quia, sicut veritate teste attendimus, eum sine salutis et sui ordinis periculo, praefato filio nostro astringi non posse; volumus et paterno sibi et tibi affectu consulimus, ut vobis sufficiat, veraci et simplici verbo promissionem ab eo suscipere, quod laesionem vel detrimentum ei, vel terrae suae non inferat.

Datum Meldis, VI Kal. Julii.

CCI. Ad Theobaldum Cantuariensem archiepiscopum.--De controversia inter Cantuariensem archiepiscopum et Bernardum episcopum S. Davidis de jure metropolitico. Utrumque jubet « B. Lucae festivitate proximi sequentis anni » ad sese venire. (Anno 1147, Jun. 29.)[MANSI, Concil. XXI, 628.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri THEOBALDO, Cantuariensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Venerabilis frater noster Bernardus, episcopus Sancti David, ad nostram praesentiam veniens, Ecclesiam Sancti David olim metropolim fuisse asseruit voce viva, et eamdem dignitatem sibi a nobis restitui postulavit. Cum autem circa petitionem istam invigilans diu in curia nostra commoratus esset, tu, frater archiepiscope, tandem, eo praesente, ex adverso consurgens, in praesentia nostra adversus eum querelam deposuisti, quod debitam, tanquam primo metropolitano, obedientiam subtraxisset, tibique inobediens et rebellis existeret, cum a praedecessore tuo, tanquam a metropolitano primo consecratus esset, et viva voce et scripto Cantuariensi Ecclesiae professionem fecisset et in multis postea, tanquam alii suffraganei tibi obedisset, et astitisset. Ille vero consecrationem negare non potuit: sed professionem se fecisse, et obedientiam exhibuisse omnino negavit; quod tu audiens, duos testes in medium produxisti, testimonium perhibentes quod ipse, illis videntibus et audientibus, post consecrationem suam, et viva voce et scripto, Cantuariensi Ecclesiae professionem fecisset. Nos igitur, auditis utriusque partis rationibus, et diligentius inquisitis, et testibus tuis studiose examinatis, communicato fratrum nostrorum consilio, juramenta eorum recepimus, et ut ipse episcopus tibi, tanquam primo metropolitano, obedientiam et reverentiam exhibeat, justitia dictante, praecepimus. Unde, quoniam singulis Ecclesiis et ecclesiasticis personis suam dignitatem et justitiam volumus conservare, beati Lucae festivitate proximi sequentis anni, tibi et ipsi diem praefiximus, ut tunc, praesentibus partibus, de dignitate Ecclesiae Sancti David, et libertate sua rei veritatem cognoscamus, et quod justum fuerit, auctore Domino, exinde statuamus.

Datum Meldis, tertio Kalendas Julii.

CCII. Fragmentum privilegii pro monasterio S. Martini de Campis. (Anno 1147, Jul. 2.)[ Biblioth. Cluniac., 603.] . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Eapropter, dilecte in Domino fili Odo prior, tuis justis petitionibus annuentes, Beati Martini monasterium, cui, auctore Domino, ex venerabilis fratris nostri Petri Cluniacensis abbatis institutione praesides, quemadmodum caetera Cluniacensis coenobii membra, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, etc. Datum Parisius per manum Hugonis presbyteri cardinalis tenentis vicem domni Guidonis S. R. E. cardinalis et cancellarii, VI Non. Julii, indict. X, Incarn. Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii papae III anno III.

CCIII. Ad presbyteros ecclesiarum Balmensis monasterii.--Relaxat interdictum quo ecclesias ad Balmense monasterium pertinentes juste multaverat. (Anno 1147, Jul. 14.)[D. BOUQUET, Recueil, XV, 445.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis presbyteris et aliis clericis ecclesiarum ad Balmense monasterium pertinentium, in B. Petri et nostra obedientia persistentibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Sicut in culpa manentibus poena pro delicti qualitate juste imponitur, ita resipiscentibus pietatis janua misericorditer aperitur. Interdictum itaque, quod in ecclesiis in quibus Domino deservitis, pro eo quod dilectus filius noster magister Osbertus in contemptum Dei et Ecclesiae graviter offensus est, de rigore justitiae positum fuerat, de consueta sedis apostolicae clementia relaxamus. Nunc vero, quia praefatum monasterium cum omnibus ad se pertinentibus dilecto filio nostro Petro abbati, et per cum monasterio Cluniacensi, concessimus, per praesentia vobis scripta mandamus atque praecipimus quatenus ei et nobis in ipso reverenter et humiliter pareatis.

Datum Altissiodori, XIX Kal. Aug.

CCIV. Heinrico Moraviensi episcopo mandat, ut Conradum Romanorum regem, exhortetur ad intendendum unioni Constantinopolitanae Ecclesiae cum Romana. (Anno 1147, Jul. 15.)[BOCZEK, Cod. dipl. Morav., I, 257.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HENRICO Moraviensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Sicut tua novit fraternitas, pro charissimis filiis nostris Conrado Romanorum, Ludovico Francorum illustrissimis regibus, exercitibus quoque, qui cum eis sunt, paterno affectu solliciti, venerabiles fratres, Theodewinum Sanctae Rufinae episcopum et Guidonem presbyterum cardinalem Sancti Chrysogoni, prudentes siquidem et honestos viros, de latere nostro dirigimus, qui eos in concordia et dilectione custodiant, et tam in spiritualibus quam in temporalibus, Domino auctore, saluti eorum provideant. Quocirca fraternitatem tuam rogamus, et rogando mandamus, quatenus eos tanquam de sinu matris tuae Romanae Ecclesiae missos pro beati Petri et ejusdem ecclesiae reverentia diligas et honores, eisque in his quae ad honorem Dei et Ecclesiae suae spectare cognoveris, consilium et auxilium praebeas. Et quoniam de tua plurimum dilectione confidimus, et regis consilium in tua maximum prudentia et dispositione consistere novimus, sollicitudini tuae mandamus, quatenus regem adhortari, monere modis omnibus studeas, ut ad honorem et exaltationem matris suae sanctae Romanae Ecclesiae intendat, et Constantinopolitanensem Ecclesiam ei unire, sicut olim fuisse cognoscitur, juxta potentiam a Deo sibi concessam fideliter elaboret. Quod si tuo annuente studio ad affectum, Domino auxiliante, pervenerit, personae tuae dilectionem et gratiam apostolicae sedis augebit, et Ecclesiae tuae honoris incrementum praestabit.

Datum Altissiodori Idibus Julii.

CCV. Privilegium pro ecclesia S. Salvatoris Caesaraugustana. (Anno 1147, Jul. 16)[ARRUEGO, Catedra episcopal de Zaragoza, 669.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri BERNARDO, Caesaraugustano episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum.

In eminenti sedis apostolicae specula, disponente Domino, constituti, ex injuncto nobis officio fratres nostros episcopos debemus diligere, et ecclesiis sibi a Deo commissis suam justitiam conservare. Eapropter, venerabilis frater in Christo, Bernarde episcope, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et Sancti Salvatoris Caesaraugustanam ecclesiam, cui Deo auctore praeesse dignosceris, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona, frater episcope, in praesentiarum juste et canonice possides, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poteris adipisci, firma tibi, tuisque successoribus, et per vos eidem Ecclesiae, et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Teroham cum castris et villis suis, Arandam, Siarcum, Arandagama cum villis et castellis quae in eorum rivo continentur, Riclam, Capannas, Epilam, Rotam, Oreiam, Turbenam, Alagonem cum omnibus villis et castellis quae in rivo Exalonis continentur, Concrum, Agancionem, Burotam, Alberit, Magalonem, Frascanum, Mallen, Curtes, Novellas, cum villis, et castellis, quae versus Caesaraugustam in rivo Burgiae continentur; Gallur cum villis et castellis quae sunt usque ad castrum quod dicitur Alagona, Gorreyam Salicem, Alcoleiam, Deuslibol, Alfaxarin, Pinam, Villellam, Michinentiam, cum villis, et castellis quae versus Caesaraugustam continentur, Belchit, Orsa, Sastago. Sancimus etiam ut ex parte Sarracenorum universi fines ipsius episcopatus, sicut antiquitus, legitime fuisse noscuntur, tibi tuisque successoribus quieti deinceps et integri conserventur. Libertates quoque et immunitates ab illustri rege Aldephonso eidem ecclesiae pia devotione concessas, et scripto suo firmatas, per praesentis scripti paginam confirmamus, et eamdem ecclesiam ab omni jugo saeculari et dominatione liberam esse censemus.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, vestris, et aliorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat.

Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episc. Ego Albericus Ostiensis episc., etc.

Datum Antissiodori per manum Guidonis Sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XVII Kal. Augusti, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii tertii papae anno tertio.

CCVI. Privilegium pro monasterio S. Mariae Lucellensi. (Anno 1147, Jul. 17.)[SCHOEPFLIN, Alsat. diplom., I, 233.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis CHRISTIANO abbati Sanctae Mariae de Lucela, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuam memoriam.

Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere dignoscitur, auctore Deo, sine aliqua est dilatione complendum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum locum, in quo divino mancipati estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona in praesentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Ipsum videlicet locum Lucela. curias de Culmillis. de Coronato, de Curtamaltru, de Libunwilar, de fonte Alnulphi, de Muteresheim, de Dornoso, de Ytzvelden, de Haldestatt, de Sennheim, de Mosa cum omnibus earum appendiciis. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus omnino a vobis decimas exigere praesumat

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum locum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episc. Ego Albericus Ostiensis episc. Ego Guido presbyter card. tit. Sanctorum Laurentii et Damasi. Ego Julius presbyter cardinalis tit. Sancti Marcelli. Ego Hugo presb. card. in Lucina. Ego Odo diaconus cardin. S. Georgii ad Aureum Velum. Ego Octavianus diaconus card. tit. S. Nicolai in Carcere Tulliano. Ego Guido diaconus cardinalis tit. S. Mariae in Porticu. Ego Hyacinthus diaconus card. S. Mariae in Cosmedin. Ego Jordanus presbyter card. tit. Susannae.

Datum Altissiodori per manum Guidonis sanctae Ecclesiae Romanae diaconi cardinalis et cancellarii, XVI Kal. Augusti, indict. X, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii papae III anno III.

CCVII. Privilegium pro ecclesia S. Mariae Dei-loci. (Anno 1147, Jul. 23.)[HUGO, Annal. Praem., I, Pr., 503.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GARNERIO abbati Ecclesiae Sanctae Mariae de Dei-loco, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris canonicam vitam professis, in perpetuum.

Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatam Sanctae Mariae ecclesiam, in qua divino vacatis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut ordo canonicus, qui secundum beati Augustini Regulam in vestra ecclesia noscitur institutus, perpetuis futuris temporibus ibidem inviolabiter conservetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum aut principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis et illibata permaneant; in quibus haec specialiter duximus adnotanda: Locum videlicet ipsum in quo eadem ecclesia sita est; locum qui dicitur Fossa Mauri, cum omnibus eorum pertinentiis; locum qui dicitur Messiacus cum territorio quod vocatur Thoriacum; locum qui dicitur Malusrepatus; locum qui vocatur Villapedes. Locum qui dicitur Aurea vallis, cum omnium eorum pertinentiis; molendinum de Fricambault, molendinum de Salva manu et molendinum quod domina Helia de Villamauri dedit ecclesiae vestrae cum omnibus eorum pertinentiis; usuarium quoque quod illustris memoriae Ludovicus Francorum rex in suo nemore juxta quod eadem ecclesia sita est, vobis donavit, et quod Henricus bonae memoriae Senonensis archiepiscopus similiter donavit in suo, ut videlicet ad omnes necessarios vestros usus inde accipiatis et animalia vestra pascatis. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis decimas exigere praesumat. Prohibemus etiam ut nulli fratrum vestrorum liceat post factam professionem absque abbatis et fratrum licentia de claustro discedere; discedentem vero absque commendatitiis litteris nullus audeat retinere.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, vel quibuslibet modis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, et secundo tertiove commonita, reatum suum digna satisfactione non correxerit, potestatis honorisque suis dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Albericus Ostiensis episcopus. Ego Imarus Tusculensis episcopus. Ego Humbaldus presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli. Ego Julius presb. card. tit, Sancti Marcelli. Ego Hugo presb. card. tit, in Lucina. Ego Odo diaconus cardin, S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Octavianus diac. card. tit. Sancti Nicolai in Carcere Tulliano. Ego Gregorius diac. card. Sancti Angeli. Ego Jacinthus diac. card. Sanctae Mariae in Cosmedin.

Datum Altissiodori per manus Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, X Kalendas Augusti, indictione decima, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domini Eugenii tertii papae anno tertio.

CCVIII. Ad consules Lucenses.--Pro fratribus ecclesiae S. Frigdiani. (Anno 1147, Jul. 28.)[BALUZ. Miscell. ed. Luc., IV, 594.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis consulibus Lucanis, salutem et apostolicam benedictionem.

Nostrae voluntatis est ad religionem statuendam studiose incumbere, et stabilitam pro nostri officii debito conservare. Sicut prudentiae vestrae notum esse credimus, praedecessores nostri sanctae memoriae Romani PP. ecclesiam S. Pantaleonis fratribus ecclesiae S. Frigdiani ad hoc concedere voluerunt, ut per eos studium ibi reparetur religionis, et cum Dei auxilio servaretur. Nuper autem, sicut accepimus, cum ven. frater noster G. episcopus unde eosdem fratres in ecclesia Beati Pantaleonis ex mandato nostro introducere voluisset, Rodel. Pan. et alii cum eis in eos assultum injuriose fecerunt et postposita Dei et S. R. E. reverentia, inhoneste tractaverunt; quod utique quanta severitate quantaque animadversione multandum sit, industriam vestram latere non credimus. Nos igitur sententiam a praedicto fratre nostro in praesumptores illos canonice promulgatam ratam habentes, dilectioni vestrae mandamus, monemus et exhortamur in Domino, quatenus ad tam laudabile opus complendum, nullam praedictis fratribus vexationem vel molestiam inferatis; imo ut locum ipsum in pace habere valeant, et ibidem Domino deservire, pro collata vobis a Deo prudentia opem eis et consilium praebeatis.

Data Antissiodori, V Kal. Augusti.

CCIX. Ad [Gregorium] episcopum Lucensem.--Ejusdem argumenti. (Anno 1147, Jul.)[BALUZ. Miscell. ed. Luc., IV, 593.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri G. Lucano episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Sanctae et apostolicae sedis consuetudo fuisse cognoscitur religiones statuere, et eas in diversis locis per mundum, praestante Domino, propagare. Quo nimirum intuitu praedecessores nostri S. memoriae Romani PP. ecclesiam S. Pantaleonis fratrum beati Frigdiani sollicitudini commiserunt, ut eorum studio annitente ibidem canonici ordinis reformaretur religio, et auctore Domino, inposterum servaretur. Accepimus autem quoniam cum praedictae ecclesiae fratres in memoratam ecclesiam S. Pantaleonis juxta mandatum nostrum introducere voluisses, Rodel. Pan. et quidam alii in te et fratres S. Frigdiani assultum injuriose fecerunt, et inhoneste tractaverunt; unde in ipsos excommunicationis sententias protulisti. Nos igitur, cujus officium est mala acta corrigere, et bene gesta firmare, sententiam pro hac causa canonice promulgatam, quia praedictorum fratrum justitiae deesse non volumus, ratam habemus. Interim vero viriliter agas, et prudenter efficias, ut bonum quod inceptum est, per sollicitudinis studium valeat meliori exitu consummari. Praeterea te scire volumus quod si Manfredus et Lotharius presbyteri, Lambertus, Cappellus, et magister Guillelmus ejusdem fratribus super hoc resistere, vel eorum infestatoribus de caetero favere praesumpserint, tanquam mandatorum tuorum et sedisapostolicae transgressores non praeteribimus impunitos.

CCX. Abbatiam Messinensem monialium Benedictinarum nobilium in dioecesi Iprensi suscipit in protectionem, ejusque possessiones recenset atque confirmat. (Anno 1147, Jul. 28.)[MIRAEI Opp. dipl. tom. III, p. 46, ex archivis abbatiae Messinensis.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus, AELIDI Mecinensis (vulgo Messines ) coenobii ejusque sororibus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Desiderium quod ad religionis propositum et ad animarum salutem pertinere monstratur, auctore Deo, est sine aliqua dilatione complendum. Eapropter, dilectae in Domino filiae, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum Mecinense coenobium, in quo divino mancipatae estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. Inprimis si quidem statuentes, ut ordo monasticus secundum B. Benedicti Regulam et Cluniacensium fratres institutionem perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter conservetur. Praeterea statuimus ut quaecunque bona in praesentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, Deo propitio, poteritis adipisci, firma vobis, et his quae post vos successurae sunt, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo ecclesia sita est, cum decima, et annuale forum, quod comes Robertus contulit ecclesiae vestrae; apud Lampernessam X berquerias et quartam partem unius. Apud Alvergem VII mansa terrae; apud Ekes VII mansa terrae; apud Wideschat XXVIII mansa terrae; altare de Warnestun et medium telonium de Duvia. Apud Ferlinghem dimidiam vaccariam. Apud duplices montes curiam et duo molendina, et XII mansa terrae, et partem aquae. Decimam de Merengies, et de Martini campo, villam de Scotis. Apud Ipram X libras de censu et mansura Alcheri et mansuras quas Hugo eidem ecclesiae contulit, villam Croisette cum appendiciis suis; mansum unum apud Martini campum. Apud Duacum terram quae dividitur in XII partes. Apud Alawange mansum terrae, decimam Sancti Richarii. Apud Commines, pratum et terram quae vocatur Ploitt cum hospitibus quam Iwanus contulit eidem ecclesiae. Apud Chemlam VIII solidos denariorum, capellam de Merkem cum redditibus et terris adjacentibus.

Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbatissa, vel earum aliqua quae tibi est successura, nulla inibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quam sorores communi consensu, secundum Dei timorem et B. Benedicti Regulam, provideant eligendam.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur earum, pro quarum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Albertus Ostiensis episcopus. Ego Hugo presbyter cardinalis tit. in Lucina. Ego Hyacinthus diaconus cardinalis S. Mariae in Cosmedino. Ego Guido presbyter cardinalis tit. Pastoris.

Datum Altissiodori per manum Guidonis Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, V Kalend. Augusti, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii papae tertii anno III.

CCXI. Privilegium pro monasterio Trunchiniensi. (Anno 1147, Jul. 29.)[HUGO, Annal. Praem., II, Pr., p. 611.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GOZVINO abbati Trunchiniensis Ecclesiae, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Quoniam sine vero cultu religionis, nec Ecclesia potest salva consistere, nec gratum Deo exhiberi servitium, oportet nos ubicunque possumus sacram religionis observantiam instituere, et institutam exacta diligentia conservare. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et ecclesiam sanctae Dei genitricis Mariae Trunchiniensis, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Altare de Nivella; altare de Hansbeca; altare de Landengem, altare de Vorslar, altare de Petengem, altare de Astina, altare de Verrebruc, altare de Cerscamp; duas etiam curtes Burst et Spinohtt; duas partes decimae de Ursle. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas exigere praesumat. Liceat etiam vobis in communi Tornacensis parochiae interdicto, clausis januis, et exclusis excommunicatis et interdictis, submissa voce divina officia celebrare, nisi abbatis et fratrum ipsius loci manifesta culpa exstiterit.

Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliis quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et diocesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.Ego Humbaldus presb. cardin. tit. Sanctorum Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Albericus Ostiensis episcopus. Ego Imarus Tusculanus episcopus. Joannis et Pauli. Ego Hugo presb. card. tit. S. Marcelli. Ego Guido presb. card. tit. Pastoris. Ego Jordanus presb. card. tit. Sanctae Susannae. Ego Octavianus diaconus card. S. Nicolai in Carcere Tulliano. Ego Jacinthus diac. card. S. Mariae in Cosmedin.

Datum Altissiodori per manum Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, IV Kalendas Augusti, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii papae III anno III.

CCXII. Nicolao abbati Corbeiensi bullam tribuit, « datam Altissiodori per manum Guidonis S. R. E. diaconi cardinalis et cancellarii, III Kal. Augusti (Jul. 30), indict. X, anno 1147. (Anno 1147, Jul, 30.) [MABILL., Annal. Bened., VI, 423.] CCXIII. Privilegium pro monasterio S. Mariae Vallis-Christianae. (Anno 1147, Jul. 31.][HUGO, Annal. Praem., II, Pr., 629.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis MAURITIO abbati Ecclesiae Beatae Mariae Vallis-Christianae ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas et beneplacentem Deo religionem studeamus modis omnibus propagare; nec enim gravis Deo aliquando famulatus impenditur, nisi ex charitatis radice procedens, a puritate religionis fuerit conservatus. Quocirca, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Imprimis siquidem statuentes ut ordo canonicus quem professi estis secundum beati Augustini Regulam et Praemonstratensium fratrum institutionem in vestra ecclesia perpetuis temporibus inviolabiliter conservetur. Praeterea statuimus ut quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Terram de Rheincurt ( Reincourt ) apud Bruerias, terram Rainaldi praepositi, terram Theodorici, terram Venatorum, tertiam partem decimae ejusdem loci apud Crameriam, decimam quam ibi jure habetis olcarum et terrae. Currexxicui lotam, furnum ejusdem villae, et quamdam partem terrae arabilis; lotam decimam de Plaissiet, lotam decimam de Brutuel, excepta parva portiuncula, duas partes decimae de Noeroit ( Noroy ), quartam partem decimae de Nuely, modium annonae unum ad molendinum de Berny; ad sanctam crucem tres carrucatas terrae cum appendiciis suis, curiam de Martinpel, cum pertinentiis et appendiciis suis; mediam partem de Bucylebarat, tam in silvis quam in pascuis, in terra culta et inculta, in tota decimatione et in omni justitia; tertiam partem majoris decimae de Long apud Beilou, decimam terrae Malote; sextam partem decimae de Fara.

Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, seu de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere praesumat. Nemini etiam post factam ibi professionem alicujus levitatis instinctu vel majoris religionis obtentu, fas sit ad alia loca sine abbatis totiusque congregationis permissione transire; quod si fecerit, nullus omnino sine communi litterarum cautione suscipiat.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum locum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva in omnibus sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire temere tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Datum Antissiodori per manum Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis diaconi, et canonici, secundo Kalend. Augusti, indict. X, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii III pontificis anno III.

CCXIV. Ad Heinricum Moraviensem episcopum.--Gratius sibi fuisse si potius in Terram Sanctam quam adversus Slavos in Pomerania profectus fuisset. (Anno 1147.)[BOCZEK, Cod. dipl. Morav., I, 258.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HEINRICO Moraviensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Propositum tuum una cum ducibus Moraviensibus Ottone, Zuatopluk, et Wratislaw contra Sclavos caeterosque paganos habitantes versus aquilonem eundi, et ipsos Christianae religioni subjugandi non minus nobis gratum et acceptum erat, quam negotium tuum, chare frater, quo illustrem Boemorum ducem cum fratribus, Deo propitio ad assumendam crucem et ad expeditionem in Terram Sanctam proficiscendum inspiravisti. Sane quidem acriori pungerer stimulo laetitiae, quando ex nuntio tuo audivissem, tuae personae prudentiam, sagaxque tuum ingenium in corde Romanorum regis seminaturum semen, ex quo Constantinopolitanae Ecclesiae unio tanquam fructus excreverit mihi et matri omnium Romanae Ecclesiae longe fecundissimus. Ex quo vero te a regis latere remotum cognovi, de prosperando in tali negotio omnis diffido. Sed res erat certe ardua; sapientissime vero a te dispositam non laudare non possum. Proficiscere igitur cum Christi et sedis apostolicae benedictione, tuaeque fraternitatis sospitatem in oratione mea quotidiana scias esse inclusam. De progressu talis expeditionis certiorem me reddere minime omittas. Vale in Christo.

CCXV. Monasterium S. Mariae de Novo Castro Nuenburgensis in tutelam sedis apostolicae recipit. (Anno 1147, Aug. 3.)[SCHOEPFLIN, Alsat. diplom. I, 234, ex tabulario monast. Novi Castri.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ULDARICO abbati Sanctae Mariae de Novo Castro, ejusdem fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatam ecclesiam sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum videlicet ipsum, in quo ipsa abbatia fundata est, grangiam Harthusen, grangiam Lobach, grangiam Hohenscheit, grangiam Wilinbach, grangiam Suvelnheim, grangiam Gerute, grangiam Buttenheim, grangiam Atmonsvillere, grangiam Hechenheim. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, seu de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis decimas exigere praesumat.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua ergo in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Albericus Ostiensis episcopus. Ego Humbaldus presbyter cardinalis titulo Sanctorum Joannis et Pauli. Ego Julius presb. card. tit. S. Marcelli. Ego Hugo presb. card. tit. in Lucina. Ego Jordanus presb. card. tit. Sanctae Susannae. Ego Odo diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum. Ego Octavianus diac. card. tit. S. Nicolai in Carcere Tulliano. Ego Guido diac. card. tit. S. Mariae in Porticu. Ego Hyacinthus diac. card. tit. S. Mariae in Cosmedin. Ego Joannes Paparo diac. card. tit. S. Adriani.

Datum Altissiodori per manum Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, III Nonas Augusti, indictione decima, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii papae anno III.

CCXVI. Bulla pro Ilbenstadiensis Ecclesiae confirmatione. (Anno 1147, Aug. 8.)[HUGO, Annal. Praem., I, Pr., 665.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ANTONIO praeposito Beatae Mariae de Ilbenstad, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, canonicam vitam professis, in perpetuum.

Quoties illud a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam S. Mariae ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; imprimis siquidem statuentes ut ordo canonicus qui secundum B. Augustini Regulam et Praemonstratensium fratrum institutionem ibi noscitur institutus, perpetuis futuris temporibus ibidem inviolabiliter conservetur; quascunque etiam possessiones, quaecunque bona in praesentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec nominatim duximus exprimenda: Allodium Dorcheim, decimam et allodium Wlucrsheim, censum et omne debitum mansi et dimidii vinearum quas habetis in Everbach et in Alta villa, quae videlicet censum et debitum venerabilis frater noster Henricus Moguntinus archiepiscopus vobis concessit et scripto firmavit; libertatem quoque a bonae memoriae Alberto Moguntino archiepiscopo ecclesiae vestrae concessam, et scripto suo firmatam, vobis nihilominus confirmamus, ut nulli videlicet archidiaconorum vel clericorum Moguntinae parochiae, nisi soli archiepiscopo respondere debeatis. Prohibemus insuper ut nullus vobis advocatus praeter communem vestrum assensum in posterum constituatur, sed semper sine alicujus advocati perturbatione, sicut hactenus fuisse dignoscitur, vestra ecclesia libera quietaque permaneat.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva apostolicae sedis auctoritate et Moguntini archiepiscopi canonica justitia. Si qua igitur inposterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Amen, amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Albericus Ostiensis episcopus. Ego Oddo diaconus cardinalis S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Imarus Tusculanus episcopus. Ego Octavianus diaconus card. S. Nicolai in Carcere Tulliano. Ego Humbaldus presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli. Ego Gilbertus indignus sacerdos tit. S. Marci. Ego Guido presbyt. card. tit. SS. Laurentii et Damasi. Ego Servatius presbyt. card. tit. S. Marcelli. Ego presb. card. tit. in Lucina.

Datum Altissiodori per manum Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, VI Idus August., indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno III.

CCXVII. Monasterium S. Mariae de Alderspach, ordinis Cisterciensis, sub apostolicae sedis protectione recipit. (Anno 1147, Aug. 13.)[HUNDIUS, Metropol. Salzburg., II, 27.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio SIGFRIDO abbati S. Mariae de Alderspach, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum. Eapropter, dilecte in Domino fili Sigfride abbas, tuis justis postulationibus clementer annuimus et Beatae Mariae monasterium, cui, Deo auctore, praeesse dignosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum et principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum videlicet, in quo ipsum monasterium situm est, Gumprechtingen. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas exigere praesumat.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua ergo in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit. secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Data Altissiodori per manum Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, Idib. Augusti, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno III.

CCXVIII. Privilegium pro coenobio S. Mariae Huntingdunensi. (Anno 1147, Aug. 15.)[ Monast. Anglic. II, 26, ex autographo bibl. Cottonianae.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ROBERTO priori S. Mariae de Hunduni ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, salutem.

Quoties illud a nobis petitur, quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Quocirca, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam Beatae Mariae ecclesiam, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona in praesentiarum ipsa ecclesia juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Extra villam Huntendona duas hidas terrae et infra villam ecclesiam Sanctae Mariae, et ecclesiam Sancti Joannis, ecclesiam Sancti Martini, ecclesiam Sancti Benedicti, ecclesiam sancti Entmundi, et quidquid juris habetis in ecclesia Omnium Sanctorum, capellam castelli cum suis appendiciis; ecclesiam de Stivedai cum suis appendiciis; ecclesiam de Geodniga cum suis appendiciis, ecclesiam de Sudwic cum suis appendiciis; ecclesiam de Evenleia cum suis appendiciis. Quidquid habetis in Sudhem, Peri, Cattewrida, Calikcota, Hisham, Ristona, Cloptona, Pouhebroc, Turninga, Winewic, Soltreia, Papperwrde, Dpvefort, Hemmingeford; decimam Radulfi Tesard, de Wansingelai, de Sticheltona, Overtona, et alia Overtona, Chestretona, Sibetorp.

Praeterea manerium de Herford cum ecclesia et molendino; terram quae fuit Ingelranis de Auco in villa Huntenduni; terram de Veteri Castellario, et alias terras et mansiones, quas ibi habetis; et tertia parte molendinorum ejusdem villae, et duo prata sub castello. In Stiveclai unam hidam et viginti acras inter boscum et planum, et unam lostam, et virgatam. Gunild in eadem villa; in Lolintona unam virgatam; in Westona unam hidam. In Dena duas hidas, et unam virgatam et dimidiam. In Saltreia unam virgatam. In Sudham dimidiam virgatam. In Gratham unam virgatam. In Hargrawe unam virgatam et quidquid juris habetis in decima Rogerii Moin. In Cunintona unam virgatam; in Stottona XX solidatas terrae. In Leia duodecim solidatas terrae; in Pappewrda unam hidam terrae, de dono Aluredi de Coldintona; in Stochas LX solidatas terrae: medietatem Hedure. In Sproxtona molendinum de dono Ogerii, decimam molendinorum de Stanford. In Crochestona unam hidam; in Bedefordia quamdam terram de dono Radulfi militis. In Norwicensi episcopatu, ecclesiam de Wetinges cum suis pertinentiis. In Fletwello sex solidatas terrae, de dono Hugonis de Plaic. In Rechesham decimam molendinorum; in Wella unum millenum anguillarum annuatim, de dono Willielmi filii Rogerii; et alterum in Paccelade de dono Willielmi de Lovetot; in Londoniensi, quatuor solidatas terrae de dono Goie.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum locum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnibus profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore Dei ac Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine strictae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Alberius Ostiensis episcopus. Ego Imarus Tusculanus episcopus. Ego Gillebertus indignus sacerdos S. Marci, etc.

Datum Altissiodori per manum Guidonis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XVIII Kal. Septembris, indict. X, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii papae tertii anno tertio.

CCXIX. Bulla pro confirmatione possessionum abbatiae S. Mariae Bertiniae-curtis sive Moncelli. (Anno 1147, Aug. 22.)[HUGO, Annal. Praem., II, Pr., p. 192.] EUGENIUS, servus servorum Dei, dilectis filiis GISLEBERTO abbati ecclesiae Sanctae Mariae de Bertinia-curte, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Quoties illud a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam Beatae Mariae et Sanctorum martyrum Mauritii et sociorum ejus, et Beati Nicolai atque omnium Sanctorum, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona in praesentiarum eadem ecclesia juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: In Bertinia-curte, duas carrucatas terrae, duo molendina, prata, piscationem et nemus, ex . . . . vestra et illustris Theobaldi comitis, atque Helvidis; Aviniacum, ubi sorores vestrae degunt, cum terris et pratis quae ibi possidetis; campum in confinio pontis Novae-villae, dimidiam partem molendini de Ingny ex dono Widonis de Dampetra, concedentibus uxore et filiis ejus; decimationem carrucarum ejusdem et terragiorum; partem allodii de Escalon; duo molendina subtus Aviniacum, quae tenetis sub censu viginti quatuor sextariorum annonae a quibusdam partem allodiorum . . . quam dedit vobis Vido filius ejus, canonicus vester, juxta castrum, quod vocatur Dampetra; acriam et terras arabiles, et partem cujusdam molendini quas dedit vobis Robertus canonicus vester, concedente praedicto Widone; in villa quae dicitur Mallis; et in alia villa, quae vocatur Piper, decimam, quam habetis ex concessione Attonis Trecensis episcopi; decimam quam habetis in villa quae vocatur Dampetra, quidquid juris habetis ex parte Milonis militis, vel aliorum in terris censibus, hominibus, decimis et pratis; terram Sanctae Mariae de Wanno, quam tenetis sub censu quatuor Cathalaunensis monetae ab ecclesia Sancti Pauli de Verduno.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet aliis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc, nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Albericus Ostiensis episcopus. Ego Imarus Tusculanus episcopus. Ego Hubaldus presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli. Ego Octavianus diacon. card. tit. Sancti Nicolai in Carcere Tulliano. Ego Aribertus presb. card. tit. S. Anastasiae. Ego Hugo presb. card. in Lucina. Ego Julius presbyt. card. tit. S. Marcelli.

Datum Altissiodori per manum Widonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XI Kal. Septembris, indict. X, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno III.

CCXX. Privilegium pro monasterio Rigniacensi. (Anno 1147, Aug. 23.)[ Gall. Christ. nov., XII, Instr. 119.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis STEPHANO Regniacensi abbati, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur, auctore Deo, sine aliqua est dilatione complendum. Eapropter, dilecti in Deo filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et Regniacense monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in decimis, agris, vineis, terris cultis et incultis, silvis, pascuis, atque aliis impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, liberalitate principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Terram videlicet quae Carbonariae nuncupatur in Covensi parochia. Terram et prata quae dederunt vobis Milo de Noeriis et Ansericus de Monte-regali infra hos terminos, rupem videlicet Ogerii et villam Tormentiaci. Territorium grangiae Carboneriae quod dedit vobis Ansericus de Monte-regali et Theobaldus de Scutignei. Terram de Cavannis quam dederunt vobis filii Niardi et filii Erardi de Mongalei, et Fromundus de Rufiaco. Prata quae habetis a canonicis S. Lazari de Avalone. Prata et quidquid juris habetis in bosco Carboneriae ab Anserico de Monte-regali. Ex dono Landrici de Praiaco terram Uldini cultam et incultam. Ex dono filii Galteri de Turre nemus quod ex una parte dicitur Fagineus, et ex altera Sagitta. Ex dono Anserici de Tarel et Guidonis de Curte terram Fortumenserii cultam et incultam. Ex dono Ascelini de Castro-censurii terram de Porliaco et terram de Exsard cultam et incultam. Ex dono Uldoeri et Gerardi fratris ejus terram de Leiserio cultam et incultam, sicut metis et signis divisa esse dignoscitur. Terram quam dedit vobis Joscelinus de Arserio. In territorio Rainaci ex dono Josberti Capelli et Hugonis de Castro-censurii et Gibaldi terram. Ex dono Guillelmi comitis Nivernensis aquam a Fonte-roboris usque ad Perreriam Belli-montis. Ex dono Gaufridi de Dunziaco terram de Lescheriis. Terram de Chaillo quam emistis a liberis hominibus qui eam tenebant. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis decimas exigere praesumat.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Eugenius papa III. Ego Humbaldus presbyter cardinalis tituli SS. Johannis et Pauli ss. Ego Guido presbyter cardinalis tituli SS. Laurentii et Damasi ss. Ego Aribatius presbyter cardinalis S. Anastasiae ss. Ego Oddo diaconus cardinalis S. Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis S. Angeli ss. Ego Joannes diaconus cardinalis S. Mariae Novae ss. Ego Jacintus diaconus cardinalis S. Mariae in Cosmedin ss.

Datum Antissiodori per manum Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, X Kalendas Septembris, indict. X, Incarnationis Dominicae anno 1148, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno tertio.

CCXXI. Ad Matisconensem et Cabilonensem episcopos.--Ut Jocerannum Grossum, Branciduni dominum, compellant satisfacere de illatis Cluniacensi monasterio injuriis, secundum definitionem Lugdunensis archiepiscopi. (Anno 1147, Aug. 23.)[D. BOUQUET, Recueil, XV, 445.] .

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus P[ONTIO] Matisconensi et G[UALTERIO] Cabilonensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.

Dilectus filius noster Petrus Cluniacensis abbas, ad nostram praesentiam veniens, querelam deposuit quod G[ocerannus Grossus Branciduni dominus], secundum quod jurisjurandi religione firmavit, in contemptum Christianae fidei judicio fratris nostri A[medei] Lugdunensis archiepiscopi noluit obedire. Quia igitur transgressores laicos cohibere non est contra leges agere, sed legi ferre subsidium, per praesentia vobis scripta mandamus quatenus memoratum G[ocerannum] diligenter et sollicite moneatis ut, secundum sententiam memorati fratris nostri, de illatis injuriis Cluniacensi abbati et fratribus satisfaciat, et ab illicitis exactionibus abstineat: quod si facere contempserit, in eum excommunicationis, et in terram ejus interdicti sententiam proferatis.

Datum Antissiodori, X Kal. Septembris.

CCXXII. Monasterio Cluniacensi asserit Baernam Monteriam, a Guillelmo, comite Matisconensi, concessam. (Anno 1147, Aug. 25.)[ Biblioth. Cluniac., 1409.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO abbati Cluniacensi, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Quae ab Ecclesiae Dei fidelibus pro animarum suarum salute ad religiosorum sustentationem rationabili providentia statuuntur, in sua volumus stabilitate persistere, et ne pravorum hominum valeant in posterum refragatione turbari, congrua nos convenit sollicitudine providere. Sicut per scriptum nobilis viri Willelmi Matisconensis comitis, quod nostro conspectui obtulisti ejusdem sigillo impressum, agnovimus, idem W. comes partim dono pro animae suae et parentum suorum salute, partim venditione, possessionem quamdam cum suis appendiciis in burgo Ledonis, quae vulgo Baerna Monteria vocatur, quae erat Haimonis Ledonensis praepositi, et burgensem quemdam ejusdem possessionis custodem, data ei concorditer in concambio alia Baerna Monteria, vobis vestrisque successoribus in perpetuum libere habendam concessit. Vos vero pro tanto beneficio sexdecim millia solidorum Cluniacensis monetae, et quatuor ei dedistis. Cui nimirum donationi et venditioni Pontia comitissa uxor ipsius comitis, Stephanus et Girardus filii eorum, praefatus Aymo praepositus, mater ejus et fratres, Gualterius vicecomes Frotoniaci, et omnes alii, qui in ea possessione aliquid juris videbantur habere, assensum communiter praebuerunt. Quod ut firmiori stabilitate subnixum consisteret, ipse quoque Wilielmus comes, et praefata uxor ejus, et filii, et omnes alii supradicti juramento firmarunt, eo videlicet tenore, quod hujus concessionis in perpetuum bona fide auctores et defensores existerent. Si quis autem calumniam facere, aut damnum inferre tentaverit, ipsi pro posse suo concessionem ipsam per omnia tuebuntur. Proceres quoque terrae ejusdem comitis, Hugo videlicet de Berziaco, Henricus Grossus, et Jocerandus frater ejus, Guillelmus de Neblens, Paganus de Classiaco, Bernardus Paganus, Majolus Tabutinus, et Stephanus de Basenens, juraverunt quod si praedicta pactio non teneretur, aut aliquo casu infringeretur, commoniti a fratribus Cluniacensibus Matisconam venirent, et ibidem obsides manerent, donec re pacificata, cum licentia abbatis Clun. redirent. Guido insuper de Munet, Guillelmus Joret, G. de Loiseaco, et plures alii, qui in scripto praedicti comitis continentur, in burgum Ledonis se obsides venturos, quemadmodum alii supradicti, nihilominus juraverunt.

Hanc igitur donationem seu venditionem, dilecti in Domino filii, vobis vestrisque successoribus, et per vos Cluniacensi monasterio, in quo divino mancipati estis obsequio, auctoritate apostolica confirmamus, et futuris perpetuo temporibus ratam manere decernimus. Prohibentes ut nulli omnino hominum liceat Cluniacense monasterium super eadem possessione temere perturbare, aut aliquibus molestiis fatigare; sed integra, et ab omni impetitione libera conservetur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa est, usibus omnimodis profutura.

Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae confirmationis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Conservantibus autem sit pax Domini nostri Jesu, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.Ego Guido presbyter card. tit. SS. Laurentii et Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Albericus Ostiensis episcopus ss. Ego Imarus Tusculanus episcopus ss. Ego Hubaldus presbyter card. tit. SS. Joannis et Pauli ss. Damasi ss. Ego Hugo presbyter card. in Lucina ss. Ego Aribertus presbyter card. tit. S. Anastasiae ss. Ego Julius presbyter card. tit. S. Marcelli ss. Ego Guido presbyter card. tit. Pastoris ss. Ego Jordanus presbyter card. tit. S. Susannae ss. Ego Oddo presbyter card. S. Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Joannes Paparo diaconus card. S. Adriani ss. Ego Gregorius diaconus card. S. Angeli ss. Ego Joannes diaconus card. S. Mariae Novae ss. Ego Guido diaconus card. S. Mariae in Porticu ss. Ego Jacintus diaconus card. S. Mariae in Cosmedin ss.

Datum Altisiodori per manum Guidonis S. R. E. diaconi cardinalis et cancellarii, VIII Kal. Sept., ind. X, Incar. Dominicae anno 1147, pontificatus domni Eugenii III papae anno III.

CCXXIII. Bulla confirmans bona et immunitates Ecclesiae Stivagiensis. (Anno 1147, Sept. 6.)[HUGO, Annal. Praem., II, Pr., p. 543.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GILLIBERTO Stivagiensis Ecclesiae abbati, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis.

Quoties illud a nobis petitur quod religioni et honestati convenit, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam Stivagiensem Ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; imprimis statuentes ut ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini Regulam atque institutionem Praemonstratensium fratrum in eadem ecclesia institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum Stivagii in quo fundata est abbatia quae ex institutione Caroli quondam Romanorum imperatoris post decessum Rechardis suae conjugis quae eumdem in propriam possessionem tenuerat, Andelacensi monasterio quod eadem imperatrix a fundamentis construxerat, et praesente jam dicto imperatore Romanae Ecclesiae jam delegaverat, firmitate perenni dignoscitur subjacere, ita quod nulli ecclesiasticae vel saeculari personae, seu alicui prorsus ecclesiae nisi tantum Andelacensi, cui subjecta est, aliquod de jure servitium faceret, Mathildis ejusdem ecclesiae Andelacensis abbatissae, consilio et consensu capituli sanctimonialium, et canonicorum suorum, comitisque Hugonis ejusdem ecclesiae advocati, atque ministerialium, petitione quoque canonicorum saecularium, qui ejusdem Stivagiensis ecclesiae longo tempore habitatores fuerant, Praemonstratensi ordini et fratribus vestris ibidem Deo servientibus in perpetuum benigne concessit, cum tertia parte banni Stivagiensis, in terris, pratis, silvis, aquis, piscationibus et totius banni quorumlibet animalium pasturis, cum censu capitali manentium infra vel extra bannum, hominis duorum, mulieris vero unius denariorum Deodatensium, et cum reliquis possessionibus quae ex antiqua pontificum et imperatorum institutione, ad praebendam Deo in eadem ecclesia famulantium pertinere noscuntur. Quindecim videlicet mensuras vini quas habetis pro censu Ecclesiae de Salwamunt, quam a diebus antiquis ecclesia vestra tenet; decimam quinquaginta duarum hobarum tam vini quam bladi ubicunque sunt, quae sunt de feudo comitis Hugonis de Dasborc. Curiam vestram cum allodio vestro de Salwamunt; curiam et allodium vestrum de Tambac; allodium quod dedit vobis Hugo comes de Dasborc; allodium quod dedit vobis Kertrudis de Tambac; allodium quod dedit vobis Holricus Grossus de eadem villa; allodium quod dedit vobis Hesso de Berchemel; plantam quam dedit vobis Kertrudis comitissa sub censu octo denariorum; libertatem vindemiandi quam dedit vobis eadem comitissa ea die qua comes vindemiaverit; allodium quod habetis apud Rothseim; ecclesiam de Donceres et capellam de Xasteviler cum decimis et omnibus pertinentiis earum; curiam vestram de Donceres cum allodio in terris, pratis, silvis et cum decimis totius agriculturae ejusdem curiae quam a diebus antiquis Stivagiensis ecclesia possidet; curiam de Heibermeis ( Sabemey ) cum allodio quod habetis ibi in terris, pratis, silvis, et villarum adjacentium communibus pasturis. Allodium de Envas et grangiam in eodem loco sitam cum banno et aliis pertinentiis suis, terris, pratis, silvis, servis, ancillis; decimas croadorum et anzaugiarum et agricultura quatuor boum in eodem allodio arantium et brolii, quae omnia ab antiquo tenetis; terram quam habetis apud Sanctum Paulum cum quadam familia et silva; quatuor quarteria terrae quae habetis apud Frevillam; duodecim denarios Tullenses quos habetis in allodio de Bervilla; duodecim quae habetis in allodio de Bassumpunt; duo quarteria terrae quae habetis apud Regnervillam; allodium de Sendrouviller cum banno et aliis pertinentiis suis, terris, pratis, silvis, servis, ancillis, cum pamagiis porcorum in nemore pascentium sine participatione advocatorum; allodium de Mosteriolo, in terris, pratis, silvis cum terra trium aratrorum in territorio de Nohegenis quam habetis ab abbatissa Andelacensi sub censu duodecim denariorum Metensium; decimas de Cretumviller; duos denarios quos habetis in allodio de Persomme; allodium vestrum de Juncheris, in terris, pratis, silvis cum sede molendini, et duo quarteria terrae quae habetis apud Gundresum. Ecclesiam praeterea Stivagiensem parochialem cum omnibus pertinentiis suis, decimis, capellis et censibus earum, scilicet pro singule quaquam secundum morem antiquum, triginta duos denarios Deodatensis monetae; capellam de Belmunt, capellam Burguntiae; capellam Norpradi ecclesiae, capellam de Sancto Remigio; ecclesiam de Mosteriolo parochialem cum capella de Nohegenis; cum decimis et censibus et omnibus pertinentis earum.

Regimen quoque animarum tam clericorum quam laicorum parochiarum supradictarum, quoniam eadem Stivagiensis Ecclesia hoc ab antiquo semper habuit. Abbas ejusdem loci et successores sui, quoniam tale officium religiosis convenit, a praesule Tullensi beati Petri et nostra auctoritate perpetim obtineant. Synodalia quoque placita in quibus parochiani Stivagienses, uno anno, nummos, altero obulos, et illi de Mosteriolo nummum et panem unum, et bicatum avenae persolvere debent, et omnem justitiam eorumdem manentium infra terminos praedictarum ecclesiarum, et institutionem presbyterorum qui in eisdem ecclesiis, sive ex canonicis vestris, seu vero ex saecularibus constituendi fuerint inconsulto episcopo et archidiacono atque decano per vos faciendum concedimus; ita ut a vobis, tam curam animarum quam praebendam accipiant; et de suis actionibus, nec episcopo, nec archidiacono, nec decano respondeant, unde singulis annis Ecclesia Stivagiensis decano, archidiaconatus de Fluns quatuor solidos Tullenses in proxima synodo post festum S. Remigii persolvat, quorum duae partes episcopi, tertia erit archidiaconi, vobis nihilominus confirmamus. Quia vero Deo omnipotenti assistere et orationibus vacare, et tam de vestris laboribus, quam de fidelium beneficiis atque oblationibus pacificam vitam ducere debetis, decernimus ut novalium vestrorum et agricultarum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis quaslibet decimas exigere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et sine contradictione retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, mediocri voce divina mysteria celebrare. Prohibemus insuper ne ecclesias aut terras, seu quodlibet ecclesiae vestrae beneficium liceat alicui personaliter dari, sive alio modo alienari sine consensu totius capituli, aut majoris et sanioris partis ejusdem. Si quae vero donationes vel alienationes, aliter quam dictum est factae fuerint, eas irritas esse censemus. Ad haec autem addimus, ne aliqui fratrum vestrorum sine consensu et licentia abbatis, et sanioris partis capituli vestri, pro aliquo fidejubeant, nec ab aliquo pecuniam mutuo accipiant ultra pretium capituli sui providentia provisum, nisi forte propter manifestam ecclesiae vestrae utilitatem. Quod si facere praesumpserint, non teneatur conventus (sine cujus licentia et consensu egerunt) aliquatenus pro his respondere. Praeterea licitum sit vobis in causis vestris fratres vestros idoneos ad testificandum adducere atque ipsorum testimonio, si rectum fuerit, et propulsare violentiam et justitiam vindicare. Ob evitandas vero saecularium frequentias liberum sit vobis oratoria et coemeteria in curiis vestris construere, et in ipsis vobis et familiis vestris divina officia et sepulturam, cum necesse fuerit, celebrare. Concedimus etiam vobis auctoritate apostolica ut chrisma et oleum sanctum, seu sacros ordines, sive consecrationem abbatis aut ecclesiarum, a quo libuerit episcopo recipiatis: nullusque a vobis seu pro abbate deducendo ad sedem, sive pro quibuslibet aliis ecclesiasticis sacramentis, sub obtentu consuetudinis, aut quolibet alio modo quidquam audeat postulare. Si quis autem contra haec venire tentaverit, portionem cum Giesi se noverit habiturum, cujus factum exactione turpis muneris imitatur. Liceat etiam abbati vestro coronas clericorum seu altaris linteamina, sive indumenta sacerdotalia benedicere et consecrare, malefactores quoque vestros et raptores fas sit vobis anathematizare, et in ecclesiis vel parochiis, sive in omnibus prorsus locis quibus ipsi vel familiae ipsorum fuerint, sive ubicunque rapina vestra retenta fuerit, ne ibidem celebrentur divina, beati Petri et nostra auctoritate contradicere, resipiscentes autem a vinculo excommunicationis absolvere; sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni, qui se illic sepeliri rogaverint, etiamsi excommunicati sint, quorum poenitentiam propinqui et amici eorum pro ipsis se suscepturos, et satisfactionem condignam secundum ecclesiasticam censuram facturos, pie promiserint, nullus obsistat. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum, seu grangiarum vestrarum nullus violentiam vel rapinam, furtum committere, ignem apponere, seu hominem capere, vel interficere audeat.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatam Ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet aliis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra hanc temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

S. PETRUS, S. PAULUS, EUGENIUS PAPA III. FAC MECUM, DOMINE, SIGNUM IN BONUM. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Albericus Ostiensis episcopus. Ego Hugo presb. card. tit. in Lucina. Ego Oddo diaconus card. Sancti Georgii ad Velum Aureum. Ego Joannes Paparo diacon. card. S. Adriani. Ego Jacintus diacon. cardinalis Sanctae Mariae in Cosmedin.

Datum Altissiodori per manum Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, VIII Idus Septembris, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii papae III anno III.

CCXXIV. Privilegium pro monasterio de Yergua. (Anno 1147, Sept. 17.)[OIHENARTUS, Notitia utriusque Vasconiae, 101.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis RAYMUNDO abbati de Yergua ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Quoties illud a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libere concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, ac praefatum locum de Yergua, in quo divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona, impraesentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Terram videlicet de Yergua cum decimis, pascuis et suis pertinentiis; locum de Fiterio cum decimis, pascuis et pertinentiis, locum de Oliva cum terris, grangis, decimis, pascuis et suis pertinentiis.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum locum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura; salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.Ego Sanctius diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Albericus Ostiensis episcopus. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sancti Angeli. Ego Joannes diaconus cardinalis Sanctae Mariae Novae. Cosmedin. Ego Humbald., presbyt. card. tit. S. Joannis et Pauli ss. Ego Aribertus presbyt. card. tituli Sanctae Anastasiae. Ego Guido presbyter card. tit. Pastoris.

Datum apud Cistercium per manum Hugonis presbyteri cardinalis agentis vicem domni Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XV Kal. Octobris, indict. X, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii tertii papae anno III.

CCXXV. Privilegium pro monasterio S. Mariae de Nienzabas. (Anno 1147, Sept. 17.)[MANRIQUE, Annal. Cisterc. I, 416.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis RAIMUNDO abbati S. Mariae de Nienzabas, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Quoties illud a nobis petitur, quod religioni et honestati congruere dignoscitur, animo nos decet libero concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti Domini filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum locum de Nienzabas, in quo divino estis mancipati obsequio, sub beati Petri et nostra potestate suscipimus, et praesentis scripti pagina communimus, statuentes, ut quaecunque bona, quascunque possessiones praefatum coenobium possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitate regum vel principum, oblatione fidelium, aut aliis modis poterit adipsci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum locum temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienat fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Datum apud Cistercium per manum Hugonis presbyteri cardinalis agentis vices domni Vidonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XV Kal. Octobris, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1148&9sub; pontificatus vero domni Eugenii papae tertii anno III.

CCXXVI. Privilegium pro monasterio S. Viti Prulensis. (Anno 1147, Sept. 17.)[ Monumenta Boica, XV, 156.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis WERNHERO abbati monasterii Sancti Viti martyris de loco qui dicitur Prul, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.

Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum ut fidelis et pia devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatum Sancti Viti monasterium, in quo Domino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, imprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus secundum beati Benedicti Regulam, et ad Montensium fratrum institutionem in vestra ecclesia constitutus perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter conservetur; praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis vocabulis duximus exprimenda: Tres videlicet mansos in Schalckaim et unum molendinum cum mancipiis ad ea pertinentibus, vineam in Hoffdorf, duos mansos in Tollmaissing, cum mancipiis ad eos pertinentibus, et caetera quae venerabilis frater noster Henricus Ratisbonensis episcopus, devotionis intuitu, vobis legitime contulit, et suo scripto firmavit. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullas ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et sancti Benedicti Regulam providerint eligendum.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore et sanguine Dei ac Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus subscribo. Ego Albertus Ostiensis episcopus subscribo. Ego Hunibaldus presbyter cardinalis tituli SS. Joannis et Pauli subscribo. Ego Joannes diaconus Sanctae Mariae Novae subscribo. Ego Gregorius diacon. card. Sancti Angeli subscribo. Ego Jacinthus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Cosmedin subscribo.

Datum apud Cistercium per manum Hugonis presbyteri cardinalis agentis vicem domni Pinder sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XV Kal. Octobris, indictione decima, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo quadragesimo septimo, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno III.

CCXXVII. Bulla ad fratres Savignienses.--Confirmat eorum ordini Cisterciensi unionem. (Anno 1147, Sept. 19.)[MARTEN., Ampl. collect. I, 807.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis conventui Savigniensi et abbatibus monasteriorum ad idem coenobium pertinentium, eorumque fratribus, salutem et apostolicam benedictionem.

Pax Ecclesiae, fratrum concordia, religionis vigor, status monasteriorum unitatis vinculo conservatur. Hujus rationis intuitu dilecti filii nostri Serlo Savigniensis et Hosmundus Belbacensis abbates ad Cisterciense capitulum venientes, tam se quam universitatem vestram per charissimum filium nostrum Bernardum Clarevallensem abbatem in unitatem Cisterciensis congregationis et ordinis suscipi, nobis praesentibus, humiliter postularunt. Eorum itaque religiosam devotionem in Domino commendantes, paternae sumus charitatis debito congavisi; scientes scriptum esse, frater adjuvans fratrem, ambo consolabuntur. Quocirca secundum eorum gratum Deo et laudabile desiderium, tam eos quam vos sancto illi collegio sociantes, apostolica auctoritate statuimus, ut haec amabilis et jucunda societas futuris temporibus inviolabiliter observetur. Praefato igitur filio nostro S. Savigniensi abbati tanto vos propensius filialem obedientiam, secundum ejusdem ordinis instituta exhibere praecepimus, quanto attentius pro vestra salute cognoscitur laborare. Si quis autem contra hujus nostrae confirmationis paginam sciens venire tentaverit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum apud S. Sequanum, XIII Kal. Octobris.

CCXXVIII. Charta de cognitione juris Sancti Mammetis in territorio Divionensi. (Anno 1147, Sept. 25.)[ Gall. Christ. nov., IV, Instr., 171.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUMBERTO decano et canonicis Lingon. ecclesiae sal. et apost. bened.

Apostolicae sedis auctoritate, debitoque compellimur pro universarum ecclesiarum statu satagere, et earum quieti et tranquillitati auxiliante Domino providere. Eo itaque intuitu, dilecti in Domino filii, pro ecclesiae vestrae utilitate solliciti, vestris justis postulationibus duximus annuendum. Ex litteris siquidem illustris memoriae Hugonis ducis Burgundiae, tam suo sigillo, quam Odonis filii ejus atque venerabilis fratris nostri Gotifridi Lingon. episcopi firmatis inspeximus, quod praefatus Hugo dux acceptis a vobis quingentis solidis, pactum et concordiam vobiscum fecerit, super injuriis et indebitis exactionibus, quas pater suus et ipse faciebant in terris vestris, quas in territorio Divionensi habetis. Recognovit etenim ipse dux se nihil juris habere in villa quae dicitur Gibriacus, et in villa quae dicitur Fiscinis, et in mansis, quorum alterum est in Cocheio, et alterum in Cavenniaco, et quidquid ipse vel ministeriales sui in eisdem locis accipere consueverant, ex tote dimisit, pedagium quoque, quod de carris vestris communibus sive propriis in transitu portae Divionensis accipiebatur omnino dimisit. In villa vero, quae dicitur Neronis, nihil sibi retinuit praeter marischachiam, et brennariam et justitiam, ita tamen si major vester eam facere noluerit. Hoc ergo pactum seu concordiam nostri favoris munimine confirmamus, et ratum manere censemus. Si quis autem hujus nostrae confirmationis tenore cognito, quod absit! contraire tentaverit, ordinis et officii sui periculum patiatur, aut excommunicationis ultione puniatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit.

Datum Altissiodori, VII Kal. Octob.

CCXXIX. Ad Sugerium abbatem. Interrogat quinam episcopi opem ipsi ferre recusent ad regni defensionem: locus concilii certus designatus; de duce Lotharingiae excommunicato; de ecclesia de Buxis. (Anno 1147, Oct. 6.)[MANSI, Concil., XXI, 636.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio SUGERIO S. Dionysii abbati, salutem et apostolicam benedictionem.

Nuntium et litteras tuas benigne suscepimus, et quod in eis continebatur diligenter attendimus. Quod autem pro Parisiensi ecclesia te sollicitum esse perpendimus, gratum habemus; et si qua in ea perperam committuntur, pro nostri officii debito condolemus, et ut ad viam rectitudinis revocentur, operam dare Domino auxiliante curabimus. De episcopis vero qui pro defensione regni tibi opem ferre et adesse recusant, ne omnes simul in culpam inducere videamur, nobis de aliquibus nominatim significes, ut eos apostolicis affatibus corripiamus, et exhortemur, quatenus ad conservandum statum regni promptiores existant, et ad ea quae regni honori et utilitati expediunt, vires et consilium subministrent. Porro, quod loca regni tibi commissi pro voluntate nostra ad celebrandum concilium obtulisti, devotionem tuam in Domino collaudamus; sed quoniam nostrum firmaveramus consilium, propositum nostrum non duximus immutandum. Praeterea de duce Lotharingiae, quem pro aliis culpis excommunicavimus, quando locus et tempus tulerit, justitiam, quam aliis non negamus, tibi plenius et diligentius faciemus. Caeterum, quod super ecclesia de Buxis tua dilectio postulavit, si temporis opportunitas dederit, in reditu nostro praestante Domino fieri poterit.

Datum Antissiodori, II Nonas Octobris.

CCXXX. Fragmentum bullae per quam confirmat bona et possessiones monasterii S. Lamberti Laetiensis. (Anno 1147, Oct. 10.)[REIFFENBERG, Monuments pour servir à l' histoire des provinces de Namur, de Hainaut, etc., t. VII, p. 642.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GERRICO [Wedrico?] abbati Sancti Lamberti Laetiensis ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Piae postulatio voluntatis effectu debet per sequentem compleri, etc.

Datum Altissiodori per manum Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, VI Idus Octobris, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus domni Eugenii papae III anno III.

CCXXXI. Henricum episcopum Moraviensem evocat ad concilium Trevicense eique Joannem legatum suum commendat. (Anno 1147, Oct. 11.)[BOCZEK, Cod. diplom. Morav, I, 259.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HENRICO, Moraviensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

De tua dilectione et fidelitate valde confidimus, quod jam in Romanae Ecclesiae negotiis eam per experientiam novimus. Quoniam pro multis, quae increverunt, enormitatibus propellendis, et quae Deo placitura sunt confirmandis proxima Dominica qua cantatur: Laetare, Jerusalem, apud Treverim in fiducia Spiritus sancti concilium celebrare decrevimus, fratres nostros archiepiscopos, episcopos et alios ecclesiarum praelatos de diversis mundi partibus duximus convocandos. Ideoque per apostolica scripta et dilectum filium nostrum Joannem sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconum, fraternitati tuae praecipiendo mandamus, quatenus illuc eodem termino, remota omni actione, ad nostram praesentiam venias, ut freti auxilio atque consilio, errata corrigere, et quae statuenda fuerint, valeamus, sancto cooperante Spiritu, stabilire. Praeterea memoratum filium nostrum Joannem tibi attentius commendamus, rogantes, ut eidem filio nostro in pertractanda inter ducem expulsum et germanos ejus concordia et componenda, si fieri potest, diligenter assistas, atque opem et consilium praebeas.

Datum Altissiodori, V Idus Octobris.

CCXXXII. Ad H. [Eberhardum] archiepiscopum, episcopos et abbates per Salzburgensem provinciam constitutos.--Ejusdem argumenti. (Anno 1147, Oct. 12.)[Ex cod. biblioth. Vindobon. n. 2192 edidit JAFFÉ, Regesta Rom. pont., p. 629.] Venerabilibus fratribus H. [EBERHARDO] archiepiscopo, episcopis et dilectis filiis abbatibus per Salzburgensem provinciam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.

Indubitatum procul dubio est, et universa per mundum Christianitas recognoscit, quod sanctam matrem et apostolicam Romanam Ecclesiam solus ille fundavit et super firmam et immobilem fidei petram constituere voluit, qui beato Petro, coelorum regni clavigero, terreni simul et coelestis imperii jura commisit. Non enim cujuslibet terrenae sententiae, sed illius verbi, quo constructum est coelum, et terra privilegio fungitur, illius auctoritate fulcitur. Sic enim divini consilii altitudo disposuit, ut sancta Romana, quam praefati sumus, Ecclesia in capite nostro Domino Jesu Christo, tanquam in solidissimo fundamento admirabilis structura consurgens, universis per orbem ecclesiis praelatione perpetua praeemineret et ad emergentes haereses et alia mala et vitia pullulantia resecanda per se ipsam studiose intenderet, et ad diem efficiendum pro qualitate causarum et temporum aliorum studia excitaret. Hoc itaque auctoritatis apostolicae debito provocati fratres nostros archiepiscopos, episcopos et alios ecclesiarum praelatos de diversis mundi partibus duximus convocandos, et vobis atque aliis fratribus et filiis nostris praesentibus proxima Dominica, qua cantatur: Laetare Jerusalem (21 Mart. 1148), pro multis quae increverunt, enormitatibus propellendis, et confirmandis, quae Deo placitura sunt, in fiducia ipsius apud Trecas concilium celebrare decrevimus. Vestrae itaque universitati per apostolica scripta et dilectum filium Raim. capellanum nostrum, praecipiendo mandamus, quatenus illuc eodem termino, remota omni occasione, ad nostram praesentiam veniatis, ut vestro freti auxilio atque consilio errata corrigere et quae statuenda fuerint, valeamus sancto cooperante Spiritu stabilire. Praefatum vero capellanum nostrum vobis attentius commendantes, rogamus, ut eum benigne recipiatis et honeste tractetis.

Datum Altissiodori, IV Idus Octobris.

CCXXXIII. Privilegium pro monasterio S. Joannis Reomaensi. (Anno 1147, Oct. 13, apud S. Florentinum.) [ Historia monasterii Reomaensis, teste Brequigny, Table chron., III, 127.]

CCXXXIV. Privilegium pro monasterio S. Mariae Jettensi. (Anno 1147, Oct. 24.)[HUGO, Annal. Praem., I, Pr., p. 511.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GUALTERO abbati ecclesiae Sanctae Mariae Jettensis, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur, animo nos lecet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, praefatam Sanctae Mariae ecclesiam sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Altare de Geth cum capella de Tansorna, altare de Hembecca, altare de Lewa, capella de Mosangen, capella de Himethea cum omnibus pertinentiis eorum; decimam de Molbnick; tertiam partem decimae in Volvrethem ex dono Odulphi et filiorum ejus . . . molendinum in Geth, alnetum quod est juxta ecclesiam ex dono Euwain, et sororis ejus . . .

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere pertubare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione conces a sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo ter iove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjacent. Cunctis autem eidem loco jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Albericus Ostiensis episcopus ss. Ego Imarus Tusculanus episcopus ss. Ego Gregorius diacon. cardin. Sancti Angeli. ss. Ego Hubaldus presbyter card. titulo SS. Joannis et Pauli ss. Ego Gilbertus indignus sacerdos titulo S. Marci ss. Ego Jacinthus diac. card. Sanctae Mariae in Cosmedin ss.

Datum Catalauni per manum Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diac. card. et cancellarii, IX Kalendas Novembris, indict. XI, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno tertio.

CCXXXV. Privilegium pro parthenone S. Mariae Helderensi. (Anno 1147, Oct. 25.)[MABILL. Annal. Bened., VI, 676.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus HILDIARDI abbatissae monasterii Sanctae Mariae de Hedera, ejusque sororibus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Locorum venerabilium cura nos admonet de quiete atque utilitate sollicite cogitare; nec dubium quod si fidelium Dei petitionibus benigne concurrimus, nostris opportunitatibus clementem Dominum reperimus. Quamobrem, dilectae in Domino filiae, praedecessoris nostri felicis memoriae Innocentii papae vestigiis inhaerentes, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatae Sanctae Mariae monasterium, in quo divino mancipatae estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, praesentis scripti privilegio communimus. Statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio poterit, adipisci, firma vobis eisque quae post vos successerint illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:

Ex dono illustris memoriae Ludovici regis Francorum terram de Amaro-bosco, et totam terram de Uno villari cum omnibus suis pertinentiis liberas et ab omni exactione quietas, et decem et octo sextaria avenae in molendino suo singulis annis de Calliaco. Ex dono Ludovici regis filii praedicti regis terram de Mansionillo-Ricuini. Item in eodem loco aliam terram ex dono Theoderici de Bouilla, et quidquid ibi habebat vinaticum apud villam quae Cons vocatur, quidquid pro eodem vinatico redditur. Item ex dono praedicti regis Ludovici Junioris quotiescunque rex Parisius fuerit, decimam totius panis, qui ad curiam ejus defertur, vobis in perpetuum concessam. Molendinum quoque quod prope monasterium est, liberum et quietum. Ex dono Hugonis filii Guarneri in molendino suo apud Brennacum modium frumenti vel alterius annonae quaecunque melior ibi fuerit, et quantum duo asini poterunt portare de lignis nemoris sui quod ibidem est, singulis diebus ad faciendum ignem. Ex dono Eremburgis decem arpennos terrae apud Succi, et sex solidos et dimidium census de pratis de Bretimaco. Ex dono bonae memoriae Stephani Parisiensis episcopi ecclesiam de Villa-abbatis cum decima, decimam de Gennaliaco, decimam de Silviniaco, et ecclesiam de Everiaco et decimam, decimam de Craumelle, decimam de Athiis, decimam de Calendie, decimam de Concisso, decimam vini de Cons, decimam vini de Centeniaco, ecclesiam de Hedera et tertiam partem decimae, ecclesiam de Altaribus et decimam, decimam de Braio, ecclesiam de Locosancto cum decima, duas partes decimae de Darancio, partem nemoris apud Monssiacum monasterium de Gif cum omnibus suis appendenciis. Idem quoque episcopus praefatum monasterium de Hedera ab omni exactione liberum esse concessit. Ex dono Henrici Senonensis archiepiscopi decimas de Merboys et de Monseunaco, et omnem decimam de Bouilla, et ecclesiam de Villari. In episcopatu Carnotensi: ex dono Simonis de Gaserant et filiorum ejus locum qui Pomerium dicitur, in quo G. Carnotensis episcopus capellam fieri concessit. Item ex dono praefati Senonensis archiepiscopi decimam quam minutam vocant, de Cavannes, et decimam vini, decimam totius terrae quam Hugo Guiretly habet in suo dominio, decimam duorum arpennorum terrae, quos idem Hugo vobis donavit, et decimam de Chosel, ex dono ipsius Hugonis dimidium modium frumenti, et dimidium hordei de horreo suo singulis annis, et censum sex nummorum. Praeterea quatuor arpennos terrae in qua monasterium vestrum fundatum est, terram de Raveto, quidquid Eustachia habebat apud Cantalupum, septem sextaria annonae, quae Fredericus comes habebat in molendinis apud villam quae dicitur Valles, medietatem molendini de Pampiluna apud Corbolium, quartam partem molendini de Pontello sancti Exuperii, apud Isonam medietatem molendini, sextam partem portus de Villa-nova, apud aliam Villam-novam decimam de Coutet, decimam quoque ut de laboribus vestris seu de nutrimentis vestrorum animalium nullus decimas exigere praesumat.

Nulli ergo omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur earum, pro quarum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Et erat scriptum in duobus parvis circulis seu rotunditatibus, in quibus erat quaedam parva crux, SANCTUS PETRUS, SANCTUS PAULUS, EUGENIUS PAPA III. FAC MECUM, DOMINE, SIGNUM IN BONUM.

Sic subscriptum: Ego Jordanus presbyter cardinalis tituli sanctae Ego Eugenius catholicae Ecclesiae episcopus subscrpsi. Ego Albericus Ostiensis episcopus subscripsi. Ego Odo diac. cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum subscripsi. Ego Imarus Tusculanus episcopus subscripsi. Ego Octavianus diac. cardinalis Sancti Nicolai in Carcere Tulliano subscripsi. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sancti Angeli subscripsi. Ego Jacintus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Cosmedin subscripsi. Ego Ibaldus presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli subscripsi. Ego Hugo presbyter cardinalis tituli in Lucina subscripsi. Susannae subscripsi.

Datum Catalauni per manum Guidonis Sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis cancellarii, VIII Kal. Novembris, indict. XI, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno III.

CCXXXVI. Privilegium pro Ecclesia Christi Londinensi. (Anno 1147, Oct. 26.)[RYMER, Foedera, I, 15.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis RADULFO, priori Ecclesiae Christi infra muros Londoniensis sitae, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.

Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri ut devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et ecclesiam Christi, in qua divinis estis obsequiis mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: duas scilicet partes redditus de civitate Exoniae; terras de Lectuna, quas Simon de Molins et uxor ejus Adelina eidem loco, divinae pietatis intuitu, contulit; terras et socam de Angelische-cuithe-Gylde; ecclesiam de Bix, cum redditibus suis; ecclesiam de Totenham; ecclesiam de Welcumestoa cum pertinentiis suis; decimam de Hehham; ecclesiam de Soresdich cum pertinentiis suis; ecclesiam de Brumfeld cum pertinentiis suis; terras de Branbeleia, de dono Willielmi canonici ejusdem ecclesiae; terras de Brecbam; terram de Scelhgam de dono Gaufridi de Magnavilla; terram in Brachingis; de eleemosyna Stephani illustris regis et Mathildis reginae uxoris ejus; terram de dono Huberti camerarii in eadem villa; terram de Teia, ex liberalitate ejusdem, decimam de Benedis.

Obeunte vero te nunc ejusdem loci priore, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, aut fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Augustini Regulam providerint eligendum. Sepulturam quoque ejusdem loci liberam esse concedimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum locum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia

Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen

Signum papae Eugenii III. Locus monogr. S. PETRUS, S. PAULUS. EUGENIUS PAPA TERTIUS. FAC MECUM, DOMINE, SIGNUM IN BONUM. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Albericus Ostiensis episcopus. Ego Imarus Tusculanus episcopus. Ego Loverhadus presbyter card. tit. Sanctorum Joannis et Pauli. Ego Gillibet indignus sacerdos tit. Sancti Marci. Ego Arilicus cardinal. presbyt. tit. Sanctae Anastasiae. Ego Julius presbyt. card. tit. Sancti Marcelli. Ego Guido presbyt. card. tit. Pastoris. Ego Oddo diac. card. Sancti Georgii ad Velum Aureum. Ego Octavianus diac. card. Sancti Nicolai in Carcere Tulliano. Ego Gregorius diac. card. Sancti Angeli. Ego Joannes diac. card. Sanctae Mariae Novae Ego Guido diac. card. Sanctae Mariae in Porticu. Ego Jacinthus diac. card. Sanctae Mariae in Cosmedyn.

Datum Latalaum [ f. Lateranum] per manum Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diac. card. et cancellarii, VII Kalend. Novembris, indictione IX, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii papae III anno III.

CCXXXVII. Ecclesiae S. Mariae et S. Joannis supra Maternam fluvium juxta Gournaium castrum sitae, decimas quasdam asserit. (Fragmentum.--Anno 1147, Oct. 27.) [LA ROQUE, Hist. gén. de la maison d' Harcourt, IV, 1620.] CCXXXVIII. Privilegium pro parthenone S. Spiritus Paraclitensi. (Anno 1147, Nov. 1.)[Opp. Abaelardi ed. COUSIN, App., p. 721.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus HELOISSAE abbatissae monasterii Sancti Spiritus ejusque sororibus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis.

Ad hoc nobis a provisore omnium bonorum Deo pastoralis officii cura commissa est, ut beneplacentem Deo religionem laboremus statuere, et stabilitam exacta diligentia conservare. Eapropter, dilectae in Domino filiae, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium, in quo divino mancipatae estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona in agris, vineis, pratis, silvis, molendinis, aquis, decimis, seu aliis idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis, eisque quae post vos successerint, et illibata permaneant, in quibus haec specialiter duximus adnotanda.

Terram videlicet, in qua ipsum monasterium constructum est. Culturas in monte Limarsum. Quidquid habetis ex venditione seu donatione Milonis. Duo jugera terrae ante ipsum monasterium. Aliam terram in eodem loco. Culturam de fonte Amam. Totam terram quam Rainaldus habebat in parochia de Quinceio, ex utraque parte fluvioli Arducionis. Molendinum de Brufleto, culturam et quasdam alias terras, quas Hilduinus decanus, et Seguinus frater ejus, et cognati eorum monasterio vestro dederunt. Medietatem furni de Quinceio, et vineam Baboel de Calestra ( Chalautre ). Quidquid Arpinus de Mariaco tenebat de feodo Milonis, ex illa parte Sequanae in qua monasterium est. Terram de Busseto, terras quas habetis apud Fontanetum Petrosum ( Fontenay-le-Pierreux ), et apud Bociam Vagonis, et in valle Faiel. Quatuor ochas de terra apud Ferroum ( Ferreux ), medietatem totius nemoris et terrae de Furvellis. Decem jugera terrae apud Bocennaium ( Bocenay ). Tertiam partem molendini molentis et sextam terentis, et totam piscationem quam Maria de Balbusta habebat apud Pontes, et terram apud Pomerulos ( Pommereaux ). Modium frumenti singulis annis ab illustri comite Theobaldo vobis donatum, et totam piscationem in molendinis suis apud Pontes. Vineam quam dedit vobis Berfridus de Calestra, et duodecim denarios census apud sanctum Ferreolum, vineam apud Calestram, censum quinque solidorum in eodem loco. Apud Montem Portarum censum trium solidorum. Terram de Croisum. Totam terram, quam Rainaldus, filius Milonis, habebat in Murgeoris, usus nemorum de Gurgiuolt et de Poiseo, de Maceilliaco, de Charmeio et omnium nemorum Anselli de Triagnello tam ad pasturam pecorum quam ad aedificia, seu alia necessaria. Censum quinque solidorum in ponte de Baldimento ( Pont-de-Baudement ), et sex solidos in molendino de Canturanae, et quinque solidos in Oscha Theold, apud Gurgiuolt, et vineam de Fonte Beton, et quidquid Willelmus habebat in prato Gandeleu; vineam de Saldon. Ex dono Gauterii de Curtemaim duos sextarios siliginis singulis annis. Terram de Tilliaco. Quidquid legitime habetis ex dono Hervulfi de Insula apud Villam-Novam et Tranqueil ( Tranquaut ). Terram de Spineto, terram apud Gumeri, terram apud Summum-Fontem ( Somme-Fontaine ), et apud Trembleium. Molendinum de Barsam. Medietatem molendini de fonte Amau Partem molendini pagani de Frou. Quidquid habetis apud Planteiz. Censum sex denariorum ab Uberto de Tranqueil. Quidquid Thehelinus habebat in eodem loco praeter homines. Terram Amici militis de Summo Fonte. Quidquid Ermengardius Postellus habebat in molendinis canonicorum Villae Maurorum ( Villemar ), et in hortis ultra pontem Vanae. Partem piscationis, quam Felix habebat in aqua Bucennaii, et partem quam habebat in terra Scrobium, et censum duorum solidorum ab eodem. Terram, in qua grangia vestra est, et oscham in eodem loco. Terram quam dederunt Amaldricus et Hilduimus. Prata de Vergeron. Terras quas habetis apud Quinceium. Quartam partem prati de Orella. Quatuor arpennos prati apud Tilleium. Medietatem molendini de Quinceio. Totum tenementum Gaufridi. Dimidium arpennum vineae Ponstingiatum. Ex dono Hugonis Capri vineam de Montearpon, et domum in qua ipse manebat, et cellarium. Tenementum Guarini apud Sanceium. Vineam apud Sesanam. Terram inter Pisiacum ( Pisy et Aisy ) et Aizium. Molendinum de Bretenniaco. Molendinum, terram et pratum apud Marcilliacum. Octavam partem nemoris de Pisiaco, aliam partem in eodem nemore. Ex dono Gualterii Rungifer, quatuor arpennos prati, et quadraginta solidos census. Ex dono Heloissae de Villari, terram, vineam et domum. Quidquid Rodulphus Gaius habebat in bosco Fraxineti, ex dono praefati comitis Theobaldi. Sexdecim sextarios annonae in molendino de Stagno. Molendinum de Changeio. Quindecim sextarios annonae in molendino de Planca. Molendinum de Justigniaco ( Jutigny ). Medietatem molendini de Crevecuer et vineam. Medietatem furni Vicecomitissae. Medietatem prati subter ecclesiam Sancti Nicolai. Vineas Paulae et Emmellinae, tenementum Petri de Valle, et tres denarios census de Ponne. Vineas Galcherii Cementarii. Arpennum vineae, et quatuordecim denarios census a Frodemundo Peregrino. Vineam Hugonis Butarii. Vineam Rahaldis. Septem jugera terrae a Petro de Ponne. Quatuor jugera ab Alburge de Ponne. Duo jugera et aream a praedicto Gualcherio. Septem jugera ab Ada de Altomuro. Arpennum prati, et dimidium, et medietatem domus ab Emmelina Rebursata. Arpennum prati et dimidium a Bonade Prouvino. Pratum Teodorici. Domum Ascranae et plateam. Domos Richeldis, Paulae, Hugonis Butarii, Loberii, Adan, Joannis Tyranni et dimidiam domum Sunbardi. Domum Bonelli Uvaurae, et medietatem alterius domus. Tres cameras et vineam ejusdem. Modium avenae et viginti gallinas a Margareta vicecomitissa de Marrolis. Molendinum de Roscha. Quartam partem domus ab Andrea. Sex jugera terrae in Campo levato, et decem et octo jugera desuper montem Hanepon. Quartam partem terrae de Villa Cren. Dimidium plantae de Fuliniaco. Ab Evrardo, vineam et duodecim denarios census. Tenementum uxoris Pagani sellarii, et tres solidos census apud Lisinas, et domum ejusdem Pagani apud Pruvinum. Terram Radulphi canonici apud Lizinniam ( Lisinec ). Medietatem domus in atrio Sancti Nicolai. Septem solidos census apud Calestram. Viginti solidos apud Pruvinum. Viginti solidos apud Lisinnias. Septem et dimidium a Tescia Majorissa. Decem et septem de monte Henepon. Quatuor solidos et duos denarios de Buath. Duos solidos a Godefrido Monetario. Viginti solidos in terris Couleti. Terram Greviarum Ex dono praeterea Hatonis Trecensis episcopi medietatem omnis decimae de Sancto Albino, et medietatem candelarum in Purificatione sanctae Mariae. Totam decimam de Aneuz. Quidquid Petrus Sanctus habebat in oblatione Ecclesiae de Tranqueil, et partem decimae ejusdem loci. Tertiam partem praefatae oblationis, et censum atrii, et majorem partem decimae de Parigniaco. Quidquid habetis in decimis de Balbusia, et apud Sanctum Parrum in decimis de Quinceio, et apud Ulmellos duas partes decimae de Gurgiuolt. Quidquid habetis in decima de Villagruis. Tertiam partem decimae de Nogennio. Decimam quam habetis apud Aurigniacum, apud Occe ( Osse et Maupigny ) et Malpigniacum, et Sanctum Flavitum. Quidquid habetis apud Marigniacum in decimis et oblatione, et apud utramque ecclesiam de Bocennay apud Ferroum, apud Capellam, et apud Codes, apud Calestram, apud Maferial ( Maferey ), apud Bernerias. Quidquid etiam Petrus sacerdos de Parrigniaco vobis donavit in domibus, vineis, seu aliis. De dono Henrici Senonensis archiepiscopi, decimam de Lisignis, et partem decimae de Cuchermeyo. Loca vero de Triagnello et Pomario, quemadmodum vobis rationabiliter concessa sunt, cum universis appendiciis suis auctoritate vobis apostolica confirmamus, et in vestra subjectione manere decernimus, juxta videlicet dispositionem Paraclitensis abbatissae suarumque sororum priorissae statuantur et mutentur.

Decernimus autem ne propter consecrationem vel benedictionem percipiendam de monasterio exire cogamini, nec pro electione abbatissae, aut alia qualibet occasione episcopus vel alius gravamen vobis vel molestiam inferat. De laboribus etiam vestris seu annualibus nullus a vobis decimas exigat. Ad indicium itaque perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis, unum obolum aureum singulis annis nobis nosrisque successoribus persolvetis. Nulli ergo hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus molestiis fatigare; sed omnia integra conserventur earum, pro quarum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur, etc.

Datum Catalauni, per manum Guidonis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, Kal. Novembris, ind. XI, Incarnationis Dominicae anno 1147, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno III.

CCXXXIX. Ad Cluniacensem abbatem.--Statuit ut abbas S. Germani Antissiodorensis deinceps eligatur cum consilio abbatis Cluniacensis, electus vero benedictionem percipiat ab episcopo Antissiodorensi. (Anno 1147, Nov. 3.)[D. BOUQUET, Recueil, XV, 447.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO Cluniacensi abbati ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.

Cognoscentes quod servos Dei litigare non expedit, ex injuncto nobis officio debemus lites et scandala de medio tollere, et Ecclesiarum paci et tranquillitati sollicita vigilantia providere. Ideoque quid super controversia quae de monasterio S. Germani inter te et venerabilem fratrem nostrum Hugonem Altissiodorensem episcopum, seu inter te et monachos Sancti Germani agitabatur, a nobis judicatum sit, litterarum serie adnotari praecipimus, ne secuturae posteritatis memoriae subtrahatur. Super eodem itaque negotio cum fratribus nostris diutius conferentes, quoniam dubium non erat, quod tu et fratres tui, et receptionem et correctionem ordinis habuissetis, et his omnibus post obitum Gervasii abbatis fueratis spoliati, vos primo omnium restituendos esse censuimus. Ad haec praedecessorum nostrorum vestigia subsecuti, et quod a nobis statutum fuerat innovantes, praecipimus ut in abbatia Sancti Germani sine tuo tuorumque successorum consilio abbas nullatenus eligatur; electum vero approbandi vel reprobandi canonice, et, si dignus fuerit, in abbatem benedicendi, Altissiodorensis episcopus liberam habeat facultatem. Benedictus quoque obedientiam ei promittat. Depositio vero ipsius, si talis (quod absit!) apparuerit, judiciario ordine facienda et tam abbatis quam monachorum canonica correctio, ad eumdem episcopum nihilominus pertinebit. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium vel basilicarum, ordinationes monachorum vel clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, abbas et monachi S. Germani ab Altissiodorensi episcopo, tanquam a dioecesano accipiant, donec gratiam apostolicae sedis habuerit. Si quis autem hujus nostrae definitionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, honoris et officii sui periculum patiatur, aut excommunicationis ultione plectatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit.

Datum Catalauni, III Nonas Novembris.