8 | 10 |
CD. Ad Henricum Eduensem episcopum.
[recensere]--Arguit quod Vizeliacensi coenobio sit infestus. (Anno 1150, Oct.)[MANSI, Concil. XXI, 655.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilli fratri EDUENSI episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Apostolicae sedis clementia singulis Ecclesiis et personis ecclesiasticis suam dignitatem et justitiam servare consuevit. Unde nos, quorum praecipue interest Ecclesiarum omnium curam gerere, pro Vizeliacensi monasterio quod B. Petri juris existit, et fratribus religiosis ipsius loci, oportet esse sollicitos; pro quibus, sicut credimus, tibi scripta nostra transmisimus, ut eosdem fratres juxta officium tuum, et potentiam a Deo tibi concessam, a pravorum hominum incursibus defensares. Quo contra gravis ad nos querela pervenit, quod hominibus et servientibus tuis monasterium ipsum multis modis infestare permittis. Ipsi namque, sicut accepimus, equos et boves eorum per violentiam auferunt, et homines ipsorum cum rebus suis et trosellis, et aliis rebus capiunt, et alia plurima damna et injurias inferunt. Dux etiam Burgundiae frater tuus, ad similitudinem hostium quibus praelium indicitur, eisdem fratribus a se custodiri mandavit, et homines et res eorum apprehendi et detineri jussit. Quia igitur unicuique volumus sua jura servari, praesenti tibi adnotatione mandamus, quatenus praedictis fratribus ablata ab hominibus tuis facias cum integritate restitui, et de damnis, et illatis injuriis satisfactionem congruam exhiberi. Si vero aliquam justitiam contra ipsos te habere confidis, super pecuniaria causa: in praesentia venerabilis fratris nostri Hugonis Antissiodorensis episcopi, quod justum fuerit, poteris obtinere. Quocirca si ab eodem fratre nostro fueris evocatus, ejus praesentiam adeas, et quod ipse exinde inter vos judicaverit, suscipias firmiter et observes. Caeterum si de statu monasterii controversia agitur, volumus eam in nostra praesentia pertractari.
CDI. Ad Hugonem Antissiodorensem episcopum.--De eodem argumento. (Anno 1150, Oct.)[MANSI, Concil., XXI, 656.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI episcopo Antissiodorensi, salutem.
Venerabili fratri nostro Eduensi episcopo, qui per homines suos, Vizeliacensis monasterii fratribus multa mala dicitur intulisse, per scripta nostra mandavimus, quatenus ablata sibi et hominibus suis faciat cum integritate restitui, et condignam satisfactionem de damnis et illatis injuriis exhiberi. Si vero aliquam justitiam contra eosdem fratres super pecuniaria causa se habere confidit, eumdem fratrem quod justum est in tua praesentia volumus obtinere. Per praesentia igitur scripta discretioni tuae mandamus, quatenus si agere voluerit, utramque partem congruo loco et tempore ad tuam audientiam convoces, et causa examinata et cognita, inter eos media aequitate diffinias.
CDII. Bona omnia, donationes et exemptiones monasterii S. Quirini Tegernseensis confirmat, quod ordinario episcopo subjectum in spiritualibus declaratur. (Anno 1150, Nov. 21.)[HUNDIUS, Metropol. Salisburg, III, 400.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis CONRADO abbati monasterii Beati Quirini juxta lacum Tegernseae ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Commissae nobis apostolicae sedis nos hortatur auctoritas, ut locis et personis ipsius auxilium devotione debita implorantibus, tuitionis praesidium impendere debeamus; quia sicut injusta poscentibus nullus tribuendus est effectus, sic legitima et justa desiderantium nulla est differenda petitio; praesertim eorum, qui cum honestate vitae et laudabili morum compositione gaudent omnipotenti Domino deservire. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus benignum impertientes assensum, praefatum monasterium, quod utique a nobilibus viris Adalberto et Occario germanis fratribus, illustribusque comitibus in suo fundo constructum est, et antiquis Romanorum imperatorum privilegiis Pipini videlicet, Caroli et Ludovici decoratum: in quo denique corpus beati Quirini a pio decessore nostro sanctae recordationis Zacharia Romano pontifice impetratum, requiescere perhibetur, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Praeterea libertates sive immunitates ab episcopis sive regibus, sive etiam principibus vestro monasterio rationabiliter concessas et scripto firmatas, vobis nihilominus confirmamus, et ut nullus eas infringere, seu inbeneficiare audeat, auctoritate apostolica prohibemus. In parochialibus ecclesiis, quas tenetis, sacerdotes idoneos eligatis, et episcopo praesentetis; quibus si idonei fuerint episcopus cum abbatis consensu curam animarum committat, ut ejusmodi sacerdotes de plebis quidem cura episcopo rationem reddant, vobis vero pro rebus temporalibus debitam subjectionem exhibeant. Chrisma, oleum sanctum, consecrationem altarium, seu basilicarum, ordinationes clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipietis episcopo siquidem catholicus fuerit, et ea gratis et absque pravitate vobis voluerit exhibere; alioquin liceat vobis catholicum quem malueritis adire antistitem, qui nimirum nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam providerint eligendum.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Manfredus presbyter cardinalis tituli Sanctae Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Ubaldus presbyter cardinalis tituli Sanctae Praxedis ss. Sabinae ss. Ego Aribertus presbyter cardinalis tituli Sanctae Anastasiae ss. Ego Jordanus presbyter cardinalis tit. Sanctae Susannae ss. Ego Otto diac. cardinalis S. Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Octavianus diac. cardinalis S. Nicolai in Carcere Tulliano ss. Ego Guido diac. cardin. S. Mariae in Porticu ss. Ego Joannes diac. cardinalis SS. Sergii et Bacchi ss. Ego Rolandus diac. cardinalis SS. Cosmae et Damiani ss.
Datum Signiae, per manum Bosonis sanctae Romanae Ecclesiae scriptoris, XI Kalend. Decembris, indict. XIV, Incarnationis Dominicae anno 1150, pontificatus vero domni Eugenii papae III anno VI.
CDIII. Ad Eberhardum archiepiscopum Salzburgensem.--Ut Ottonem filium Ottonis comitis palatini adigat ad praestandam pro illata injuria satisfactionem Ottoni ep. Frisingensi, aut nolentem excommunicet, fratresque monasterii Tegerns. sibi commendatos habeat. (Anno 1150, Nov. 21.)[PEZ. Thes. Anecdot., VI, I, 393, ubi epistola haec Alexandro III perperam est tributa.] E. Salzpurgensi archiepiscopo.
Ex parte venerabilis fratris nostri O. Frisingensis episcopi adversus Ottonem, filium Ottonis palatini comitis, gravem querelam accepimus, qui eum, dum missarum solemnia celebraret, gravibus contumeliis afficeret, et, reverentia Dei postposita, inhoneste tractavit: quod quam grave, et quam districta sit animadversione plectendum, eorum, qui recte sapiunt, discretio non ignorat. Ne igitur tantus excessus in Ecclesia Dei remaneat impunitus, et flagitiosis hominibus in ecclesiasticas personas saeviendi facultas praestetur, per praesentia scripta fraternitati tuae mandamus, quatenus praedictum Ottonem districte commoneas, ut de tanto excessu praedicto fratri nostro condignam satisfactionem exhibeat. Quod si monitis tuis obedire contempserit, ipsum Ottonem excommunicatum denunties, et excommunicationis sententiam tandiu serves, et facias firmiter observari, donec de tanto excessu Deo et Ecclesiae condigne satisfaciat.
Praeterea nihilominus fraternitati tuae mandamus, quatenus dilectos filios nostros abbatem C. et fratres Tegrinsensis monasterii pro B. Petri et nostra reverentia in suo jure manuteneas et defendas, et de querimoniis suis, quas tibi ostenderint, debitam eis justitiam facias.
Data Signiae, XI Kal. Decemb.
CDIV. Ad P. ecclesiae S. Frigdiani Lucensis priorem. (Anno 1150, Nov. 22.)[BALUZ. Miscell. ed. Luc., IV, 595.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio P. priori S. Fridiani, salutem et apostolicam benedictionem.
Aequum est et rationabile ut inopia aliorum, illorum qui abundant copia suppleatur. Dilectus filius noster archipresbyter ecclesiae Montisbelli ad nostram praesentiam veniens, significavit quod ordinem canonicorum regularium desiderat in eadem ecclesia informare, et Regulam beati Augustini laborantem inibi conservare. Quocirca a nobis suppliciter postulavit ut dilectionem tuam litteris apostolicis rogaremus, quatenus unum vel plures de fratribus tuis ei ad tempus concedas, qui fratres praedictae ecclesiae in ordinis religione informaret. Per praesentia itaque scripta dilectioni tuae rogando mandamus, quatenus unum seu plures de fratribus tuis eis concedas, qui eos instruat qualiter eamdem regulam et ordinem debeant observare. Tibi enim et fratribus tuis merces a remuneratore omnium bonorum tribuetur.
Dat Ferentini, IX Kal. Decembr.
CDV. Privilegia et immunitates canonicae S. Mariae Montisbellii confirmat. (Anno 1150, Nov. 24.)[SAVIOLI, Ann. Bologn., Append., I, II, 221.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis N. N. archipresbytero ejusque fratribus in ecclesia divae Mariae Montisbelli regularem vitam professis, tam praesentibus quam futuris, in perpetuum
Officii nostri nos hortatur auctoritas pro ecclesiarum statu satagere et earum quieti et utilitati salubriter, auxiliante Domino, providere. Dignum namque et honestati conveniens esse cognoscitur, ut qui ad ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas a pravorum hominum nequitia tueamur, et B. Petri atque apostolicae sedis patrocinio communimus. Quapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus gratum impertientes assensum, praedictam Dei genitricis semperque virginis Mariae ecclesiam sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ecclesiam videlicet de Luparolo, ecclesiam de Bauzano sicut ex sententia venerabilis fratris nostri Moysi Ravennatis archiepiscopi vobis adjudicanda est; ecclesiam de Montalognio; ecclesiam S. Mariae de Fagnano cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam de Pantiano, ecclesiam de Lupa Ahalaria, ecclesiam Sancti Petri de Savignano, ecclesiam Sancti Blasii de Lacumiano, ecclesiam Sanctae Mariae in Resiliolo, ecclesiam S. Nicolai in Roncheliis cum omnibus suis pertinentiis; ecclesiam S. Donini de Campere majori; ecclesiam Sancti Pauli de Palude; ecclesiam S. Mariae de Prato Bonelli, ecclesiam S. Marci, ecclesiam Sancti Vincentii, ecclesiam Sancti Fabiani juxta flumen Lavini eum aliis ecclesiis ad plebem Montisbellii pertinentibus. Statuimus etiam ut ordo canonicus, qui in eadem ecclesia secundum Dei timorem et beati Augustini Regulam noscitur institutus, perpetuis inibi temporibus inviolabiliter conservetur. Sane locorum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, seu de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis omnino decimas exigere praesumat. Ah haec prohibemus ut de terris quae jure proprietatis ad ecclesiam vestram spectant, nullus laicorum a vobis decimas exigere ullatenus, accipere vel petere audeat. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum qui de territorio ecclesiae vestrae se illic sepeliri deliberaverint, devotioni vel extremae voluntati, nisi excommunicati vel interdicti fuerint, nullus obsistat, salva in omnibus dioecesani episcopi canonica justitia.
Decernimus ergo ut nulli hominum liceat praefatum locum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliqualiter vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura; salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.
FAC MECUM, DOMINE, SIGNUM IN BONUM. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Thebaldus presbyt. card. tit. S. Praxedis. Ego Manfredus presb. cardin. tit. S. Sabinae. Ego Aribertus presbyt. card. S. Anastasii. Ego Julius presbyt. card. tit. S. Marcelli. Ego Ubaldus presbyt. card. tit. S. Crucis in Jerusalem. Ego Odo diacon. card. S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Octavianus diac. card. tit. S. Nicolai in Carcere Tulliano. Ego Gregorius diac. card. tit. S. Angeli. Ego Joannes diac. card. tit. S. Mariae Novae. Ego Guido diac. card. tit. S. Mariae in Porticu. Ego Rolandus diac. card. tit. SS. Cosmae et Damiani. Ego Hincarus Tusculanensis episcopus.
Datum Ferentini, per manum Mariniani sanctae Romanae Ecclesiae scriptoris, octavo Kalendas Decembris, indictione XIII, Incarnationis Dominicae anno 1150, pontificatus domni Eugenii papae III anno sexto.
CDVI. Privilegium ecclesiae canonicorum B. Mariae in Raitenbuch, Frisengensis dioecesis sub Regula S. Augustini. (Anno 1150, Nov. 26.)[HUND., Metropol. Salisburg., III, 145.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio OTTONI praeposito canonicae B. Mariae quae in loco Raitenbuch sita est, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, canonicam vitam professis, in perpetuum. Amen.
Commissae nobis apostolicae sedis hortatur auctoritas, ut locis et personis ipsius auxilium devotione debita implorantibus, tuitionis praesidium impendere debeamus: quia sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, ita legitima et justa postulantium non est differenda petitio, praesertim eorum qui cum honestate vitae et laudabili morum compositione gaudent omnipotenti Deo deservire. Eapropter, dilecte in Domino fili Otto praeposite, tuis justis postulationibus debita benignitate gratum impertientes assensum, praefatam B. Mariae ecclesiam, cui, Deo auctore, praeesse dignosceris, praedecessoris nostri felicis memoriae papae Urbani vestigiis inhaerentes, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, imprimis siquidem statuentes, ut ordo canonicus, qui in eadem ecclesia secundum Deum et beati Augustini Regulam noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter conservetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci praeposito, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, elegerint. Consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes clericorum, chrisma, oleum sanctum, et caetera, ab episcopo Frisingensi, in cujus dioecesi estis, accipietis; si tamen catholicus est, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et ea gratis ac sine pravitate impendere voluerit; alioquin liceat vobis catholicum quem volueritis, adire antistitem, et ab eo consecrationum sacramenta suscipere, vel ad sedem apostolicam recurrere; qui fultus apostolica auctoritate sine ambiguitate postulata concedat. Prohibemus quoque, ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem absque praepositi sui licentia fas sit e claustro discedere, discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Porro decimas novalium ejusdem canonicae ad eamdem pertinere sanximus; salvo vicinarum jure ecclesiarum. Advocatum praeterea, sive protectorem illustrem vestrum Welfonem vobis concedimus, et ejus post eum filios, si ejusmodi, Deo praestante, fuerint ut ecclesiae vestrae utiles, et paternae institutionis existant, exsecutores; sin autem, erit vestri arbitrii quem volueritis eligere vestrae ecclesiae idoneum protectorem, qui sine lucri saecularis exactione id divinae virtutis strenue ac reverenter exhibeat.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam canonicam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis per annos singulos ad nostrum nostrorumque successorum usum quotidianum albam lineam et stolam nobis nostrisque successoribus persolvetis. Si quis igitur in futurum, archiepiscopus, episcopus, imperator, aut rex, princeps aut dux, comes aut vicecomes, judex, aut quaelibet persona potens aut impotens nostri privilegii paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.Ego Rolandus diac. card. Sanctorum Cosmae et Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus ss Ego Ubaldus presb. card. tit. S. Praxedis ss. Ego Albanus episcopus ss. Ego Octavianus diac. card. S. Nicolai ss. Ego Julius presb. card. S. Marcelli ss. Damiani ss. Ego Jordanus presb. card. tit. S. Susannae.
Datum Ferentini, per manum Bosonis sanctae Romanae Ecclesiae scriptoris, VI Kalend. Decembris, indictione XIV, Incarnationis Dominicae anno 1150, pontificatus vero domni Eugenii papae III anno VI.
CDVII. Possessiones abbatiae Lobiensis, ordinis S. Benedicti, in dioecesi Leodiensi recenset ejusque privilegia confirmat et ampliat. (Anno 1150, Dec. 2.)[MIRAEI Opp. dipl. II, 1169.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis FRANCONI abbati Lobiensis monasterii ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum. Amen.
Commissa nobis apostolicae sedis hortatur auctoritas ut locis et personis ipsius auxilium devotione debita implorantibus, tuitionis praesidium impendere debeamus; quia sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, ita legitima et justa postulantium non est differenda petitio, praesertim eorum qui cum honestate vitae et laudabili morum compositione gaudent omnipotenti Domino deservire.
Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar praedecessoris nostri felicis memoriae papae Innocentii, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, collatione fidelium, seu aliis justis modis, prosperante Domino, poterit adipisci, firma vobis et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: In Leodiensi episcopatu villam de Bermerys cum altari, villam de Ereheneis cum altari, dimidiam quoque partem villae de Mathenoule; villam de Tiguillers cum altari, Battiniacas et partem Alzoniae, villam de Castillon cum altari et capellam de Mertinis; villam de Feratis cum altari et capellam de Viscort, altare de Hantis, villam de Radionatis cum altari, villam de Gillier cum altari, villam de Giniaco cum altari. In Cameracensi episcopatu, altare de Blarignies; villam de Huoi cum altari et appendiciis suis; villam de Piscani cum altari, dimidiam partem Perrone, altare de Hyon, altare de Meum et capellam de Cipli, villam de Brania cum altari, villam Monasterii cum ecclesia et omnibus ad eam pertinentibus, villam de Herstruz cum duobus manipulis, dimidiam partem decimae de Albys, villam de Sanctis cum altari, villam de Vergenoul cum altari, Geroldengias cum altari, Singulfi villam cum altari, villam de Tisenghien, et altare de Mortezele, altare de Cotegna cum omnibus appendiciis suis, villam quoque de Lerna.
Item in Cameracensi episcopatu, ecclesiam de Anton cum omnibus appendiciis suis, villam de Lob cum ecclesia Beati Ursmari et omnibus ad eam pertinentibus; in quibus ecclesiis videlicet de Anton et B. Ursmari, sicut dominium omnium praebendarum, decaniae, custodiae, et scholae ad abbatem pertinere dignoscitur, sic et possessionem omnium tam in parochiis, quam in rebus aliis ad easdem praebendas pertinentium dispositioni abbatis seu monachorum ordinationi in perpetuum subjacere sicut ab antiquo institutum et hactenus servatum est confirmamus. Apostolica quoque auctoritate decimas omnes in dominicatas totius abbatiae tam de ecclesiis beneficiatis quam et vestro victui deputatis, sicut imperiali vobis munificentia vobis collatum est, confirmamus.
In Tornacensi episcopatu altare de Arcella, et duos manipulos de Tyrroda, altare de Ham cum pertinentiis suis.
In Noviomensi episcopatu duos manipulos de Colio et in Laudunensi episcopatu villam de Erclearo cum altari et appendiciis suis.
Sane pravam illorum consuetudinem quae sub nomine personatus usque ad tempus praedecessoris nostri bonae memoriae PP. Urbani II extraordinarie inoleverat, submovemus. Defuncto autem presbytero qui alicui altari serviebat, alium idoneum per manum abbatis episcopo praesentari praecipimus, qui videlicet, et curam parochiae ab eo cum assensu vestro suscipiat, et de cura plebis episcopo rationem reddat, et de temporalibus ad monasterium pertinentibus vobis debitam subjectionem exhibeat. Sancimus insuper, ut in omnibus parochiis vestris nullus ecclesiam vel monasterium sine vestro assensu aedificare, vel aedificatum tenere praesumat. Porro quia idem locus in honore S. Petri cujus vices agimus consecratus est, et ipsius pignoribus specialiter habetur insignis, dignum duximus ejusdem atrium, sicut a sanctis Patribus nostris statutum est et hactenus servatum, nullius humani cadaveris sepultura deinceps aperiri. Cum autem ejusdem loci rectores in initio fuisse constet episcopos, partim praedicandi gratia, partim quia regali munificentia nobiliter constructus, apostolica auctoritate nobilius provectus est; instar praedecessorum nostrorum, libertate praefato monasterio rationabiliter concessa, et nos confirmamus, videlicet, ut abbates annulo aureo ubique et sandaliis et chirotecis et tunica subdiaconali in celebratione missae utantur.
Indumenta quoque sacerdotalia et ornamenta altaris benedicant, potestatem et ligandi et solvendi habeant per eumdem beatum Petrum, cui et claves coelorum Christus credidit et potestatem ligandi et solvendi per ipsum nobis tribuit.
Et quia religiosorum virorum est in ecclesiis sibi commissis religionem statuere et statuta attenta diligentia conservare, praecepimus, ut in ecclesia Beati Ursmari, decedentibus clericis religiosi monachi substituantur. Obeunte vero ejusdem loci abbate, nullus ibi per subreptionem vel violentiam substituatur, nisi quem fratres communi assensu aut pars sanioris consilii, secundum B. Benedicti Regulam providerint eligendum, et episcopus Leodiensis eis praefecerit.
Qui episcopus donum abbatiae antiquorum regum et imperatorum munificentia sibi concessum nunquam amittat, unde et monachis ea quae nunc tenent vel tenere debent, vel de caetero acquisituri sunt, sine inquietudine conservet. Stationes autem publicas ab episcopis tam Leodiensium quam Cameracensium in eodem fieri coenobio, et eosdem ibidem venire, vel aliquod adventu suo gravamen inferre, nisi ab abbate vel fratribus vocati fuerint, omnino prohibemus.
Juri quoque Lobiensis Ecclesiae consulentes, decernimus ne coenobium aliquod ob conversionis vel sepulturae causam absque jam dictae ecclesiae licentia aliquem de ejus familia suscipere praesumat. Advocatiam quoque ipsius monasterii liberam omnino esse decernimus, ut . . . . . . . nullus ibi advocatus constituatur, nisi quem abbas et fratres ad ipsius loci utilitatem constituerint; qui advocatus ubi et quando invitatur, cum fratribus sine inquietudine locum supra memoratum tueatur.
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesanorum episcoporum canonica justitia.
Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat.
Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Hubaldus presbyt. cardinalis Ecclesiae S. Praxedis. Ego Imarus Tusculanus episcopus. Ego Nicholaus Albanensis episcopus. Ego Oddo diaconus cardinalis S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Joannes Paparo diac. card. S. Adriani. Ego Guido cardinalis diaconus S. Mariae in Porticu. Ego Joannes diacon. card. Sanctorum Sergii et Bacchi.
Datae Terentinii, per manum Mariniani sanctae Romanae Ecclesiae scriptoris, IV Nonas Decembris, indictione XIV, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo quinquagesimo, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno sexto.
CDVIII. Ad abbatem et conventum Lobiensem.--Ne amplius sedeant in refectorio cum canonicis, nec in uno sint choro. (Anno 1150, Dec. 2.)[MARTEN., Ampl. Collect., II, 630]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio F. abbati et universo conventui Lobiensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Pervenit ad apostolicae sedis audientiam, quod contra religionis ordinem et eorum qui in monastica observatione censentur consuetudinem, canonicos S. Ursmari in uno choro et in uno refectorio patiamini pariter vobiscum consedere: unde quamplures enormitates fratrum quietem et sanctitatis propositum disturbantes audivimus provenire. Eapropter sollicitudini vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus hujuscemodi confusionem studeatis evellere, et piae conversationis vota adeo diligenti cura munire, ut in nullo juste ministerium vestrum possit vituperari, sed virtutum sagina apud Deum gratiam promerentes odore bonae operationis subditorum viscera repleatis, et eorum mentes ad virtutum opera ferventius provocetis. Praeterea de his quae ad fratrum praebendam pertinent, apostolica auctoritate praecipimus, ut nulli vel laico, vel clerico, nisi monachus aut conversus fiat, praebendam concedatis; sed etsi a praedecessoribus vestris absque consensu capituli data est, recipiatis.
Datum Ferentini, IV Nonas Decembris.
CDIX. Privilegium pro monasterio S. Mariae Compendiensi. (Anno 1150, Dec. 13.)[ Gall. Christ. nov., X, Instr., 121.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ODONI abbati monasterii S. Mariae, quod apud Compendium situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
Potestatem ligandi atque solvendi in coelis et in terra beato Petro, auctore Deo, principaliter inditam illis Ecclesia verbis agnoscit, quibus Petrum est idem Dominus allocutus: Quaecunque ligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in coelis. Ipsi quoque et propriae firmitas et alienae fidei confirmatio eodem Deo auctore praestatur, cum ad eum dicitur: Rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Oportet ergo nos, qui licet indigni beati Petri residemus in loco, prout divina nobis clementia et scire et posse donavit, prava corrigere, recta firmare, et in omni Ecclesia sic ad interni arbitrium judicii disponenda disponere, ut de vultu ejus judicium nostrum prodeat, et oculi nostri videant aequitatem. Hujus itaque rationis debito provocati, monasterium ipsum, cui, auctore Domino, praeesse dignosceris, in quo hactenus clerici saeculares enormiter et minus honeste conversati sunt, ad reformandum in eo statum honestatis et religionis, tibi auctoritate apostolica regendum disponendumque committimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et B. Benedicti Regulam in eodem loco per nos, et favorem atque studium charissimi filii nostri Ludovici Francorum regis, noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter conservetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant; libertatem quoque sive auctoritatem a praedecessoribus nostris pontificibus ipsi monasterio concessam, et scriptis apostolicae sedis firmatam vobis pariter confirmamus. Constituimus quoque ut nulli archiepiscopo vel episcopo, nisi tantum Romano pontifici, monasterium ipsum subjaceat. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes monachorum seu clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a quocunque malueritis suscipietis episcopo, siquidem catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam providerit eligendum: electus autem ad Romanum pontificem benedictionis gratiam consecuturus accedat.
Decernimus ego ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi praesumptionem suam satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat; cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic praemia bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Nicolaus Albanensis episcopus. Ego Odo diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum. Ego Octavianus diaconus cardinalis S. Nicolai in Carcere Tulliano. Ego Joannes prodiaconus cardinalis S. Adriani. Ego Gregorius diaconus cardinalis S. Angeli. Ego Astaldus diaconus cardinalis Sancti Eustachii. Ego Joannes diaconus cardinalis Sanctae Mariae Novae. Ego Guido diaconus cardinalis S. Mariae in Porticu. Ego Jacinthus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Cosmydin. Ego Joannes diaconus cardinalis sanctorum Sergii et Bacchi. Ego Rolandus diaconus cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani. Ego Hubaldus presbyter cardinalis tituli Sanctae Praxedis. Ego Manfredus presbyter cardinalis tituli Sanctae Sabinae. Ego Nicolaus presbyter cardinalis tituli Sancti Quiriaci. Ego Haribertus presbyter cardinalis tituli Sanctae Anastasiae. Ego Hubardus presbyter cardinalis tituli S. Crucis in Hierusalem. Ego Bernardus presbyter cardinalis tituli Sancti Clementis. Ego Jordanus presbyter cardinalis tituli Sanctae Susannae.
Datum Ferentini per manum Bosonis sanctae Romanae Ecclesiae scriptoris, Idib. Decembris, indict. XIV, Incarnationis Dominicae anno 1150, pontificatus vero domni Eugenii papae anno VI.
CDX. Privilegium pro Ecclesia Pennensi, petente Grimaldo episcopo. (An. 1150, Dec. 15.--Fragm.)[UGHELLI, Italia sacra, I, 1120.] Privilegium Innocentii II anno 1140, VI Kal. Nov., datum (Patrologiae tom. CLXXIX, sub num. 451) ad verbum repraesentat, usque ad: Datum Ferentini, per manus Bosonis, S. R. E. scriptoris, XVIII Kal. Januarii, ind. XIV. Incarnat. Domin. an. 1150, pontificatus vero D. Eugenii III papae anno VI.
Subscripserunt cardinales undecim.
CDXI. Ecclesiae Monopolitanae possessiones, petente Michaele episcopo, confirmat. (Anno 1150, Dec. 19.)[ Ibid., 964.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, ven. fr. MICHAELI Monopolitano episcopo, ejusque successoribus, canonice substituendis, in perpetuum.
Et justitiae ratio exigit, et rationis ordo deposcit, ut Ecclesiis, et personis, quae familiarius apostolicae sedi adhaerent, et ad Romani pontificis ordinationem spectare noscuntur, propensiori studio providere curemus. Dignum namque, et honestati conveniens esse cognoscitur, ut qui ad Ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas, et a pravorum hominum nequitia tueamur, et B. Petri, atque S. R. Ecclesiae patrocinio muniamus. Eapropter, dilecte in Domino frater Michael episcope, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et praedecessorum nostrorum felicis memoriae Urbani, Paschalis, Calixti, et Honorii Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes, Monopolitanam Ecclesiam, cui, Deo auctore, praeesse dignosceris, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus in perpetuum, et illibata permaneant. Statuimus quoque ut eadem Ecclesia nulli alii praeter apostolicam sedem subjectionis reverentiam debeat. Te igitur, tuosque successores hujus libertatis gratia perfruentes sub solius apostolicae sedis obedientia perpetuo manere decernimus. Obeunte vero te nunc ejusdem civitatis episcopo, vel tuorum quolibet successorum, clero Monopolitano facultas sit, semota omni pravitate, antistitem canonice eligendi, electus autem ad Romanum pontificem consecrandus accedat.
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate et reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi praesumptionem suam satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae sua jura servantibus sit pax N. D. J. C. Quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Eugenius Catholicae Eccl. episc. Ego Ymarus Tusculanus episc. Ego GG. presb. card. S. Calixti. Ego Octavianus diac. cardin. S. Nicolai in Carcere Tulliano. Ego Julius presb. card. tit. S. Marcelli. Ego Hubaldus presb. card. tit. S. Crucis in Hierusalem.
Datum Ferentini, per manum Bosonis S. R. E. scriptoris, XIV Kal. Januarii, ind. XIV, Incarnat. Dominicae ann. 1150, pontificatus vero Eugenii papae III an. VI.
CDXII. Godescalco, creato episcopo Atrebatensi, gratulatur. (Anno 1150.)[BALUZ., Miscell. ed. Luc., II, 169.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GODESCALCO Atrebatensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Non est in homine via ejus. Cor enim hominis disponit viam suam, Dominus autem dirigit gressus illius. Quid enim olim summa cum instantia expetieris reminiscimur, et quod te divina dextera subvexerit cum laetitia et gratiarum actionibus intuemur. Quod enim ab eo nexu quo pusilli gregis curae tenebaris astrictus absolvi summopere postulabas, eo faciente sub quo curvantur qui portant orbem, arctiori et fortiori ligamine meruisti ad infiniti populi custodiam religari. A Domino factum est istud et acceptum in oculis nostris. Ipse quidem dat nivem sicut lanam, dum illi qui ad pedes Domini cum Maria residere desiderant, Domino impellente, ad refectionem populorum Marthaeque ministeria reflectuntur. Unde commissam tibi arcam inter has undas pelagi ad quietis portum tanto melius confidimus perducendam, quanto certius opinamur rectorem ei provisum qui juxta verbum Apostoli, in verbo, conversatione, charitate, fide, et castitate suorum exemplum esse vale atsubditorum. De caetero ex parte dilectorum filiorum nostrorum abbatis et fratrum Sancti Vedasti querelam accepimus quod suggestione clericorum tuorum eos contra tenorem privilegiorum quae a sede apostolica meruerunt et antiquam consuetudinem aggravare contendis. Significaverunt etiam nobis se capellam quamdam parochialem habere quae parochianos suos prae ipsorum multitudine capere non sufficiat. Unde postulant ut quibusdam eorum, illis scilicet qui viridarium et hortum ipsorum fratrum non a multis temporibus inhabitare coeperunt, ad quamdam alteram capellam suam, proprio ibi presbytero constituto, liceat te connivente transire, jure tuo in ea, sicut in altera, tibi pleniter conservato. Quia igitur quanto altius ascendisti, tanto et commissorum utilitatibus imminere et religiosorum petitionibus faciliorem te convenit praestare consensum, per praesentia scripta fraternitati tuae mandamus quatenus eos contra tenorem privilegiorum nostrorum et antiquam consuetudinem nequaquam aggraves; si vero dicta eorum veritate nitantur, illos qui viridarium et hortos ipsorum inhabitant ad alteram suam capellam transire permittas, in qua jus tuum, sicut et in ista, tibi pleniter conservetur. Si vero aliquid est quod contra eos tibi credas posse competere, ante nobis illud intimare procures, et nos quod tuum est, auctore Domino, conservabimus.
CDXIII. Ad Eberhardum Bambergensem episcopum, etc.-- Ut monachos restituat in ecclesiam Heidenheimensem, pulsis inde clericis saecularibus. (Anno 1150?)[MANSI, Concil., XXI, 662.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri EBERHARDO Bambergensi episcopo, et dilecto filio Adam abbati de Ebrach, salutem et apostolicam benedictionem.
Bonae memoriae Gebehardus Eistettensis episcopus, amore sacrae religionis accensus, in ecclesia de Heidenheim Deo acceptum dolens non exhiberi servitium; submotis inde pacifice clericis saecularibus, religiosos fratres statuit ordinare: ita tamen, ut clerici saeculares ibidem eo tempore commorantes, habita exinde beneficia in vita sua tenerent; eis vero decedentibus, in usus monachorum, sine cujusquam contradictione integre devenirent.
Nunc autem, quod sine gravi moerore non dicimus quoniam eo his temporalibus rebus adempto, et ad aeternitatem, Domino auctore, vocato, nondum fuerant regulares fratres juxta propositum ejus adducti; Moguntinus archiepiscopus, et Eistettensis episcopus clericos saeculares ausu temerario reduxerunt. Quod factum, quanta esset animadversione plectendum, si justitiae rigorem exercere vellemus, charitas vestra liquido satis et evidenter agnoscit. Quoniam ergo ad nostri spectat pontificatus officium, quae male facta sunt in irritum revocare, et de vestra prudentia valde confidimus: per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus super hoc vigilanti studio intendatis, et expulsis inde saecularibus, ibi acceptam Deo religionem instituere juxta votum praescripti episcopi studeatis. Ita tamen, ut illi, quibus ipse beneficia in vita sua reliquit, quamvis essent ei justitiae rigore privandi, quia tamen erga omnes oportet benignitatis mansuetudinem exerceri, a nobis ea sibi misericorditer sentiant indulgeri. Caeteri vero, quos post institutionem ejusdem episcopi constat illuc fuisse intrusos, sine cujusquam beneficii perceptione, velut invasores exinde propellantur. Si autem vobis super hoc obedire contempserint, in personas eorum, excommunicationis; in locum vero, auctoritate nostra, interdicti sententiam promulgate. Praeterea latorem praesentium Ilsungum, qui super hoc debitam attentionem adhibuit, charitati vestrae attentius commendamus, rogantes ut suis opportunitatibus nostrum se apud vos praesidium invenire cognoscat, et taliter defensionem vestram pro parte nostra obtineat, ut nec eum oporteat pii laboris et studii poenitere, nec alios, qui cognoverunt, a voto simili debeat pravorum timor et violentia cohibere.
CDXIV. Ad Henricum Moguntinum archiepiscopum.--De eodem argumento. (Anno 1150?)[ Ibid., 663.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HENRICO Moguntino archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Quod in ecclesiam Heidenheimensem clericos reduxisti, et nostra id petis auctoritate firmari, eo plurimum miramur atque dolemus, quo ex injuncto tibi pontificatus officio, te vigilantius oportet religionem plantare, fovere ac conservare, et non eradicare, disperdere, et dissipare. Bonae memoriae Gebehardus quondam Eistettensis episcopus, sacrae religionis igne succensus, ideo pacifice clericos inde saeculares amovit, ut acceptam Deo religionem ibi cum virtute sancti Spiritus reformaret. Quoniam vero morte praeventus, tam sanctum et laudabile votum effectui mancipare non potuit, deberet fraternitas tua, ut id compleretur elaborasse, non quorumlibet suggestionibus evacuare atque infringere praesumpsisse. Proinde quia nostra interesse dignoscitur, quae male facta sunt, in irritum revocare; bona vero proposita, apostolorum principis auctoritate, provehere: ideo venerabili fratri nostro Eberhardo Bambergensi episcopo, et dilecto filio nostro, Adam de Ebrach dedimus in mandatis, qualiter debeant vice nostra errata corrigere, et quod laudabiliter fuit incoeptum, debitae prosecutioni mandare. Per praesentia itaque scripta fraternitati tuae mandamus, quatenus eis super hoc facto nullomodo renitaris, sed si auxilium tuum super aliquo exquisierint, eis, sicut apostolicae sedis gratiam conservare desideras, largiaris.
CDXV. Ad G[osvinum] Cisterciensem et universos abbates apud Cistercium congregatos.--Scribit se, nisi officia obstarent, ad eorum conventum libenter accessurum fuisse. (Anno 1150?--Exstat inter epistolas S. Bernardi, epistolae 273 praemissa. Vide Patrologiae tom. CLXXXII, col. 476.)
CDXVI. Ad Sugerium abbatem S. Dionysii.--De violentia comitis Andegavensis erga fratrem suum Robertum. (Anno 1145-1151.)[MARTEN. Thes. Anecdot., I, 416.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio SUGERIO abbati S. Dionysii, salutem et apostolicam benedictionem.
Sicut in litteris charissimi filii nostri B. Clarevallis abbatis inspeximus, scripta regis Francorum nuper accepit, in quibus continebatur, quod comes Andegavensis terram fratris sui Roberti cum exercitu et violentia intrare disponit. Tuae itaque dilectioni mandamus, quatenus si necessarium esse cognoveris, nobis cum festinatione significes, et nos pravitatis suae proposito cum Dei auxilio curabimus obviare.
CDXVII. Ad eumdem.--Commendat Mo. subdiaconum. (Anno 1145-1150.)[ Ibid. ]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio SUGERIO abbati S. Dionysii, salutem et apostolicam benedictionem.
Dilectionis tuae prudentia et devotio, quam erga nos te habere cognoscimus, hortatur nos tibi frequentius scribere, et honorando te saepius onerare. Dilectus filius et subdiaconus noster Mo. quem tibi commendavimus, aliquandiu est beneficiorum tuorum solatio sustentatus; sed quoniam debiti onere necessaria ope cessante gravatur, tuum adhuc auxilium implorare compellitur. Sicut ergo per alia tibi scripta mandavimus, ita per praesentia rogando mandamus, quatenus tuae liberalitatis manum ei non subtrahas, sed eum a debito quo gravatur absolvas, et sic inchoatae largitatis adhuc beneficium largiaris, ut et ipse studio litterarum valeat, te auxiliante, proficere, et tua largitas nos pro eo tibi faciat amplius debitores.
CDXVIII. Ad abbatem Sugerium.--Consolatur eum de nepotis morte. (Anno 1145-1151.)[MANSI, Concil. XXI, 636.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio SUGERIO abbati S. Dionysii, salutem et apostolicam benedictionem.
Super obitu filii nostri Joannis, nepotis vestri, quem, sicut accepimus, pro negotiis ipsius Ecclesiae ad nostram mittebas praesentiam, paterna tibi affectione compatimur, et ipsius animam Domino precibus commendamus. Caeterum dilectionem tuam ignorare non credimus, quoniam quos diligit Dominus, visitat et castigat, ut per temporalia flagella, si aequanimiter tolerentur, aeternae fructus beatitudinis acquiratur. Ideoque, dilecte in Domino fili, non te praesentis vitae adversitas frangat, non tribulatio terrena cordis tui sinceritatem corrumpat. Ad montem, unde veniet auxilium tibi, mentis tuae aciem figas, et religionis ac honestatis tuae propositum, in Domino confortatus, firmiter teneas: nec propterea dimittas, quin pro Ecclesiae tuae opportunitatibus ad sedem apostolicam dirigas, et ei statum tuae necessitatis exponas. Nos enim eamdem Ecclesiam et personam sincera in Domino charitate diligentes, parati sumus justas postulationes vestras attendere, et in quibus secundum Dominum possumus exaudire.
CDXIX. Monasterii Salvatoris et S. Bonifacii Fuldensis privilegia et possessiones confirmat. (Anno 1151, Jan. 13.)[DRONKE, Cod. diplom. Fuld., 394.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio MARCHWARDO abbati monasterii Salvatoris Domini nostri Jesu Christi et Sancti Bonifacii quod situm est juxta ripam fluminis quod Fulda vocatur, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
Cum omnibus ecclesiasticis personis debitores ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio existamus, illis tamen propensiori cura nos convenit imminere, qui in religionis habitu omnipotenti Domino militant et ad apostolicam sedem speciali praerogativa pertinere noscuntur. Dignum namque et honestati conveniens esse cognoscitur, ut qui ad Ecclesiarum regimen assumpti sumus eas et a pravorum hominum nequitia tueamur et apostolicae sedis munimine roboremus. Eapropter, dilecte in Domino fili Marchwarde abbas, tuis rationabilibus postulationibus clementer annuimus et Salvatoris Domini nostri Jesu Christi monasterium cui, Deo auctore, praeesse dignosceris, ad exemplar praedecessoris nostri felicis memoriae papae Innocentii, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus duximus adnotanda: Monasterium videlicet Sancti Andreae apostoli quod vocatur Exajulum situm Romae juxta ecclesiam Sanctae Dei genitricis Mariae semper virginis, quae vocatur ad Praesepe, a praedecessore nostro felicis memoriae papa Leone praedecessori tuo Hecberto religioso abbati respectu dilectionis donatum, cum omnibus caminatis. . .. . . . . . . . . . . . . . . . . ac decimas fidelium quas usque modo possedistis absque ullius personae contrarietate. . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . primatum quem hactenus habuistis in omni loco conventuque obtineatis. . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. (S. p.) Ego Eugenius, Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Imarus, Tusculanensis episcopus. Ego Nicolaus, Albanensis episcopus. Ego Gregorius, presbyter cardinalis tit. Calixti. Ego Hubaldus, presbyter cardinalis tit. Sanctae Praxedis. Ego Nicolaus, presbyter cardinalis tit Sancti Cyriaci. Ego Manfredus, presb. cardin. Sanctae Savinae. Ego Astaldus, diaconus cardinal. Sancti Eustachii Ego Aribertus, presb. cardin. tit. Sanctae Anastasiae. Ego Ubaldus, presb. cardin. tit. Sanctae Crucis in Jerusalem. Ego Julius, presb. cardin. tit. Sancti Marcelli. Ego Bernardus, presb. cardin. tit. Sancti Clementis. Ego Oddo, diaconus cardin. Sancti Georgii ad Velum Aureum. Ego Octavianus, diac. card. Sancti Nicholai in Carcere Tulliano. Ego Joannes Paparo, diac. card. Sancti Adriani. Ego Gregorius, diaconus cardinal Sancti Angeli. juxta templum Agrippae. Ego Guido, diac. cardin. Sanctae Mariae de Porticu. Ego Jacintus, diac. cardin. Santae Mariae in Cosmydyn.
Datum Ferentini, per manum Bosonis sanctae Romanae Ecclesiae scriptoris, Id. Jan., indictione XIV, Incarnationis Dominicae anno 1150, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno sexto.
CDXX. Privilegium pro monasterio Weissenauensi. (Anno 1151, Jan. 13.) [LANG, Regesta, I, 198.] CDXXI. Abbatiae S. Salvatoris de Majella ecclesias et bona, quae late recenset, confirmat, jura tuetur, vindicat libertatem. (Anno 1151, Jan. 24.)[ Bullarium Vaticanum, I, 48, ex copia inserta in volumine Visitationis Joannis Baptistae Corradi notat. littera D., fol. 26; asservatur in archivio basilicae inter abbatiarum monumenta.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ALEXANDRO priori Eremi Magellanae, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, eremiticam vitam professis, in perpetuum.
Justis religiosorum desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter, dilecte in Domino fili Alexander prior, tuis justis postulationibus benignum impertimur assensum, et praedecessoris nostri felicis memoriae Paschalis papae vestigiis inhaerentes, ecclesiam Sancti Salvatoris, in qua [ supp. divino] mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut vestrae habitationis eremus, ab omnium hominum jure ac potestate libera perseveret, et vos ad Domini famulatum omni tranquillitate fruamini. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ecclesiam Sancti Salvatoris de Angre Castellar cum subjacenti Podio Cefaliae; ecclesiam S. Martini cum cellis suis; ecclesiam S. Pancratii; aram Pinni ( leg. Pinnae) cum subjacenti Podio Famecchiani, et cellis suis; ecclesiam Sanctae Mariae de Lavella cum cellis suis; ecclesiam Sancti Angeli, et Sancti Petri de Castro Laroma; ecclesiam Sancti Clementis cum cellis suis; ecclesiam Sancti Blasii; ecclesiam Sanctae Agathae, ecclesiam Sancti Procopii; ecclesiam Sancti Nicolai; ecclesiam Sanctae Helenae de Castro Sancti Angeli in Trifinio, et ibidem villanos, ac possessiones terrarum et vinearum; item apud Faram villanos, molendina, et possessiones terrarum et vinearum, et ecclesiam Sanctae Cantianae; apud Vacrum, monasterium Sanctae Agathae et ecclesiam Sancti Nicolai cum terris, vineis et possessionibus suis; apud Preturium ecclesiam S. Candidae, ecclesiam S. Nicolai, villanos, molendina; possessiones terrarum ac vinearum; apud Castellionem ecclesiam S. Justae, et S. Agnetis cum villanis, terris, et vineis; apud Buclanicum ecclesiam S. Mariae de Mirabello, ecclesiam S. Mariae de Bassano, et ecclesiam Sancti Jacobi et S. Blasii, villanos, molendina et possessiones terrarum et vinearum; apud Sanctum Vitum, monasterium S. Angeli cum cellis suis, villanis, molendinis, terris et vineis; apud Pollutrum, monasterium Sancti Barbati cum cellis, villanis, terris et vineis; apud Gipsum de Domo, ecclesiam Sanctae Mariae cum villanis, terris et vineis; et ecclesiam S. Mariae de Calderar cum cellis suis; apud montem Moriscum ecclesiam Sanctae Helenae; apud Gipsum, ecclesiam Sancti Juliani; apud Casulem, villam quae vocatur Colle Milonis, cum pertinentiis suis; unum hospitale in Palazzano; apud Septem aliud hospitale, et ecclesiam S. Pastoris ; apud Lanzanum unum hospitale; apud Roccam Morice ecclesiam Sanctae Mariae et ecclesiam Sancti Nicolai; apud Ursoniam ecclesiam S. Martini; apud Ilicem ecclesiam Sancti Angeli cum cellis suis, villanis, terris, et vineis; apud ripam Corvaris, ecclesiam Sancti Victorini cum terris et vineis.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum locum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, seu ablatas retinere, minuere, vel aliquibus ( sup. vexationibus) fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Ad indicium autem hujus perceptae a Romana Ecclesia libertatis, aureum unum nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra cam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi praesumptionem suam satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem eremo jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Conradus Sabinensis episcopus ss. Ego Gregorius presbyt. card. tit. S. Calixti ss. Ego Ubaldus presbyt. card. tit. S. Praxedis ss. Ego Nicolaus presbyt. card. tit. S. Cyriaci ss. Ego Manfredus presbyt. card. tit. S. Sabinae ss. Ego Aribertus presbyt. card. tit. S. Anastasiae ss. Ego Julius presbyt. card. tit. S. Marcelli ss. Ego [Guido] presbyt. card. tit. S. Pastoris ss. Ego Bernardus presbyt. card. tit. S. Clementis ss. Ego Jordanus presbyt. card. S. Adriani ss. Ego (Gregorius) diaconus card. S. Angeli ss. Ego Astaldus diaconus card. S. Eustachii ss. Ego Guido diaconus card. Sanctae Mariae in Porticu ss. Ego Hyacinthus diaconus card. tit. S. Cosmae ( leg. S. Mariae in Cosmedin) ss.
Datum Ferentini per manum Bosonis sanctae Romanae Ecclesiae scriptoris, IX Kal. Februarii, indict. XIV, Incarnationis Dominicae anno 1150, pontificatus domni Eugenii III anno sexto.
CDXXII. Ad Senonensem archiepiscopum.--Ut judicet de controversia quae est inter episcopum Aurelianensem et abbatem Vizeliacensem. (Anno 1151, Jan. 26.)[MANSI, Concil., XXI, 660.] Dilectorum filiorum nostrorum Pontii abbatis et fratrum Vizeliac. monasterii adversus venerabilem fratrem nostrum Manassem Aurelian. episcopum querelam accepimus, quod eis ecclesiam Sancti Machuti, quam praedecessor suus eis donavit, et scripti sui auctoritate firmavit, contra justitiam auferat, et per violentiam detineat occupatam. Quia ergo de tuae discretionis prudentia valde confidimus, per praesentia scripta fraternitati tuae mandamus, quatenus congruo loco et tempore, utraque parte ante tuam praesentiam evocata, causa ipsa diligenter audita et cognita, justitia eam mediante diffinias.
Datum Ferentini, VII Kal. Februarii.
CDXXIII. Ad M. [Manassem] Aurelianensem episcopum.--De eodem argumento. (Anno 1151, Jan. 26.)[ Ibid., 661.] Ex conquestione dilectorum filiorum nostrorum Pontii abbatis et fratrum Vizel. monasterii nuper accepimus, quod ecclesiam S. Machuti, quam He. praedecessor tuus eis donavit, et scripti sui auctoritate firmavit, contra justitiam eis abstuleris, et per violentiam detineas occupatam. Quia ergo monasterium ipsum B. Petri juris existit, et in sua ei deesse justitia non possumus, nec debemus: per praesentia tibi scripta mandamus, quatenus si eorum querimonia veritate innititur, aut ecclesiam ipsam memorato abbati et fratribus ejus in pace restituas, aut in praesentia venerabilis fratris nostri Hu. Senonensis archiepiscopi exinde justitiam facias.
Datum Ferentini, VII Kal. Februarii.
CDXXIV. Bulla pro episcopis Aurelianensibus. (Anno 1151, Febr. 10.)[ Gall. Chr. nov., VIII. Instr., 510.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri MANASSE Aurelianensi episcopo ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum.
Quoties illud a nobis petitur quod rationi et honestati convenire videtur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecte in Christo frater, tuis justis postulationibus benignum impertientes assensum, omnem libertatem seu immunitatem tibi tuisque successoribus a charissimo filio nostro Ludovico illustri Francorum rege concessam et scripti sui munimine roboratam, sedis apostolicae auctoritate firmamus, et perpetuis temporibus ratam manere sancimus: ut videlicet post tuum tuorumve successorum decessum aliquod ferreum vel ligneum in episcopalibus domibus regales ministeriales nullatenus capiant. Cum vero episcopatus Aurelianensis vacaverit, nullam exactionem vel talliam in terra ipsius episcopatus, nisi quae statutis temporibus debentur, episcopo facient. Quae nimirum tallia numerum sexaginta librarum illius monetae non debet excedere. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona impraesentiarum juste et canonice possides, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poteris adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Abbatiam sancti Maximini, abbatiam Sancti Evurtii, abbatiam de Balgentiaco, ecclesiam S. Lifardi Magdunensis, ecclesiam Sancti Verani Gargogilensis, ecclesiam Sancti Georgii Piverensis, ecclesiam Sancti Petri virorum, ecclesiam Sancti Petri puellarum, ecclesiam Sancti Aviti, ecclesiam Sancti Petri Maudunensis, ecclesiam de Craventiaco, ecclesiam de Ingrana, castrum Pitveris, castrum Maudunense, castrum Gargogilense, Ingranam cum pertinentiis suis, villam Strepeti cum pertinentiis suis, Marolium cum pertinentiis suis, Piverum vetus cum pertinentiis suis, decimam de Craventiaco cum atrio, terram episcopi Aurelianensis, quae Martirevim vocatur, teloneum Aurelianis, ecclesiam de Soliaco, ecclesiam de Rivo Morentini, ecclesiam de Firmitate Ebrani, et ecclesiam de Corneliaco, atque villam quae Bullum vocatur.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, seu ablatas retinere, minuere, vel aliquibus perturbationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi praesumptionem suam satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.Ego Nicolaus presbyter cardinalis tituli Sancti Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Ymarus Tusculanus episcopus. Ego Nicolaus Albanus episcopus. Ego Hubaldus presbyter cardinalis tituli Sanctae Praxedis. Cyriaci. Ego Aribertus presbyter cardinalis tituli Sanctae Anastasiae. Ego Julius presbyter cardinalis tituli S. Marcelli. Ego Wido presbyter cardinalis tit. Pastoris. Ego Otto diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum. Ego Octavianus diaconus cardinalis S. Nicolai in Carcere Tulliano. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sancti Angeli. Ego Astaldus diaconus cardinalis Sancti Eustachii. Ego Guido diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu. Ego Jacintus diaconus cardinalis S. Mariae in Cosmydyn. Ego Joannes diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi.
Datum Ferentini per manum Bosonis sanctae Romanae Ecclesiae scriptoris, IV Idus Februarii, indictione XIV, Incarnat. Dominic. anno 1150, pontificatus vero domni Eugenii papae III anno sexto.
CDXXV. Ad Pontium Vizeliacensem abbatem.
[recensere]--De controversia quae ipsi erat cum episcopo Eduensi. (Anno 1151, Febr.)[MANSI, Consil., XXI, 657.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PONTIO Vizeliac. abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Veniens ad praesentiam nostram venerabilis frater noster Henricus Eduensis episcopus, adversum te in conspectu nostro et fratrum nostrorum, praesente quoque confratre tuo quem ad nos destinaveras, suam querelam deposuit, quod quaedam quae in monasterio tuo Ecclesia sua usque ad haec tempora pacifice habuit, ei contra justitiam auferre moliris, et viva voce responderis, quod pro eo penitus faceres. Quia igitur ad nostrum officium potissimum spectat, fratrum scandala de medio tollere, cuiquam suam justitiam conservare: per praesentia tibi scripta mandamus, quatenus proximis octavis B. Martini, nisi forte cum eodem fratre nostro interim concordaveris, per te ipsum, vel per sufficientes responsales tuos, cum munimentis monasterii tui, maxime cum instrumento fundatoris, ad nostram praesentiam venias super his respondere paratus. Nihilominus quoque sollicitudini tuae mandamus, ut in praesentia venerabilis fratris nostri Hug. Antissiodor. episcopi de his quae tu et homines tui ei ab hominibus suis injuste tenetis, justitiam facias: quoniam eidem fratri nostro Eduensi episcopo eodem modo praecepimus, ut ex his quae homines sui tuis hominibus abstulerunt, in ejusdem praesentia justitiam pariter faciat. Interim vero ex his quae possidet nullam sibi volumus molestiam irrogari.
Datum Ferentini, VII Kal. Martii.
CDXXVI. Privilegium pro monasterio S. Trinitatis et S. Michaelis Miletensis. (Anno 1151, Febr. 24.)[UGHELLI, Italia sacra, I, 952.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ROBERTO abbati Militensis monasterii, quod in honore S. Trinitatis et B. Michaelis archangeli aedificatum est, ejusque fratribus tam praesentibus, quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Cum omnibus ecclesiasticis personis debitores ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio existamus, illis tamen locis atque personis quae specialius ad apostolicam sedem spectare, atque ad Romani pontificis ordinationem pertinere noscuntur, propensiori nos convenit charitatis studio imminere, et eorum justis desideriis clementer annuere. Eapropter, dilecte in Domino fili, rationabilibus tuis postulationibus benignius impertientes assensum, praefatum monasterium, quod ab illustris memoriae Rugerio comite a fundamentis est instructum, ut per manum felicis record. D. Urbani praedecessoris nostri papae II B. Petro, ejusque S. R. Ecclesiae in jus perpetuum et tutelam oblatum esse dignoscitur, ad exempla praedecessorum nostrorum sanctae mem. Paschalis et Innocentii Romanorum pontificum, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: In territorio Militensi villam S. Gregorii, et ibidem ecclesiam S. Nicolai, ecclesiam S. Gregorii de Briatico, S. Joannis de Rayachio, S. Mariae de Medina, S. Mariae, et S. Clementis de Arena, S. Mariae de Stilo, S. Joannis, et S. Nicolai de Gerentia.
In civitate Giratio tres ecclesias, monasterium S. Nicodemi de Patera, ecclesiam S. Nicolai de Falla cum pertinentiis suis, ecclesiam Mariae de Demontorium cum pertinentiis suis, ecclesiam S. Petri juxta Bibonam, quam tenuit Romeus. Apud Castellum vetus ecclesiam S. Nicolai de Caconit, ecclesiam S. Joannis, et S. Mariae de Melicano. In civitate Squellacio ecclesiam S. Martini, S. Nicolai de Prato. In pertinentia Agnelli ecclesiam S. Philippi, S. Mariae de Ponticella, S. Laurentii, et S. Ippolyti. In territorio Alunantiae, ecclesiam S. Angeli de Stricto, S. Barbarae, et S. Pessi. In territorio fluminis frigidi, ecclesiam S. Nicolai de Turiano, et ecclesiam S. Philippi apud montem Altum, ecclesiam S. Cassiani, S. Nicolai de Mave de Trabea; juxta Maurum gurgitem, ecclesiam S. Georgii et Nicolai de Regina. In Sicilia, ecclesiam S. Joannis, S. Georgii de Mohac, S. Joannis de Calatiniseth, S. Barbarae de Calatebutor, S. Nicolai de Caca, S. Joannis de Rocca Maris, SS. Cosmae et Damiani de Chetaludio cum pertinentiis suis, ecclesiam S. Anastasiae de Grateriis, SS. Innocentium de Mistreto, et S. Stephani, S. Basilii de Naso, S. Nicolai de Brutana, S. Angeli, S. Georgii, S. Mariae de Murra . . . . . et S. Pessi de Melasio, et partem oppidi quod Mestianum dicitur, quota a supradicto comite praefato monasterio S. Trinitatis et S. Angeli oblata cognoscitur. Cujus anima Rogerii comitis in pace requiescat. Porro sepulturam ejusdem loci omnino liberam esse sancimus, ut eorum qui se illic deliberaverint sepeliri, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat.
Missas autem, seu stationes publicas in eodem loco praeter abbatis et fratrum voluntatem fieri prohibemus, ne in servorum Dei secessibus popularibus occasio praebeatur ulla conventibus. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus, aut sumptibus colitis, nullus a vobis decimas praesumat exigere. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, seu basilicarum, ordinationes monachorum, vel clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a quocunque malueritis catholico recipietis episcopo. Adjicimus etiam ut nulli episcoporum facultas sit absque licentia Romani pontificis locum vestrum, vel monachos, seu clericos inibi commorantes interdictioni, vel excommunicationi subjicere, aut aliquam potestatem, vel molestiam exercere. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres cum omni consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem, et B. Benedicti Regulam elegerint ab apostolicae sedis pontifice consecrandum. Hoc quoque praesenti capitulo subjungimus, ut idem monasterium, ejusque possessiones, et monachi ab omni saecularis servitii sint infestatione securi, omnique gravamine mundanae oppressionis remoti in sanctae religionis observantia seduli maneant, et quieti, nec ulli alii, nisi Romanae et apostolicae sedi, cujus juris sunt, aliqua teneantur occasione subjecti.
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Ad indicium vero perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis unam auri unciam nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi praesumptionem suam satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et D. Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae justa servantibus, sit pax D. N. J. C. quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.Ego Jordanus presbyt. cardinalis tit. S. Susannae Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Nicolaus Albanus episcopus subscripsi. Ego Ubaldus presbyt. cardin. titul. S. Praxedis subscripsi. Ego Nicolaus presbyt. cardin. Sancti Cyriaci subscripsi. subscripsi. Ego Octavianus diac. card. S. Nicolai in Carcere Tulliano subscripsi. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sancti Angeli subscripsi. Ego Astaldus diaconus cardinalis S. Eustachii subscripsi. Ego Jacynthus diaconus cardinalis S. Mariae subscripsi. Ego Joannes diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi subscripsi.
Datum Ferentini per manum Bosonis S. R. E. scriptoris, VI Kal. Martii, indict. XV, Incarnat. Dom. an. 1150, pontificatus vero dom. Eugenii papae III anno VI.
CDXXVII. Ad Ludovicum regem Francorum.--Pro Ecclesia Belvacensi. (Anno 1151, Febr. 25.)[MARTEN., Collect., II, 630.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio LUDOVICO illustri Francorum regi, salutem et apostolicam benedictionem.
Catholici regis industria, licet omnes Ecclesias quae in sua potestate consistunt debita devotione honoret et diligat, eas tamen in quibus carnem suam et viciniorem sanguinem officio praelationis residere conspexerit, ampliori dilectione amplectitur, veneratur, et libentius ac promptiori devotione opportunum eis suffragium impertitur. Hoc itaque rationis debito ecclesiam Belvacensem duplici ratione tua sublimitas affectuosius debet diligere, tum quia praedecessorum tuorum largiflua donatione dotata et ornata dignoscitur, tum quia venerabilis frater noster Henricus germanus tuus in ea pastoralitatis officio fungitur. Cum igitur eamdem ecclesiam idem germanus tuus in ingressu suo valde attritam et a circumpositis militibus oppressam invenerit, quaedam beneficia quae a suis praedecessoribus eis illicite concessa fuerant, ex consilio nostro, sicut vir prudens, ipsis militibus denegavit, et ad opus ecclesiae suae retinuit: propter quod milites ipsi, sicut accepimus, commoti sunt, et memoratam Belvacensem ecclesiam vexare et persequi comminantur. Quia ergo et ex officio regiminis tibi commisso et ex debito fraternae dilectionis teneris, ut saepedictam ecclesiam sincere diligere debeas, et a pravorum hominum incursibus defensare, nobilitatis tuae constantiam praesentibus litteris incitamus, monemus et exhortamur in Domino, quatenus si aliquis de ipsis militibus propter hoc ipsius Ecclesiae bona invaserit seu quibuslibet modis eam vexare praesumpserit, juxta potentiam tibi a Deo collatam, eum temporaliter punias. Nos siquidem venerabilibus fratribus nostris circumpositis episcopis dedimus in mandatis, ut si forte ab aliquo eorumdem militum ea occasione saepedictam ecclesiam vexari contigerit, eum qui hoc attentaverit excommunicationi subjiciant. Praeterea ut bona et possessiones ipsius ecclesiae, quae absentibus et inconsultis episcopis ejusdem loci ab eadem ecclesia illicite alienata sunt, ad eamdem ecclesiam sicut princeps catholicus et Ecclesiae Dei amator, studeas revocare, per apostolica scripta strenuitatem tuam monemus, et in peccatorum tuorum remissionem injungimus.
Data Ferentini, V Kal. Martii.
CDXXVIII. Ad Henricum episcopum Belvacensem.--Item de eodem. (Anno 1151, Febr.)[MARTEN., Collect., 631.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HENRICO Belvacensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Litteras et nuntium fraternitatis tuae debita benignitate recepimus, et super visitatione tua tibi gratias agimus. Gratum siquidem nobis est, quod pro ecclesiae tibi commissae utilitate sollicitus, ad commodum ejus libenter intendis, et ad exaltationem ipsius studiosus existis. Grave autem nobis est, quod Belvacensis Ecclesia propter impotentiam praedecessorum tuorum quibusdam fuerit gravata redditibus, et annua beneficia de camera episcopi coacta persolvere. Sed quoniam regalis potentia ad defensionem ipsius ecclesiae in hoc negotio sufficit, nolumus ut aliorum potestati defensionis occasione subjaceat, aut bona illius multorum direptioni tradantur. Indignum est enim, ut regia potestas te indefensum laicorum ditioni subesse permittat, et quod regiam dedecet prolem, eorum conditionibus deservire. Unde charissimo filio nostro regi fratri tuo mandamus, ut eos qui te hujusmodi redditibus gravare conantur, a tali exactione regia potestate compescat: tibi autem per praesentia scripta mandamus, quatenus praedicta beneficia, quae praedecessores tui imbecillitate sua annuatim solvere cogebantur, nequaquam de caetero largiaris, sed bona ecclesiae tibi commissae juxta prudentiam a Deo tibi concessam, ad utilitatem ipsius expendas, ut eadem ecclesia per tuam sollicitudinem de die in diem gratum Domino recipiat incrementum. Tua ergo, frater charissime, interest ad profectum illius ita prudenter et modeste procedere, ut omnipotens Deus honorem debitum inde recipiat, et ecclesia ipsa per te in melius valeat, Domino auxiliante, proficere. Nos enim auxilium et consilium, quod a nobis tibi expedire noverimus, libenter tibi exhibere curabimus.
CDXXIX. Ad Hugonem Altissiodorensem episcopum, et Bernardum abbatem Clarevallensem.--Pro reconciliatione regis cum Belvacensi episcopo. (Anno 1151, Febr. 25.)[ Ibid., 633.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI Altissiodorensi episcopo et charissimo filio BERNARDO Clarevallensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Notitiam vestram latere non credimus, quam sincera cordis affectione charissimum filium nostrum Ludovicum Francorum regem, atque ipsius fratrem venerabilem, videlicet fratrem nostrum Henricum. Belvacensem episcopum diligamus, et ipsorum actus a Domino dirigi, prosperari et semper de bono in melius provehi exoptemus. Inde est quod sicut eorum unanimitas nobis gaudium et laetitiam generat, ita si quid rancoris inter eos emersisse percipimus, paterno affectu dolemus, et eorum rancor sive turbatio nos tristes non mediocriter reddit. Sentientes itaque quod intervenientibus quibusdam occasionibus inter eos sincera charitas, et fraternus amor aliquantulum turbatus sit, valde stupemus, et vehementius tristati sumus. Ut ergo de illorum cordibus materiam scandali eradicare possimus, cum per nos ipsos ad hoc intendere minime valeamus, charitatem vestram, de qua tanquam de nobis ipsis confidimus, ad id efficiendum operam et studium efficaciter dare optamus. Ideoque sanctitatem vestram attentius exoramus, quatenus ad praesentiam praedicti filii nostri Ludovici Francorum regis, absque tarditate pariter accedatis, et convocato ad vos memorato fratre nostro Henrico Belvacensi episcopo, utrumque super eorum controversiis absque strepitu districtius convenire curetis, et litigii ablata materia, ad concordiam et fraternam charitatem vice nostra eos reconciliare, auctore Domino, satagatis: ita ut et regia dignitas in sui status integritate servetur, et episcopalis honor laedi non debeat, atque fraterna charitas inter eos amore perpetuo reformetur.
Data Ferentini, X Kal. Martii.
CDXXX. Ad Hugonem Rothomagensem archiepiscopum.--Item pro vexatione Belvacensis Ecclesiae. (Anno 1151, Febr. 25).[MARTEN., Collect., II, 634].
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI Rothomagensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Veniens ad praesentiam nostram venerabilis frater noster Henricus Belvacensis episcopus, cum ab eo de statu Ecclesiae suae sollicite quaereremus, nobis aperuit quod inter alia gravamina, quibus ipsa ecclesia perturbatur, quidam beneficia denariorum, quae potius maleficia dicenda sunt, per illicitam largitionem praedecessorum suorum multis militibus atque baronibus sine utilitate ipsius ecclesiae concessa invenit. Super quo habito prudentum virorum et nostro consilio, eadem beneficia ipsis militibus denegavit, et ad opus Ecclesiae suae retinuit; propter quod milites ipsi, prout accepimus, adversus praedictum fratrem nostrum vehementer commoti, memoratam Belvacensem Ecclesiam vexare et persequi comminantur. Quia ergo ex commisso nobis a Deo apostolatus officio universarum Ecclesiarum paci et tranquillitati providere debemus, per praesentia scripta tibi praecipimus, quatenus si aliquis de ipsis militibus praedictis, qui in tua parochia commorantur, propter hoc antedictam ecclesiam laedere seu vexare praesumpserit, eum districtius commonere cures, ut ab infestatione saepefatae ecclesiae penitus cesset, et eam in pace dimittat. Quod si post secundam tertiamve commonitionem tuam a sua praesumptione cessare contempserit, in eum tanquam in contumacem et rebellem excommunicationis et in terra ejus interdicti sententiam proferas, et tandiu eamdem sententiam facias per tuas parochias firmiter observari, donec de commisso excessu condignam satisfactionem exibeat.
Data Ferentini, V Kal. Martii.
CDXXXI. Ad G. rectorem et Boloniensem populum.--Ut habitatores S. Cassiani et R [udolphum] episcopum Imolensem ab Imolensium injuriis defendant. (Anno 1151, Mart. 3.)[SAVIOLI, Ann. Bonon., Append., I, II, 224.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis G. rectori et Bononiensi populo, salutem et apostolicam benedictionem.
Praedecessorum vestrorum antiquam et legalem constantiam multi diversarum gentium qui apud vos morari consueverunt manifestis rerum experimentis plenius agnoverunt, quos eorum nominis gloriosa fama est per diversa mundi climata nuntiata et longe lateque diffusa. Vos igitur si eorum gloriam habere et retinere optatis, oportet vos ipsorum vestigia firmiter imitari et ad eos qui se vestrae defensioni committunt, more paterno donec optatum finem habeant virtutis perseverantiam retinere. Non enim coepisse bonum sed perfecisse virtutis est. Homines siquidem de Sancto Cassiano qui in vobis post Deum suam fiduciam posuerunt, qualiter sunt dispersi, quam miserabiliter afflicti, eorum calamitas patefacit et vestra discretio recognoscit. Quamvis autem quidam illorum de Sancto Cassiano cum Imolensibus forte tribulationibus pressi vel nequitia aliorum seducti convenerint, tamen, si vos alios qui semper de patrocinio vestro confidunt adjuvare et taedio affecti a vestro proposito desistatis, gloriam profecto amittitis, et inutilis labor vester omnino existit. Ut igitur vestrae fatigationes atque sudores laetum finem, auctore Domino, consequantur, et praedictorum Imolensium malitia et iniquitas retundatur, per praesentia vobis scripta praecipiendo mandamus quatenus lapsa erigere, dispersa colligere satagatis. Et ut locus idem reparari, et homines ibi congregari possint, diligenti studio mora postposita intendatis et contra sacrilegos ipsos, tanquam strenui bellatores utiliter accingamini. Venerabili etiam fratri nostro R. episcopo tam in custodia Bagnariae et aliorum custodia, quae ei atque comitibus adhuc residua sunt, ita opem et consilium efficaciter tribuatis, ut benedictionem omnipotentis Domini consequamini et beati Petri et nostra gratia semper inveniamini digniores.
Datum Ferentini, V Non. Martii.
CDXXXII. Privilegium pro Ecclesia Bellovacensi. (Anno 1151, Mart. 7.)[ Gall. Christ. nov., X, Instr. 259.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HENRICO Belvacensi episc., ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum, etc.
Venerabilis in Christo frater Henrice episcope, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et Beati Petri Belvacensis ecclesiam, cui Deo auctore praeesse dignosceris, sub ipsius apostolorum principis et nostra protectione suscipimus; statuentes, etc. ut firma tibi tuisque successorihus illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Abbatiam S. Symphoriani, S. Luciani, S. Quintini, S. Geremari de Flaiaco, S. Mariae de Britolio, S Martini de Ruricurte, S. Pauli, ecclesiam S. Bartholomaei, S. Michaelis, S. Laurentii, Sanctae Mariae, et ecclesiam de Monthatere cum omnibus pertinentiis; praeterea civitatem, comitatum, theloneum, foragium et praeposituram ipsius civitatis, culturam quoque et molendina, et terram de Maresco cum adjacente silva et justitiis suis et pertinentiis suis; Hosdingum cum omnibus appendiciis suis; Lavercinum, Castanetum, Buriacum, Serronem, S. Justum Bertacurt, et Congel cum omnibus pertinentiis suis. Quidquid insuper libertatis seu immunitatis vel juris possessionis ab illustribus Francorum regibus vel aliis principibus eidem ecclesiae pia devotione et rationabili providentia concessum est, tibi tuisque successoribus nihilominus confirmamus. Sancimus autem ut quidquid a defuncto episcopo vel ab aliis de rebus ipsius usque modo illicite alienatum est, viribus omnino careat et irritum revocetur. Prohibemus quoque ut mensam episcopi vel custodiam granarii et cellarii nullus haereditario jure possidere praesumat. Decernimus ergo, etc. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Hubaldus presbyter cardinalis ecclesiae Sanctae Praxedis. Ego Nicolaus cardinalis presbyter ecclesiae Sancti Cyriaci. Ego Albertus presbyter cardinalis ecclesiae S. Anastasiae, etc.
Datum Ferentini, per manum Bosonis, sanctae Romanae Ecclesiae scriptoris, Nonis Martii, Incarnationis Dominicae anno 1150, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno VII.
CDXXXIII. Ad Henricum Belvacensem episcopum.--Respondet ad litteras Henrici quibus petebat absolvi ab onere episcopalis dignitatis, cujus petitionem nec Eugenius, nec qui illi, post Anastasium IV, successit Adrianus IV admittere voluerunt. (Anno 1151, Mart. 8.)[MARTEN., Ampl. Coll., II, 635.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HENRICO Belvacensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Ut repsonsum super eo, quod a nobis post discessum tuum primum petisti, secrete suscipias, propria manu quas legis litteras scripsimus. Noverit itaque tuae fraternitatis sincera dilectio, quia nec in camera nostra, quando a nobis licentiam suscepisti, nec alio loco vel tempore cum de tua illa singulari et sec eta petitione nobis locutus fuisti, tibi assensum dedimus. Non ergo super nostris responsis in hac parte in corde tuo scrupulum teneas, sed illa intentione ad praesens seposita, reditum tuum ad ecclesiam tibi a Deo commissam accelera, et ad lucrum animarum cleri et populi, cujus curam, Domino favente, semel suscepisti, sollicite, prudenter et viriliter elabora. Valeas in Domino semper, charissime frater.
Data Ferentini, VIII Id. Martii.
CDXXXIV. Ad Hugonem Rothomagensem archiepiscopum.--Pro Hugone de Gornaco. (Anno 1151, Mart. 10.)[ Ibid. ]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI Rothomagensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Venerabilis fratris nostri Henrici Belvacensis episcopi relatio nos instruxit, quod Hugo de Gornaco, parochianus tuus, cuidam civi Burgensi, Erquerico nomine, LXXII libras Belvacenses et duas marcas argenti ab eo praestito juramento accipiens, mentita fide reddere contradicit. Quocirca per praesentia scripta fraternitati tuae mandamus, quatenus, si dicta ejus super hoc veritate nituntur, praedictum Hugonem districte commoneas ut ipsam pecuniam praefato Gornaco sine contradictione restituat. Si vero admonitioni tuae obedire neglexerit, ecclesiastica eum districtione ita cohibeas, ut non debeat exinde ad aures nostras pro justitiae defectu querela perferri.
Data Ferentini, VI Idus Martii.
CDXXXV. Ad Henricum Belvacensem episcopum.--Episcopalis muneris deponendi licentiam denegat. (Anno 1151, Mart. 11.)[ Ibid., 636.] EUGENIUS, servus servorum Dei, venerabili fratri HENRICO Belvacensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Si semper quoties tuae fraternitati loquimur vel scribimus, tibi scrupulus generatur, aut tu desinas dubitare, aut nos a locutione vel scriptura necesse habemus cessare; sit ergo tuae charitati sine dubitatione certitudo, quia quam quaeris ab episcopatu absolutionem, ad praesens nequaquam concedimus. Valeas in Christo, charissime frater, et ut incoeptum reditum prospere perficias, Dominum attentius exoramus.
Data Ferent., V Idus Martii.
CDXXXVI. Privilegium pro monasterio Michaelsteinensi. (Anno 1151, Mart. 11.)(LEUCKFELD, Antiquit. Michaelstein., 87.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ROGERO abbati monasterii de Lapide S. Michaelis ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Quoniam sine vero cultu religionis, nec charitatis unitas potest subsistere, nec Deo gratum exhiberi servitium, oportet nos viris religiosis propensiori pietati imminere, et ne a sui ordinis observantia quorumlibet praesumptionibus disturbentur, res et loca eorum protectionis munimine defensare, quatenus sanctitatis proposito quod elegerunt, tanto debeant securius inhaerere, quanto ab eis vigilantius curaverimus omnem fatigationem indebitam submovere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; imprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Dei timorem et Cisterciensium fratrum ordinem per studium et dispositionem dilectae filiae nostrae Beatricis, ecclesiae Sancti Servatii Quedlinburgensis abbatissae, in eodem loco, auctore Domino, institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur; praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum, vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis et vestris successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum in quo ipsa abbatia sita est, cum appendiciis suis, grangiam quae dicitur Ervinkcrote cum appendiciis suis, grangiam quae vocatur Northolt cum novalibus et appendiciis suis; grangiam quae nominatur Halsingen cum appendiciis suis; et grangiam quae vocatur, Hevergodesroth cum appendiciis suis. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus aliquis a vobis decimas praesumat exigere. Obeunte vero te, dilecte in Domino fili Rogere, ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consilio, et fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et ordinem Cisterciensium fratrum providerint eligendum.
Decernimus ut nulli omnino homini liceat praefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, seu ablatas retinere, minuere, vel aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Quedlenburgensis Ecclesiae canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nec praesumptionem suam satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, et in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Imarus Tusculanus episcopus. Ego Nicolaus Albanus episcopus. Ego Hubaldus presbyt. card. tit. S. Praxedis. Ego Bernardus presbyt. card. tit. S. Clementis. Ego Oddo diaconus cardinalis S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Gregorius S. Angeli diaconus cardinalis. Ego Joannes diaconus cardin. S. Mariae Novae. Ego Wido diaconus cardinalis S. Mariae in Porticu. Ego Jocundus diaconus cardinal. S. Mariae in Cosmedin.
Datum Ferentini, per manum Bosonis sanctae Romanae Ecclesiae scriptoris, Idus Martii, indict. XIII, Incarnationis Dominicae anno 1152, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno septimo.
CDXXXVII. Bulla pro Guarino abbate Sancti Joannis in Valeia (Carnot.) (Anno 1151, Mart. 17.)[ Gall. Chr. nov., VIII, Instr., 332, ex chartario domestico D. de Gagneres, in bibliotheca regia.
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GUARINO abbati ecclesiae B. Joannis Valeiacensis, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, canonicam vitam professis in perpetuum.
Quoties istud, etc. Eapropter, dilecti in Domino filii, etc. praefatam ecclesiam sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona, etc. firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: In ecclesia Beatae Mariae Carnotensis totos redditus per integrum annum praebendae unius cujusque fratris ex congregatione canonicorum ipsius ecclesiae, cum eam quacunque occasione dimiserit, ut quoquo modo persona mutetur, in usus vestrae ecclesiae beneficium praebendale cum omni integritate deveniat. Integram praebendam quam ecclesia vestra in ecclesia Beatae Mariae perpetualiter habet, quam habebat bonae memoriae abbas Albertus cum canonicam susciperet normam; ecclesiam Sancti Stephani cum pertinentiis, scilicet altare de Morenciaco cum parte synodi ad altare pertinentis; ecclesiam de Mondonisvilla cum pertinentiis liberam ab omni exactione, synodo, circada, ecclesiam Sanctae Fidis cum parochiali jure de novo burgo, qui vocatur Castelleth, ecclesiam de Luciaco, et campi partem de illa terra, quam ante possederat bonae memoriae Ivo Carnotensis episcopus, terram de Osanivilla, tam episcopalem quam canonicalem, cum oblatis; terram de Ancherisvilla; in villa de Pontegodani, prioratum ecclesiae ipsius villae cum omnibus domibus episcopalibus, totam avenae farraginem, totam terram episcopi quam habetis ultra aquam Auduram, plateam quam dedit vobis venerabilis frater noster Gossenus Carnotensis episcopus, donum altaris ecclesiae de Serneio a Gosleno canonico et praeposito ecclesiae Sanctae Mariae, ecclesiae vestrae factum, donum vigeriae de Valeia, et totius terrae de Moncellis cum omnibus consuetudinibus factum vobis ab Hugone vicedomino Carnotensi, totam terram de Eddevilla cum consuetudinibus et feodis, ecclesiam Ardelecth cum omnibus hospitibus et terra ad duas carrucas; ecclesiam S. Nicolai de Curvavilla, cum ecclesia Sancti Petri ejusdem villae, ecclesiam S. Dionysii de Puteis, S. Mariae de Gohosvilla cum pertinentiis, ecclesiam de Trembleio cum decimis, ecclesiam Beatae Mariae de Teliu cum decimis, ecclesiam de Braioso cum pertinentiis, ecclesiam Sancti Saturnini de Camburciaco cum pertinentiis, ecclesiam Sancti Martini de Loiniaco, cum pasnagio porcorum vestrorum; villam Armentarvillam cum decima, quam ab ecclesia Sancti Benedicti admodiationem accepistis pro III frumenti modiis et IV avenae ipsi annis singulis persolvendis, villam Arbereth, et villam Nerle, terram de Curvaulmo, et omnes alias terras quas apud Carnotum habetis, ecclesiam de Garneio cum terra ad unam carrucam, quam pro animae suae redemptione Nivardus de Nonancurte ecclesiae vestrae concessit; ecclesiam de Orrevilla cum decima quam dedit vobis Hugo filius Guinemari per manum praescripti Ivonis Carnotensis episcopi; in loco qui dicitur Guoriart dimidium cum pratis secus Auduram fluvium; apud Sanctum Priscum molendinum, prata quae de beneficio Beatae Mariae apud Ataias habetis, terram quam jure proprietatis tenetis apud villam Soors. Praeterea census domorum, terrarum, vinearum, et decimas segelum et vinearum, quae tam in Carnotensi civitate quam suburbio vestri juris existunt. Obeunte vero te, dilecte fili Guarine abbas, nullus ibi qualibet subreptione, astutia, vel violentia praeponatur, nisi quem fratres secundum Dei timorem et B. Augustini Regulam providerint eligendum. Electus autem communi capitulo Beatae Mariae repraesentetur, ab episcopo Carnotensi abbatiam et benedictionis gratiam suscepturus; qui nimirum in ecclesia Beatae Mariae sicut et alii canonici suam faciet septimanam. Decernimus ergo, etc. Amen, amen, amen.
Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Ferentini, per manum Bosonis sanctae Romanae Ecclesiae scriptoris, XVI Kal. Aprilis, indictione XIV, Incarnationis Domini 1150, pontificatus vero domni Eugenii papae III anno septimo.
CDXXXVIII. Bulla pro Theobaldo abbate Sancti Carauni. (Anno 1151, Mart. 20.)[ Gall. Christ., nov. VIII, Instr., 334.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis THEOBALDO abbati S. Carauni, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, canonicam vitam professis, in perpetuum.
Quoniam sine observantia sacrae religionis, nec ecclesiastici corporis membra in charitatis unione consistunt, nec gratus Deo famulatus impenditur, religiosis locis instituendis et institutis conservandis omnimodam diligentiam adhibere nos convenit, et ne a pravis hominibus ausu temerario conquassetur, apostolicae auctoritatis privilegio communire. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Imprimis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum Dei timorem et beati Augustini Regulam per studium et providentiam venerabilis fratris nostri Gosleni Carnotensis episcopi in eodem loco, auctore Domino, constitutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Integros redditus praebendarum et praepositurae quas in ecclesia vestra canonici saeculares temporibus praefati fratris nostri Gosleni et praedecessoris ejus bonae memoriae Gaufridi Carnotensium episcoporum juste tenuisse noscuntur, ab eodem fratre nostro Gosleno usibus et necessitatibus vestris rationabili providentia deputatis, et ecclesiam de Dordan cum appendiciis suis. Obeunte vero te, dilecte in Domino fili Theobalde, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consilio, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Augustini Regulam providerint eligendum. Electus autem Carnotensi episcopo praesentetur, abbatiam ab eo et benedictionis gratiam recepturus. Adjicimus etiam ut quia tanquam noviter in religione plantatis majorum suffragium vobis est omnimodis opportunum ad consilium et auxilium Carnotensis episcopi pro succrescentibus vobis negotiis devotione debita recurratis, et ejus tanquam patris et fundatoris vestri praesidium in opportunitatibus humiliter requirentes, sine ipsius conscientia et consilio possessiones Ecclesiae nec permutare, nec vendere, nec alienare ullo modo debeatis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum, etc.
Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. ( Sequuntur plures cardinales. )
Datum Ferentini, per manum Bosonis sanctae Romanae Ecclesiae scriptoris, XIII Kalendas Aprilis, indictione XIV, Incarnationis Domini anno 1150, pontificatus vero D. Eugenii papae III anno septimo.
CDXXXIX. Confirmatio privilegiorum ab Innocentio papa II Rotensi monasterio Ord. S. Benedicti concessorum. (Anno 1151, Mart. 30.)[HUND., Metropol. Salisb., III, 268.]
- EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis LOTHARIO Rotensis monasterii abbati ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Quoties illud a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et felicis memoriae papae Innocentii praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, Rotense monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti patrocinio communimus; imprimis siquidem statuentes, ut Ordo monasticus, qui secundum Dei timorem et B. Benedicti Regulam in eodem loco, auctore Domino, institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus vocabulis exprimenda: Locum qui dicitur Rota, in quo ipsa abbatia sita est, cum ecclesiis, decimis, terminis et caeteris pertinentiis suis; in parochia Clemeringen triginta mansos cum parte ecclesiae Sancti Pancratii, decimis et appendiciis suis: Beusteten, Putingen, Aske, Miuvarn, cum ecclesia ejusdem loci, decimis et appendiciis suis; Volchmaristorff cum vineis et agris vinitorum; Erigelteshusen ecclesia ejusdem loci, decimis, et appendiciis suis: praedium quod appellatur Rota, adjacens Glane flumini cum ecclesia Sancti Georgii, decimis et appendiciis suis, Harde Brumciuntal; mansum apud Truhtheringen, Helpfendorf, Tontinhuscen, Warte, Veristeten, Wachreine, Durholz, Walse, Cholental, totum Bileresse cum ecclesia ejusdem loci, decimis et appendiciis suis: in Luichental, Stegen, Wisinchswanch, Criessonnowe, Gromsowe, Barne, et quidquid illustris memoriae Cono palatinus, comes ecclesiae vestrae fundator a Strichen usque Jagperch juste habuerat, pia vobis ab eo devotione concessum, praeter unam mansionem apud Wisinchwanch; apud Halle patellam salis et locum patellae; in monte qui dicitur Ritino unum mansum; in Bozen curiam et vineas; in Hartperch sex vineas et agros: Choftingen, et Ratispona, curiam juxta S. Cassianum cum atrio per circuitum et aedificiis. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas praesumat exigere. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse sancimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi excommunicati sint, nullus obsistat, salva tamen justitia matricis ecclesiae. Porro loci vestri advocatiam nullus invadere vel usurpare praesumat, nisi quem abbas et fratres secundum Domini et ipsius monasterii utilitatem elegerint. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, aut tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam praeviderint eligendum.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva dioecesanorum episcoporum canonica justitia et reverentia. Ad indicium autem perceptae hujus a sede apostolica protectionis bizantium aureum nobis nostrisque successoribus annualiter persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Gregorius presb. card. tit. Calixti ss. Ego Imarus Tusculanensis episcopus ss. Ego Otto diac. card. S. Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Nicolaus Albanus episcopus ss. Ego Guido diac. card. S. Mariae in Porticu ss. Ego Bernardus presb. card. tit. S. Clementis ss. Ego Jordanus presb. tit. S. Susannae ss. Ego Octavianus presb. card. tit. S. Ceciliae ss. Ego Cencius diac. card. S. Romanae Ecclesiae ss.
Datum Ferentini, per manum Bosonis sanctae Romanae Ecclesiae scriptoris, III Kal. Aprilis, indict. XIV, Incarnat. Dominicae anno 1151, pontificatus vero domni Eugenii papae III anno VII.