5 | [[Epistolae et privilegia (Urbanus II)/|]] |
6
[recensere]CCXLI. Urbanus II Brunonis et Lanuini (eremitarum) possessiones concessas a [Rogerio] comite et Joanne, episcopo Scyllacensi, confirmat. (Anno 1098.)[UGHELLI, Italia sacra, IX, 427.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis BRUNONI et LANUINI, salutem et apostolicam benedictionem.
Quia igitur nostri officii interest servorum Dei quieti et commodis, prout in Domino possibile erit, providere, petitionibus vestris, filii in Christo charissimi ac reverendissimi, clementer annuimus. Per hujus igitur apostolici privilegii paginam apostolica auctoritate concedimus, et firmam et stabilem et in perpetuum permansuram confirmamus donationem terrarum quae vobis datae sunt in Squillacensi territorio, et conscriptae et determinatae, et designatae per terminos certos a dilecto nostro filio R. Comite, et Joanne confratre nostro Squillacensi episcopo concedente et confirmante. Quocirca praedicta auctoritate praecipimus, statuimus, et ea quae vobis concessa sunt, licentia interdicimus ut a die in antea neque comiti ipsi, neque alicui haeredum suorum supradictam vestram donationem et hanc nostram confirmationem violare vel dearctare liceat. Neque de his quae confirmamus aliqua re intromittat personam sine vestra voluntate, quatenus omnipotentis Dei speculationi mentibus liberis insistatis, et ad ejus faciei dulcedinem ipso praestante pervenire valeatis. Si qua vero persona aut haeres comitis ipsam violaverit, nisi ad condignam venerit satisfactionem, eum honoris vel officii sui periculo subjacere decernimus, et a Christo ac Ecclesiae corpore segregatus, atque in aeterno examine districte subjaceat ultioni sine intermissione et remedio. Conservantibus autem pie a Deo et misericordia ejus praesentibus et futuris saeculis conservetur. Amen. Si vero tam legalis comes, aut ejus haeres, addere aliquid huic voluerit donationi, sub hac nostra confirmatione ratum esse statuimus Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Rainerius card. subscripsi. Ego Joannes card. ss. Ego Alphanus Salernitanus archiepisc. ss. Ego Amatus capellanus et sacerdos ss. Ego Dis. capellanus ss. Ego Constantinus Catacensis episc. ss.
Datum Salerni mense Septembri, indict. VI, anno ab Incarnatione Dominica 1098.
CCXLII. Urbanus consecrato Gerlando episcopo fines restitutae ecclesiae Agrigentinae confirmat. (Anno 1098.)[MANSI, Concil. XX, 951.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri GERLANDO, Agrigentino episcopo, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
Omnipotentis Dei dispositione mutantur tempora, transferuntur regna; hinc est quod magni nominis nationes dirutas et depressas, viles vero atque exiguas nonnunquam legimus exaltatas; hinc est quod in quibusdam regionibus Christiani nominis potestatem paganorum feritas occupavit, in quibusdam iterum paganorum tyrannidem Christianae potentiae dignitas conculcavit. Sicut nostris temporibus gloriosissimorum principum Roberti ducis et Rogerii comitis fortitudine supremae dignationis miseratio omnem Saracenorum molestiam in Sicilia insula expugnavit, et antiquum Ecclesiae sanctae statum pro voluntatis suae beneplacito recuperavit. Unde et ipsius ineffabili misericordiae gratias agimus, et ipsius gratiam super illos egregios fratres, alterum jam defunctum, alterum ipso patrante superstitem imploramus, et ad ecclesiarum quae in eadem insula sunt, restitutionem, seu ordinationem pro nostri officii debito anhelamus. Sicut igitur annuente Deo caeterarum jam parochias disposuimus, ita et Agrigentinae dioecesis praesentis decreti auctoritate disponimus; statuimus enim, charissime frater Gerlande, quem omnipotens Dominus in ipsa Ecclesia nostra tanquam B. Petri manibus consecrare dignatus est, ut tibi deinceps tuisque legitimis successoribus episcopali jure regendum ac disponendum perpetuo maneat quidquid infra fines subscriptos continetur, videlicet a loco ubi oritur flumen subtus Corilionem usque desuper petram de Zineth, et inde tenditur per divisiones Jatinae et Cephalae, et deinde ad divisiones Biccari; inde vero usque ad flumen salsum, quod est divisio Panormi, et Thermarum, et ab ore hujus fluminis, ubi cadit in mare protenditur haec parochia juxta mare usque ad flumen Tortum; et ab hoc abinde unde oritur, tenditur ad Pyra subtus Petram Eliae, atque inde ad altum montem, qui est supra Pyra; inde autem ad flumen salsum, ubi jungitur cum flumine Petrae Eliae, et ex hoc flumine sicut ipsum descendit ad Lympiadum, qui locus dividit Agrigentum et Buteriam, atque inde per maritimam usque ad flumen de Bilichi, quod est divisio Maxariae, et adhuc tenditur, sicut hoc flumen currit usque subtus Corilionem, ubi incipit divisio, exceptis Biccaro, Corilione, et Thermis. In proprietate autem tam tui quam successorum tuorum jure Casale Cathal cum centum villanis, sicut a supradicto filio nostro comite Rogerio traditum est, conserventur. Praeterea quaecunque in posterum liberalitate principum vel oblatione fidelium eadem Ecclesia Agrigentina juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur tam tuis quam canonicorum, et clericorum omnium, ac pauperum usibus profutura. Si quae autem ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si se non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, atque a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, et in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et in loco judicii praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Datum Barii per manus Joannis, S. R. E. diaconi card., VI Id. Octobr., indict. VIII, Incarnat. Domini 1099, pontif. Urbani II PP. XI.
CCXLIII. Urbani II epistola ad fratres S. Huberti Andaginensis. (Anno 1098.)[MARTENE, amplissima Collect., IV, 1013.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, Arduennensis monasterii B. Huberti catholicis fratribus salutem et apostolicam benedictionem.
Audivimus, et auditum non dolere non possumus, quia Otberti pseudoepiscopi violentia venerabilis filius noster Theodericus, vester abbas, pro catholicae fidei gratia de vestro sit monasterio expulsus, et Wiredus pseudomonachus per ejusdem Otberti violentiam super capita vestra sit ingestus. Quod omnino nobis displicere sciatis. Unde vos litteris praesentibus salutantes, ut vestrae fidei constantiam conservetis hortamur, et licentiam indulgeo ut si in monasterio vestro secundum regulam beati Benedicti et apostolicam veritatem vivere non valetis, ad quodcunque religiosum volueritis monasterium secedatis, donec omnipotens Deus locum vestrum respiciat, et secundum beneplacitum suum in pristino statu reformet. Illum autem Wiredum monasterii vestri invasorem cum suis omnibus subditis, quandiu ab ipsius monasterii invasione non destiterit, a sancta Romana Ecclesia excommunicatum esse scriptis vobis praesentibus innotescimus.
CCXLIV. Urbani II epistola ad Leodienses pro Theoderico abbate. (Anno 1098.)[MARTEN., ubi supra. ] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, catholicis omnibus in clero Leodiensi et populo S. et A. B.
Dolemus pro vobis graviter, filii in Christo dilectissimi, quia jam tanto tempore vestram Ecclesiam errorum tenebrae contegunt, et a veritate sedis apostolicae alienant. Unde vos tanquam viscerum meorum filios paterna dilectione corripimus, admonentes et obsecrantes ut ad merae veritatis lumen mentium vestrarum oculos elevetis. Auferte malum ex vobis ipsis; lupum illum dico et furem, qui non ad salutem vestram per ostium introivit, sed aliunde ascendit, ut mactet et manducet et perdat. Aut igitur Ecclesiae invasorem et occupatorem, Obertum dicimus, Henrici complicem et Guiberti, ex vobis, si quo modo possibile, pellite; aut ei tanquam a sancta Romana Ecclesia alieno, et excommunicato, obedientiam vestram consortiumque vestrum subtrahite. Hoc ipsum de Wiredo pseudoabbate praecipimus, qui per ejusdem pseudoepiscopi violentiam Arduennense monasterium B. Huberti occupavit. Si quis autem deinceps eis communicare praesumpserit, donec ecclesiarum quibus incubant oppressione deserta, Deo et sedi apostolicae satisfaciant, sciant se ejusdem excommunicationis vinculo innodatos. Vobis sane et caeteris omnibus notum sit quia religioso abbati Theoderico licentiam dedimus ut a schismaticis conversos, qui ad ipsum confugerint, a vinculo excommunicationis absolvat.
Datum . . . . .
CCXLV. Urbam II rescriptum pro Casinensi monasterio. URBANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo filio ANSONI Beneventanorum domino, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum nuper a te discessimus, nosti sub quanta te affectione dimisimus: in eadem vero affectione, in eamdem benignitatem et nos tibi manere, et te nobis volumus permanere, quoniam quidem nos honorem tuum servare, et in melius augere curabimus, si et tu in beati Petri apostoli et nostra curaveris fidelitate et amore persistere. De monasterio Sanctae Sophiae quoties et ex quanto jam tempore Casinenses monachi reclamaverint, te ipsum ignorare non credimus. Nuper in Barensi concilio cum scriptis et monimentis ecclesiae suae justitiam suam astruere parati fuissent, abbas Sanctae Sophiae occasione tui causae actionem fugit. Cum Beneventum etiam venissemus in ipsa beatae Sophiae domo, fratres ipsi quantum questi fuerint audisti. Quid nos tibi de eadem causa dixerimus meministi, tunc nobis pro voluntatis tuae placito respondisti. Nos autem diutius pati nolumus ut Casinense monasterium de his quae ad ipsum pertinere videntur, injuriam diutius patiatur. Locus enim ipse per Dei gratiam beati Benedicti meritis non tantum nobis, qui prope sumus, sed universae etiam Italiae opportunus et necessarius est, multumque nos deceret ut, si possibile esset, locum ipsum de nostris etiam dicaremus, nedum sua, favente justitia, non recipiat. Tibi igitur, tanquam charissimo et fideli nostro mandamus ut venerabili fratri nostro Casinensi abbati et ejus fratribus de Sanctae Sophiae monasterio vice nostra justitiam facias. Quod si ante te quasi saecularem potestatem causam agere excusaverint, tu eos ad praesentiam nostram venire compelle. Quo autem termino ante nos pro causa hac convenire debeant, nobis ante significa, ut et nos Casinensi abbati significemus. Porro quidquid nos exinde statuerimus, tuum erit, his etiam renitentibus, adimplere; alioquin auctoritatis nostrae injuriam diutius pati nequibimus, quin adversus contumaces quod officii nostri est impleamus, et Casinensi abbati quae sua sunt restituamus, quem, in quantum videtur, plenam habere justitiam credimus.
Data Ciperani tertio Nonas Novembris.
CCXLVI. Bulla Urbani II papae pro monasterio Sancti Cucuphatis. (Anno 1098.)[MARCA, Marca Hispanica, Append., p. 1203.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BERENGARIO, abbati monasterii Sancti Cucuphatis quod Octoviense dicitur, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia ergo dilectio tua ad sedis apostolicae portum confugiens ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi tuae clementer annuimus. Beati siquidem Cucuphatis venerabile monasterium, cui disponente Domino in abbatem praeesse dignosceris, nos juxta venerabilium praedecessorum nostrorum exemplar sub apostolicae sedis protectione specialiter in perpetuum manere sancimus, et tam ipsum quam universa ad ipsum pertinentia tibi tuisque legitimis successoribus possidenda, regenda ac disponenda firmamus, alodium scilicet quod in monasterii ipsius ambitu circumsitum est cum ecclesia Sancti Petri et Sancti Severi, cum omnibus finibus pertinentiisque suis, sicut in praedecessorum nostrorum privilegiis continetur, monasterium Sanctae Caeciliae de Monte-Serrato cum terminis et possessionibus et pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Laurentii cum ecclesia Sancti Stephani et castellari cum terminis, adjacentiis, possessionibus pertinentiisque suis; ecclesiam Sancti Pauli extra muros Barcinonae cum alodio quod ibi obtulit Girbertus et uxor ejus, cum omnibus quae modo possidet, et inantea acquisierit; ecclesiam Sanctae Mariae de Fonte-Rubea cum alodio quod tibi obtulit Geraldus Mironis; ecclesiam Sancti Petri de Clariano, ecclesiam Sancti Vincentii de Aqua-Obba, ecclesiam Sanctae Mariae et Sancti Stephani de Palatio; ecclesiam Sancti Cucuphatis de Rifano, ecclesiam Sancti Stephani de Rivipullo, ecclesiam Sancti Asiscli de Villa Auziri, ecclesiam Sancti Martini et Sancti Romani de Monte-Gato, ecclesiam Sancti Felicis de Castellario, ecclesiam Sancti Sebastiani de Monte-Majore cum ipso monte, ecclesiam Sanctae Mariae de Toldelo, ecclesiam Sancti Felicis de Villa de Milanos, ecclesiam Sanctae Mariae et Sancti Petri quod castrum Felix dicitur, ecclesiam Sanctae Mariae et Sancti Joannis quod Monasteriolum vocant, ecclesiam Sanctae Crucis et Sancti Sylvestri de Vallerana, ecclesiam Sancti Cucuphatis de Moia, et aliam ecclesiam Sancti Cucuphatis de Garriga, ecclesiam Sancti Benedicti de Spiselis, ecclesiam Sancti Stephani de Castelleto, ecclesiam Sancti Juliani de Sancta Oliva cum castello, ecclesiam Sancti Salvatoris Bactensis cum possessionibus et pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Petri et Sanctae Crucis de Mosquefa, ecclesiam Sanctae Mariae de Capelades, ecclesiam Sancti Felicis de Castro Odilione, ecclesiam Sanctae Mariae de Castello de Clariana cum ipso castello, ecclesiam Sanctae Mariae de Aqualata, ecclesiam Sancti Petri de Viri, castellum Sancti Vincentii cum ipsa ecclesia, castellum de Albiniana cum ecclesia sua, ecclesias Sancti Sepulchri et Sanctae Mariae de Amposta cum universis possessionibus et pertinentiis eorum, ecclesias Sancti Martini et Sancti Felicis, et Sancti Genesii quae sunt ad ipsam curtem de Faio, ecclesiam Sancti Genesii et Sanctae Eulaliae quam vocant Tapioles, alodium quod est intra muros civitatis Barcinonae, scilicet cum domibus, curtibus, hortis et hortalibus, vel quantum infra territorium praedictae civitatis praefatum monasterium habere videtur, alodium quod est infra terminos de castro Fonte rubea, et de Monte-Acuto, et de Piniana, et de Carolo, et de castro Virli, alodium de Olorda cum ipsa turre, et alodium quod est in duodecimo sive in Misano, alodium quod habet infra terminum de Terratia et de Castellaro, et in Arraona et in Barbarano et de palatio Ausit, et de palatio Palatano, et in villa de Mogodo et de Moleto, et in palatio de Aries, et in Lisiano superiore et inferiore, et in parochia de Parietes, et de Gallegos, et Plegarnanis et de Petiaco, quod dicunt bellum ditinum, et de Bitilona, et de Palumbare et de Otto et de Rivopullo et de Valle de Ariolfo, et de Grannularios, et de Lerona, et de Moserata, et de Samatus et de Canovas et de Corrone superiore et subteriore, alodium de Turres Beses, cum alio quod Nelma femina ibi obtulit, alodium de Ausona, alodium de Storria, et omnia alodia quae habet et habere debet in praedicto comitatu Barcinonensi, Gerundensi, Ausonensi, et in comitatu Minorisa, cum universis terminis suis; ecclesiam Sancti Quirici cum decimis et primitiis et oblationibus suis. Decimas quoque quas de his sive de aliis locis ante triginta annos monasterium vestrum praedecessorum nostrorum concessione possedit, nos in perpetum vestris usibus omnino quietas et integras conservari censemus. Praeterea per praesentis privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut quaecunque bona sive possessiones in praesenti coenobium vestrum juste possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste ac canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneat.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel oblatas retinere, vel juste datas suis usibus vindicare, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Sepulturam quoque ejusdem loci liberam omnino esse decernimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Obeunte te nunc ejus loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ubi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint. Electus autem a dioecesano episcopo consecretur, siquidem gratiam et communionem apostolicae sedis habuerit, et gratis ac sine pravitate id exhibere voluerit. Alioquin ad Romanum pontificem recurrat, aut ab alio quem maluerit catholico antistite consecretur. Idem et de ordinationibus fratrum, de chrismate, de altarium sive basilicarum consecratione statuimus. Ad indicium autem praestitae a Romana Ecclesia libertatis pro ecclesia Sancti Pauli, morabatinum unum quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si se non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant.
Scriptum per manus Gerardi notarii regionarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, anno Dominicae Incarnationis millesimo nonagesimo octavo, indictione septima, mensis Decembris die primo.
CCXLVII. Urbani II bulla pro Casinensi monasterio. (Anno 1098.)[MABILL., Annal. Bened., V, 665.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Casinensis coenobii monachis, salutem et apostolicam benedictionem.
Ex officii nostri debito et auctoritate compellimur Ecclesiarum saluti et paci, prout Dominus scire et posse dederit, providere, vestri praecipue monasterii, quod sanctae nostrae sedis apostolicae semper familiarius ac devotius adhaesit, et in omni persecutionis opportunitate promptius ac benignius ad fuit. Ideoque opportunum duximus, secundum petitionem venerabilis fratris nostri Oderisii abbatis vestri, nostris in posterum litteris adnotare qualiter Cinglensis cellae causa, unde vestrum coenobium diutius inquietatum est, nuper in nostra sit audientia nostro judicio diffinita. Quod enim dilectio vestra plenius novit, saepe de eodem negotio in Romana Ecclesia, inter synodales actus, ante praedecessores nostros quaestio acta est a sanctae memoriae Desiderio ( Victore III papa ), apostolicae sedis presbytero cardinali et monasterii Casinensis abbate, qui postmodum divinae dignationis gratia ad summi pontificatus apicem pervenit, sed exiguo tempore supervixit. Nostro etiam tempore in synodalibus gestis a confratre vestro, quem superius nominavimus, Oderisio, sanctae nostrae Ecclesiae presbytero cardinali, de causa ipsa coram nostra est praesentia saepius proclamatum. Accidit autem ut Robertus comes ad beati Benedicti devotionem promptius conversus, locum ipsum ad vestri monasterii jus pertinere cognosceret, qui mox eumdem locum in manum praefati fratris nostri Oderisii reddidit: eo siquidem tempore abbatissa, quae in cellam violenter ingressa fuerat, pro ejusdem comitis timore discesserat. Coepit inter haec illa nostrae auctoritatis aures, dum in urbe essemus, crebris clamoribus appellare, unde nos ex latere nostro viros strenuos usque Capuam destinavimus, qui diligenter causam utramque cognoscerent et pacifice definirent; quo tunc quidem quibusdam occasionibus ad effectum pervenire non potuit. Post aliquantum pro causis ecclesiasticis Urbem egressi, cum eamdem causam diligentius in utriusque partis praesentia tractaremus, cognovimus praefatum venerabilem fratrem nostrum Oderisium abbatem vestrum, non malitiae intentione, sed justitiae respectu locum illum, tanquam sui juris, de quo saepius proclamaverat, recepisse. Enimvero et pontificalibus decretis, et regalibus instrumentis, et terrae principum scriptis, et loci fundatoris chirographo cellam ipsam ad vestrum ostendebatur monasterium pertinere. Quia tamen sine judicio praecedente receperat, aequum nobis visum est ut abbatissa, quae se quaerebatur exspoliata, reinvestiretur; post reversionem vero nostram, in utramque partem legitimum judicium ageretur. In iis diebus, largiente Domino, plenarium in Barensi urbe concilium celebrare disponebamus. Post menses igitur sex abbatissam illam et litteris et nostri oris invitatione vocavimus; venire quidem renuit, sed nuntium destinavit: cum autem minus plenas, nec satis rationabiles causas de illius absentia coram concilio reddidisset, nos, ne quod illa gravamine pati quereretur, ejusdem causae actionem usque ad nostrum reditum duximus differendam. Porro Beneventum venientes, iterum nostras ad illam litteras destinavimus, diem et locum quo causa ventilanda fuerit, designantes. Cum autem nec tunc venisset, ad locum alium eam tertio vocavimus. Venit illa, sed causam aggredi recusavit, asserens se nequaquam omnia Cinglensis cellae munimenta et litteras recepisse; ad quod fratrum nostrorum quidam sacramentis asserere parati fuerant, se nec plures, nec alias in loco eodem chartas, quam quas reddiderant, invenisse. Illa secreto nonnullis fratrum qui nobiscum erant munimenta sua prodidit, nobis autem ostendere detrectavit. Cumque judiciario ordine causam nec vellet agere nec valeret, nos eam ut ad abbatis et fratrum vestrorum concordiam satageret, commonuimus, nec monita suscepit, et judicium penitus subterfugit. Iterum coenobii vestri munimina vidimus; iterum pontificum Romanorum privilegia et imperatorum scripta perspeximus; iterum fundatoris loci chirographum, et Beneventani principis, qui tunc temporis fuerat, concessionem audivimus: quibus omnibus instructi et prius sumus, Cinglensem cellam ab ipso fundationis exordio ad Casinense coenobium pertinuisse, et per Casinensis abbatis voluntatem sanctimonialium ibi congregationem fuisse dispositam. Sic post multas tandem dilationes, negotii veritate perspecta, communicato cum fratribus nostris episcopis, seu Romanae Ecclesiae cardinalibus, judicibusque consilio, venerabili fratri Oderisio abbati vestro Cinglense monasterium ex integro restituimus; ita tamen ut de loco ipso sanctimoniales minime expellantur, sed semper illic puellarum Dei congregatio conversetur, tanto, ut speramus, religiosius, quanto sanctiori patrono monasterioque commissae sunt, salva in omnibus sedis apostolicae reverentia. Quam scilicet restitutionem litteris praesentibus ratam et inviolatam perpetuo manere censemus, dico decernimus. Si quis autem post haec, hujusce actionis tenore cognito, constitutioni nostrae temere obviare tentaverit, apostolicae indignationis ultione plectetur; qui vero conservator exstiterit, divinae benedictionis gratia perfruatur.
Scriptum per manum Petri scriniarii nostri sacri palatii, indictione septima, mensis Decembris die VII.
Datum Romae apud Beatum Petrum per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, sexto Idus Decembris, indictione septima, anno Dominicae Incarnationis 1098, pontificatus autem domini Urbani II papae XI.
CCXLVIII. Urbani II epistola ad Manassem Remensem archiepiscopum. (Anno 1098.)[BALUZ., Miscell. edit. Luc., II, 144.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo fratri et coepiscopo MANASSE, Remensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Quamvis clericorum Noviomensium litteras de Tornacensis Ecclesiae conjunctione falsas ex parte non ambigamus (non enim in vita tantum venerabilis fratris nostri Rabbodi unitatem ipsarum Ecclesiarum sanxeramus, et authentica tantum Novio mensium privilegia rata manere decreveramus), nil tamen ad praesens super hac re vel mutandum vel stabiliendum duximus. Fratrem autem Baldricum, quem ad nos misistis, Noviomensem electum nos tuae fraternitati remittimus. Tu ipsi et Ecclesiae in qua electus est secundum Deum atque salutem tuae et ipsius animae providere debita sollicitudine procurato. Vale
CCXLIX. Bulla pro abbate Majoris Monasterii Turonensis. (Circa an. 1098.)[BALUZ., Miscell. edit. Luc., II, 181.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili filio BERNARDO Majoris Monasterii abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Sic apud bonos viros est servanda humilitas, ut veritatis ac justitiae non deseratur auctoritas. Ita ergo humilitatem tuam suscipimus ut veritatem ac justitiam teneamus. Te siquidem per omnipotentis Dei gratiam catholicum ac vere religiosum habemus. Si quid vero in ordinationis tuae primordiis vel per ordinantis culpam vel per tuam negligentiam deliquisti, nos tibi, beati Martini meritis confidentes, beati Petri vice et auctoritate dimittimus. Hanc autem tibi poenitentiam indicimus ut de caetero commissorum fratrum saluti vigilantius ac ferventius instare non desinas. In hac siquidem parte omnibus adversus te oblocutionis vocem auferimus et perpetuum silentium imperamus. Universis autem vestri coenobii fratribus praesentium litterarum auctoritate praecipimus ut devotione plenissima debitam tibi reverentiam obedientiamque persolvant, quatenus annuente Deo et ipsi de tuae sollicitudinis gratia et tu de ipsorum obedientia pariter gaudere possitis.
CCL. Urbani II epistola ad episcopum Magdeburgensem.--Ne vacillet, sed rectae causae insistat, hortatur. (Intra an. 1098-1099).[MANSI, Concil. XX, 711]. URBANUS episcopus, servus servorum Dei, N., Magdeburgensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Indolis tuae, dilecte in Christo frater, strenuitatem miramur, imo aliquantulum circa pietatis viscera timemus, ne incurrentis erroris persuasio infra praecordia jamdudum tibi pullulasset, quod absit; quandoquidem per utriusque sexus fideles religiosos veraciter tibi exoptatos aliquoties nostras direximus litteras tuae, ut speramus, fidelitati, nullumque, aut prorsus raro, uti talem ac tam strenuum, decet virum, nobis dedisti responsum. Cave ergo, cave interim, quaeso, ne collum tuum Pharaoni subdatur quo decidente veteri controversia, quae, peccatis nostris exigentibus, magno temporis spatio Ecclesiam Dei per diversa orbis climata, pene per interiores medullas fatigavit; salvo tamen paucorum interiore homine, Baal paulatim confusus est et mundo absordet donorum episcopi sancti fraudulentus mercator. Tu ergo qui, ut a Deo, ita et ab hominibus culmen accepisti, quod magistro apostolorum, cujus vicem adeptus es, suisque successoribus spopondisti. Quod si perseverare valeas salvus eris. Nemo enim mittens manum suam in aratrum, si retro prospiciat, faciens injustum sulcum, aptus est regno Dei; et qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. Sunt autem alia non modulo chartulae commendanda, quae Deo disponente praesens legatus verbis auri secrete intimabit, quae precamur honeste remittas quantocius poteris. Gloriosus Deus mentem tuam atque provideat tuos actus.
CCLI. Urbanus II Hartmannum, abbatem Gottwicensem, « Gebehardo, Constantiensi episcopo, in apostolica legatione adjutorem constituit. » (Intra an. 1088-1099.)[Vide Acta sanctorum, Aug. t. II, p. 376, in Vita Altmanni, episcopi Patav.] CCLII. Urbanus II monasterii Gottwicensis privilegia, rogante Hartmanno abbate, confirmat. (Intra an. 1088-1099.)[Vide Acta sanctorum ubi supra.] CCLIII. Privilegium immunitatis Schafhusano in Hirsaugia monasterio concessum. (Intra an. 1088-1099).[MANSI, Concil. XX, 706.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio Schafhusensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Cum universis sanctae Ecclesiae filiis et apostolicae sedis auctoritate ac benevolentia debitores existamus, illis tamen locis atque personis quae specialius ac familiarius Romanae adhaerent Ecclesiae, quaeque amplioris religionis gratia eminent, propensiori nos convenit charitatis studio imminere. Igitur tam tuis et tuorum fratrum, quam et religiosi comitis N. piis votis et petitionibus annuentes, Sancti Salvatoris venerabile coenobium, ab N. quondam comite apud villam H. sub honore omnium sanctorum aedificatum, et beato Petro oblatum, in jus perpetuum et tutelam recipimus apostolicae sedis, sicut a piae memoriae praedecessore nostro Gregorio VII constat fuisse susceptum. Quidquid etiam immunitatis idem pontifex loco ipsi contulit, nos quoque concedimus, et praesenti decreto corroboramus. Apostolica itaque auctoritate statuimus ut universa quae praefati comites vel alii quilibet fideles coenobio vestro de suis facultatibus contulerint, quaeque hodie posset, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus et illibata permaneant. De cellis autem Beatae Agnetis et Beatae Mariae in villa N. nominatim interdicimus, ne quis occasione qualibet eas audeat a praefati monasterii proprietate subtrahere vel alienare, sed in eo ordine semper maneant; quo a te, charissime fili N., institutae sunt, nec tibi nec successorum tuorum alicui liceat eas distrahere, vel earum bona temere aut violenter minuere vel auferre. Si quis vero hactenus eorum quidquam abstulit, donec restituat, ab omnipotentis Dei gratia alienus existat. Praeterea mansuro in perpetuum decreto sancimus, ut nulli omnino viventium liceat in vestro monasterio aliquid proprietatis, conditionis, haereditarii juris, advocatiae, investiturae aut cujuslibet potestatis, quae libertati et quieti fratrum noceat, vindicare. Abbas sane cum fratribus advocatum sibi, quem utiliorem providerint, instituat. Qui si postmodum monasterio inutilis fuerit, remoto eo alium praeficiant. Sepulturam ejusdem loci liberam omnino esse decrevimus, ut eorum qui ibi sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Si quas vero decimas pertinentes ecclesiis, quas habetis et habebitis, a laicis recuperare, annuente Domino, potueritis, vestris usibus perpetuo mancipandas absque omnium episcoporum contradictione censemus, salva episcopali reverentia. Laicos seu clericos saeculares ad conversionem suscipere, nullius episcopi vel praepositi contradictio vos inhibeat. Ad hoc adjicimus ut nulli episcoporum facultas sit sine Romani pontificis licentia loca vestra vel monachos interdictioni, vel excommunicationi subjicere. Nulli praeterea homini liceat saepefatum monasterium temere perturbare, vel ejus possessiones, seu res caeteras auferre, ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, quatenus illic Deo servientes fratres ab omni potestate liberi Romanae liberalitatis gratia potiantur, et a saecularibus tumultibus alieni, omnipotentis Dei speculationi licentius vacare praevaleant. Obeunte te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum beati Benedicti regulam elegerint. Consecrationes altarium basilicarum, ordines clericorum, chrisma, et caetera ad episcopale officium pertinentia ab episcopo Constantiensi, in cujus estis dioecesi, accipiatis, si tamen catholicus est, et gratiam et communionem apostolicae sedis habuerit. Alias vero liceat vobis catholicum, quem volueritis, adire antistitem, et ab eo consecrationis sacramenta suscipere, vel ad sedem apostolicam recurrere: qui apostolica fultus auctoritate, quae postulantur indulgeat. Ad indicium autem perceptae a Romana Ecclesia libertatis auri unciam quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Si qua sane deinceps ecclesiastica saecularisve persona, hujus privilegii paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisve sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, atque a sanctissimo corpore et sanguine Dei ac redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, et in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant.
CCLIV. Urbani II epistola ad Rodulphum comitem.--Pro immunitate ecclesiastica. (Intra an. 1088-1099.)[MANSI, Concil. XX, 659.] Nosse te volumus quia nulli saecularium domino potestatem in clericos habere licet; sed omnes clerici episcopo soli esse debent subjecti. Quicunque vero aliter praesumpserit, canonicae procul dubio sententiae subjacebit.
CCLV. Urbani II epistola ad Hugonem Lugdunensem archiepiscopum. (Intra an. 1088-1099.)[MANSI, Concil. XX, 677.] URBANUS II HUGONI Lugdunensi archiepiscopo.
Lugdunensis paroeciae clericos, quos contra statuta canonum et ab alterius paroeciae episcopis ordinatos litterarum tuarum significatione monstrasti, cum graduum suorum honore recipere religionis tuae prudentia poterit, si eos alias canonice et sine gravitate aliqua ordinatos constiterit, si tamen eorum vitam probabilem id indulgentiae prospexeris promereri. Legimus quippe sanctum Epiphanium episcopum ex dioecesi sancti Joannis Chrysostomi quosdam clericos ordinasse, quod sanctus vir omnino non fecisset, si eis detrimentum ferre perpendisset. Quos igitur recipiendos moderatio tua arbitrata fuerit, injuncta satisfactionis gratia propter Ecclesiam quam offenderunt congrua poenitentia miserationis intuitu in suo quemque honore recipias, salva in omnibus sanctorum canonum disciplina.
CCLVI. Urbani II epistola ad Ebredunensem, Vapincensem et Diensem episcopos.--Antequam reconcilientur, fidelitatem excommunicatis nullus servare cogitur. (Fragm.--Intra an. 1088-1099.)[GRATIAN., Decret., C. XV, qu. 6, c. 5.] Juratos milites Hugoni comiti, ne ipsi, quandiu excommunicatus est, serviant, prohibeto. Qui si sacramenta praetenderint, moneantur oportere Deo magis servire quam hominibus. Fidelitatem enim quam Christiano principi jurarunt, Deo ejusque sanctis adversanti, et eorum praecepta calcanti, nulla cohibentur auctoritate persolvere.
CCLVII. Urbani II epistola ad Hugonem, episcopum Gratianopolitanum.--Extraordinaria pollutio in naturalibus non impedit matrimonium. (Fragm.--Intra an. 1088-1099.)[GRATIAN., Decret., C. XXXV, qu. 2, c. 11.] Extraordinaria pollutio non nisi in naturalibus admissa, vel saepius reiterata, citra maritalem affectum, si praebitis sacramentis ita esse constiterit quemadmodum nobis tuis significatum est litteris, non videtur matrimonium impedire, quamvis ipsa est criminosa et damnabilis.
CCLVIII. Urbani II papae epistola ad Hugonem Cluniacensem abbatem.--S. Bertini monasterium ei juxta consuetudines Cluniacenses informandum concedit. (Intra an. 1088-1099.)[D. BOUQUET, Recueil, t. XIV, p. 737.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI, Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Justis precibus ministerium nostrum deesse non debet. Idcirco Flandrensis comitissae preces, quas abbate B. Bertini suggerente mandavit, admittendas fore decrevimus. Postulavit enim ut B. Bertini monasterium tuae tuorumque successorum providentiae disponendum curandumque committeremus: quod nos, qui pro commisso officio saluti omnium providere debemus, clementer annuimus. Tuam ergo fraternitatem auctoritate praesentium litterarum commonemus, ut monasterium ipsum in tua deinceps provisione suscipias, abbatemque, si disciplinae monasticae inconveniens fuerit, amovere facultas vobis libera permittatur, salvo quidem dioecesani episcopi jure, scilicet ut vobis in monasterii correctione obviare non valeat.
CCLIX. Privilegium Urbani II papae Raginero abbati monasterii S. Petri Crispiniensis Romae concessum. (Intra an. 1088-1099.)[ Gall. Christ., tom. III, Instrum., p. 26.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo filio suo RAGINERO, abbati monasterii Sancti Petri, quod est situm in villa quae vocatur Crispinium super fluvium Hon, in pago Hainau.
Tuis igitur, dilectissime in Christo fili, justis postulationibus annuentes per praesentis privilegii paginam Beati Petri monasterium, in quo beatus Christi confessor Landelinus quiescit, situm in villa quae dicitur Crispinium, super fluvium Hon, in pago Hainau, regendum ac disponendum tibi tuisque legitimis successoribus confirmamus. Adjacentem etiam villam supranominatam a Novo Fossato cum omnibus possessionibus suis in pratis, in agris cultis aut incultis, in aquis aquarumve decursibus, et silvam quae Ambligis dicitur, sicut a bonae memoriae comite Balduino et matre ejus Richilde beato Landelino reddita, et a venerabili viro Gerardo Cameracensium episcopo confirmata sunt, integra prorsus et omni exactione libera praefato Beati Petri monasterio in perpetuum possidenda manere decernimus. Praeterea apostolica auctoritate statuimus ut quaecunque hodie idem monasterium juste possidet, sive in crastinum concessione pontificum, largitione principum vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus illibata permaneant, salva Cameracensis episcopi canonica reverentia. Decernimus ergo ne ulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ei subditas possessiones auferre, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnino integra conserventur eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt usibus profutura. Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes aut vicecomes, aut judex, aut persona quaelibet magna vel parva, potens vel impotens, hujus nostri privilegii paginam sciens contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit, a Christi Ecclesiae corpore cum auctoritate potestatis apostolicae segregamus. Conservantibus autem pax a Deo et misericordia praesentibus ac futuris saeculis conservetur. Amen.
CCLX. Urbanus II « coenobium Generense in Guasconia in jus et proprietatem apostolicae sedis recipit et privilegio communit sub annuo censu II unciarum auri. » (Intra an. 1088-1099.)[Centii Camerarii Liber censualis, apud MURATORI Antiq. Ital., V, 885.] CCLXI. Urbani II papae privilegium pro monasterio Latiniacensi. (Intra an. 1088-1099.)[MABILLON et RUINART, Ouvr. posth., III, 401.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ARNULPHO Latiniacensi abbati ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter elucescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur electio tua ad sedis apostolicae portum confugiens, ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi clementer annuimus, et beati Petri Latiniacense monasterium, cui Deo auctore praesides, et tam ei adjacentem villam quam caetera omnia ad ipsum pertinentia sub tutelam apostolicae sedis excipimus. Per praesentis ergo privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut tam praefata Latiniacensis villa quam caetera omnia quae vestrum hodie monasterium possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eumdem locum temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere. minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salvo scilicet Parisiensis Ecclesiae jure canonico, ita tamen quod neque ejusdem Ecclesiae episcopo, neque archidiacono liceat temerariae excommunicationis vel exsecutionis aut consuetudinis gravamen aliquod fratribus irrogare. Obeunte te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi quibusvis subreptionibus astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, seu secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint. Electus vero, a Parisiensi episcopo consecretur. Ad judicium autem perceptae a Romana Ecclesia libertatis auri unciam quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Vos igitur, fili in Christo dilecti, Dei timorem et amorem in cordibus habere satagite, ut quanto a saecularibus tumultibus liberiores estis, tanto amplius placare Deo totius mentis et animae virtutibus anheletis. Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, aut dux, comes, vicecomes, judex, aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona, hanc nostrae auctoritatis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
CCLXII. Urbani II epistola ad Rotgerium Suessionensem episcopum.--Ut in parochianis ecclesiis canonici regulares ordinentur. (Intra an. 1088-1099.)[MANSI, concil. XX, 677.] URBANUS papa ROTGERIO Suessionensi abbati.
Justis votis assensum praebere, justisque postulationibus aures accommodare nos convenit, qui, licet indigni, justitiae custodes atque praecones in excelsa apostolorum principum Petri et Pauli specula positi Domino disponente videmur existere. Ut igitur propositi vestri ordinem secundum beati Augustini regulam commissi tibi fratres tranquille valeant absque saecularium tumultuum perturbationibus annuente Domino custodire, postulationi tuae libenter annuimus, et praesentium litterarum auctoritate concedimus, ut in parochianis ecclesiis quae ad vestrum monasterium pertinent, regulares vobis liceat claustri vestri clericos [canonicos] ordinare, qui et ecclesiis ipsis religiose serviant, et adjacentis populi parochiam secundum timorem Dei, salvo episcopi jure dubito, sollicite procurare non negligant, quatenus omnia quae domus Dei sunt a sapientibus et sapienter administrentur.
Data II Idus Julii.
CCLXIII. Urbani papae epistola ad Bernardum archiepiscopum Toletanum. (Intra an. 1088-1099.)[MANSI, Concil. XX, 701.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri et coepiscopo BERNARDO Toletano salutem et apostolicam benedictionem.
Litterarum praesentium lator ad nos veniens ab exorcista usque ad sacerdotium nullum ordinem se accepisse confessus est. Quod audientes plurimum mirati sumus. Et quia ejus persona nobis ignota sine litteris et sine ullis indiciis nostro se praesentavit conspectui, eum strenuitati tuae remisimus, praecipientes ut causam ejus diligenter inquiras; et si quod refert verum esse constiterit, a sacerdotio male et inordinate accepto, indicta quam dignam duxeris poenitentia, per annum cessare jubebis. Anno vero transacto, si ejus vita et conversatio talis visa fuerit et alia non impediunt ut honore digna sit tanto, omnes ordines quos non accepit cum ipso pariter presbyteratu, siquidem presbyteratum gratis assumpserit, illi restituas.
CCLXIV. Bulla Urbani II papae ad Petrum episcopum Jaccensem. (Intra an. 1088-1099.)[MARTINEZ, Historia de la fundacion y antiguedades de San Juan de la Peña. Çaragoça, 1620, in-fol., p. 235.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri PETRO Jaccensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum monasticae religionis in religioso claustro rudimenta susceperis, miramur plurimum quod ejusdem religionis viros plurimum adverseris. Queritur enim venerabilis filius noster abbas Sancti Joannis in Pinna quod ipsius loci coemeterium vehementer impugnes, et ab eo viros retrahas saeculares; quod quam prave facias, etiam saecularibus potes legibus informari, quae sanctis coenobiis consonantes, extremas deficientium voluntates ratas haberi constituunt. Dixerit etiam devotos monasterio viros, prava illinc suasione, retrahere, de quibus magnopere metuendum est, ne secundum Apostoli dictum damnationem incurrant, quia primam fidem irritam fecerunt. Tuam igitur dilectionem litteris praesentibus admonemus atque praecipimus, ne ulterius quorumlibet suasione, locum illum, qui sub beati Petri jure specialiter continetur, hujusmodi vexationibus defatiges; nec a conversione devotos, nec a coemeterio mortuos ulterius retrahi patiaris. Super detrimento etiam, quod per hujusmodi occasiones monasterio illatum est, aut justitiam integram, aut convenientem concordiam, supradicto abbati praecipimus exhiberi. Illi vero qui contra votum suum a monasterio recesserunt, redire omnino ad monasterium, et votum suum adimplere cogantur.
Datum, etc.
CCLXV. Urbani II papae privilegium pro Ecclesia Jaccensi. (Intra an. 1088-1099.)[AYNSA, Fundacion, excelencias, grandezas y cosas memorables de Huesca, p. 539.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, PETRO, Oscitano episcopo, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.
Misericordiae mater et justitiae custos sedes Romana a Domino Jesu Christo, qui beatis apostolis Petro et Paulo ligandi atque solvendi potestatem concessit, observare justitiam et misericordiam impendere didicit. Sequentes igitur constitutionis paginam praedecessoris nostri PP. Gregorii VII, de terminis Oscen. episcopatus et Jaccen. quos ipse jure antiquitatis summae et precibus gloriosi regis Ranimiri filio ejus et nostro charissimo Garsiae episcopo Oscen. et Jaccen. in parte orientali concessit; sicut Cinca Fluvius a Pirannis montibus descendens, per montana et plana discurrit, usque ad vallem Lupariam, infra quos terminos etiam ecclesias de Belsa, et de Gestan, et de Alquezar, et de Barbastro eidem antecessori tuo, o Petre, episcopo Oscen. privilegii assertione confirmavit: et nos quoque pari spiritu eosdem terminos cum praedictis ecclesiis et terminis earum, et canonicis tuis praesenti auctoritate corroboramus, et omnes alias Ecclesias, quae hac in die sunt inter duo flumina Alcanatre videlicet, et Cinca, vel in posterum Deo miserante in praescripto termino aedificabuntur: ut scilicet deinceps querela, quam archidiaconi tui Luppo Fortunionis et Luppo Eneconis fecerunt nobis pro ecclesiis, quas de sedis tuae parochia condignis postulationibus Sanctii Regis, quia terram cum gladio acquisierat, capellae suae Montis-Aragonis concesseramus, in posterum omnino sopiretur: et Ecclesiae tuae pro eo quod praedecessor tuus Garsias episcopus contra censuram privilegii Romani, de Ecclesia jam praenominata, videlicet de Alquezar, per violentiam fuerat expulsus, per nostram manum illas ecclesias cum suis pertinentiis libere, et sine inquietatione quorumlibet posterorum in pace bona postmodum obtineat. In parte etiam septentrionali eodem tenore, quo per ejusdem regis Ranimiri similiter instantiam, cum supra positis assignatis terminis videlicet, et usque ad locum qui vulgo dicitur Planamayor inclusa tota terra Pintana, et valle Orsella, cum ecclesiis suppositorum castellorum de Us scilicet, et de Sos, et de Lusia, et de Bel, et de Aguero, et de Moriello: et nos . . . . . eosdem Oscen. et Jaccen. Ecclesiae in perpetuum concedimus, dignum judicantes ut tam ista quam alia omnia quae praefatus rex die qua canonica in Jacca fuit constituta episcopo et canonicis in praesentia novem pontificum, ad ordinis sustentationem libere donavit, scilicet Liertiae villam, et Sesave, et locum qui dicitur septem fontes, cum omnibus eorum pertinentiis, cultis et incultis et cum decimis omnium redituum regalium, et eorum qui quibuscunque ex causis regibus unquam persolventur in Jacca, et circumquaque per totam Aragoniam, illibata deinceps servitio canonicorum per infinita saecula habeantur. Si qua sane in posterum ecclesiastica, saecularisve persona, hujus nostrae assertionis tenorem sciens, contra eum temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat . . . Divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Domini nostri Jesu Christi aliena fiat. Cunctis autem praefixa Ecclesiae Oscen. et Jaccen. jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, et vita aeterna.
CCLXVI. Urbanus Petronium, episcopum Legionensem, ex matre non legitima editum, ab hujus peccati vinculo absolvit. (Intra an. 1088-1099.)[GRATIAN., Decret. I, dist. 56, c. 14.] Quia simpliciter ad sedem apostolicam veniens humiliter peccatum confessus es quod pontificii tui videbatur officium impedire, videlicet, quod ex matre non legitima procreatus sis, quam vivente propria uxore pater tuus cognovisse dignoscitur; ÷ Nos, apostolicae mansuetudinis gratia admonente, a caeteris quae sacerdotium impediunt criminibus tam tui professione quam fratrum testimonio, qui tecum sunt, immunem te agnoscentes et vitam tuam religiosam audientes, ab hujus te peccati vinculo absolutum in suscepto sacerdotali officio confirmamus.
CCLXVII. Urbanus II papa committit Mathildi comitissae restitutionem ecclesiae Sancti-Floriani, faciendam ab episcopo Mantuano ad favorem monasterii Sancti Benedicti de Padolyrone. (Intra annum 1088-1099.)[MARGARINI, Bullar. Casin., II, 118.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, inclytae MATHILDI, unicae beati Petri filiae, salutem et apostolicam benedictionem.
Conquestus est filius noster coenobii Sancti Benedicti abbas super quadam ecclesia Sancti Floriani a beatae memoriae patre tuo B. in praedio ejusdem monasterii fundata, et a religione tua jam dicto coenobio postea reddita. Quam cum monasterium illud quiete tenuisset et a capellanis suis eam regi, utpote quod suum erat, sine molestia et alicujus controversia administrari fecisset facta commutatione inter Mantuanum episcopum, et monasterium, de monasteriis episcopatus, et de ecclesiis abbatiae, sicut bene novit prudentia tua, cumque postea id destructum fuisset, utrisque partibus, quod proprium erat, recipientibus, hanc solam ecclesiam, de qua fit querimonia, episcopus sibi retinuit, eamque monasterio reddere noluit. Quando etiam monasterium illud Ecclesiae Sancti Petri, cui, licet indigni, praesidemus, concessione tua traditum est; abbatis capellanus populum illius terrae regebat, baptisma celebrabat, et quidquid ad animarum curam pertinet, permissione Mantuanorum episcoporum ibi regebat. Volumus itaque et praecipimus ut monasterium nostrum, quod suum erat, quodque jure tenebat, ex integro recipiat; nullamque bonorum suorum diminutionem ullomodo de his quae tenebat patiatur. Oportet igitur ut in praesentia Regiensis episcopi, et aliorum prudentium virorum, Mantuanum episcopum conveniens eique praecipias ut ea quae monasterii fuerunt sibi restituat et alia in pace ipsum possidere permittat.
CCLXVIII. Urbani II epistola ad clerum populumque Salernitanum.--Pro immunitate ecclesiastica. (Intra an. 1088-1099.)[MANSI, Concil. X, 660.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis clero et populo Salernitano salutem et apostolicam benedictionem.
Lanzonem presbyterum, qui ecclesiam Sanctae Mariae per manum laicam invasit, expulso eo qui legitime possidebat, noveritis sententia nostra officio et beneficio interdictum. Omnes praeterea qui ecclesias vel ecclesiastica beneficia aut capellanias sine episcopi sui consensu per manum laicam obtinuerint, donec satisfaciant suo episcopo, secundum sanctorum canonum constituta, ab officio et beneficio interdicimus.
CCLXIX. Urbani II epistola ad Godinum, antistitem Uritanum.--Mandat ut sedem episcopalem, in urbem Uriam quondam translatam, Brundisio urbi reddat. (Intra an. 1088-1099.)[UGHELLI, Italia sacra, IX, 30.] URBANUS II episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri GODINO, Oritano antistiti, salutem et apostolicam benedictionem.
Quia nobis virorum veracium assertione, qui rem diligenter investigarunt, compertum est cathedram tuam, quae nunc apud Oritanum municipium habetur, apud Brundusii civitatem antiquitus exstitisse, postea civitate desolata in Oritanum municipium esse translatam, nunc, miserante Domino, Brundusii est civitas restituta, volumus et praesentis paginae auctoritate sancimus ut eadem episcopalis cathedra Brundusium referatur, eo tenore ut Goffridus egregius comes noster in Christo filius pollicitus est, etc.
CCLXX. Urbani epistola ad Vitalem presbyterum [Brixiensem].--In dignitate servanda Simoniacis misericordia potest impendi, si eos vita commendat. (Intra an. 1088-1099.)[GRATIAN. Decret., C. I, qu. 5, c. 2.] Eos qui ecclesiam emerunt, si persona talis fuerit quam vita commendet, videlicet ut in canoniis, vel monasteriis regulariter vivat, in sui honoris officio, misericorditer condescendendo, ministrare concedimus, absque tamen sanctorum canonum praejudicio.
CCLXXI. Ad eumdem.--Filii, vel filiae ante vel post compaternitatem geniti legitime conjungi possunt. (Intra an. 1088-1099.)[GRATIAN. Decret., C. XXX, qu. 3, c. 4.] Super quibus consulit nos tua dilectio, hoc videtur nobis ex sententia respondendum; ut et baptismus sit, si instante necessitate femina puerum in nomine Trinitatis baptizaverit, et quod spiritualium parentum filii, vel filiae, ante, vel post compaternitatem geniti possunt legitime conjungi, praeter illam personam per quam compatres sunt effecti.
CCLXXII. Ad eumdem.--Uxor simul cum viro filium alicujus in baptismate non suscipiat. (Intra an. 1088-1099.)[GRATIAN. Decret., C. XXX, qu. 4, c. 6.] Quod autem uxor cum marito in baptismate simul non debeat suscipere puerum, nulla auctoritate reperitur prohibitum. Sed ut puritas spiritualis paternitatis ab omni labe et infamia conservetur immunis, dignum esse decernimus ut utrique insimul ad hoc aspirare minime praesumant. Quia vero piaculare flagitium commisit, qui duabus commatribus velut duabus sororibus nupsit, magna juxta modum culpae poenitentia sibi debet injungi.
CCLXXIII. Ad Lucium, praepositum Sancti Juventii.--De valore baptismi aliorumque sacramentorum a criminosis sacerdotibus collatorum. (Intra an. 1088-1099.)[MANSI, Concil. XX, 660.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LUCIO, praeposito ecclesiae Sancti Juventii apud Ticinum, salutem et apostolicam benedictionem.
Salvator praedixit in Evangelio circa finem saeculi pseudochristos et pseudoprophetas surgere, et multos seducere, et fideles suos in mundo multas habituros pressuras; sed tamen portas inferi adversus Ecclesiam non praevalituras. Proin quia, ut ait Apostolus (I Cor. XI), oportet haereses esse, ut qui probati sunt manifesti fiant, oportet nos cum propheta ex adverso ascendere, et murum opponere pro domo Israel, et cum eodem apostolo per multas tribulationes intrare in regnum Dei, unde non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Igitur quia innotuisti nobis quod tibi objicitur: Utrum vendere ecclesiasticam rem Simoniacum sit? hoc Simoniacum esse patenter colligitur ex hoc quod B. Petrus apostolus ait Simoni: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia existimasti donum Dei pecunia possideri (Act. VIII). Donum quippe Dei est Spiritus sanctus, et donum Dei est res ipsius ecclesiae oblata. Et si bene advertis, Simon Magus, qui ficte ad fidem accessit, non Spiritum sanctum propter Spiritum sanctum, quo ipso indignus erat (quoniam ut scriptum est, Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum [Sap. I] ), sed ideo, quantum in ipso erat, emere voluit, ut ex venditione signorum quae per eumdem fiebant multiplicatam pecuniam quam obtulerat lucraretur. Nec apostolus emptionem Spiritus sancti quam bene noverat fieri non posse, sed ambitionem talis quaestus, id est avaritiam, quod est idolorum servitus, in eodem Simone exhorruit, et maledictionis jaculo perculit.
Quisquis itaque res ecclesiasticas quae Dei dona sunt, quoniam a Deo fidelibus et a fidelibus Deo donantur, quaeque ab eodem gratis accipiuntur, et ideo gratis dari debent, propter sua lucra vendit vel emit, cum eodem Simone donum Dei pecunia possideri existimat. Ideo qui easdem res non ad hoc ad quod institutae sunt, sed ad propria lucra, munere linguae, vel indebiti obsequii, vel pecunia largitur vel adipiscitur, Simoniacus est, cum principalis intentio Simonis fuerit sola pecuniae avaritia, id est idololatria, ut ait apostolus Paulus. Alioquin cur synodus Chalcedonensis sexcentorum triginta episcoporum procuratorem vel defensorem Ecclesiae, vel quemquam regulae subjectum, adeo per pecuniam ordinari prohibet, ut interventores quoque tanti sceleris anathematizet, nisi quod eosdem Simoniacos judicet? Quod si praefati milites Ecclesiae ob hujus scelus taliter percelluntur, nemo sapiens negabit non militantes Ecclesiae multo damnabilius hanc ob causam, id est venditionis vel emptionis, debere percelli.
Sed et beatus praedecessor noster Paschalis de consecratione, et de rebus quae proveniunt ex consecratione, affirmat quod quisquis alterum eorum vendit, sine quo alterum habere non potest, neutrum non venditum derelinquit. Ac per hoc eum qui rem Ecclesiae vendit vel emit Simoniacum intelligit; in nomine vero procuratoris intelligit praefata synodus quemlibet ecclesiasticarum rerum administratorem, ut ver. gr. praepositum, oeconomum, vicedominum: defensoris nomine advocatum sive castaldum, et judicem: in subjecto regulae archipresbyterum, archidiaconum, canonicum, monachum, vel quemlibet ecclesiastico mancipatum officio. Quod vero Spiritum sanctum, quantum in se est, vendat vel emat qui praeposituram vel hujusmodi vendit vel emit, audi Augustinum super Joannem: « O quot proposita fecerunt! Alterum propositum habet Carthagine Primianus, alterum habet Maximianus, alterum habet in Mauritania Rogatus, alterum habent in Numidia illi et illi quos jam nec nominare sufficimus. Circumit ergo aliquis emere columbam? unusquisque propositum suum laudat quod vendit, » etc.
Ecce venerabilis Augustinus de praepositurae distractione agens, in nomine columbae sancti Spiritus venditionem vel emptionem accipit, sicut et omnes hujus evangelici capituli tractatores. Pensandum vero est qua poena multentur qui jam Deo et Ecclesiae suae oblata vendunt vel emunt, si cum flagellis a Dei templo ejecti sunt, qui quae Deo erant offerenda vendebant vel emebant. Si de offerendorum venditoribus vel emptoribus dictum est: Vos fecistis domum Patris mei domum negotiationis, et speluncam latronum (Joan. II, 16; Marc. XI, 17), quid dicetur jam de Ecclesiae oblatorum venditoribus vel emptoribus? Et ne quis insanus objiciat merito hos Dominum tam acerbe vindicasse, quia tunc illa in Dei templo, ecclesiasticae vero res modo extra templum distrahantur, attendat super his Augustini non determinantem locum venditionis vel emptionis propositorum, sed tantum indefinite dicentem: « Circumit aliquis emere columbam? » unusquisque propositum suum laudat quod vendit, non adjiciens, in templo vel extra templum. Haec contra venditores vel emptores sacrarum rerum.
Ad hoc vero quod in epistola tua sequitur, id est: Utrum obedire tentantibus ad mortem nefas sit? et circa finem ejusdem epistolae hoc idem iterum inculcatur, illud beati Petri respondemus: Obedire Deo oportet magis quam hominibus (Act. V). In quo exemplo notandum est hominibus interdum obediri debere, sed magis Deo; hominibus quidem in his quae contra fidem et religionem non sunt, quoniam cives Jerusalem legimus Babylonis civibus militasse, ut sanctum Joseph et socios Danielis; quorum primus stuprum dominae, sequentes vero idololatriam perhorrentes, rem publicam et alienigenarum principum strenue gubernaverunt. Et in Evangelio habes (Matth. V), cum eo qui te angariaverit uno milliario, alia duo ambulare debere, et reddere quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Item Hieronymus super epistola ad Philippenses: « Si dominus ea jubet quae non sunt adversa Scripturis sanctis, subjiciatur domino servus; si vero contraria praecipit, magis obediat spiritus quam corporis domino, » et infra: « Si bonum est quod praecipit imperator, jubentis exsequere voluntatem; si malum, respondere: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V). »
Ad hoc vero quod subjungitur in eadem epistola, id est: Utrum sit utendum ordinationibus et reliquis sacramentis, a criminosis exhibitis, ut ab adulteris, vel sanctimonialium violatoribus, vel hujusmodi? ad hoc, inquam, ita respondemus: Si schismate vel haeresi ab Ecclesia non separantur, eorumdem ordinationes, et reliqua sacramenta sancta et veneranda non negamus, sequentes beatum Augustinum, qui super Joannem de hujusmodi tam copiose quam veraciter disseruit. Ait enim: « Baptizet servus bonus, sive servus malus, non sciat se ille qui baptizatur baptizari ab eo qui non sibi renuit baptizandi potestatem; » et paulo post: « Non horreat columba ministerium malorum, respiciat Domini potestatem. Si fuerit superbus minister, cum zabulo computatur, sed per illum Christi sacramentum non contaminatur. Quod per illum fluit, purum est, quod per illum transit, liquidum est. » Item: « Spiritualis vero virtus sacramenti ita est ut lux, quae et ab illuminandis pura excipitur, et, si per immunda transeat, non inquinatur. Quos baptizat ebriosus, quos baptizat homicida, quos baptizat adulter, Christus baptizat. » Et caetera hujusmodi. Attamen decessores nostri Nicolaus et Gregorius a missis sacerdotum, quos tales revera esse constiterit, fideles abstinere decreverunt, ut et peccandi licentiam caeteris auferrent, et hujusmodi ad dignae poenitentiae lamenta revocarent. Scripsit hoc praedecessor noster Gregorius Rodulpho et Bertholdo ducibus inter caetera (GREGORIUS VII, lib. II, epist. 45): « Officium Simoniacorum, et in fornicatione jacentium scientes nullo modo recipiatis, et quantum potestis, tales sanctis deservire mysteriis vi, si oportuerit, prohibeatis, » etc.
Porro ad haec quae tibi syllogistice in eadem epistola objiciuntur, id est, si corpus et sanguis Christi non sunt, et alia quae praediximus, proprias non habent virtutis dignitates, quid agentibus obsunt; quod si habent, cur spernuntur, sicubi ab indigno praesumuntur? Ad haec, inquam, ita respondemus: Proprias quidem habent virtutis dignitates, ut praefatus Augustinus ait super Joannem contra Donatistas, sed agentibus vel suscipientibus eadem sacramenta contra praefatorum pontificum instituta, nisi forte sola morte interveniente, utpote ne sine baptismate vel communione quilibet humanis rebus excedat: eis, inquam, in tantum obsunt, ut veri idololatrae sint, cum talibus et ordinationum et sacramentorum confectio, et aliter quam praemissum est scienter susceptio, vehementer a sanctis canonibus prohibeatur. Ait namque Samuel propheta: Quoniam peccatum hariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae noli acquiescere (I Reg. XV). Haec de malis catholicis qui intra Ecclesiam sunt. Caeterum schismaticorum et haereticorum sacramenta, quoniam extra Ecclesiam sunt juxta sanctorum Patrum traditiones, scilicet Pelagii, Gregorii, Cypriani, Augustini, Hieronymi, formam quidem sacramentorum, non autem virtutis effectum habere profitemur, nisi cum ipsi, vel eorum sacramentis initiati, per manus impositionem ad catholicam redierint unitatem.
Sciendum vero est quod canones apostolorum, quorum auctoritate Orientalis et ex parte Romana unitur Ecclesia, et insignis martyr Cyprianus, et octoginta episcopi cum eodem baptismum haereticorum lavacrum diaboli appellant. Stephanus vero et Cornelius martyres et pontifices Romani, et venerabilis Augustinus in libro De baptismate eumdem Cyprianum, et praefatos episcopos hanc ob causam vehementer redarguunt, affirmantes baptismum sive ab haeretico sive schismatico ecclesiastico more celebratum ratum esse; et merito, quia alia in baptismo, et alia in reliquis sacramentis consideratio est: quippe cum et ordine prior et necessarior sit; subito enim morituro prius baptismate, quam Dominici corporis communione vel aliis sacramentis consulitur. Et dum forte catholicus non invenitur, satius est ab haeretico baptismi sacramentum sumere quam in aeternum perire. Et hanc sententiam praescriptorum pontificum Cornelii, Stephani, et Augustini, secuti sunt Innocentius, Siricius, Leo, Anastasius et magnus Gregorius, et omnis Ecclesia catholica. Et quoniam epistolaris brevitas propositis tibi quaestionibus fortasse non sufficit, eorumdem temeritatem ad sedem apostolicam instruendam mitte, aut, juxta Apostolum, veluti sanae doctrinae adversarium post secundam et tertiam correptionem devita (Tit. III). Tu vero esto fidelis usque ad mortem, ut percipias coronam vitae.
Data Romae.
CCLXXIV. Urbanus ecclesiae S. Trinitatis, in loco qui Pons Guinizeli dicitur, privilegia instituit, ea lege ut clerici « Mediolanensis monetae nummos sex quatuor annis Lateranensi palatio persolvant. » (Intra an. 1088-1099.)[MURATORI, Rer. Ital. Script., V, 479.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LIPRANDO, etc.
Statuimus ecclesiam illam cum praediolo, in quo fundata est . . . vel per alios fideles illic Domino largiente collata fuerint, ab omni saeculari oppositione quietam perpetuo manere, et liberam. Clericis vero ibi victuris vivendi regulariter concedimus facultatem, eosque decernimus tam proprias ordinationes, quam altarium et ecclesiarum consecrationes, caeterorumque dona sacramentorum a Mediolanensi archiepiscopo suscipere, si quidem catholicus fuerit, et communionem ac gratiam apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis et non pravitate indulserit, alias autem liberum eis arbitrium sit sacramenta eadem suscipere a quocunque voluerint catholico episcopo. Decernimus ergo ut neque Mediolanensi archiepiscopo, neque alicui viventium liceat eamdem ecclesiam, et fratres qui illic Deo servierint, quolibet occasionis jugo deprimere, aut bona eorum distrahere et suis usibus applicare, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur vobis, et successoribus vestris omnimodis profutura, salva ejusdem Mediolanensis archiepiscopi catholica reverentia. Ad indicium autem hujus perceptae libertatis a Romana Ecclesia Mediolanensis monetae nummos sex quatuor annis Lateranensi palatio persolveritis. Si qua igitur in crastinum ecclesiastica saecularisve persona, hujus decreti paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, potestatis honorisque dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, atque a sacratissimo corpore et sanguine Christi Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, et in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servientibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructus bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
CCLXXV. Urbanus papa in epistola ad populum S. Vincentii Vulturnensis juxta Capuam. (Intra an. 1088-1099.)[MANSI, Concil. XX, 714.) Si adulteri vel alias criminosi haeresi vel schismate, id est praecisione vel depositione ab Ecclesia non separantur, sacramenta eorum sancta non negamus, sic Augustinum sequentes; sed praedecessores nostri Gregorius et Nicolaus a missis talium abstinere praeceperunt, ut hoc terrore et peccandi licentiam caeteris auferrent, et ipsos rubore sui contemptus ad digna poenitentiae lamenta revocarent.
Et post modicum: Proprias habent criminosorum sacramenta virtutis dignitates, ut beatus Augustinus super Joannem contra Donatistas ait; sed agentibus et suscipientibus eadem sacramenta contra sanctorum pontificum instituta, nisi forte sola morte interveniente, utpote ne sine baptismate vel communione quilibet, humanis rebus excedat, eis inquam, in tantum obsunt, ut veri idololatrae sint, cum talibus et ordinationum, et sacramentorum confectio, et aliter quam praemissum susceptio, vehementer a sacris ordinibus prohibeantur.
Item post pauca: Haec de malis catholicis qui intra Ecclesiam sunt. Caeterum schismaticorum et haereticorum sacramenta quoniam extra sunt, juxta sanctorum Patrum traditiones, Pelagii scilicet, Gregorii, Cypriani, Augustini, Hieronymi, formam quidem sacramentorum, non autem virtutis effectum habere profitemur, nisi cum ipsi vel eorum sacramentis initiati per manus impositionem ad catholicam veritatem redierint.
CCLXXVI. Urbanus II permittit ut Jordani principis filia, infantula Rainaldo, Rodeli filio, invitis matre et parentela, desponsata, alii viro nuptum detur. (Intra an. 1088-1099.)[GRATIAN. Decret., C. XXXI, qu. 5, c. 1.] Si verum esse constiterit, quod nobis legati Jordanis principis retulerunt, scilicet, quod ipse coactus et dolens filiam suam infantulam nolentem, flentem, et pro viribus renitentem, non assentientibus, sed valde dolentibus matre et parentela, Raynaldo, Rodeli filio, desponsaverit; quoniam canonum et legum auctoritas talia sponsalia (ut infra ostenditur) non approbat, ne ignorantibus leges et canones, nimis durum, quod dicimus, videatur, ita sententiam temperamus, ut si princeps cum filiae, matris, et parentelae assensu, id quod coeptum est, perficere voluerit, concedamus. Sin autem legatus noster utrasque partes audiat; et si nihil fuerit ex parte supradicti Raynaldi amplius, quod impediat, ab ipso Jordane sacramentum, quod ita constent haec, ut dicta sunt, accipiat; et nos canonum ac legum scita sequentes, deinceps non prohibemus, quin alii viro si voluerit, praedicta filia ejus nubat, tantum in Domino.
CCLXXVII. Aliud Urbani II decretum. (Intra an. 1088-1099.)[GRATIAN. Decretum, C. XIX, qu. 2, c. 3.] Nullus episcopus clericos suos, nisi forte, quibus ecclesiasticarum rerum dispensatio commissa fuerit, sibi jurare compellat.
CCLXXVIII. Aliud Urbani II decretum (Intra an. 1088-1099.)[MANSI, Concil. XX, 714.] Urbanus papa secundus, Duae, inquit, leges sunt, una publica, altera privata; publica lex est quae a sanctis Patribus scripta est firmata, ut est lex canonum, quae quidem propter transgressores est tradita; verbi gratia, decretum est in canonibus clericum non debere de suo episcopatu ad alium transire, nisi commendatitiis litteris episcopi sui, quod propter criminosos sic statutum est, nec videlicet infames ab aliquo episcopo suscipiantur personae. Solebant enim officia sua cum non poterant in suo, in episcopatu altero celebrare, quod jure praeceptis, et scriptis detestatum est. Lex vero privata, quod instinctum est sancti Spiritus, in corde scribitur, sicut de quibusdam dicit Apostolus, qui habent legem Dei scriptam in cordibus suis, et sibi et ipsi sancti sunt lex. Si quis horum in Ecclesia sua sub episcopo suo proprium retinet, et saeculariter vivit, si afflante Spiritu sancto in aliquo monasterio se salvare voluerit, quia lege privata ducitur, nulla ratio exigit ut ad publica constringat [ f., ut a publica constringatur]; dignior est enim privata lex quam publica. Spiritus quidem Dei lex est, et qui Spiritu Dei aguntur, lege Dei ducuntur. Et quis est qui possit Spiritu sancto digne resistere? Quisquis ergo hoc Spiritu ducitur, et episcopo suo contradicente, eat liber nostra auctoritate. Justo enim lex non est posita, et ubi Spiritus Domini ibi libertas, et si Spiritu Dei ducimini, non estis sub lege.
CCLXXIX. Urbanus II canonicis regularibus quibusdam scribit de canonicorum disciplina restituenda. (Intra an. 1088-1099).[MANSI, Concil. XX, 712]. Oportet nos, qui, licet indigni, Petri residemus in loco, prava corrigere, recta firmare, et in omni Ecclesia arbitrium judicis ejus judicium nostrum prodeat, oculi nostri videant aequitatem. Omnipotenti ergo Deo, cujus melior est misericordia super vitas, gratias agimus: quod vos estis qui sanctorum Patrum vitam probabilem renovatis et apostolica instituta disciplinae in primordiis Ecclesiae sanctae exorta, sed crescente Ecclesia jam pene delecta instinctu sancti Spiritus suscitatis. Duae enim ab Ecclesiae sanctae primordiis vitae ejus filiis sunt institutae, una, qua infirmorum debilitas retinetur: altera, qua fortiorum virtus beata perficitur. Una remanens in Segor parvula, altera ad montis altiora conscendens. Una lacrymis et eleemosynis quotidiana peccata redimens; altera quotidiana instantia merita aeterna conquirens. Alteram tenentes inferiorem, terrenis bonis utuntur, alteram sequentes superiorem, bonam terram despiciunt ac relinquunt. Haec autem quae a terrenis divertitur, in duas pene unius ejusdemque propositi dividitur portiones, canonicorum scilicet et monachorum. Harum secunda per divinam misericordiam frequentata satis jam saeculo universo elucet. Prima vero decalescente fervore fidelium jam pene omnino defluxit. Hanc martyr et pontifex Urbanus instituit. Hanc Augustinus suis regulis ordinavit. Hanc Gregorius Augustino Anglorum archiepiscopo instituendam praecepit. Itaque non minoris aestimandum est meriti, hanc vitam Ecclesiae primitivae aspirante ac prosequente Domini Spiritu suscitare, quam florentem monachorum religionem ejusdem Spiritus perseverantia custodire.
CCLXXX. Urbani epistola ad Bernardum Toletanum archiepiscopum.--Cum Ricardo Massiliensi episcopo sit adempta legatio, ipse invigilet omnibus: archiepiscopus Compostellanus vinculis solutus, suo restituatur officio. Moneat cui committendam legationem putet. (Intra an. 1096-1099.)[MANSI, Concil. XX, 697.] Semper te memorem esse oportet benedictionis et gratiae, excellentisque liberalitatis quam a sede apostolica accepisti; semper te quanti geras culmen officii, et rebus ostendere; rivum te a fonte Petri apostoli descendisse, et flammam quam ab ignis ejus camino susceptam foves, semper in altiora producere. Nunc praecipue fraternitatem tuam ampliorem principum Petri et Pauli disciplinam instruere, tuique officii oportet exhibere censuram; nunc praecipue, cum nullus in vestris partibus apostolicae sedis legatus existit. Ricardo enim legationem, quam hactenus habuit, denegavimus, neque alii cuipiam vestrarum partium legationem injunximus. Te igitur, ut prudentem ac religiosum virum, hortamur et obsecramus in Domino ut quae dicta sunt studiose exerceas, bonos in melius acuas, pravos corrigas, et canonicam in omnibus disciplinam ad Romanae Ecclesiae gloriam tuique studii mercedem, ferventer et indesinenter observare procures. Adesto, invigila, insta cum fratribus nostris episcopis, regibus, principibus ac populo, quatenus aberrantes ad rectum propositum redeant, manentes in fidei veritate ad exitum usque viriliter perseverent. Id vero praecipue te laborare volumus et rogamus, ut Sancti Jacobi episcopus, emancipatus vinculis, suo restituatur officio. De quo quidquid, auxiliante Domino, egeris, tuis nobis litteris indicabis. De caeteris, et quae in Hispaniarum regnis per nos disponenda provideris, et cui potissimum committenda sedis apostolicae legatio videatur, tuis nos nuntiis et apicibus informabis. Labores autem quos in membris suis apostolorum principes quotidie patiuntur, nolito ullo modo oblivisci; sed os semper in corde bajulans, et fidelibus omnibus commendans, solatiorum vestrorum ope lenire festina.
CCLXXXI. Urbani II papae epistola ad Galonem, S. Quintini Bellovacensis praepositum.--Confirmat donationem terrae de Alnella factam a Guillelmo Parisiensi episcopo. (Intra an. 1096-1099.)[Dom BOUQUET, Recueil, XIV, 734.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GALONI, praeposito ecclesiae S. Quintini, quae Belvaci sita est, salutem et apostolicam benedictionem.
Et commissi officii nos compellit auctoritas, et specialis charitas exhortatur, ut quae recte statuta sunt confirmare, et eis quae sub tutela nostrae sedis sita sunt, propensiorem debeamus protectionem impendere. Idcirco donationem terrae quae dicitur Alnella, a Parisiensi episcopo Guillelmo vestrae ecclesiae factam, praesentium litterarum assertione firmamus: quam videlicet terram praedictus episcopus a canonicis S. Germani Antissiodorensis acceperat, data nimirum in commutationem praebenda quadam Parisiensis Ecclesiae, praesentibus et subscribentibus fratribus utriusque capituli. Nulli deinceps commutationem hanc violare liceat, nisi forte apostolicae nostrae sedis judicio retractetur.
CCLXXXII. Urbanus mittit « litteras in gratiam monachorum S. Andreae Viennensis quos et eorum bajulos in tantum vexaverat Guido, ejusdem urbis archiepiscopus, ut etiam ex his nonnullos in carcere retineret. » (Intra an. 1097-1099.)[Vide RUINART in Vita Urbani II, p. 292.] CCLXXXIII. Urbanus Ivoni Carnotensi et Ramnulfo Santonensi episcopis scribit « in gratiam monachorum Vindocinensium, quos ab omni episcoporum subjectione immunes esse declarat. » (Intra an. 1097-1099.)[Vide apud RUINART ubi supra. ] CCLXXXIV. Monasterii Vindocinensis libertas confirmatur. (Intra an. 1097-1099.)[ Opp. Sirmundi, III, 468.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili congregationi Vindocinensis monasterii, salutem et apostolicam benedictionem.
Relatum nobis est quod Carnotensis episcopus a charissimo filio nostro Gaufredo, vestro abbate, in consecratione quam accepit, ab eo professionem extorserit. Quam quia contra Romanae Ecclesiae auctoritatem factam agnovimus, abbati quidem nos misericorditer hujusmodi noxam indulsisse noveritis. Professionem vero ipsam ita adnullamus, ut nullas penitus vires obstineat. Insuper etiam ne abbas monasterii vestri deinceps episcopo professionem faciat, et nostrae auctoritatis privilegio firmatum est, et praesentibus litteris prohibemus. Si quis autem in posterum contra haec venire tentaverit, a sanctae Ecclesiae liminibus arceatur, et maneat excommunicatus donec resipiscat et Romanae Ecclesiae satisfaciat.
Datum Romae VIII Kal. Decemb.
CCLXXXV. Urbani epistola ad archiepiscopos et episcopos Franciae.--Philippum regem, qui dimissa uxore sese adulterae addixerat, gaudet ad cor rediisse. (Intra an. 1097-1099.)[DACHERY, Spicil., t. III, p. 431.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimis in Christo fratribus MANASSE Remensi archiepiscopo, et caeteris per Franciam tam archiepiscopis quam episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.
Charissimi filii nostri Philippi Francorum regis nuntius ad sedem apostolicam veniens, debitae humilitatis litteras ac devotionis attulit verba; atque de illius mulieris culpa, pro qua venerabilis confrater noster Lugdunensis archiepiscopus interdictionis in ipsum sententiam protulerat, secundum fratrum nostrorum consilium satisfecit. Juravit enim quod idem rex mulierem illam postquam in manu nostra, imo per nos in beati Petri manu refutavit, nunquam eam carnaliter habuerit. Postea vero cum confratribus nostris consilium habentes, statuimus ut rex de episcopis et regni sui primatibus usque ad festivitatem Omnium Sanctorum aliquot ad nos dirigat, qui hoc ipsum quod nuntius ejus juravit, debeant affirmare. Ejusmodi igitur per legatum ipsius satisfactione accepta, eumdem filium nostrum regem ab interdictionis, quae pro hac causa in eum prolata fuerat, vinculo absolvimus, et utendi pro more regni corona auctoritatem ei praebuimus.
Data Laterani VIII Idus Maii.
CCLXXXVI. Urbani epistola ad Hugonem, Cluniacensem abbatem.--Illi significat « in Romana nuper synodo » se decrevisse ut monasterium S. Germani Antissiodorense, ab abbate in concilio Nemausensi sibi « refutatum, » ei committeretur. (Intra an. 1097-1098.)[BALUZ., Miscell. edit. Luc., II, 177.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI, Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
In Nemausensi concilio monasterii Sancti Germani, quod Altissiodori situm est, abbas eamdem abbatiam in manu nostra refutavit, et saepe ab eo rogati locum ipsum ei restituere noluimus. Filius praeterea noster Stephanus comes cum uxore sua nos deprecatus est ut idem monasterium tibi committeremus. Hoc ipsum in Romana nuper synodo coram ejusdem civitatis episcopo et praedicti loci fratribus a nobis statutum est. Fraternitati igitur tuae litteris praesentibus mandamus ut praefatam abbatiam in tua deinceps provisione perpetuo disponendam suscipias et monasticam ibi religionem secundum fratrum tuorum conversationem instituas, ita tamen ut locus idem proprio abbate non careat.
CCLXXXVII. Bulla Urbani II qua Barbastrensis sedes constituitur. (Circa annum 1099.)[FLOREZ, España Sagrada, t. XLVI, p. 245.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PONTIO, Barbastrensi episcopo.
Miserationibus Domini multiplices debemus gratiarum actiones quod nostris temporibus Ecclesia propagatur, Saracenorum dominatio diminuitur, antiquus episcopalium sedium honor, praestante Domino, restauratur. Inter quas Ilerde urbis parochia Petri Aragonum regis studio majori jam ex parte Christianorum est reddita potestati, unde et nos ejusdem regis postulationibus annuentes, apud Barbastrum, quod praecipuum oppidum apud Ilerde adjacet, episcopalem sedem manere statuimus. Omnes etiam ejusdem Barbastrensis termini vel fines ad Ilerde dioecesim pertinentes qui in Christianorum reducti sunt vel fuerint potestate, tuae tuorumque successorum dispositioni episcopali jure subjacere praecipimus cum oppido Alquezar. Quod ut perpetuus ( sic ) firmum inviolatumque permaneat, omnipotentis Patris, Filii, et Spiritus sancti auctoritate firmamus.
CCLXXXVIII. Urbani epistola ad Ingelrannum Laudanensem episcopum.--Hortatur ut fratribus B. Remigii altare Corbiniacense restituat. (Anno 1099.)[MANSI, Concil. XX, 678.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, INGELRANNO, Laudunensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Quanto familiarius ab Ecclesia Romana diligeris, tanto charius quos ipsa diligit favore debueras et amplecti. Idcirco ab infestatione fratrum Beati Remigii fraternitas tua cesset, et altare quod in villa quae Corbiniacus dicitur iidem fratres habuisse noscuntur, eis restituas. Etenim personas removimus, non tamen antiquae possessionis jus monasteriis abstulimus. In illa siquidem personarum mutatione avaritiae renovatio, et ecclesiasticarum rerum distractio contingebat. Porro altaria quae per XI seu XXX annos monasteria possederunt, sicut in synodo constitutum est, immota eis permanere volumus.
CCLXXXIX. Urbanus II confirmat monasterium Blaubeurense in dioecesi Constantiensi, ac donationes omnes eidem ab Adelaide patruisque factas. (Anno 1099.)[COCQUELINES, bullar. Rom. pont. Collect. II, 105.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto AZELINO, monasterii Blaubeurensis abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Sicut irrationabilia poscentibus negari debet assensus, sic justa petentium votis benigna debemus assensione concurrere. Ea propter charissimae filiae nostrae Adelaidis comitissae desiderio ac petitioni duximus annuendum. Haec nimirum ad limina sanctorum apostolorum veniens, et tuam, et viri, et et leviri sui devotionem strenue adimplere curavit: Burrhonensem namque ecclesiam, cui nunc auctore Deo tua fraternitas praesidet, soceri sui studio a fundamentis aedificatum, secundum ipsorum vota supra sacrosanctum B. Petri altare obtulit, et per manum nostram in proprium sedis apostolicae allodium delegavit: quam videlicet oblationem scriptorum nostrorum petiit auctoritate confirmari. Nos igitur praesentis decreti auctoritate sancimus ut tam praefatus locus quam universa quae ibidem supradictorum comitum Henrici et Hugonis, seu praenominatae Adelaidis comitissae largitione collata sunt, vel in futurum ipsorum aut aliorum fidelium oblationibus conferentur; sub apostolicae sedis tutela integra semper et illibata permaneant, servorum Dei illic degentium usibus omnimodis profutura; salva Constantiensis episcopi canonica reverentia: ut tamen ex eodem loco unius bisantii census annuus Lateranensi palatio persolvatur.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, minuere, vel piis de causis suis usibus applicare. Obeunte te nunc loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptione vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et B. Benedicti regulam elegerint. Si quis igitur sacerdotum, clericorum, ducum, comitum et judicum, vel saecularium personarum, hanc nostrae constitutionis paginam agnoscens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque dignitate careat, reumque se divini judicii existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant.
Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, VIII Kal. Februarii, indict. septima, anno Dominicae Incarnationis 1099, pontificatus autem domni Urbani secundi papae undecimo anno.
CCXC. Urbani II papae bulla, qua monasterium S. Blasii in sedis apostolicae protectionem recipit. (Anno 1099.)[D. GERBERT, Hist. Nigrae Silvae, III, 36.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili filio HUTONI, abbati monasterii S. Blasii, quod est situm in Nigra Silva, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter crescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicae praesidium confugiens ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi tuae clementer annuimus, et monasterium cui Deo auctore praesides, cum omnibus ad eum pertinentibus sub tutela apostolicae sedis excipimus. Per praesentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut quaecunque hodie idem coenobium possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione fidelium juste et canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel oblatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes monachorum, chrisma, oleum sanctum, et caetera ad episcopale officium pertinentia, ab episcopo Constantiensi, in cujus dioecesi estis, accipietis, si tamen catholicus erit, et gratiam ac communionem apostolicae sedis habuerit, et ea gratis et sine pravitate impendere voluerit: alias liceat vobis quem volueritis adire antistitem, et ab eo consecrationum sacramenta suscipere, vel ad sedem apostolicam recurrere, qui fultus auctoritate apostolica sine ambiguitate postulata concedat. Sane sepulturam ejusdem loci omnino liberam esse decernimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nemo obsistat. Laicos sive clericos saeculares ad conversionem suscipere nullius episcopi vel praepositi contradictio vos inhibeat. Obeunte te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars sanioris consilii secundum Dei timorem et B. Benedicti regulam elegerint. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire attentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.
Scriptum per manum Petri, notarii regionarii et scriniarii sacri palatii.
Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, VII Kal. Aprilis, indictione VII, anno Dominicae incarnationis 1099, pontificatus autem domni Urbani II papae XII.
CCXCI. Bulla Urbani II pro monasterio Sancti Saturnini in pago Urgellensi. (Anno 1099.)[MARCA, Marca Hispanica, p. 1208.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO, abbati monasterii Sancti Saturnini, quod situm est prope amnem Valeriae in parochia Urgellensi, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Proinde nos postulationi tuae paternae benignitatis accommodantes assensum, beati Saturnini venerabile monasterium, cui auctore Deo praesides, sub apostolicae sedis tutela suscipimus, et in ea semper libertate manere decernimus quam egregiae memoriae Carolus imperator instituit, et Leo, venerabilis sanctae sedis apostolicae pontifex, privilegii sanctione firmavit, et provinciales episcopi scriptorum assertionibus consenserunt, ut videlicet sub jure semper et proprietate sedis apostolicae locus ipse servetur, nulla super eum laicalis persona dominatum exerceat, sed placita omnia sive judicia et districtiones omnium eidem in monasterio pertinentium in abbatis potestate persistant, nec dioecesano episcopo liceat aliquam eidem monasterio excommunicationem inferre, nec molestiam irrogare, sed quaecunque in praesentiarum quiete in authentica possessione possidere cognoscitur, quaecunque in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, ea praesertim quae venerabilis memoriae Erimbaldus Urgellensis et Arnulfus Ripacorcensis episcopus in dedicatione ejusdem monasterii tradidisse et concessisse leguntur in ecclesiis, ecclesiarum decimis, primitiis et oblationibus sive coemeteriis per Urgellensem sive Ripacorcensem parochiam, per Cerdaniam, Bergitanum, sive Paliarum, ecclesiam quoque Sancti Petri de Villanita, apud quam statum disciplinae monasticae reformastis, cujus castello suo Carogio, et rocha quae dicitur Sancti Romani, et caeteris ad eam pertinentibus, vestro, sicut hodie est, monasterio in perpetuum subjectum esse concedimus. Ad haec adjicientes decernimus ut nulli omnino hominum liceat praenominatum Saturnini monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Obeunte nihilominus ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem frater communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint. Ad indicium autem perceptae a Romana Ecclesia libertatis, quotannis unam argenti libram Lateranensi palatio persolvetis.
Si qua sane in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat, cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Scriptum per manum Petri, notarii regionarii et scriniarii sacri palatii.
Datum Romae in porticu Beati Petri per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis XIII Kal. Maii, indict. VII, Incarnationis Dominicae anno 1099, pontificatus autem domni Urbani II papae XII.
CCXCII. Urbani epistola ad Hugonem, archiepiscopum Lugdunensem.--Nuntiat tandem primatum ejus a Daimberto, archiepiscopo Senonensi, agnitum Romae esse. (Anno 1099.)[MANSI, Concil. XX, 877.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri et coepiscopo HUGONI, Lugdunensi primati, salutem et apostolicam benedictionem.
Pro querela quam adversus Senonensem Ecclesiam et praedecessorum tuorum et tua hactenus fraternitas vehementer exercuit, quantis contentionibus, quantis clamoribus, et nostro et antecessorum nostrorum tempore sedes apostolica interpellata sit, non est necessarium memorare: quoniam et antecessorum nostrorum scripta indicant, et conciliorum quae nos auctore Deo in Galliis celebravimus, communis memoria protestatur. Ea siquidem causa in plenario Arvernensi concilio tractata ac definita est. Et cum Richerius, Senonensis archiepiscopus, synodali definitioni minime acquievisset, in Turonensi pariter ac Nemausensi concilio per tuam est industriam repetita; et supradictus quidem Richerius pro sua pertinacia interdictus obiit, suffraganeis ejus tibi tanquam primati et synodali judicio obedientiam jam professis. Frater autem noster Daimbertus, qui eidem nunc Ecclesiae, disponente Domino, praesidet, sicut tibi nostris significatum est litteris, sub eadem querela per ministerium meum gratiam consecrationis accepit. Nuper autem, cum ad apostolorum limina, tam pro ejusdem causae actione quam pro communi synodica vocatione, rediisset, praesentibus legatis tuis, Ismeone Diensi episcopo, Girino decano et item Girino capellano, sedis apostolicae cogente judicio, omni demum tergiversatione cassata, in manu nostra professus est se et Lugdunensis Ecclesiae super Senonensem primatum agnoscere, et de caetero tibi tuisque legitimis successoribus tanquam primatibus obedire. Similiter etiam pollicitus est statuto a nobis tempore, id est usque ad proximam beati Dionysii solemnitatem, se ad vos venturum, et in conspectu Lugdunensis Ecclesiae idipsum ore proprio professurum, nisi canonicum impedimentum evenerit: quo transacto infra triginta dies idipsum implere curabit. Sic enim vicariis vestris, per eos tibi ac Lugdunensi Ecclesiae in manum assignavimus, praesentibus fratribus nostris, quorum infra scripta sunt nomina: Anselmo videlicet Cantuariensi, Leodegario Bituricensi, Amato Burdigalensi, archiepiscopis; Gualterio Albanensi, Odone Ostiensi, Guntardo Fundano, Leutaldo Silvanectensi, episcopis; Nunerio de titulo Sancti Clementis, Teuzone de titulo Sanctorum Joannis et Pauli, Joanne de titulo Sanctae Anastasiae, nostrae sedis apostolicae presbyteris cardinalibus; Petro Leonis, Joanne Frejapane, Romanis proceribus. Tua ergo fraternitas quid apostolicae sedi debeat propensiori deinceps et amoris et obsequii exhibitione perpendat.
Datum Romae apud Beatum Petrum, per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, indictione septima, VIII Kalendas Maii, anno Dominicae Incarnationis 1099, pontificatus domini Urbani papae XII.
CCXCIII. * Urbanus in monasterio Casalis S. Petri « eam semper disciplinae regularis institutionem conservari jubet, quam juxta Vallumbrosanorum fratrum consuetudinem Andreas, monasterii conditor, stabilierat. » (Anno 1099.)[Vide MABILL. Annal. Bened., V, 406.] CCXCIV. * Monasterii S. Crucis possessiones, rogante Amato, archiepiscopo Burdigalensi, confirmat. (Anno 1099.)[Vide MABILL. ubi supra. ] CCXCV. Urbani epistola ad Hugonem archiepiscopum Lugdunensem.--De Roberto abbate Cisterciensi ex eremo revocando. (Anno 1099.)[MANSI, Concil., XX, 666.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri et episcopo HUGONI, apostolicae sedis vicario, salutem et apostolicam benedictionem.
Molismensium fratrum magnum in consilio clamorem accepimus, abbatis sui reditum vehementius postulantium. Dicebant enim religionem suo choro eversam, seque pro abbatis illius absentia odio apud principes et caeteros vicinos haberi. Coacti tandem a fratribus nostris, dilectioni tuae per praesentia scripta mandamus, significantes gratum nobis existere ut, si fieri posset, abbas ille ab eremo ad monasterium reducatur. Quod si implere nequiveris, curae tibi sit ut et qui eremum diligunt conquiescant, et qui in coenobio sunt regularibus disciplinis inserviant
CCXCVI. Urbani II epistola pro Joanne archidiacono Atrebatensi. (Anno 1099.)[Dom BOUQUET, Recueil, t. XIV, p. 239.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio suo JOANNI, Atrebatensi archidiacono, salutem et apostolicam benedictionem.
Quoniam relatum est in auribus nostris te communi voto religiosorum virorum, tam clerici quam populi, in Ecclesia Morinensi esse electum, plurimum congaudemus, auctoritate igitur apostolicae sedis electionem illam confirmamus et corroboramus, et ne aliqua occasione eam subterfugiat, eadem auctoritate omnino interdicimus . . . . .
CCXCVII. * Urbanus monasterii Psalmodiensis libertatem confirmat « ne ullam dominationem Massilienses ibi habeant. » (Anno 1099.)[Vide relationem apud MABILLON et RUINART. Ouvrages posth., III, 395, et infra in append. ad epistolas Urbani.] CCXCVIII. Urbani II papae epistola ad canonicos S. Andreae Burdegalensis.--Notum facit eorum controversiam cum clericis S. Severini ita definitam fuisse in concilio Romano, ut ecclesia S. Andreae proprium habeat caemeterium in perpetuum. (Anno 1099.)[Dom BOUQUET, Recueil, XIV, 736.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis S. Andreae salutem et apostolicam benedictionem.
Notum sit, fratres charissimi, dilectioni vestrae, quod altercationem quam clerici S. Severini vobiscum diu habuerunt de coemeterio matris vestrae ecclesiae a nobis per Dei gratiam consecratae, ad justum et legitimum perduximus finem. In concilio enim Romano, quod Dei voluntate ante corpus beatissimi Petri apostolorum principis solemniter celebravimus, rationibus vestris per Petrum decanum enarratis, et adversariorum vestrorum oppositionibus diligenter pertractatis, decrevit sancta Synodus matrem vestram, Burdegalensem scilicet Ecclesiam, filiam vero nostram unico privilegio amoris nobis semper adjunctam, suum, quod requirebat, debere in perpetuum habere coemeterium. Igitur communi decreto concilii, coemeterium, quod requirebatis ad sepulturam fidelium, ecclesiae statim vestrae restituimus, et jure perpetuo auctoritate apostolica possidendum concessimus: subinde Petrum decanum vestrum in conspectu concilii manu nostra investivimus. Neque ergo persona contra hanc concilii definitionem et nostram concessionem aliquando venire praesumat, auctoritate Dei omnipotentis, et beatorum apostolorum Petri et Pauli atque Andreae, et nostra, modis omnibus interdicimus.
Datum Romae apud S. Petrum, V Nonas Maii, indict. VII, Incarnationis Dominicae anno 1099, pontificatus autem domni Urbani II papae XII.
CCXCIX. Epistola Urbani II papae ad Petrum praepositum et canonicos ecclesiae Ruthenensis. (Anno 1099.)[BALUZ., Miscell. III, 91.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, PETRO praeposito et ejus fratribus in ecclesia Ruthenensi canonicam vitam professis, eorumque successoribus in eadem religione permansuris in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur vos, o filii charissimi, per divinam gratiam aspirati, mores vestros sub regularis vitae disciplina coercere et communiter secundum sanctorum Patrum institutionem omnipotenti Domino deservire proposuistis, nos votis vestris paterno congratulamur affectu. Unde etiam petitioni vestrae benignitate debita impertimur assensum. Vitae namque canonicae ordinem, quem professi estis, praesentis privilegii auctoritate firmamus; et ne cui post professionem exhibitam proprium quid habere, neve sine praepositi vel congregationis licentia de claustro discedere liceat, interdicimus. Quod si discesserit, et commonitus redire contempserit, tibi tuisque successoribus facultas sit ejusmodi ubilibet a suis officiis interdicere; interdictum vero nullus episcoporum abbatumve suscipiat, quandiu scilicet illic canonici ordinis tenor Domino praestante viguerit. Vobis itaque vestrisque successoribus in eadem religione permansuris ea omnia perpetuo possidenda sancimus quae in praesentiarum pro communis victus sustentatione possidere videmini, ecclesiam videlicet Sancti Salvatoris de Veirieiras, et ecclesiam Sancti Petri de Colnac, et ecclesiam Sancti Geraldi de Salas, universas praeterea paratas sive symbolas, quas synodos vocant, tam ecclesiarum jam dictarum quam ex caeteris ecclesiis quas Ruthenensis Ecclesiae antistites, Petrus quondam Berengarii, Poncius Stephani, Raymundus Frotardi, et Ademarus, qui inpraesentiarum eidem Ruthenensi Ecclesiae praesidet, vobis in sumptus vestium concesserunt. Praeposituram quoque dignariam Ruthenensis parochiae, archidiaconiam, oblationes quoque vestrae matricis Ecclesiae, quas dono praefati Ademari confratris nostri et coepiscopis possidetis, vestrae communitatis usibus confirmamus, et quodcunque deinceps vos aut successores vestri concessione pontificum aut liberalitate principum vel oblatione fidelium juste atque canonice poteritis adipisci. Ut autem omnipotenti Deo quietius deservire et canonici ordinis disciplinam districtius observare possitis, coemeterium vobis apud matrem ecclesiam, ubi communiter vivitis, juxta praefati fratris nostri Ademari vestri episcopi petitionem habere concedimus, in quo fratrum vestrorum sive parochianorum, quibus viventibus mysteria divina ministratis, deficientium corpora tumulentur. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi; quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant.
Scriptum per manum Petri, notarii regionarii sacri palatii.
Datum Romae apud Sanctum Petrum per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis II, Idus Maii, indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1099, pontificatus autem Domini Urbani papae secundi duodecimo.
CCC. Urbani epistola ad Alfanum, Salernitanum archiepiscopum. (Anno 1099.)[UGHELLI, Italia sacra, VIII, 393.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, ALFANO, S. Salernitanae Ecclesiae archiepiscopo, suisque successoribus.
Quia monasterio S. Trinitatis, quod in vestra parochia situm est, precibus P. abbatis ejusdem monast. pro charitate fratrum in eo religiose viventium libertatem concessimus, et illud sub tuitione et subjectione solius S. R. E. recepimus, et ipsi abbati suisque successoribus concessimus, ut abbatis benedictionem a Romana tantum Ecclesia reciperent, et ecclesiarum, et altarium, et clericorum consecrationes a Salernitano archiepiscopo acciperent, si catholicus esset, et nostram, successorumque nostrorum gratiam haberet, alioquin praefato abbati suisque successoribus liceret a quocunque vellent episcopo praedicta recipere. Modo vestrae Ecclesiae privilegia videntes, quae prius ignorabamus, in veritate comperimus quod antecessores nostri Ecclesiae vestrae concesserint omnes ecclesias, et omnia monasteria, tam constructa quam construenda, sive infra civitatem, sive extra, ut eidem subjectae Ecclesiae vestrae, et integrum jus in ipsis, et in clericis earum haberet, sicut canones SS. Patrum praecipiunt. Advertimus tandem nobis persuasum fuisse contra canones sanctorum Patrum, et contra auctoritatem antecessorum nostrorum de omnibus suprascriptis quae praefato abbati suisque successoribus concesseramus. Ideoque suprascripta omnia per subreptionem nobis suggesta advertimus, et advertentes irrita . . . deinceps fore decernimus, et Ecclesiae vestrae ac vobis vestrisque successoribus de praedicto monasterio, et de aliis monasteriis, et de omnibus ecclesiis, vel clericis eorum secundum canones sanctorum Patrum, et secundum privilegia antecessorum nostrorum vestrae Ecclesiae facta canonicum jus reddimus in integrum. Praeterea si praedictum monasterium vel alia monasteria aliquas ecclesias habuerunt in parochia vestra ante decreta venerabilis mem. Gregorii VII papae, antecessoris nostri, illas habeant. Quod si praedictum monasterium et reliqua monasteria aliquas ecclesias post decreta praefati papae in vestra parochia sive vestra concessione, vel praedecessorum et successorum vestrorum quomodolibet acquisierunt, vel acquisierint, Ecclesiae vestrae illas reddimus et stabilimus. Tantum si praedicto monasterio, aut reliquis monasteriis quamlibet injustitiam aliquis fecerit, et praeterea ad auxilium Romanae Ecclesiae confugerint, a tuitione nostra, et successorum nostrorum. illa non repellimus.
Datum Romae anno Dominicae Incarnationis 1098, mens. Maii, ind. VII.
DUBIA. CCCI. Bulla Urbani II papae qua beatissimi legislatoris et monachorum patriarchae Benedicti corpus Casini quiescere, ex ejusdem S. Patris revelatione, et signo restitutae salutis, declarat. (Intra an. 1088-1099.)[MARGARINI, Bullar. Casin., I, 12.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus Ecclesiae catholicae filiis Redemptoris nostri sanguine pretioso redemptis, salutem et apostolicam benedictionem.
Scriptum est, sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei. Illud vero donum quod omnipotens Deus beatissimo Patri nostro Benedicto, et per eum suo Casinensi concessit coenobio, nulla potest ratione convelli, nulla violentia permutari, quin ipse omnium monachorum Pater, et ejus jam dictum Casinense monasterium, caput omnium monasteriorum perpetuo habeatur; et merito: nam ex eodem loco de Benedicti pectore monastici ordinis veneranda religio, quasi de paradisi fonte manavit; quem etiam idem venerabilis Pater virtutibus et sua corporali requie memorabilem toto orbi effecit. Cujus dum sacratissima limina, more praedecessorum nostrorum, ipso die vigiliarum ejusdem Patris visitassemus, consuetudinario lateris dolore attacti devenimus; cumque jam salutis spes funditus nobis adimi videretur, ac de corporali ejusdem Patris Benedicti in eodem loco praesentia, in nostro animo dubietas versaretur, nocte qua ejusdem Patris agebatur solemnitas, idem sanctissimus Benedictus nostrae exiguitati visibiliter apparens dixit: « Cur de nostra corporali praesentia dubitas? » Quem dum quis esset interrogassemus, sanctus Domini respondit: « Ego sum frater Benedictus, hujus Casinensis coenobii custos et habitator in sempiternum? Quia autem tu me hic dubitasti quiescere, id ne amplius dubites, meumque hic quiescere corpusculum credas, hoc tibi signum erit. Cum primum ad nocturnale officium pulsatum fuerit, ulterius dolore isto non laborabis; » et his dictis disparuit. Adveniente autem hora (juxta quod sanctus Domini dixerat) sanitati pristinae redditi, cum episcopis et cardinalibus, Deo et sanctissimo confessori Benedicto grates permaximas referentes ejus festivitatem digna cum veneratione peregimus.
Ob quam rem rogamus et obsecramus in Domino Jesu qui pro nostra salute incarnari et mori dignatus est, et ex auctoritate B. Petri apostolorum principis, cujus vice Romanae Ecclesiae praesidemus, et in virtute Spiritus sancti expresse praecipimus, ne quis ulterius falsam Patris Benedicti translationem celebrare praesumat, contradictoribus hujus nostri apostolici instituti divinum judicium intentantes, et anathematis vinculo innodantes. Et quia ex dispensatione sacratissimae sedis beati Petri apostolorum principis, cui Deo auctore, licet indigni, administramus, totius Dominici gregis curam gerere, pastorali sollicitudine compellimur, Casinensi congregationi divino cultui perpetuo juri mancipatae, tanto nos plus debere gratiae scimus, quanto per Patrem Benedictum nos sanitati pristinae redditi sumus, et illos ab omni saeculari inquietudine convenit esse remotos, quatenus fidelis mens, expedita impedimentis mundialibus, et etiam intensius creatoris sui laudibus [insistat], et nos sanctarum orationum suffragiis peccatorum onere sublevemur. Quocirca sequentes statuta sanctorum praedecessorum nostrorum, confirmamus in perpetuum sancto Casinensi coenobio quidquid a temporibus Justini et Justiniani imperatorum usque ad hunc diem eidem loco per totum orbem terrarum oblatum, concessum, venditum vel commutatum est, sive quod amodo et in futurum tempus juste et canonice poterit adipisci. Confirmantes insuper omnia privilegia Romanorum pontificum, praecepta imperatorum, regum, marchionum, ducum et principum, et oblationes quorumcunque fidelium, quae B. Benedicto et per eum Casinensi coenobio concessa sunt. Si quae sane in posterum, ecclesiastica, saecularisque persona, hanc nostrae constitutionis sciens paginam, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, secundum satisfactionem congruam non emendaverit, potestatis honorisve sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo et sacratissimo sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini Jesu Christi, quatenus et in futurum bonae actionis mercedem percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant.
Datum, etc.
CCCII. Urbanus Petro Hispaniarum regi ejusque successoribus rite substituendis concedit « ut ecclesias villarum, tam earum quas in Saracenorum terris capere potuerint, quam earum quas ipsi in regno aedificare fecerint, per quae voluerint monasteria, sedibus duntaxat episcopalibus exceptis, distribuant; regni proceribus eamdem licentiam concedens, ut ecclesias quas in Saracenorum terris jure belli acquisierint, vel in propriis haereditatibus fundaverint, sibi suisque haeredibus cum primitiis et decimis propriarum duntaxat haereditatum retineant, vel quarumlibet capellarum vel monasteriorum dictioni subdant. » (Intra an. 1088-1099.)[ARRUEGO, Catedra episcopal de Zaragoza. Zaragoza, 1653, in fol., 659.] CCCIII. Urbanus clero et populo Lemovicensi praecipit ut Humbaldo episcopo de Simonia purgato, a seque in integrum restituto, obediant. (Anno 1094.)[BALUZ., Miscell., II, 182.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, clero et populo universo Lemovicensium salutem et apostolicam benedictionem.
Universos vos scire credimus quemadmodum anno praeterito vester episcopus, cum se nostro conspectui praesentasset super quibusdam capitulis accusatus quae secundum sanctorum canonum regulam tam electionem ejus quam consecrationem ejus, praesente etiam Bituricensi archiepiscopo, qui eum consecraverat, infirmabant, super quibus omnibus cum se canonice expurgare nequiverit, imparatus quippe sine defensoribus venerat, ille, episcopatu, sub spe licet misericordiae, abdicato, Jerosolymam petiit, rediens misericordiam imploravit, nos multis multorum filiorum nostrorum precibus inclinati eamdem causam reverentissimo confratri nostro H. Lugdunensi archiepiscopo permisimus intra provinciam diligentiori examine quaerendam, ubi et accusatorum personae notae sunt, et episcopus de testium absentia conqueri nullo modo valeret. Causa igitur diligentius requisita, cum Simoniacum eum accusatores probare nequiverint, misericordiae et ecclesiasticae pacis intuitu facultas ei concessa est ut se ab hoc una cum idoneis testibus expurgaret. Igitur caeteris, licet depositionem solam asserant, apostolicae mansuetudinis pietate propter pacem et tranquillitatem vestrae Ecclesiae indultis, Simoniaco scelere jusjurandum praestitit quod pro adipiscendo episcopatu pecuniam nec ipse dederit aut promiserit aut pro ipso alius se sciente. Quod videlicet sacramentum, quia per tantas hujus temporis augustias comprovinciales episcopi coram nostra neutiquam possent praesentia convocari, Stirpensis F. et J. Floriacensis abbates pariter, viri nimirum religiosae vitae et famae integrae, cum aliis tribus clericis suis, sacramentis asseruerunt. Eum itaque ad vos cum nostrae gratiae et episcopalis officii plenitudine remandantes, ut ipsi tanquam pastori proprio obediatis praesentibus apicibus admonemus. Obedientes vos misericordia divina custodiat.
CCCIV. Clero et populo Lemovicensi Humbaldum episcopum iterum commendat. (Anno eodem.)[BALUZ. Miscell., II, 182.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, clero et populo universo Lemovicensium salutem et apostolicam benedictionem.
Veniens ad nos confrater noster Humbaldus vestrae civitatis episcopus multas matri Ecclesiae a filiis suis questus est injurias irrogari. Quidam enim militum et Ecclesiarum bonis violenter abutuntur et honores tanquam possessionem haereditariam exigunt, et non consentienti episcopo tanquam hosti molestias ingerunt. Unde nos dilectionem vestram cum litteris praesentibus exhortamur atque praecipimus ut a praesumptione hac abstinere deinceps omnino satagatis. Quod si post haec contempseritis, quamcunque sententiam in vos episcopus vester canonica auctoritate dictaverit, assensus nostri auctoritate confirmamus. Nos enim universas dioecesis ecclesias episcopo subjectas esse et canonicam volumus reverentiam exhibere, salvis, si qua sunt, Romanae Ecclesiae privilegiis. Universis sane tam clericis quam laicis eum commendatum volumus, tanquam ad vos cum benignitatis nostrae gratia revertentem. Obedientes vos monitis nostris misericordia divina custodiat.
Data Pisis VI Idus Octobris.