Epistolae et privilegia (Urbanus II)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Epistolae et privilegia
saeculo XI

editio: Migne 1853
fons: Corpus Corporum
1 Fairytale right blue.png


UrbIi.EpEtPr20 151 Urbanus IIc.1042–1099 Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

A[recensere]

- GENUINA.

- I. Epistola Urbani papae II ad Salzburgensem aliosque episcopos. -...

- II. Epistola Urbani II papae ad Hugonem abbatem Cluniacensem. -...

- III. Urbani II papae epistola ad episcopos, clerum et populum...

- IV. Urbani II papae epistola ad Lanfrancum Cantuariensem archiepiscopum. -...

- V. Primatus Ecclesiae Toletanae in Hispaniis restituitur. (Anno 1088.)[MABILLON et...

- VI. Urbani II epistola ad Ildefonsum Galleciae regem: - Toletanam...

- VII. Urbanus II archiepiscopos Hispaniae monet de restitutione primatus Toletani....

- VIII. Urbani II epistola ad Hugonem abbatem Cluniacensem de primatu...

- IX. Urbanus II monasterii Cluniacensis possessiones et privilegia confirmat, et...

- X. Urbani II papae epistola ad Gothofredum Magalonensem episcopum. -...

- XI. Epistola Urbani II ad Pistoriensem et Rusticum Vallis Umbrosae...

- XII. Urbani II papae privilegium pro abbatia S. Ioannis de...

- XIII. * Urbanus II, monasterio S. Victoris Massiliensi bullam tribuit....

- XIV. Urbani II epistola ad Gaufridum Constantiensem episcopum. - Perfugam...

- XV. Urbani II epistola ex synodo Romana scripta ad Gebehardum...

- XVI. Urbani II epistola ad episcopos Germaniae. - Illis indicat...

- XVII. Urbani papae II bulla pro canonicis regularibus S. Augustini...

- XVIII. Urbani II papae privilegium pro monasterio Iesu Nazareni. (Anno...

- XIX. Urbanus II Frotardo, abbati S. Pontii Tomeriarum privilegium concedit...

- XX. Epistola Urbani II papae ad proceres provinciae Tarraconensis de...

- XXI. Urbanus II monasterio SS. Aniani et Laurentii bullam tribuit....

- XXII. Urbani II privilegium pro clericis et laicis Vellitrensibus. (Anno...

- XXIII. Urbani II epistola ad Anselmum abbatem Beccensem. - Ut...

- XXIV. Urbani II epistola ad Pibonem Tullensem episcopum. (Anno 1089.)[MANSI...

- XXV * Urbanus II monasterii Cavensis possessiones confirmat. (Anno 1089.)[Dom...

- XXVI. Urbani II epistola ad Eliam episcopum Barensem. - De...

- XXVII. Urbani II epistola ad Rainoldum archiepiscopum Remensem. - Illi...

- XXVIII. Urbanus II monasterii Balmensis apud Sequanos possessiones, petente Hugone,...

- XXIX. Urbani II epistola ad Rainerium cardinalem presbyterum. - Multa...

- XXX. Urbani II epistola ad Raynerium S. R. Ecclesiae presbyterum...

- XXXI. Urbani II epistola ad Frotardum Tomeriensem abbatem. - Hortatur...

- XXXII. Urbani II epistola ad Raymundum comitem, Aymericum vicecomitem, clerum...

- XXXIII. Urbani II papae epistola ad clerum et plebem Viennensem....

- XXXIV. Urbani papae II epistola ad suffraganeos Ecclesiae Arelatensis. -...

- XXXV. Urbani II bulla pro canonicis Pistoriensibus. (Anno 1090.)[ZACHARIA, Anecdota...

- XXXVI. * Urbanus II monasterii Raitenbuchensis, a Welfone, Bavariae duce,...

- XXXVII. Privilegium Urbani papae II pro canonicis Sancti Antonini, dioecesis...

- XXXVIII. Privilegium Urbani papae II pro Ecclesiae Gratianopolitana. (Anno 1090)[BALUZ.,...

- XXXIX. Urbanus II monasterii S. Theotfredi Calmiliacensis bona confirmat. (Anno...

- XL. Privilegium Urbani II pro Vallumbrosanis. (Anno 1090.)[ZACHARIA, Anecdota medit...

- XLI. Urbanus II Maioris-Monasterii tutelam suscipit possessionesque eius confirmat. (Anno...

- XLII. Urbanus II Burchardo S. Basoli abbati bullam tribuit. (Anno...

- XLIII. Urbanus II Ecclesiae Ravellensis libertatem ac possessiones, petente Ursone...

- XLIV. Urbani II epistola ad clerum et plebem Carnotensem. -...

- XLV. Urbani II papae epistola ad Richerium, archiepiscopum Senonensem. -...

- XLVI. Urbani II epistola ad Altmannum Pataviensem episcopum. (Fragm. -...

- XLVII. Urbani II epistola ad Lanzonem et Rodulfum abbates, et...

- L. Urbanus II monasterium S. Bartholomaei in Lipara insula tuendum...

- LI. Urbanus II Corsicam insulam, sub Gregorio VII in pristinam...

- LII. Urbani II epistola ad Berengarium Ausonensem episcopum. - Eum...

- LIII. Litterae Urbani papae II ad Vallis Umbrosae et Camalduli...

- LIV. Urbanus II, Guillelmum, archiepiscopum Rothomagensem, ad restituendum monasterium S....

- LV. Urbani II epistola ad clerum et populum Ambianensem. -...

- LVI. Urbani II epistola ad praelatos laicorum communem vitam agentium....

- LVII. Urbani II epistola ad G[ebhardum], episcopum Constantiensem, Welfonem et...

- LVIII. Confirmatio erectionis canonicae S. Mariae in Rettenbach, quae sub...

- LIX. Bulla Urbani II papae pro Cataniensi coenobio . (Anno...

- LX. Urbanus II monasterium S. Sophiae Beneventanum tuendum suscipit et...

- LXI. Urbani II papae privilegium pro monasterio Reinhardsbornensi. (Anno 1092.)[...

- LXII. Urbanus II monachorum Silvaniacensium possessiones confirmat, « licet, inquit,...

- LXIII. Urbanus II Ecclesiae Pisanae, ob civium erga Romanam Ecclesiam...

- LXIV. Urbani II epistola ad B[erengarium] Tarraconensem archiepiscopum. - Monet...

- LXV. Urbanus II Guarino, monasterii S. Laurentii Aversani abbati, mitrae...

- LXVI. Urbani II epistola ad Petrum abbatem Cavensem. - De...

- LXVII. Urbanus II S. Brunoni, Carthusianorum fundatori, et Lanino asserit...

- LXVIII. Urbani II, epistola ad Raynoldum archiepiscopum Remensem et suffraganeos...

- LXIX. Urbani II epistola ad Goffridum, abbatem S. Albini Andegavensem,...

- LXX. Urbani II epistola ad Robertum Flandriae comitem. - Ut...

- LXXI. Urbani II epistola ad clerum et populum Atrebatensem. -...

- LXXII. Urbani II epistola ad Rainoldum Remensem archiepiscopum. - Mandat...

- LXXIII. Urbani II epistola ad Guimundum episcopum Aversanum. - Id...

- LXXIV. Urbani II epistola ad Anselmum Mediolanensem archiepiscopum. - De...

- LXXV. Guernerio Merseburgensi conceditur ut clericus qui lapide iacto puerum...

- LXXVI. Urbani II epistola ad Albertum episcopum Metensem. - Ut...

- LXXVII. Urbani papae II epistola ad universos episcopos Britanniae. -...

- LXXVIII. Urbani papae II epistola ad principes et populum Dolensis...

- LXXIX. Urbanus II canonicorum Sancti Pauli Narbonensis propositum vitam regularem...

- LXXX. Urbani II epistola ad Rainaldum archiepiscopum Remensem. - Iterum...

- LXXXI. Urbani II epistola ad clerum et populum Atrebatensem. -...

- LXXXII. Urbani II epistola ad clerum et populum Ambianensem. -...

- LXXXIII. Epistola Urbani papae II ad omnes fideles. - De...

- LXXXIV. Urbanus II statuit ut qui diebus certis monasterium S....

- LXXXV. Urbani II epistola ad Raynoldum Remensem archiepiscopum. - Illum...

- LXXXVI. Urbani II epistola ad Lambertum Atrebatensem episcopum. - Illi...

- LXXXVII. Urbani II papae epistola ad Geraldum abbatem Monasterii Novi...

- LXXXVIII. Urbani II papae epistola ad Raynaldum abbatem S. Cypriani...

- LXXXIX. Urbani II papae epistola ad episcopos et abbates Aquitaniae,...

- XC. Urbani II papae epistola ad Raynaldum abbatem S. Cypriani...

- XCI. * Urbanus II canonicis regularibus S. Quintini Bellovacensis bullam...

- XCII. Item monasterio Burguliensi. (Anno 1093.)[RUINART ubi supra, p. 140.]

- XCIII. Syracusana Ecclesia, a Rogerio comite eiectis Agarenis, confirmatur, indicta...

- XCIV. Urbanus II congregationi monasterii Vindocinensis scribit relatum sibi esse...

- XCV. Urbani II epistola ad Rainaldum archiepiscopum Remensem. - Monet...

- XCVI. Urbanus papa super Arragonum regem, qui neptem suam cuidam...

- XCVII. Urbani II epistola ad abbatem S. Ioannis de Pinna....

- XCVIII. Urbani papae epistola ad Villelmum archiepiscopum Rothomagensem et canonicos...

- XCIX. Bulla Urbani II papae, qua donationem a Mathilda comitissa...

- C. Urbani II epistola ad Saxones catholicos. - Nuntiat se...

- CI. * Urbanus II omnibus per Saxoniam Ecclesiae catholicae filiis...

- CII. Urbani II epistola ad clerum et populum Halberstadensem. -...

- CIII. Urbani II epistola ad Fulconem episcopum Belvacensem. - Multa...

- CIV. Urbani II papae epistola ad clerum populumque Bellovacensem. -...

- CV. * Urbanus II monasterii Vindocinensis iura et possessiones confirmat....

- CVI. Urbani II epistola ad Lambertum Atrebatensem episcopum, sive privilegium...

- CVII. Urbani II epistola ad Alardum Atrebatensem, Bernardum Obstrevandensem archidiaconum,...

- CVIII. Urbani II epistola ad Aloldum S. Vedasti, Richardum Marcianensem,...

- CIX. Urbani II epistola ad Rainaldum archiepiscopum Remensem et eius...

- CX. Urbani II epistola ad Guillelmum Pictaviensium comitem. - Hortatur...

- CXI. Urbanus II « Amato, legato apostolicae sedis, aliisque duobus...

- CXII. Urbani II epistola ad Rotbertum, Flandrensium comitem. - Illi...

- CXIII. Urbani papae II sententia de subiectione Dolensis Ecclesiae ad...

- CXIV. Urbani papae II epistola ad universos episcopos per Britanniam...

- CXV. Urbani II epistola ad Rainoldum Remensem archiepiscopum. - Quod...

- CXVI. Urbani II epistola ad Hugonem archiepiscopum Lugdunensem. (Anno 1094.)[D....

- CXVII. Urbani II epistola ad Hugonem Gratianopolitanum episcopum. - Illi...

- CXVIII. Urbani II privilegium pro canonicis Pistoriensibus. (Anno 1094.)[ZACHARIA, Anecdota...

- CXIX. Urbani II epistola ad Durannum Arvernorum episcopum. - Mandat...

- CXX. Urbani II epistola ad Guillelmum, comitem Tolosanum. - Illum...

- CXXI. Urbani II epistola ad Guillelmum [Geraldum?] episcopum Caturcensem. -...

- CXXII. Urbani II epistola ad Godefridum Lucanum episcopum. - Quod...

- CXXIII. Urbani II epistola ad Cyriacum, episcopum Ianuensem. - Qui...

- CXXIV. Urbani II epistola ad Rogerium ducem et Boamundum fratres....

- CXXV. Epistola Urbani II ad Beringerum abbatem S. Laurentii Leodiensis,...

- CXXVI. Bulla Urbani papae II pro monasterio S. Petri de...

- CXXVII. Urbani II bullae pro monasterio Sancti Aegidii, confirmatae in...

- CXXVIII. Urbanus II pontifex monasterium D. Georgii in Nigra Silva...

- CXXIX. Monasterium Hirsaugiense Spirensis dioecesis sub protectione sedis apostolicae recipitur,...

- CXXX. Urbani II epistola ad clerum et populum Noviomensem. -...

- CXXXI. Bulla Urbani II pro abbatia S. Petri in Nigra-Silva....

- CXXXII. Urbani II epistola ad Rotbertum Flandrensium comitem, et eius...

- CXXXIII. Urbani II epistola ad Gualcherum episcopum Cameracensem. - Hortatur...

- CXXXIV. Urbani II epistola ad Guidonem Viennensem archiepiscopum. (Anno 1095.)[D....

- CXXXV. Urbanus papa II translationem Aucensis episcopatus parochiarumque divisionem in...

- CXXXVI. Bulla Urbani II pro confirmatione vitae canonicae in Ecclesia...

- CXXXVII. Privilegium pro monasterio Cluniacensi. (Anno 1095.)[ Bibliotheca Cluniacensis, p....

- CXXXVIII. Privilegium Urbani papae II pro ecclesia S. Petri de...

- CXXXIX. Urbani II papae ad Richardum sanctae Romanae Ecclesiae cardinalem...

- CXL. Urbani II decretum quo statuit ut Ecclesia Arausicana post...

- CXLI. Privilegium apostolicum Urbani II papae pro monasterio S. Abundii...

- CXLII. Litterae apostolicae Urbani II, quibus institutam a Petro Carcassonensi...

- CXLIII. Urbanus II ecclesiae S. Petri Standalmontensis, a Mathilde comitissa...

- CXLIV. Urbani II papae epistola ad Salmoriacenses, tam clericos quam...

- CXLV. Urbani II privilegium pro Ecclesia Vesontiensi. (Anno 1095.)[DUNOD, Hist....

- CXLVI. Urbani II epistola ad Lambertum Atrebatensem episcopum. (Anno 1095.)[MANSI,...

- CXLVII. Urbani II papae privilegium pro monasterio monialium S. Petri...

- CXLVIII. Caturcensis ecclesiae canonici confirmantur in professione vitae regularis, quam...

- CXLIX. Privilegium pro monasterio Casae-Dei. (Anno 1095.)[MABILL. Annal. Bened., V,...

- CL. Urbanus universos per Gothiam et Provinciam fideles hortatur ut...

- CLI. Bulla Urbani II papae pro monasterio S. Aegidii. (Anno...

- CLII. Urbanus II papa confirmat regularem disciplinam canonicorum S. Avenionensis...

- CLIII. Privilegium ab Urbano II ecclesiae S. Ruffi concessum, salva...

- CLIV. Urbani II papae privilegium pro Ecclesia Matisconensi. (Anno 1095.)[...

- CLV. Urbani II epistola ad Guarnerium de Castellione. - Illi...

- CLVI. Urbani II epistola ad archiepiscopum Senonensem. - Mandat, commoneat...

- CLVII. Privilegium pro monasterio Silviniacensi. (Anno 1095.)[ Bibliotheca Cluniacensis, p....

- CLVIII. Definitio quae fuit inter Gothofredum Magalonensem episcopum et Petrum...

- CLIX. Bulla confirmationis privilegiorum monasterii Celsiniacensis. (Anno 1095.)[BALUZ., Miscell. II,...

- CLX. Urbani II papae epistola ad canonicos Engolismenses, qua praepositurae...

- CLXI. Urbanus II papa monasterii Aubechiensis possessiones et iura confirmat....

- CLXII. Confirmatio S. Dionysii de Nogento, per domnum Urbanum II...

- CLXIII. Urbani II papae epistola ad Guigonem comitem. (Anno 1095.)[D....

- CLXIV. Urbani synodica ad clerum populumque Cameracensem. (Anno 1095.)[MANSI, Concil....

- CLXV. Urbani II decretum de primatu Lugdunensi. (Anno 1095.)[MANSI, Concil....

- CLXVI. Privilegium pro ecclesia S. Iacobi Compostellana. (Anno 1095.)[FLOREZ, España...

- CLXVII. Urbani II epistola ad Hugonem Cluniacensem abbatem. - Cluniacensibus...

- CLXVIII. Diploma Urbani II papae, quo privilegia et bona omnia...

- CLXIX. Urbani II papae epistola ad Ademarum Engolismensem episcopum. -...

- CLXX. Bulla Urbani II papae pro monasterio Tutelensi. (Anno 1096.)[BALUZE,...

- CLXXI. Urbani II epistola ad suffraganeos Ecclesiae Remensis. - Illos...

- CLXXII. Clerum, ordinem, milites et plebem Remensem hortatur ut Manassi...

- CLXXIII. Manassi electo archiepiscopo Remensi gratulatur. Monet « caveat prorsus...

- CLXXIV. Urbani II epistola ad Philippum Catalaunensem episcopum. - Commendat...

- CLXXV. Privilegium ab Urbano II monasterio S. Nicolai concessum, salva...

- CLXXVI. Urbani II epistola ad suffraganeos Ecclesiae Remensis. (Anno 1096.)[BALUZ.,...

- CLXXVII. Urbani II epistola ad clerum Turonensem. - Privilegia Turonensis...

- CLXXVIII. Urbani II epistola ad monachos S. Petri Bainsonensis. -...

- CLXXIX. Urbanus II papa Trenorciensis monasterii bona iuraque omnia in...

- CLXXX. Privilegium pro monasterio S. Vincentii Metensi. (Anno 1096.)[Dom CALMET,...

- CLXXXI. Urbanus II confirmat abbatiae S. Bertini ordinis S. Benedicti...

- CLXXXII. Privilegium Urbani II pro Marbacensi ecclesia. (Anno 1096.)[ Gall....

- CLXXXIII. * Urbanus II monasterii Corbeiensis privilegia confirmat. (Anno 1096.)[MABILL.,...

- CLXXXIV. * Gerardo, novo abbati monasterii S. Mauri Glannafoliensis «...

- CLXXXV. In concilio Turonensi controversiam inter canonicos S. Martini et...

- CLXXXVI. Urbani II epistola ad canonicos S. Martini Turonensis. -...

- CLXXXVI bis. Urbani II papae privilegium pro S. Martini Turonensis...

- CLXXXVII. Urbani II epistola ad Richerium Senonensem et caeteros Francorum...

- CLXXXVIII. Bulla Urbani papae II pro monasterio Novo Pictaviensi. -...

- CLXXXIX. Bulla pro monasterio Sancti Martialis Lemovicensis. (Anno 1096.)[BALUZ., Miscell....

- CXC. Urbani II papae epistola ad Raimundum Ausciensem archiepiscopum. -...

- CXCI. * Urbanus II monasterii S. Albini Andegavensis possessiones confirmat....

- CXCII. * Refert quae in conventu apud S. Hilarium habito...

- CXCIII. Urbani II papae epistola ad Ansculphum Angeriacensem abbatem. -...

- CXCIV. * Urbanus II monasterio Cluniacensi cellam S. Michaelis de...

- CXCV. * Urbanus II Ecclesiae Pampilunensis privilegia, petente Petro de...

- CXCVI. Bulla confirmationis privilegiorum monasterii Moyssiacensis. (Anno 1096.)[BALUZ., Miscell. II,...

- CXCVII. Epistola Urbani II papae ad Hugonem abbatem Cluniacensem. (Anno...

- CXCVIII. Urbani papae II diploma de donatione abbatiae Belli-Loci. (Anno...

- CXCIX. In concilio apud Nemausum, abolito Gregorii VII praecepto, Urbanus...

- CC. Bulla Urbani II papae pro S. Martino de Campis....

- CCI. Urbanus Burgensem Ecclesiam Romanae immediate subiicit, illam ab aliarum...

- CCII. Urbanus II papa confirmat bona monasterii Rivipollensis, cui nonnulla...

- CCII bis. Urbani II papae privilegium pro monasterio Balneolensi. (Anno...

- CCIII. Privilegium monasterii Iuviniacensis. (Anno 1096.)[MABILL., Annal. Bened., V, 658.]

- CCIV. Privilegium pro monasterio S. Aegidii. (Anno 1096.)[MANSI, Concil. XX,...

- CCV. Bulla pro ecclesia Sancti Saturnini Tolosae. (Anno 1096.)[BALUZ., Miscell....

- CCVI. * Urbanus monasterii S. Andreae Avenionensis privilegia et possessiones...

- CCVII. Epistola Urbani papae II ad Colomanum Hungariae regem, adversus...

- CCVIII. Urbani II P. M. epistola ad Gebehardum episcopum Constantiensem,...

- CCIX. Eiusdem papae epistola ad Odalricum, seu Udalricum, praepositum Reitenbuchensem....

- CCX. Epistola Urbani II papae ad Bononienses. - Eorum fidem...

- CCXI. Urbani II papae bulla, qua monialibus Cremonensibus Sancti Ioannis...

- CCXII. Urbani II epistola ad Alexium Constantinopolitanum imperatorem. - De...

- CCXIII. Urbani epistola ad Gerardum Tarvannensem. - Canonum contemptores excommunicandos...

- CCXIV. Urbanus monasterii Cluniacensis libertates et privilegia confirmat augetque. (Anno...

- CCXV. Urbani II papae epistola ad clerum et populum Tranensis...

- CCXVI. Urbani II epistola ad Hugonem archiepiscopum Lugdunensem. (Anno 1097.)[BALUZ.,...

- CCXVII. * Urbanus Petro Aragonensium et Pampilonensium regi caeterisque earum...

- CCXVIII. Urbanus Oderisio, cardinali Ecclesiae Romanae et abbati monasterii Casinensis,...

- CCXIX. Urbanus II papa sacrum Casinense coenobium eiusdemque bona ab...

- CCXX. Privilegium Urbani II papae ad S. Hugonem pro immunitate...

- CCXXI. * Urbanus II Ecclesiae Arvernensis privilegia et possessiones confirmat,...

- CCXXII. Urbani II papae epistola ad Raimundum Ausciensem archiepiscopum. -...

- CCXXIII. Salmoriaci pagus Ecclesiae Gratianopolitanae asseritur. (Anno 1097.)[RUINART, Vita Urbani,...

- CCXXIV. Urbani II papae epistola ad Bertrandum Narbonensem archiepiscopum. -...

- CCXXV. Urbani II papae epistola ad Petrum Goffredi Aquensem archiepiscopum....

- CCXXVI. Urbani II epistola ad Hugonem Lugdunensem archiepiscopum. - Ut...

- CCXXVII. Privilegium pro Ecclesia Verulana Anno 1097.)[UGHELLI, Italia Sacra, I,...

- CCXXVIII. Urbanus II ecclesiae S. Mariae Buronensis protectionem suscipit; bona...

- CCXXIX. Urbani II epistola ad Manassem Remensem archiepiscopum. (Anno 1097.)[Dom....

- CCXXX. Urbani II papae epistola ad Bernardum Bonomensem episcopum. -...

- CCXXXI * Iarentoni, abbati S. Benigni Divionensis, Urbanus asserit monasterium...

- CCXXXII. Urbani epistola ad Udalricum, abbatem monasterii S. Michaelis ad...

- CCXXXIII. Urbani II papae bulla pro monasterio Wiblingensi. (Anno 1098.)[D....

- CCXXXIV. Bulla Urbani II pro Ecclesia Urgellensi. (Anno 1098.)[MARCA, Marca...

- CCXXXV. Urbanus Landulfo, praeposito ecclesiae S. Ambrosii Mediolanensis, asserit «...

- CCXXXVI. Bulla Urbani II papae pro monasterio Iesu Nazareni (Montis...

- CCXXXVII. Urbani epistola ad Petrum Oscensem episcopum. - Oscensem Ecclesiam...

- CCXXXVIII. * Urbanus Willelmo regi Anglorum scribit « ut res...

- CCXXXIX. Urbani II epistola ad Rogerium comitem Siciliae. - De...

- CCXL. Alphano, archiepiscopo Salernitano, eiusque successoribus Acherontinae et Consentinae provinciarum...

- CCXLI. Urbanus II Brunonis et Lanuini (eremitarum) possessiones concessas a...

- CCXLII. Urbanus consecrato Gerlando episcopo fines restitutae ecclesiae Agrigentinae confirmat....

- CCXLIII. Urbani II epistola ad fratres S. Huberti Andaginensis. (Anno...

- CCXLIV. Urbani II epistola ad Leodienses pro Theoderico abbate. (Anno...

- CCXLV. Urbam II rescriptum pro Casinensi monasterio.

- CCXLVI. Bulla Urbani II papae pro monasterio Sancti Cucuphatis. (Anno...

- CCXLVII. Urbani II bulla pro Casinensi monasterio. (Anno 1098.)[MABILL., Annal....

- CCXLVIII. Urbani II epistola ad Manassem Remensem archiepiscopum. (Anno 1098.)[BALUZ.,...

- CCXLIX. Bulla pro abbate Maioris Monasterii Turonensis. (Circa an. 1098.)[BALUZ.,...

- CCL. Urbani II epistola ad episcopum Magdeburgensem. - Ne vacillet,...

- CCLI. Urbanus II Hartmannum, abbatem Gottwicensem, « Gebehardo, Constantiensi episcopo,...

- CCLII. Urbanus II monasterii Gottwicensis privilegia, rogante Hartmanno abbate, confirmat....

- CCLIII. Privilegium immunitatis Schafhusano in Hirsaugia monasterio concessum. (Intra an....

- CCLIV. Urbani II epistola ad Rodulphum comitem. - Pro immunitate...

- CCLV. Urbani II epistola ad Hugonem Lugdunensem archiepiscopum. (Intra an....

- CCLVI. Urbani II epistola ad Ebredunensem, Vapincensem et Diensem episcopos....

- CCLVII. Urbani II epistola ad Hugonem, episcopum Gratianopolitanum. - Extraordinaria...

- CCLVIII. Urbani II papae epistola ad Hugonem Cluniacensem abbatem. -...

- CCLIX. Privilegium Urbani II papae Raginero abbati monasterii S. Petri...

- CCLX. Urbanus II « coenobium Generense in Guasconia in ius...

- CCLXI. Urbani II papae privilegium pro monasterio Latiniacensi. (Intra an....

- CCLXII. Urbani II epistola ad Rotgerium Suessionensem episcopum. - Ut...

- CCLXIII. Urbani papae epistola ad Bernardum archiepiscopum Toletanum. (Intra an....

- CCLXIV. Bulla Urbani II papae ad Petrum episcopum Iaccensem. (Intra...

- CCLXV. Urbani II papae privilegium pro Ecclesia Iaccensi. (Intra an....

- CCLXVI. Urbanus Petronium, episcopum Legionensem, ex matre non legitima editum,...

- CCLXVII. Urbanus II papa committit Mathildi comitissae restitutionem ecclesiae Sancti-Floriani,...

- CCLXVIII. Urbani II epistola ad clerum populumque Salernitanum. - Pro...

- CCLXIX. Urbani II epistola ad Godinum, antistitem Uritanum. - Mandat...

- CCLXX. Urbani epistola ad Vitalem presbyterum [Brixiensem]. - In dignitate...

- CCLXXI. Ad eumdem. - Filii, vel filiae ante vel post...

- CCLXXII. Ad eumdem. - Uxor simul cum viro filium alicuius...

- CCLXXIII. Ad Lucium, praepositum Sancti Iuventii. - De valore baptismi...

- CCLXXIV. Urbanus ecclesiae S. Trinitatis, in loco qui Pons Guinizeli...

- CCLXXV. Urbanus papa in epistola ad populum S. Vincentii Vulturnensis...

- CCLXXVI. Urbanus II permittit ut Iordani principis filia, infantula Rainaldo,...

- CCLXXVII. Aliud Urbani II decretum. (Intra an. 1088-1099.)[GRATIAN. Decretum, C....

- CCLXXVIII. Aliud Urbani II decretum (Intra an. 1088-1099.)[MANSI, Concil. XX,...

- CCLXXIX. Urbanus II canonicis regularibus quibusdam scribit de canonicorum disciplina...

- CCLXXX. Urbani epistola ad Bernardum Toletanum archiepiscopum. - Cum Ricardo...

- CCLXXXI. Urbani II papae epistola ad Galonem, S. Quintini Bellovacensis...

- CCLXXXII. Urbanus mittit « litteras in gratiam monachorum S. Andreae...

- CCLXXXIII. Urbanus Ivoni Carnotensi et Ramnulfo Santonensi episcopis scribit «...

- CCLXXXIV. Monasterii Vindocinensis libertas confirmatur. (Intra an. 1097-1099.)[ Opp. Sirmundi,...

- CCLXXXV. Urbani epistola ad archiepiscopos et episcopos Franciae. - Philippum...

- CCLXXXVI. Urbani epistola ad Hugonem, Cluniacensem abbatem. - Illi significat...

- CCLXXXVII. Bulla Urbani II qua Barbastrensis sedes constituitur. (Circa annum...

- CCLXXXVIII. Urbani epistola ad Ingelrannum Laudanensem episcopum. - Hortatur ut...

- CCLXXXIX. Urbanus II confirmat monasterium Blaubeurense in dioecesi Constantiensi, ac...

- CCXC. Urbani II papae bulla, qua monasterium S. Blasii in...

- CCXCI. Bulla Urbani II pro monasterio Sancti Saturnini in pago...

- CCXCII. Urbani epistola ad Hugonem, archiepiscopum Lugdunensem. - Nuntiat tandem...

- CCXCIII. * Urbanus in monasterio Casalis S. Petri « eam...

- CCXCIV. * Monasterii S. Crucis possessiones, rogante Amato, archiepiscopo Burdigalensi,...

- CCXCV. Urbani epistola ad Hugonem archiepiscopum Lugdunensem. - De Roberto...

- CCXCVI. Urbani II epistola pro Ioanne archidiacono Atrebatensi. (Anno 1099.)[Dom...

- CCXCVII. * Urbanus monasterii Psalmodiensis libertatem confirmat « ne ullam...

- CCXCVIII. Urbani II papae epistola ad canonicos S. Andreae Burdegalensis....

- CCXCIX. Epistola Urbani II papae ad Petrum praepositum et canonicos...

- CCC. Urbani epistola ad Alfanum, Salernitanum archiepiscopum. (Anno 1099.)[UGHELLI, Italia...

- DUBIA.

- CCCI. Bulla Urbani II papae qua beatissimi legislatoris et monachorum...

- CCCII. Urbanus Petro Hispaniarum regi eiusque successoribus rite substituendis concedit...

- CCCIII. Urbanus clero et populo Lemovicensi praecipit ut Humbaldo episcopo...

- CCCIV. Clero et populo Lemovicensi Humbaldum episcopum iterum commendat. (Anno...

1[recensere]

GENUINA.

I. Epistola Urbani papae II ad Salzburgensem aliosque episcopos.--Eos de sua in summum pontificem electione certos facit, hortaturque ut viriliter pro Ecclesia certent. (Anno 1088.)[Dom MARTENE Ampl. Collect. I, 520, ex ms. Sancti Germani a Pratis. ] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili Salzeburgensi archiepiscopo, caeterisque reverendissimis episcopis, Pataviensi, Wirceburgensi, Wormatiensi, Augustensi, Constantiensi, et venerandis abbatibus, et gloriosissimis WELPHONI B. et B atque omnibus majoribus et minoribus beati Petri fidelibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Nosse volumus beatitudinem vestram, quae circa nos gesta sunt noviter: reverendissimi siquidem fratres nostri episcopi et cardinales, Saviensis videlicet, Tusculanensis, Albanensis, Signensis praeterea et Portuensis legationem, et consensum, et petitionem ferens omnium fidelium laicorum nostrae parti faventium clericorum Romae eligentium, et religiosissimus abbas Casinensis omnium diaconorum, et R. cardinalis tituli S. Clementis omnium cardinalium, nec non et B. praefectus omnium fidelium laicorum, una cum 21 episcopis et quatuor abbatibus apud Terracinam coadunati, et triduano jejunio cum multis precibus communiter celebrato, Dominico tandem die IV Idus Martii mihi omnium indignissimo contra omne votum et desiderium, Deus scit, et plurimum renitenti regimen sedis apostolicae commisere, et omnium tam praesentium quam et absentium praedictorum fidelium consensu me eligentes, et auctoritatem atque imperium sanctae memoriae praedecessorum meorum Gregorii et Victoris habere se super hoc asserentes, longe impar viribus meis imposuerunt; sed quoniam, ut ante Deum loquar, nulla honoris ambitione, nulla omnino praesumptione, sed sola tot tantorumque religiosorum virorum non absque periculo contemnenda obedientia, confidens insuper de misericordia omnipotentis Dei, tantum onus in praesenti in tam periculoso tempore subire sum coactus. Rogamus et obsecramus in Domino Jesu, ut in ea quam coepistis et quam domino et praedecessori nostro beatae memoriae Gregorio semper ostendistis fidelitate et devotione, et benevolentia firmiter maneatis, sanctamque Romanam Ecclesiam matrem vestram, omnibus quibus valeatis auxiliis et consiliis adjuvetis. De me porro ita in omnibus confidite, et credite sicut de beatissimo Patre nostro papa Gregorio, cujus ex toto sequi vestigia cupiens, omnia quae respuit respuo, quae damnavit damno, quae dilexit prorsus amplector, quae vero rata et catholica duxerit confirmo et approbo, et ad postremum in utramque partem qualiter ipse sensit in omnibus omnino sentio atque consentio. Nunc ergo precor et amplector fraternitatem vestram, ut agatis viriliter atque constanter, et confortemini in potentia virtutis Dei ascendentes ex adverso et opponentes murum pro domo Israel, ut strenuissimi Domini bellatores stetis in praelio in die ipsius. Vos ergo qui spiritualiter estis, eos qui instructi non sunt verbis et exemplis instruite, et exhortamini sicut scitis et necessitas exigit hujus periculosi temporis. Cum enim apud vos eram, tales vos omnes inveni, ut voce ipsius Domini possem clamare: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit. Insuper apud omnipotentis Dei misericordiam continuas preces effundite, quatenus et Ecclesiam suam sanctam in gradum pristinum misericorditer restaurare dignetur. Ipse autem Deus pacis conterat Satanam sub pedibus vestri velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi sit cum omnibus vobis, dilectissimi in Christo.

Datum apud Terracinam III Idus Martii.

II. Epistola Urbani II papae ad Hugonem abbatem Cluniacensem.--Pontificatum sibi delatum nuntiat. Rogat ut ad se veniat. (Anno 1088.)[MABILL., Annal. Bened. V, 251.]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, HUGONI reverendissimo abbati Cluniacensi, omnique ejus sancto conventui salutem et apostolicam benedictionem

Quoniam sanctitatem vestram satis avidam exaltationis Romanae Ecclesiae novimus, ea quae circa nos acta sunt compendio vobis notificare curamus. Notum itaque facimus dilectioni vestrae, quod apud Terracinam Campaniae civitatem sanctae Romanae Ecclesiae episcopi et cardinales, Portuensis videlicet, Sabinensis, Tusculanus, Albanensis et Signensis, cum aliis episcopis numero sexdecim et abbatibus quatuor, aliisque quamplurimis viris religiosis convenientibus; cum Portuensis episcopus omnium Romanorum clericorum catholicae parti faventium se legatum diceret, abbas vero Casinensis cardinalis diaconus caeterorum diaconorum; P. quoque cardinalis tituli Sancti Clementis omnium cardinalium; praefectus autem Urbis laicorum omnium se ferre assereret legationem, cumque post triduanum jejunium, supplicationibus multis magnisque ad Deum precibus vehementer insisterent, quod ego quidem omnino dignus non fui, tandem me sibi quarto Idus Martii in pontificem elegerunt. Quibus, Deum testor, non ambitionis causa, nec alicujus dignitatis desiderio assensum praebui; sed quia tot tantisque viris inobediens esse verebar, talique quali tempore si quantum ad me periclitanti Ecclesiae non subvenirem, Deum me offendere metuebam; praesertim cum praedecessores meos viros omni veneratione dignos, Gregorium scilicet atque Victorem, hoc sibi divine praecepisse asserunt. Rogo igitur, desiderantissime, nimiumque te deprecor ut, si qua tibi sunt pietatis viscera, si qua filii et alumni tui est tibi memoria, me multum id cupientem tua praesentia consolari, sanctamque matrem tuam Romanam Ecclesiam, si unquam possibile fuerit, tuo multum nobis optabili adventu visitare digneris. At vero, si id fieri nequit, ut tales de filiis tuis confratribus meis te ad nos mandare non pigeat, in quibus te videam, te suscipiam, tuae consolationis in immensis perturbationibus positus verba cognoscam, qui tuam charitatem tuaeque dilectionis affectum mihi repraesentent, qui qualiter et tu omniumque fratrum nostrorum se habeat congregatio mihi denuntient. Precor autem ut omnem sanctorum fratrum congregationem commonere facias, ut apud omnipotentis Dei clementiam preces effundant, quatenus et nos et Ecclesiam suam sanctam, quae tantis videtur subjacere periculis, in pristinum restaurare statum dignetur. Noveris enim omnibus specialius hoc negotium super te pendere. Vale.

Datum III Idus Maii apud Terracinam.

III. Urbani II papae epistola ad episcopos, clerum et populum Viennensis provinciae.--De Viennensi archiepiscopo eligendo, cum haec metropolis jam diu pastore esset destituta. (Anno 1088.)[D. BOUQUET, Recueil, tom. XIV, pag. 689, ex Biblioth. Floriac., parte III, p. 74.]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus episcopis et confratribus, Valentino ( Gontardo ), Genevensi ( Guidoni ), Maurianensi ( Conrado ), Gratianopolitano ( Hugoni ), Diensi ( Ismioni ) et Vivariensi ( Joanni ), et universo clero et populo Viennensis Ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem.

Nolumus latere fraternitatem vestram nos sola gratia Dei, nullis nostris praecedentibus meritis, de unanimi et universali catholicorum consensu ad Romanam Ecclesiam ac Romani pontificalis culmen electos. Unde quoniam, ut Scriptura testatur, frater fratrem adjuvans, civitas munita et fortis (Prov. XXIII, 19), rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut tam pro nobis quam pro sancta matre vestra Romana Ecclesia incessanter Dominum exoretis, quatenus quod ejus nutu inchoare potuimus, universis inimicorum obstaculis superatis, ad dignos sibique placentes effectus perducere valeamus. Nos autem pro certo sciatis Ecclesiam vestram multum diligere, eamque inter caeteras nostrae providentiae commissas Ecclesias magno amoris voto cupere honorare. Quoniam igitur jamdiu vestra metropolis pastore cognoscitur destituta, apostolica vobis praeceptione mandamus ut eidem Ecclesiae, quantocius poteritis, aptum et idoneum pastorem eligere procuretis. Tanta enim dilatio magnum detrimentum, magnam animarum solet afferre perniciem. Canonica etiam auctoritate cautum esse nostis, quod ultra tres menses episcopo suo Ecclesia vacare non debet; quanto igitur minus per tot annorum curricula! Et quoniam solitum est, in spatio quo vacat Ecclesia, a nonnullis irreligiosis bona ejus ac beneficia diripi, apostolica hoc omnimode auctoritate interdicendum mandamus; hoc quoque specialiter praecipientes ut Ecclesia Romanensis et Ecclesia B. Petri de Campania, quae sub jure ac ditione Viennensis Ecclesiae antiquitus fuisse noscuntur, eidem Ecclesiae quiete permaneant, et nulla magna parvaque persona vel ipsas Ecclesias, vel earum bona Viennae Ecclesiae, absque alicujus personae molestatione seu diminutione, quieta et illibata permanere sub sui pontificis apostolica auctoritate decernimus. Obtemperantes vos jussionibus nostris omnipotens Deus benedicat.

IV. Urbani II papae epistola ad Lanfrancum Cantuariensem archiepiscopum.--De Ecclesiae angustiis ac de suscepto pontificatu. (Anno 1088.)[Edidit THEINERUS, Disquisit. critic., p. 207.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, LANFRANCO sanctae Cantuariorum Ecclesiae reverendissimo archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.

Non latere credimus prudentiam tuam, charissime Pater, quot procellis, quot tempestatibus ex longo jam tempore patitur navis Petri jactata seu negligente illo seu potius dormiente ad ipsam fere submersionem perducta sit. Pervenisse etiam ad aures religionis tuae non dubitamus, quod expetente nos atque cogente universa catholicorum duntaxat Ecclesia, praecedente quoque gemina dominorum praedecessorum nostrorum Gregorii atque Vitellii inevitabili praeceptione, temporis etiam necessitate permaxima constringente, ad summum Romanae sedis sacerdotium indigni omnino et prorsus tanto officio impares quo nescio de judicio provecti sumus. Quod videlicet quomodo et qualiter gestum sit, si non forsitan plene addicisti, dilectissimus filius noster Rogerus, cardinalis Ecclesiae nostrae subdiaconus, ordine toto referre valebit. Nunc itaque, quoniam sanctae Romanae Ecclesiae matris videlicet tuae unum te hoc tempore de primoribus filium nobilissimum et verissimum scimus, ad ejus servitium, ad ejus defensionem, ad ejus denique debitam obedientiam fraternitatem tuam litteris praesentibus invitamus, et ut ei in tantis necessitatibus tantisque periculis et consilii et auxilii tui dexteram porrigas, enixius flagitamus. Religio siquidem prudentia et fides egregia tua ubique terrarum Dei gratia famosa et celebris est. Ecclesia vero, cui praesides, quam specialius esse Romanae debeat Ecclesiae obediens ac devota, per quam scilicet catholicae fidei rudimenta suscipiens a servitute est daemoniaca liberata, non est incognitum. Studeat igitur ac satagat prudentia tua pro scire pro posse Romanae Ecclesiae modis omnibus subvenire, studeat nostras Ecclesias locorum scilicet diversitate distantes, catholicorum morum unitate connectere, et si quid in partibus illis apostolicae sedi contrarium, si quid forte ejus auctoritati repugnans invenieris secundum datam tibi divinitus sapientiam redargue, fortiter reprime, sagaciter cura corrigere. Regem etiam ipsum nostrum charissimum filium, auctorabilis fraternitas tua conveniat, hortetur et moneat, ut et ipse quoque pro modo suo pro officio suo multis periculis et maximis necessitatibus laborantem matrem suam Romanam Ecclesiam consilio et solatio suo adjuvare et honorare studeat. Et quoniam, ut Scriptura loquitur, amicus in necessitate probatur, et item: Non cognoscitur in bonis amicus, nec celatur in malis inimicus, necessitatis hoc tempus minime negligendum ducat, sed si quam fidem, si quam Romanae Ecclesiae amicitiam debet, nunc cum opportunum quammaxime est, liberalis et devotus ostendat. Pecuniam porro, quam de regno eodem beatus Petrus consuetudinaliter solebat accipere, per hunc supradictum filium nostrum Rogerum sive per alium suum fidelem legatum una cum eo vel usque Cluniacum quantocius potuerit transmittat, ut et gratiam ejusdem beati Petri adipisci valeat, et nos super augmentatione et exaltatione regni sui promptos semper et paratos inveniat. Praeterea orationibus sanctitatis tuae nos devotissime committentes, praesentium latorem Rogerum tibi plurimum commendamus, ut et ei in servitio beati Petri et adjutorium in omnibus, quibus indiguerit, tribuas exoramus.

Data apud Terracinam quarta Idus Aprilis.

V. Primatus Ecclesiae Toletanae in Hispaniis restituitur. (Anno 1088.)[MABILLON et RUINART, Ouvr. posth. III, 344.]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo fratri BERNARDO, archiepiscopo Toletano, ejusque successoribus in perpetuum.

Cunctis sanctorum decretales scientibus institutiones liquet quantae Toletana Ecclesia dignitatis fuerit ex antiquo et quantae in Hispanicis et Gallicis regionibus auctoritatis exstiterit, quantaeque per eam in ecclesiasticis negotiis utilitates accreverint, sed peccato populi promerente a Saracenis eadem civitas capta, et ad nihilum Christianae religionis illic libertas redacta est, adeo ut per annos trecentos pene septuaginta nulla illic viguerit Christiani pontificii dignitas. Nostris autem temporibus divina populum suum respiciente clementia, studio Ildefonsi gloriosissimi regis, latore populi Christiani Sarracenis expulsis, Christianorum viribus [ al., juribus] Toletana civitas est restituta. Igitur voluntate et consensu unanimi comprovincialium populorum, pontificum atque principum, et Ildefonsi excellentis regis te, frater charissime Bernarde, primum illius urbis post tanta tempora praesulem eligi divinae placuit examini majestatis. Et nos ergo miserationi supernae gratiae respondentes, quia per tanta terrarum mariumque discrimina Romanae auctoritatem Ecclesiae suppliciter expetisti, auctoritatem Christianam Toletanae Ecclesiae restituere non negamus. Gaudemus etiam corde [ al., gaudentes ergo corde, etc.] laetissimo, et magnas, ut decet, Deo gratias agimus, quod tantam nostris temporibus, dignatus est Christiano populo donare victoriam, statumque ejusdem urbis quoad nostras etiam facultates stabilire atque augere, ipso adjuvante, praeoptamus, tum benevolentia Ecclesiae Romanae solita, et digna Toletanae Ecclesiae reverentia, tum charissimi filii nostri praestantissimi regis Ildefonsi precibus invitati, pallium tibi, frater venerabilis Bernarde, ex apostolorum Petri et Pauli benedictione contradimus, plenitudinem scilicet omnis sacerdotalis dignitatis, teque, secundum quod ejusdem urbis antiquitus constat exstitisse pontifices, in totis Hispaniarum regis primatem privilegii nostri sanctione statuimus. Primatem te universi praesules Hispaniarum respiciant, et ad te, si quid inter eos quaestione dignum exortum fuerit, referent, salva tamen Romanae Ecclesiae auctoritate, et metropolitanorum privilegiis singulorum. Toletanam ergo ecclesiam jure perpetuo tibi tuisque, si divina praestiterit gratia, successoribus canonicis tenore hujus privilegii confirmamus, etc.

Datum Anagniae per manus Joannis S. R. E. diaconi cardinalis et praesignatoris domini Urbani secundi papae Idibus Octobris, anno Dominicae Incarnationis 1088, indictione XI, anno pontificatus domini Urbani papae primo.

VI. Urbani II epistola ad Ildefonsum Galleciae regem:--Toletanam Ecclesiam Sarracenis ereptam gratulatur. Commendat Bernardum, archiepiscopum Toletanum, a sese pallio donatum, primatemque in totis Hispaniarum regnis constitutum. (Anno 1088.)[MABILLON et RUINART, Ouvrages posth. III, 346.] URBANUS, etc., ILDEFONSO regi Galliciae.

Duo sunt, rex Ildefonse, quibus principaliter mundus hic regitur, sacerdotalis dignitas et regalis potestas; sed sacerdotalis dignitas, fili charissime, tanto potestatem regiam antecedit, ut de ipsis regibus omnium rationem posituri sumus regi universorum. Quapropter pastoralis nos cura compellit, non solum de minorum, sed de majorum quoque salute pro viribus providere: quam pastori vero suas oves illaesas restituere, quae nobis commissae sunt valeamus, tuae praecipue debemus saluti prospicere quem Christianae fidei propugnatorem Ecclesiae Christus effecit. Memento ergo, memento, fili mi amantissime, quantam tibi gloriam divinae contulit gratia majestatis, et sicut ipse tuum prae caeteris regnum nobilitavit, ita tu ei studeas prae caeteris devotius ac familiarius deservire. Dicit enim ipse Dominus per prophetam: Honorificantes me honorificabo; qui autem me contemnunt, erunt ignobiles (I Reg. II, 30). Gratias itaque Domino et laboribus tuis agimus quod de Sarracenorum jure Toletana est Ecclesia liberata. Fratrem autem venerabilem Bernardum ejusdem urbis praesulem tuis exhortationibus invitati digne ac reverenter excepimus, et ei pallium contradentes, privilegium quoque Toletanae Ecclesiae antiquae majestatis indulsimus. Ipsum enim in totis Hispaniarum regnis primatem statuimus, et quidquid Toletana Ecclesia antiquitus noscitur habuisse, nunc quoque ex apostolicae sedis liberalitate in posterum habere censuimus. Tu illum ut patrem charissimum exaudias, et quaeque tibi ex Domino nuntiaverit, obedire curato; et Ecclesiam ejus temporalibus non desistas auxiliis ac beneficiis exaltare. Inter caetera vero laudum tuarum praeconia pervenit ad aures nostras, quod sine gravi dolore audire nequivimus, episcopum scilicet sancti Jacobi a te captum, et in captione ab episcopali dignitate depositum, quod canonibus noveris omnino contrarium, et catholicis auribus non ferendum, quod tanto nos amplius contristavit, quanto te ampliori affectione complectimur. Nunc tibi, rex gloriosissime Ildefonse, Dei et apostolorum vice mandamus, orantes, quatenus eumdem episcopum suae integrae restituas per Toletanum archiepiscopum dignitati; neque id per Richardum cardinalem sedis apostolicae factum excusaveris; quia et canonibus omnino est contrarium, et Richardus tunc legatione sedis apostolicae minime fungebatur. Quod ergo ille tunc gessit, quem Victor papa sanctae memoriae tertius legatione privaverat, nos irritum judicamus. In remissionem peccatorum et sedis apostolicae obedientiam suae dignitati episcopo restituto, et ad nostram praesentiam cum legatis tuis ipse perveniat canonice judicandus; sin autem facere nos erga dilectionem tuam compelleres invitos, quod nos quoque fecisse nollemus. Memento religiosi principis Constantini, qui sacerdotum judicia nec audire voluit, indignum judicans dictos ab hominibus judicari. Audi ergo in nobis Dominum et apostolos ejus, si te ab ipsis velis, et a nobis in iis quae postulaveris exaudiri. Rex regum Dominus cor tuum gratiae suae fulgore illustret, victorias tibi tribuat, regnum tuum exaltet, itaque te semper vivere concedat, ut et temporali regno perfruaris feliciter, et aeterno perenniter gratuleris. Amen.

VII. Urbanus II archiepiscopos Hispaniae monet de restitutione primatus Toletani. (Anno 1088.)[MABILL. et RUINART, Ouvr. posth. III, 349.]

URBANUS, etc., Terraconensi et caeteris Hispaniarum archiepiscopis.

Quisquis voluntatem gerit, ut sibi alii subjiciantur, dedignari non debet, ut ipsi quoque aliis sit subjectus. Hic enim ordo regiminis atque praelationis non solum in terrestri, sed in supercoelesti quoque Ecclesia observatur, rege omnium disponente, ut si omnium principe alii aliis principentur. Toletanum siquidem archiepiscopum privilegii nostri auctoritate primatem in totis Hispaniarum regnis fore decrevimus, salva sedis apostolicae auctoritate, et metropolitanorum privilegiis singulorum. Si quid igitur inter vos grave contigerit, quia ab apostolica sede procul estis, ad eum velut ad primatem vestrum omnium recurretis, ejusque judicio quae vobis sunt gravia terminabitis. Quod si quid forte ipsius quoque judicio nequiverit definiri, ad apostolicam sedem, ut dignum est, velut omnium sedium principem referetur. Qui autem vestrum sine metropolitanis propriis sunt, ipsi interim velut proprio subesse debebunt. Valete.

VIII. Urbani II epistola ad Hugonem abbatem Cluniacensem de primatu collato Ecclesiae Toletanae. (Anno 1088.)[MABILL. et RUIN., Ouvr. posth. III, 350.]

URBANUS, etc., HUGONI, abbati Cluniacensi, etc.

Venerabilem fratrem nostrum Bernardum Toletanae Ecclesiae praesulem tam pro tuae postulatione dilectionis, quam pro ipsius reverentia religionis et Toletanae Ecclesiae honore reverenter excepimus. Ipsi etiam ad sedis apostolicae et Romanae Ecclesiae ut matris omnium majestatem, quemadmodum dignum est devote ac simpliciter concurrenti antiqua Ecclesiae suae prout rogasti munimenta concessimus, et privilegii nostri paginam pristina plenam dignitate, libenter indulsimus. Primatem episcoporum omnium, qui in Hispaniis sunt effecimus, et quaeque super eo tua nos charitas flagitavit, cum pallii datione contradidimus. Tibi ergo par est amoris nostri studio respondere, et nostris ac Romanae Ecclesiae auxiliis fideliter deservire. Nos enim et praecipua te ac fratres tuos affectione diligimus, et omnia monasterii vestri loca, ubi liberum fuerit, in nostrae specialiter manus protectionem suscipimus; ita ut nec episcopus quilibet, nec legatus, nisi cui a nobis idipsum specialiter injunctum fuerit, praeter voluntatem tuam de vestris audeat negotiis judicare, salvo tamen jure episcoporum, quod in eis hactenus habuisse noscuntur. Vos ergo nostri semper in omnibus vestris ad Dominum precibus memores sitis; et sicut nos vos et vestra specialiter fovemus, ita vos nos apud Dominum spiritualiter commendare curetis; nosque ac Romanam Ecclesiam, ubi oportet, et ubi facultas est adjuvetis. Dominus omnipotens sua nos gratia foveat, conservet ac protegat. Amen.

IX. Urbanus II monasterii Cluniacensis possessiones et privilegia confirmat, et Hugoni abbati mitrae, dalmaticae chirothecarum, sandaliorum usum concedit. (Anno 1088.)[ Bibliotheca Cluniacensis, p. 514.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, HUGONI sanctissimo abbati Cluniacensi, ejusque successoribus in perpetuum.

Cum omnibus sanctae filiis Ecclesiae ex sedis apostolicae auctoritate, et benevolentia debitores existimus, venerabilibus tamen personis atque locis, maxime quae apostolicae sedi semper specialius adhaeserunt ac devotius, quaeque ampliori religionis gloria eminent, propensiori nos convenit charitatis studio imminere. Tibi ergo, sanctissime, reverentissime ac dilectissime frater, tam ex antiquae sedis apostolicae familiaritate, quam ex nobilissima tuae tuique coenobii religionis reverentia, singularis a nobis debetur praerogativa dilectionis. Est praeterea quod nos tibi non minus, tuoque monasterio faciat debitores, quoniam per te monasticae religionis rudimenta suscepi. In tuo coenobio per secundam sancti Spiritus gratiam sum renatus, cui hactenus impensiori gratia Romana Ecclesia dilectionis ac protectionis curam impendisse dignoscitur. Quidquid igitur libertatis, quidquid immunitatis, quidquid auctoritatis tibi, tuisque successoribus, tuoque coenobio, per antecessorum nostrorum privilegia concessum fuisse constat, nos quoque hujus nostri decreti pagina conferimus, tradimus, confirmamus. Hoc insuper adjicientes, ut monasterium Sanctae Mariae de Charitate, monasterium S. Martini de Campis apud Parisios, monasterium Sancti Dionysii apud Nungentum, S. Mariae de Nazara, S. Gervasii de Exis, S. Mariae de Arulis, S. Petri de Campo-rotundo, S. Genesii in Elnensi episcopatu, S. Pauli in Valle olei, S. Mariae de Cubaria, S. Mariae de Salella, S. Mariae de Tolosa, S. Trinitatis in Marciniaco, quod tu in alodio proprio aedificasti, nunquam tuo, tuorumque successorum regimini ordinatione subtrahatur. Caetera vero omnia quae antecessores nostri vestro monasterio privilegia tradiderunt, nos quoque contradimus atque firmamus. Moisiacense sane coenobium, in ea, qua nunc est, in posterum libertate permaneat, nisi forte episcopus admiserit, propter quod ejus debeat ditione privari. Quicunque autem melioris vitae appetitu, vestrum voluerit advenire coenobium, libera tibi, tuisque successoribus facultas maneat, secundum tenorem regulae S. Patris nostri Benedicti eos suscipere. Praeterea decernimus atque stabilimus ne quis ultra legatus Romani antistitis vices in vestris partibus agens, absque ipsius licentia vel praeceptione, buccam in vos, aut vestra monasteria audeat aperire, vel nisi ad idipsum specialiter dirigatur. Episcopis vero, in quorum dioecesibus vestrae sunt facultates, omnino non liceat de vestris monachis aut monasteriis judicare. Salvo canonico illo jure, quod in eis hactenus habuerunt. Si quid autem causae in eos habuerint, te, tuosve successores appellent. Quod si per vos lis nequiverit definiri, ad sedem apostolicam referatur, ejus solius, vel legati ejus judicio definiendum. Tibi plane peculiari devotione concedimus, ut in processionum missarumque solemnibus mitra utaris episcopali. In praecipuis vero festivitatibus, id est in quinque, quas praecipuas habetis, et in Theophania, et in Ascensione, nec non et in Dedicatione vestrae Ecclesiae, dalmaticam, chirothecas et sandalia induaris. Et hoc ad tuae religionis evidentiam atque ostensionem nostrae peculiaris dilectionis, quam ex sede apostolica magis meritis exigentibus promereris. Tuam de caetero condecet sanctitatem, quemadmodum ab Romana Ecclesia specialius honoratur, ita ejusdem Ecclesiae servitiis et utilitatibus singulariter insudare, quatenus et hactenus vobis ab eadem Ecclesia concessa stabili tenore permaneant, et dignius vestrum sit coenobium in futuro majoris praemia gloriae adipisci.

Datum Romae per manus Joannis diaconi sanctae Romanae Ecclesiae, prosignatoris domni Urbani II papae. Kal. Novemb., indict. XI, anno Dominicae Incarn. 1088, pontificatus vero ejusdem domni Urbani papae primo.

X. Urbani II papae epistola ad Gothofredum Magalonensem episcopum.--Substantionensis comitatus et Magalonensis episcopatus investituram de manu ejus recipit. Quapropter eam Ecclesiam et comitatum sub speciali Romanae Ecclesiae protectione ponit, et curam percipiendi censum annum unius unciae auri de praedicto comitatu ei demandat. (Circa annum 1088.)[D. BOUQUET, Recueil, t. XIV, p. 690.]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, GOTHOFREDO Magalonensi episcopo ejusque successoribus in perpetuum.

Universum sanctae Ecclesiae corpus miserante Deo, per unigeniti Filii sui Redemptoris nostri sanguinem propria constat et perpetua libertate donatum; sed pravorum hominum astu, pastorum negligentia, quaedam per orbem Ecclesiae ditioni sunt saecularium potestatum addictae. Supernae autem miserationis respectu idcirco ad universale sedis apostolicae regimen promoti sumus, quatenus debeamus omnibus modis quae ad earum spectant salutem et gloriam providere, ut, ab omni servitutis vinculo liberae, sua semper libertate gaudeant. Ad hoc autem omnipotens Dominus Romanam Ecclesiam Ecclesiarum matrem principemque constituit, ut ea disponente corrigantur quae mala sunt, et quae recta sunt confirmentur. Tibi itaque, frater Gothofrede Magalonensis episcopo, Magalonensem Ecclesiam, tuisque successoribus canonicis, sub Romana libertate specialiter permansuram jure perpetuo confirmamus; quam nimirum Ecclesiam, pastorum qui in illis partibus fuerant, permittente incuria, multis temporibus ex consuetudine nefanda Substantionensis comites suae jugo servitutis attraxerant. At bonae memoriae comes [Melgoriensis] Petrus, Dei timore compunctus, B. Petro ejusque vicariis ex toto episcopatum reddidit, et scripti actione refutavit; comitatum quoque, qui sui juris erat, sub jure B. Petri ejusque vicariorum per testamenti paginam dereliquit, eo videlicet tenore ut haeredes sui Romani pontificis milites fierent, et ex ejus manu comitatum obtinerent: quod si haeredum successio destitisset, sub Romani pontificis ordinatione et Magalonensis cura episcopi haberetur; quin etiam censum Lateranensi palatio persolvendum ob ejusdem haeredibus auri unciam quotannis instituit. Magalonensis igitur episcopatus et Substantionensis comitatus investituram ex manu fraternitatis tuae vice praedicti comitis per annulum recipientes, et ejusdem comitatus donationis constituta religiosa firmantes, praedictam Ecclesiam atque comitatum sub B. Petri et Romanae Ecclesiae protectione specialiter confovendum suscipimus, salva Narbonensis metropolitani auctoritate ac reverentia, siquidem legitime ordinatus fuerit. Porro ipsam Ecclesiam tibi tuisque successoribus canonice substitutis regendam perpetuo confirmamus, et quaecunque ad Magalonensem episcopatum vel ad fratrum ibi degentium communiam, regum comitumve liberalitate, vel quorumcunque fidelium oblatione juste hactenus pertinuisse noscuntur, quaeque in posterum juste poterit adipisci in urbibus et municipiis, in ecclesiis, in decimis, caeterisque redditibus, contradendo contradimus, et praesenti nostri decreti pagina constituimus atque sancimus quatenus nullus omnino sacerdotum aut cujuslibet ordinis clericorum, nullus imperatorum, regum aut comitum de his quae eidem Magalonensi Ecclesiae a quibuslibet donata fuerint, vel in futuro donabuntur, sub cujuslibet causae occasionisve specie minuere vel auferre, vel suis juribus applicare, vel aliis quasi piis causis pro suae avaritiae excusatione audeat distrahere. Quia vero saepius contingere solet, ut, invito clero et populo, saeculares potestates nequiter nituntur inthronizare personas, decernimus atque censemus ut te qui episcopus es, vel tuorum quolibet obeunte, institutione pontificis nullum sibi honorum, nullum fas potestas quaelibet arroget saecularis, sedis secundum canonum statuta constituatur, quem clerus et populus gratis communi consilio et sine pravitate elegerit. Praeterea fraternitati tuae tuisque successoribus, quandiu tales fuerint ut sedis apostolicae communionem et gratiam habere mereantur, praedicti Substantionensis comitatus curam injungimus, ut vos censum annuum exigatis. Ad ostensionem autem specialis hujus acceptae a Romana Ecclesia libertatis, ex episcopatu unam auri unciam quotannis Lateranensi palatio tu tuique successores persolvetis.

Datum Romae, XIX Kal. Januarii, per manum Joannis diaconi sanctae Romanae Ecclesiae praesignatoris D. Urbani II, anno Domini 1088, pontificatus ejusdem D. Urbani primo.

XI. Epistola Urbani II ad Pistoriensem et Rusticum Vallis Umbrosae abbates.--De Wezelone Moguntino archiepiscopo ob simoniam deposito. (Circa an. 1088.)[MANSI Concil. XX, 664.]

URBANUS secundus papa Pistoriensi et RUSTICO Vallis Umbrosae abbatibus.

Scripsistis nobis maximum apud vos scandalum emersisse, quo Pisanum episcopum consecraverimus, quod a Guezelone haeretico diaconus fuerat ordinatus. Et nos profecto scimus Guezelonem haereticum fuisse, Moguntinumque episcopatum Simoniaco credimus facinore invasisse propter quem aut alium acquirendum regi sub anathemate posito diu servierat, et propter acquisitum omni vitae suae tempore deservivit. Eumdem et ipsi nos pro eadem causa, qui ab excommunicatis consecratus est, in synodali concilio excommunicavimus, condemnavimus, et ab omni ecclesiastico officio sine spe restitutionis aliqua deposuimus.

XII. Urbani II papae privilegium pro abbatia S. Joannis de Vineis. (Anno 1089.)[DE LOUEN, Histoire de l' Abbaye royale de Saint-Jean-des-Vignes, Preuves, pag. 281.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo fratri ROGERO, abbati canonicae Sancti Joannis, qui cognominatur de Vineis, juxta Suessionem, fratribusque ibidem sub regula beati Augustini constitutis et constituendis salutem et apostolicam benedictionem.

Justis votis assensum praebere, justisque petitionibus aures accommodare nos convenit, qui, licet indigni, justitiae praecones, atque custodes in excelsa apostolorum Petri et Pauli specula, dispensatione sumus divina constituti. Quia igitur inspirante domino, dictam canonicam secundum beati Augustini regulam delegistis, bono ac laudabili voto devotione debita congaudemus, et ut laudabile propositum laudabiliora subsequantur incrementa paterna vos affectione, ut filios charissimos, cum omnibus appendiciis vestris, sub protectione sedis apostolicae suscipimus, et scripti nostri privilegio communimus; statuentes siquidem in primis, ut ordinis vestri canonicae institutiones secundum Deum et beati Augustini regulam, perpetuis in ecclesia vestra temporibus, inviolabiliter observentur: praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona, in futurum vel regum, atque pontificum liberalitate; vel oblatione fidelium poteritis adipisci (salva dioecesanorum debita reverentia) integra vobis vestrisque possessoribus, et illibata permaneant. Adjicientes praeterea interdicimus ne aliquis saecularis in parochialibus ecclesiis vestris substituatur presbyter, nisi qui ab abbate vestro, cum consensu capituli vestri, dioecesano fuerit praesentatus episcopo. Vobis autem claustri vestri canonicos per parochiales ecclesias vestras liceat ordinare. Praesenti etiam decreto statuimus ut nulli ecclesiastici ordinis personae, vel a vobis, vel ab ecclesiis ad jus vestrum pertinentibus, praeter synodales, liceat aliquid exigere, nullique liceat novam ecclesiam vel atrium intra terminos parochiarum vestrarum, sine vestro et episcopi vestri consensu, constituere. Statuimus etiam quod parochianos ecclesiarum vestrarum sine parochialium sacerdotum consensu, nulli liceat sepelire, vel servos vestros sine consensu vestro in fratrem recipere. Interdicimus etiam ne aliquis terminos parochiarum de laica vel ecclesiastica manu, sine consensu vestro recipiat. Si quam etiam terram de qua vobis decima consuevit exsolvi, ad aliam manum transferre contigerit; nihilominus inde vobis decima tribuatur. Sane novalium vestrorum quos propriis manibus vel sumptibus colitis, decimas nemo praesumat exigere. Decernimus igitur ut nulli omnino liceat vestra vel auferre, vel aliquibus exactionibus infestare. Porro si quis hoc privilegium nostrae sanctionis temerario ausu infringere praesumpserit, a Christi cum et Ecclesiae corpore segregamus auctoritate apostolica; conservantibus autem pax a Domino et misericordia conserventur. Amen, amen, amen.

Datum Romae per manus Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et prosignatoris, Dominicae Incarnat. millesimo octuagesimo nono, indict. XII, III Idibus Jan., anno pontificatus domni Urbani primo.

XIII. * Urbanus II, monasterio S. Victoris Massiliensi bullam tribuit. (Anno 1089.)[Vide MABILLON et RUINART, Ouvrages posthumes, III, 51.] XIV. Urbani II epistola ad Gaufridum Constantiensem episcopum.--Perfugam e monasterio Schafhusensi tertio revocari mandat, et parere recusantem anathemati tradit. (Anno 1089.)[MANSI, Concil. XX, 707.]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri et coepiscopo GAUFRIDO Constantiensi salutem et apostolicam benedictionem.

Dilectissimus filius noster N. conquestus est nobis quod quidam vir, nomine N., postquam se suaque omnia super altare Domini Salvatoris et omnium sanctorum in Schafhusen obtulerat, instinctu diaboli apostatando se suaque ab eodem monasterio alienare praesumpserit. Volumus ergo, tuaeque charitati injungimus, ut eumdem virum secundum evangelicam auctoritatem secundo et tertio canonice ut revertatur commoneas. Si vero, quod absit, in pravitate sua perstiterit, tu in promptu ulcisci habens omnem inobedientiam pro officii tui debito gladium excommunicationis in illum evaginare non differas, ut si ipse incorrigibilis permanserit, caeteri timorem habeant. Labores et angustias universalis matris Romanae Ecclesiae tibi tanquam fideli filio commendamus. Dat. Romae X April.

XV. Urbani II epistola ex synodo Romana scripta ad Gebehardum Constantiae episcopum canonica, qua eidem legationem apostolicum, et procurationem Ecclesiarum in Saxonia, Alemannia, defert et conconfirmat. (Anno 1089.)[MANSI, Concil. XX, 715.--Ex cod. Vatic. 382 eruit Schannat., ex quo Harthzeim conc. Germ. t. III, p. 210.) URBANUS episcopus, servus servorum Dei, GEBEHARDO Constantiensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Quia te speciale, post Dominum, manuum nostrarum opus esse perpendimus, et quia specialem in te religionis gratiam esse cognoscimus, idcirco te adjuvare tuisque necessitatibus specialiter subvenire, Domino annuente, satagimus. Quaestiones autem quas tuis litteris significasti vestris in partibus agitari, apud nos quoque satis frequenter noveris commoveri.

Fratrum itaque communicato consilio, diuque excommunicationis quaestione tractata, sancti praedecessoris nostri Gregorii sententiam confirmantes, ita eam Domino inspirante determinavimus.

Primo quidem gradu Ravennatem haeresiarcham, Romanae Ecclesiae invasorem, cum Henrico rege, ejusdem perversitatis capite, ab omnibus Ecclesiae catholicae membris alienum et excommunicatum esse censemus.

Secundo, eos qui armis, pecunia, consilio aut obedientia, ecclesiasticos maxime ordines aut honores ab eis aut eorum fautoribus accipiendo, eorum nequitiae adminiculum subministrant: hos igitur principaliter anathematis vinculo astringentes.

In tertio gradu communicantes eis nos quidem non excommunicavimus, sed quia ipsi se eorum communione commaculant, in nostram eos societatem nequaquam sine poenitentiae ultione et absolutione recepimus. Sanctis quippe canonibus cautum constat ut qui excommunicatis communicaverit, excommunicetur. Ipsius autem poenitentia atque absolutionis modos ea moderatione discrevimus, ut quicunque seu ignorantia, seu timore, seu necessitate negotii cuiquam maxime necessarii eorum se convictu, salutatione, oratione, osculatione contaminaverit cum minoris poenitentiae absolutionisque medicina societatis nostrae participium sortiatur; eos vero qui aut spontanee aut negligenter inciderint, sub ea volumus disciplinae coercitione suscipi, ut caeteris metus incutiatur, cujus disciplinae moderamina, quod ad tuam curam spectat nostrae providentiae, prout oportere videris, pro temporibus et personarum competentia servanda committimus.

Quarto. Porro de clericis qui ab excommunicatis episcopis ordinati sunt necdum quidem sententiam fiximus, quia generalis mali contagium generalis synodi est cauterio comburendum. Tuae tamen paternitati hoc respondemus ad praesens ut ab excommunicatis quondam tamen catholicis episcopis ordinatis si quidem non Simoniace ordines ipsos susceperint et si ipsos episcopos non simoniacos fuisse constiterit; ad hoc si eorum religiosior vita et doctrinae praerogativa visa fuerit promereri, poenitentia indicta quam congruam duxeris in ipsis quos acceperunt ordinibus manere permittas, ad superiores autem ascendere non concedimus, nisi necessitas et utilitas maxima flagitaverit, et ipsorum sancta conversatio promoverit, et hoc tamen ipsum rarius cum cautela praecipua est concedendum.

Quinto. De presbyteris, diaconis aut subdiaconis qui post acceptum ordinem in aliquo crimine lapsi fuerint, sive palam sive clam, constat quidem canonum censura ab ecclesiasticis eos officiis inhiberi; tuae tamen discretioni providentiaeque committimus utrum aliqui, qui tamen infamiae notis non fuerint aspersi, necessitate Ecclesiae urgente, et ipsorum sancta conversatione promerente, in suis gradibus recuperari debeant. Hoc autem secundum indulgentiam dico, non secundum imperium, ut vestra major vestris in partibus contra haereticos habeatur auctoritas, salva tamen auctoritate canonum et sanctorum Patrum decretalibus institutis. Si quem vero, quod absit, aut post acceptum, aut ante acceptum officium, contigerit peremptorio, sive clam sive palam, occupatum crimine inveniri, eos maxime, qui mundo adhuc vivunt, ab omni altaris ministerio sequestramus.

Sexto. Sane insulam Augiam sub jurisdictione B. Petri ac Romanae Ecclesiae constat specialiter contineri; sed quia eorum privilegium, quod ab Romana Ecclesia obtinent, non satis meminimus, causam facile determinare non possumus; salva tamen ejus privilegii auctoritate, tibi singulariter in clerum et in populum illic habitantem, praeter monachos, omnem concedimus episcopalem regiminis potestatem. Caeterum ut in eodem abbatem catholicum regulariter vice nostra praestituere studeas, tuae obedientiae imperamus; nec solum in eo, sed et in S. Galli coenobio, et in caeteris, si quae sint, propriis abbatibus destituta, nostra fretus auctoritate, cum consilio quorum interesse noveris, abbates eligere atque electos consecrare procura. Idem etiam tibi studendum de Augustensi et Curiensi episcopatibus injungimus; nec non et de caeteris ad quae Pataviensis episcopus advocari vel adesse nequiverit.

Septimo. Et ipsi enim, quemadmodum et tibi, Saxoniae, Alemanniae, aut caeterarum quae prope sunt regionum, vice nostra procurationem injunximus, ut ordinationes improbandas improbetis, roborandas roboretis, et quidquid ecclesiastici negotii disponendum fuerit, communicato religiosorum virorum consilio, disponentes, quoad usque privationem, annuente Domino, legatum sedis apostolicae suscipere valeatis. Vos qui Dei zelo fervetis, et scientia doctrinaque praecellitis, omni cura atque sollicitudine utilitatibus ecclesiasticis insudate, scientes quoniam et nos in ipsis vestris utilitatibus libentissime annuemus: labores autem Romanae Ecclesiae communicare, eosque opis vestrae auxilio sublevare nullo modo pigri sitis. Benedictionum suarum vos omnipotens Deus ubertate perfundat, incolumes custodiat, et ad vitam perducat aeternam.

Dat. Romae XIV Kalend. Maii, anno ab Incarnat. Domini nostri Jesu Christi 1089.

XVI. Urbani II epistola ad episcopos Germaniae.--Illis indicat pro excommunicatis qui homines habendi sint. (Anno 1089.)[MANSI, Concil. XX, 719.)

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, episcopis Germaniae in unitate Ecclesiae constitutis salutem et apostolicam benedictionem.

Fratrum nostrorum communicato concilio, diuque excommunicationis quaestione tractata, sancti praedecessoris nostri Gregorii sententiam confirmantes, ita eam Domino inspirante determinavimus. Primo siquidem gradu Ravennatem haeresiarcham, Romanae Ecclesiae invasorem, cum ejusdem perversitatis capite ab omnibus Ecclesiae catholicae membris alienum et excommunicatum esse censemus; secundo qui armis, pecunia, consilio aut obedientia ecclesiasticos maxime ordines aut honores ab eis aut eorum fautoribus accipiendo eorum nequitiae adminiculum subministrant: hos igitur principaliter anathematis vinculis astringentes, in tertio gradu communicantes eis nos quidem non excommunicamus, sed qui se eorum communione commaculant nequaquam in nostram societatem sine poenitentiae ultione et absolutione recipimus. Sanctis quippe canonibus sancitum constat ut qui excommunicatis communicaverit, excommunicetur. Ipsius tamen poenitentiae et absolutionis modos ea moderatione discrevimus, ut quisquis seu ignorantia, seu timore, seu necessitate negotii cujusque maximi et maxime necessarii eorum se convictu, salutatione, oratione vel osculo contaminaverit, cum minoris poenitentiae absolutionisque medicina nostrae societatis participium sortiatur. Eos vero qui spontanee aut negligenter inciderit sub ea, nolumus disciplinae coercitione suscipi ut caeteris metus incutiatur.

XVII. Urbani papae II bulla pro canonicis regularibus S. Augustini in coenobio S. Joannis Rivipollensis a Berengario praesule institutis. (Anno 1089.)[FLOREZ, España Sagrada, t, XXVIII, p. 292, ex chartulario S. Joannis Rivipollensis.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo fratri BERENGARIO Ausonensi episcopo futurisque post eum rectoribus in abbatia Sancti Joannis Rivipollensi in perpetuum.

Justis petitionibus aurem accommodare, justisque votis assensum praebere nos convenit, qui auctore Domino, licet indigni, utque praecones in excelsa apostolorum principum Petri et Pauli specula positi sumus. Quia igitur, inspirante Deo, charissime frater, B. Joannis abbatiam secus Teserem fluviumque Rivipollensis a saeculari dominatione eripiens, canonicos ibi secundum B. Augustini regulam statuisti: nos, eorum professione religionis providentes augmenta, petitioni tuae libenter annuimus, et eamdem ecclesiam specialiter in sedis apostolicae tutelam protectionesque suscepimus; quam videlicet ecclesiam Bernardus Bisuldunensis comes per manus proposita cautione sua potestate exutus, sua etiam liberalitate donatam, tuis in manibus Domino recusavit, tuamque tu praedictis canonicis ad sanctae vitae conversationem conferens alodiorum tuorum collatione ditasti. Quandiu igitur religionis tramitem secundum apostolicam disciplinam ipsi ipsorumque successores servaverint, praedictam eis ecclesiam ad honorem sedis apostolicae confirmamus, et ab ea omnem saecularem dominationem excludimus, virtute sancti Spiritus et apostolorum Petri et Pauli auctoritate sancientes, quatenus omnia quae hodie per tuam concessionem vel per supradicti comitis donationem, vel per aliorum oblationem fidelium possidet, sive quae in futurum juste poterit, largiente Domino, adipisci, integra eis et illibata permaneant. Eos autem qui bona ad locum ipsum pertinentia volentes retinent, agnito praesentis tenore privilegii, secundo tertiove commoniti, nisi intra XL dies ea restituerint, aut pacto congruo satisfecerint, ab ecclesiarum eos liminibus coercemus. Tu itaque, venerabilis frater B. q. . . . ., eamdem ecclesiam tua industria . . . . . . tuis etiam collationibus locupletasse dignosceris, vice nostra eis omni vitae tuae tempore, patrocinium et dominium exhibebis. Post tuum transitum nullus eis in abbatem praestituatur, nisi quem ipsi consensu communi, aut ipsorum pars praestantior, ad honorem sedis apostolicae cum consensu Bernardi comitis Bisuldunensis, secundum Dei timorem, elegerint; salva tamen Ausonensium pontificum canonica reverentia, quandiu praedictam abbatiam benigne tractaverint. Vos igitur, charissimi filii, oportet regularis ordinis tramitem ferventer insistere, ut quantum ab saecularibus tumultibus liberiores estis, tanto divinis studiosius servitiis insudetis. Ad indicium autem perceptae hujus a Romanae Ecclesiae libertatis, dilectioni vestrae dignum est mancusos III Valentianae monetae Lateranensi palatio quotannis exsolvere et Romanorum pontificum diligentius decreta servare. Sane hoc nostrae privilegium sanctionis si quis in crastinum archiepiscopus, aut episcopus, rex, princeps, dux, marchio, comes aut vicecomes, aut persona quaelibet magna, vel parva, potens aut impotens, scienter infringere aut temere violare praesumpserit, et constitutum praedictae abbatiae ordinem evertere, vel ejus bona invadere, molestare, aut suis usibus nequiter applicare tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, a Christi et Ecclesiae corpore auctoritate apostolica segregamus. Conservantibus pax a Deo, et mercedem ( sic ) praesentibus, et futuris saeculis conservetur. Amen. Amen. Amen.

Datum Romae per manus Joannis Sanctae Dei Ecclesiae diaconus cardinalis et prosignatoris domini Urbani papae II, an. Dominicae Incarnat. 1089, indict. XII, XIV Kal. Junii, anno pontificatus ejusdem domini Urbani II.

Ad calcem leguntur sequentia.

In concilio apud Tolosam habito, cui interfuerunt XX episcopi et abbates complurimi, Renerius, cardinalis et legatus sanctae Romanae Ecclesiae, et Amatus archiepiscopus et legatus Urbani papae, cum caeteris episcopis, judicaverunt de negotio et querimoniis quae clerici S. Joannis deposuerant coram eis de Ricardo abbate et ejus Massiliensibus monachis, ut idem Ricardus et monachi ejus redderent beato Joanni et ipsis clericis omnia praedia et possessiones, et ornamenta, et caetera mobilia quae ipsi eo tempore quo tenebant ecclesiam ejusdem S. Joannis, abstulerunt, et donaverunt, et donare fecerunt, et raptoribus censuerunt.

Et infra.

Renerius, cardinalis S. R. E. et legatus ejusdem, venerabilibus episcopis B. Gerunden., B. Auson., atque B. Urgellen., sive A. Elnensi, et B. Barchinon., salutem. Volumus esse notum dignitati vestrae, clericos B. Joannis Rivipollensis deposuisse querimoniam in concilio Tolosano super parochianis vestris, qui, omni reverentia postposita, auferunt B. Joanni ecclesias et nonnulla ecclesiastica praedia. Unde monemus, et auctoritate apostolica praecipimus, ut eos ab hac rapina cessare admoneatis, et B. Joanni quae sui juris sunt praedicatione et excommunicatione reddere faciatis. Quod si noluerint, sciant se excommunicatos et ab omni Christiana communicatione ejectos auctoritate BB. apostolorum Petri et Pauli, et reverentissimi papae Urbani et conventus totius concilii Tolosani, quoadusque resipiscant, et quae invaserunt dimittant, quos eodem modo a vobis excommunicari S. R. Ecclesiae auctoritate praecipimus, donec ad dignam satisfactionem veniant.

XVIII. Urbani II papae privilegium pro monasterio Jesu Nazareni. (Anno 1089.)[AYNSAY, Fundacion, excelencias, grandezas y cosas memorables de Huesca. Huesca, 1619 fol. 1, pag. 454.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimis in Christo filiis regularibus fratribus ecclesiae quae dicitur Jesu Nazareni, eorumque successoribus regulariter victuris in perpetuum.

Justa fidelium petitio effectu debet prosequente compleri, ut et laborantium in Ecclesia devotio sancta clarescat, et utilitas ecclesiastica Domino semper largiente proficiat. Quia igitur charissimus noster in Christo filius sanctus Aragonensis sive Pampilonensis rex, ecclesiam vestram in domini nostri Jesu Christi Nazareni nomine per ipsum aedificatam, in Romanae Ecclesiae tutelam specialiter suscipi postulavit, etc. Y prosigue la dicha bulla, la qual entre otras clausulas que tiene favorables o esta casa, son las siguentes. Constituimus enim et apostolica auctoritate decernimus ut ab omnium omnino hominum cujuscunque sit ordinis jugo liberi maneatis, solique sanctae et apostolicae Romanae Ecclesiae subditi, tranquille et quiete Domino omnipotenti serviatis, etc. Confirmamus, etc., omnia quae idem rex vobis, vel quicunque fidelium de suis possessionibus contulerunt, aut quae de jure suo pontificum quilibet concesserunt, quaeque in futurum, annuente Domino, juste ac legitime poteritis adipisci, etc. Porro nulli episcopo liceat ejusdem Ecclesiae fratres quos in Romanae Ecclesiae filios speciali electione assumpsimus, excommunicare, aut divinum eis officium interdicere, sed sub sola sedis apostolicae protectione judicioque liberi annuente Domino securique permaneant, etc. (Concluye esta bulla, cum estas palbras): Hoc igitur nostri privilegii sanctionis, si quis in crastinum agnoscens archiepiscopus, aut episcopus, imperator aut rex, princeps, dux, vel marchio, comes aut vicecomes, judex, castaldio, vel persona quaelibet magna vel parva, potens aut impotens, contra eam temere venire praesumpserit, et ejusdem ecclesiae bona invadere, molestare, vel suis usibus applicare tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, a Christi eum et Ecclesiae corpore auctoritatis apostolicae potestate segregamus, et honoris sui piaculo subjacere decernimus: conservantibus autem pax a Deo et misericordia praesentibus ac futuris saeculis conservetur. Amen, amen, amen.

Data Romae Kalendis Julii per manus Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis prosignatoris domni Urbani papae II; anno Dominicae Incarnationis 1089, indictione XII, anno II pontificatus ejusdem domini Urbani papae.

XIX. Urbanus II Frotardo, abbati S. Pontii Tomeriarum privilegium concedit quo locum a cujuscunque episcopi jurisdictione eximit aliisque compluribus praerogativis exornat. (Anno 1089.)[RUINART, Vita Urbani in MABILL. et RUINART Ouvr. posth. III, 57.] XX. Epistola Urbani II papae ad proceres provinciae Tarraconensis de restauratione ecclesiae Tarraconensis. (Anno 1089.)[MANSI, Concil. XX, 701, ex chartulario ecclesiae Tarraconensis.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimis filiis BERENGARIO Barchinonensi comiti marchioni, ERMENGAUDO Urgellensi, BERNARDO Bisuldunensi comitibus, omnibusque Tarraconensis et Barchinonensis provinciae episcopis, vicecomitibus, et caeteris nobilibus et potentibus, sive clericis sive laicis, salutem et apostolicam benedictionem.

Dilectissimus et reverendissimus frater noster Berengarius Ausonensis episcopus devotione et labore maximo ad apostolorum limina veniens, diu nobiscum moratus est; cujus nos prudentia et bonis moribus, ut dignum est, delectati, privilegia quibus sua, videlicet Tarraconensis Ecclesia per Romanam Ecclesiam donata est diligenter inspeximus, et quod ad nos est, eamdem Ecclesiam tum pro sanctorum reverentia, tum pro praedicti fratris nostri dilectione, prout justitia exegerit, honorare et exaltare optamus. Quia igitur corporalia spiritualibus, temporalia aeternalibus, coelestibus dignum est terrestria famulari, hortamur et obsecramus in Domino prudentiam vestram ut summa ope nitamini Tarraconensis urbis statum eatenus reparare, quatenus ibi cathedra haberi possit episcopalis. Vobis ergo in poenitentiam peccatorumque remissionem mandamus ut potentia et divitiis vestris in restitutionem ejusdem ecclesiae devotissime et intentissime desudetis. Eis autem qui vel in Hierusalem vel in partes alias poenitentiae spiritu vel devotionis ituri sunt, suademus totam illam viae et sumptus operam restitutioni ecclesiae Tarraconensis impendere, quatenus auxiliante Domino et cathedra inibi tuto habeatur episcopalis, et civitas eadem Saracenorum opposita populis in murum et antemurale Christicolae populi celebretur, quibus eamdem ex Dei misericordia indulgentiam pollicemur quam promererentur si indictae viae prolixitatem explerent. Nos siquidem, si vestrae bonae voluntatis effectum et ferventis studii sollicitudinem cognoverimus, praedicto fratri nostro et Tarraconensi ecclesiae quae ad antiquam ejus dignitatem spectant libentissime impendemus, et corporalia vestra spiritualibus infulis prosequemur, salva tamen Narbonensis Ecclesiae justitia. Si enim Romani auctoritate privilegii Tarraconensem provinciam canonice vindicare Narbonensis antistes nequiverit, nos omni querela liberi Tarraconensi Ecclesiae jus suum restituere et fratri nostro Berengario pallii dignitatem conferre non praetermittemus, prout mereri studia vestra videbimus. Iterum iterumque vos, charissimi filii, admonemus ut fratrem nostrum Berengarium in restitutionem Tarraconensis ecclesiae adjuvetis, quatenus et in praesenti gloriam et in futuro vitam percipiatis aeternam. Porro si noster ad vos legatus Domino annuente pervenerit, ei pro sedis apostolicae reverentia debitam obedientiam exhibere curate.

Datum Romae Kalend. Julii per manus Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, anno secundo domni Urbani papae II; indictione duodecima.

XXI. Urbanus II monasterio SS. Aniani et Laurentii bullam tribuit. (Anno 1089.)[In tabular. Vatic. V. PERTZ Archiv. VII, 21.] XXII. Urbani II privilegium pro clericis et laicis Vellitrensibus. (Anno 1089.)[BORGIA, Istoria della Chiesa e citta di Velletri, Noceta 1723, 4o, p. 204.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus Vellitrensibus clericis, et laicis beato Petro fidelibus salutem et apostolicam benedictionem.

Nec ignotum, dilectissimi fratres, vobis esse cognoscimus qua immani crudelitate Guilbertus haeresiarcha sedis apostolicae invasor, antiquus hostis, nostris temporibus per apostatas et tyrannos sanctae Ecclesiae Hugonem Album, et Joannem Portuensem antiepiscopos, et Petrum quondam cancellarium, Uvezelonem, et Ottonem tyrannum membra diaboli seduxerit filios Dei, cogitans eos blanditiis et atrocitate suis pedibus posse submittere. In eum vero sperantes qui suos non despicit, constanter per vos et alios filios nostros illorum incursum comprimemus. Quapropter de praesenti dilectos Rainerium presbyterum, Formosum nostrum dapiferum, et Fornicem nostrum emissarium cum praesentibus scriptis vobis mandamus, a quibus velut a nobis audietis quanta praelia nostri fideles strenue commiscere, et quomodo ad Christi sponsae utilitatem ultra montes accelerare disposuimus. Nos itaque, quia pro Ecclesia ludibria, verbera, vincula, carceres. . . . . ( qui il pergameno e lacero ) diversas mortes experti estis, auctoritate apostolica et corroboratione episcoporum, et nobilium Romanorum penitus remotis a vobis omnibus quae aliquomodo impediri possunt; confirmamus vobis omnes vestros usus, et diuturnos mores pro vobis a quolibet introductos in perpetuum. Liceat autem vobis facere conventum vestris episcopis, et sine verborum obligatione reddere apostolica vestris episcopis, vel suis ordinatis, scilicet tertiam partem testamentorum, tertiam oblationis panis tantum, et cerae de tribus missis, quartam decimarum, et si vestra Ecclesia proprio caret episcopo, jus episcopi Ecclesiae, et clericis accrescat. Viaticum et eleemosynas specialiter vobis attributas urbis concedimus. Et salvo ut vos clerici cum episcopo sicut in more habetis, et mecum egistis compendiosum unius comestionis dispendium nostrae curiae solvatis; vos vero, laici, communiter exhibeatis nobis alterius comestionis dispendium, et hostem, et parlamentum, hostem per maritimam et Campaniam. Praeterea confirmamus ut sine ulla contradictione possideatis terras cultas et incultas, silvas, montes, colles, planities, paludes, et omnia quae continentur in antiquis privilegiis vestrae civitatis nobis cognitis. Maneatis sub quiete, pace ac vestro jure in perpetuum. Quicunque autem, quod Deus avertat, hujus nostri edicti violator exstiterit aut alicujus conditionis forma super hoc inducere tentaverit, anathematis vinculo religetur. Qui vero custos et observator, benedictionis gratiam consequatur, et aperiente clavigero Petro, cujus vicarii sumus, culmen coeli conscendat.

Scriptum per manum Girardi sanctae Romanae Ecclesiae scriniarii, anno Dominicae Incarnationis millesimo octuagesimo nono, ind. XII.

+ Ego Petrus Dei gratia Albanensis episc. interfui et subscripsi.

+ Ego Minut. Dei gratia Lavicanensis episcop.

+ Ego Bruno Signensis episc. assensum per hunc triangulum praebui

Dat. Romae VIII id. Julii per manus Joannis S. Romanae Ecclesiae card. et cancellarii.

XXIII. Urbani II epistola ad Anselmum abbatem Beccensem.--Ut episcopo rerum ecclesiasticarum imperitiori adsit. Ut non differat sedem apostolicam visitare, et ad eam mittere quae Hubertus subdiaconus ejus legatus collegerat ex censu B. Petri. (Anno 1089.)[ Opp. S. Anselmi, p. 353.]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, ANSELMO venerabili et dilectissimo abbati, salutem et apostolicam benedictionem.

Religionis ac scientiae tuae praerogativam scientes, Belvacensi episcopo quae in ejus ordinatione injusta videbantur, indulsimus, et in tuae studio industriae confidentes curam ei episcopatus invito renitentique injunximus. Nunc ergo tibi eum commendamus attentius, quatenus ei in omnibus ut filio tuo adjutor, monitor, corrector atque consultor assistas; et cum ipse adesse nequiveris, quemlibet ei fratrum tuorum (qui super ipsum spirituali zelo sollicitus sit) praesentem esse mandabis, ut quod in ejus initiis minus canonicum cernitur, bonis in posterum profectibus valeat operari. Si quid autem tibi vel per eumdem Belvacensem episcopum, vel per filium nostrum Rogerum de servitio S. Romanae Ecclesiae mandabimus, ut talem virum decet, impiger et paratissimus exsequeris. Sane monachum tuum Joannem nostrae Ecclesiae filium apud nos retinere voluimus: super quo in vos querela Romanae pendet Ecclesiae, quod ipsius clericum monachare, et altioribus gradibus provehere praesumpsisti. Verumtamen Belvacensis episcopi precibus inclinati, eum ad te sub hoc tenore remittimus, ut ante exactum a praesenti Quadragesima annum aut illum ad nos remittas, aut ipse veniens tecum ducas, et si quem alium de vestra congregatione nobis utilem noveris. Porro quanto ipse citius potueris, sedem apostolicam visitare ne differas, ut dilectionis mutuae praesentia devotione debita perfruamur. Huberti vero nostri subdiaconi, qui apud vos defunctus dicitur, si quae res apud te dimissae sunt, ad nos citius destinabis. Cum enim a domino praedecessore nostro sanctae memoriae Gregorio legationem in Anglorum regno acceperit, multa ex censu beati Petri dicitur collegisse; quae si apud vos sunt, citius ad nos volumus destinari necessitati sanctae Ecclesiae profutura.

Data Capuae Kal. August.

XXIV. Urbani II epistola ad Pibonem Tullensem episcopum. (Anno 1089.)[MANSI Concil. XX, 676.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri PIBONI Tullensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Super quaestionibus quas ad nos Adalbero, vestrae Ecclesiae filius, detulit, haec a nobis sunt in synodalis assensu concilii capitula per Dei gratiam confirmata.

CAP. I. Episcopus omnia sui episcopatus membra, videlicet archidiaconatus, archipresbyteratus, decanias, vel aliquas praeposituras Ecclesiae suae canonicas, gratis absque omni venalitate distribuat. Quisquis autem ea pretio dederit, depositioni subjaceat.

CAP. II. Eos qui a subdiaconatu uxoribus vacaverint ab omni sacro ordine removemus, officioque atque beneficio Ecclesiae carere decernimus. Si vero episcopi consenserint earum pravitatibus, a suis se noverint officiis interdictos. CAP. III. (D. LVI, Presbyterorum. ) Presbyterorum filios a sacri altaris ministeriis removendos decernimus, nisi aut in coenobiis, aut in canonicis religiose probati fuerint conversati. Absque praejudicio tamen capitulorum istorum, eis qui praebendas aut ipsi ante hanc sedis apostolicae interdictionem emerunt, aut emptas se nescientibus possiderunt, habendas eas permittimus, si eorum personae tuo arbitratu visae fuerint promereri. Eis autem qui fidem possessionis suae irritam facientes, post subdiaconatus acceptionem vacare uxoribus praesumpserint, et officium et conjugium penitus interdicimus, eisque quoniam seipsos apostatando destruxerunt, et voluptatem corporis Domino praetulerunt, omni vitae suae tempore aut in coenobiis, aut in canonicis regularibus poenitentiam decernimus injungendam. Presbyterorum vero filios, qui secundum praecepti nostri conditionem aut in coenobiis aut in canonicis religiose probati fuerint conversati, quia patrum peccata cum saeculo [ f. saeculi] possessionibus abdicarunt, pro religionis ac scientiae praerogativa apostolico moderamine tolerandos ducimus, et ad sacros ordines et ad honores ecclesiasticos permittimus provehendos. CAP. IV. Porro de clericis qui ab excommunicatis episcopis sunt ordinati necdum quidem sententiam fiximus, quia generalis mali contagium generalis synodi est cauterio comburendum. Tuae tamen fraternitati hoc respondemus ad praesens, ut (9, c. 1, Ab excommunicatis ) ab excommunicatis quondam tamen catholicis episcopis ordinatos, si quidem non Simoniace ipsos ordines acceperunt, et si episcopos istos non Simoniacos fuisse constiterit, et adhuc si eorum religiosior vita et doctrinae praerogativa visa fuerit promereri, poenitentia indicta quam congruam duxeris, in ipsis quos acceperunt ordinibus manere permittas. Ad superiores autem ascendere non concedimus, nisi necessitas vel utilitas maxima flagitaverit Ecclesiae. Hoc tamen ipsum rarius et cum cautela est praecipua concedendum. CAP. V. Episcopos ac clericos quos Simoniacos esse constat, a sacris officiis et beneficiis removendos omnino decernimus. In ecclesias vero quae ab hujusmodi Simoniacis exsecratae sunt, non aliter quam in locis orandum videtur, donec subversis altaribus benedictione et unctione catholici antistitis consecrentur. CAP. VI. De his qui sine titulis ordinati sunt, licet ejusmodi ordinatio sanctorum canonum sanctioni contraria judicetur, utrum tamen aliqui in acceptis sint ordinibus permittendi, discretioni tuae pro praesenti Ecclesiae necessitate committimus, si tamen alias sine pravitate eos ordinatos fuisse constiterit.

CAP. VII. Bigamos et viduarum maritos a sacris ordinibus, secundum communem Ecclesiae consuetudinem, auctoritate nostri officii segregamus. Haec universa tanquam apostolicae sedis praecepta sanctorum conciliorum sententiis consonantia, religionis tuae strenuitas et in Ecclesia sibi commissa Deo juvante custodiat et custodienda aliis innotescat. Nec senectutem tuam oblatrantium canum multitudo perterreat. Major enim est qui in nobis est quam qui in illis. Ipse siquidem confirmans discipulos suos ait: « Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. » Ipse misericordia sua nos confirmet ac protegat, et ad coelestia regna perducat. Amen. XXV * Urbanus II monasterii Cavensis possessiones confirmat. (Anno 1089.)[Dom RUINART, Vita Urbani II. MABILL. et RUINART, Ouvr. posth., III 65.] XXVI. Urbani II epistola ad Eliam episcopum Barensem.--De reliquiarum sancti Nicolai translatione, et Barensis ecclesiae dignitate et juribus. (Anno 1089.)[MANSI, Concil., XX, 645.] Urbanus episcopus, servus servorum Dei, charissimo fratri Eliae archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Quia nostris temporibus Ecclesiam quam Deo auctore regis, frater charissime, Barensem, quae et Canusima dicitur, omnipotens Deus beati confessoris sui Nicolai corpore visitare dignatus est, nos auctore Deo apostolorum Petri Paulique vicarii, propter ecclesiastiea negotia exsequenda in Apuliae provinciam descendentes, charissimorum filiorum Romanae Ecclesiae Rogerii ducis et fratris ejus Boamundi, atque vestris deprecationibus invitati, civitatem vestram pro beati confessoris Nicolai dilectione praecipua visitavimus: cum magna undique convenientis populi frequentia, laetitiaque B. Nicolai reliquias in locum parati adyti conferentes, contra morem nostrae Romanae et apostolicae Ecclesiae, te, dilectissime frater, in sede propria consecravimus, B. Nicolai reverentia, et tui populi dilectione devicti. Te igitur in specialem Romanae Ecclesiae filium amplectentes amoris intimi brachiis, tuamque, cui Deo auctore praesides, Barensem, quae et Canusina habetur Ecclesia, exaltare, et populum tuum tam temporaliter quam aeternaliter glorificare, largiente Domino et favente justitia, cupientes, confirmamus tibi praesentis paginae auctoritate integrum Barensem, qui et Canusinus est, archiepiscopatum, ut tu tuique successores episcopali jure illum regas, disponas atque possideas, salva Romanae auctoritate Ecclesiae, quae instituente Domino Ecclesiarum omnium princeps est, cuique ut matri summa debet ab universis reverentia exhiberi.

Absque praejudicio ergo justitiae quarumlibet Ecclesiarum, sequentes tenorem qui nostrorum continetur privilegiis praedecessorum, Barensis sive Canusinae Ecclesiae possessiones sive dioeceses tibi tuisque successoribus perpetuo possidendas regendasque contradimus. Hae autem sunt: Canusina, Bistictum, Bitonum, Midunium, Juvenatium, Melficta, Rubum, Tranum, Canna, Minervinum, Aqua tecta, Mons meliorus, Lavellum, Rapulba, Melfis, Bitalbis, Salpicupersanum, Palimarum, simul et caetera quae intra marini littoris oram sita esse cognoscuntur. Haec vero et alia municipia, sive civitates praedictis civitatibus adjacentes, sive longe positae, sed ad eas pertinentes, confirmamus vobis, et omnes fundos et casales una cum casis et vineis, cum servis et ancillis, cum massis et massaritiis atque molendinis, cum portubus, montibus et pratis, simul cum plebibus sive ecclesiis, cum omnibus titulis sive capellis suis, simul etiam cum monasteriis virorum seu feminarum, Graecis aut Latinis, cum universis ordinibus ecclesiasticis, et quidquid honoris, possessionis seu dignitatis, per legalem largitionem et juxta concessionem antiquitus tenuisset, et quidquid justitiae non contradicit, et antiquitus superadditum esse probatur, et in futurum juste poterit Barensis et Canusina Ecclesia adipisci. Atque hujusmodi privilegia praesenti auctoritatis nostrae decreto indulgentes, statuimus nullum regum vel imperatorum, antistitum, nullum quacunque dignitate praeditum, vel quemquam alium audere minuere, alienare sive suis usibus applicare de iis quae eidem Ecclesiae a quibuslibet hominibus de proprio jure jam donata sunt, vel deinceps, Domino favente, donari contigerit. Praeterea fraternitati tuae pallii usum ex more concedimus, ut eo inter missarum solemnia, iis duntaxat festivitatibus utaris, videlicet nativitate Domini, S. Stephani, Epiphania, Coena Domini, Resurrectione, Ascensione, Pentecoste, nativitate S. Joannis Baptistae, Natalitiis apostolorum, et tribus festivitatibus sanctae Mariae, festivitatibus sanctorum Nicolai et Sabini, festivitate omnium sanctorum, in anno ordinationis tuae die, in ordinatione episcoporum seu caeterorum clericorum, in consecratione etiam ecclesiarum, in translatione etiam Domini confessoris Nicolai. Hortamur itaque fraternitatem tuam ut honor tantae dignitatis, supplementum utique totius sacerdotalis ordinis, moribus tuis conveniat; et non solum exteriori homini tuo decorem praestet et gratiam, sed et interiorem quoque multiplici virtute corroboret. Siquidem ista sunt pallii, ista sunt hujusmodi indumenti ut Deum ex toto corde, tota anima et omni virtute diligas, et proximum tuum sicut te ipsum. Nam licet ad usum pallii omnium virtutum ornamenta sint necessaria, inseparabiliter tamen charitas, quae omnes superexcedit, hac pollentem dignitate comitari convenit. Ad imitanda igitur omnium bonorum instrumenta vita et scientia tua subditis tuis sit forma et regula, ut, si quid in eis ex humana fragilitate reprehensibile deprehenditur, intuitu conversationis tuae ad rectitudinem sinceritatis tuae corrigatur. Quibus sic studeas dispensationis tuae jura moderari, ut in corrigendis vitiis et zelo rectitudinis ferveas, et modum temperantiae non excedas. Et ut multa paucis explicemus, quid in sanctorum Patrum dictis repeteris, ad tuam et eorum qui tibi subduntur utendum censeas aedificationem, quatenus documentis tuis instructi, atque boni pastoris vestigia consecuti, ad regnum summi Pastoris tecum valeant pertingere, et perpetuae vitae felicitatem Deo annuente percipere. Amen.

His mox subjicitur sigillum.

Datum apud Barum per manus Joannis diaconi, anno Dominicae Incarnationis millesimo octogesimo nono, anno vero pontificatus domini Urbani papae secundo, indictione decima tertia, nono Octobris.

XXVII. Urbani II epistola ad Rainoldum archiepiscopum Remensem.--Illi pallium tribuit ac totius secundae Belgicae provinciae primatum jusque consecrandi Francorum reges asserit. (Anno 1089.)[MABILLON et RUINART, Ouvr. posth. III, 352.]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, RAINALDO charissimo fratri Remorum archiepiscopo ejusque successoribus legitimis in perpetuum.

Potestatem ligandi atque solvendi in coelis et in terra beato Petro ejusque successoribus, auctore Deo, principaliter traditam, illis Ecclesia verbis agnoscit, quibus Petrum est Dominus allocutus: Quaecunque ligaveris super terram erunt ligata in coelis, et quaecunque solveris super terram erunt soluta et in coelis (Matth. XVIII, 18). Ipsi quoque et propriae firmitas, et alienae fidei confirmatio, eodem Deo auctore, praestatur, cum ad eum dicitur: Rogavi pro te ut non deficiat fides tua, Petre, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII, 32). Oportet ergo nos, qui, licet indigni, Petri residemus in loco, prava corrigere, recta firmare, et in omni Ecclesia ad interni arbitrium judicis sic disponenda disponere, ut de vultu ejus judicium nostrum prodeat, et oculi nostri videant aequitatem. Fraternitatis igitur tuae justis petitionibus annuentes ex antiquo Remensis Ecclesiae usu, apostolicae sedis auctoritate ac benevolentia concessum tibi pallium hujus decreti nostri pagina confirmamus, primatemque totius secundae Belgicae provinciae secundum antecessorum tuorum dignitatem esse censemus. Statuimus etiam ut nulli, nisi solummodo Romano pontifici, subjectionem et obedientiam debeas, omnisque causae tuae judicium solius Romani pontificis diffiniatur arbitrio. Primam praeterea praecipuamque tibi tuisque successoribus potestatem contradimus Francorum reges consecrandi: ut sicut beatus Remigius ad fidem Chlodoveo converso primum illi regno regem Christianum instituisse cognoscitur; ita tu quoque, tuique successores, qui ejusdem sancti Remigii vice in Remensi Ecclesia, Domino disponente, fungimini, ungendi regis et ordinandi sive reginae, prima potestate fungamini. Statuimus etiam praesentis nostrae paginae auctoritate firmantes, ut sicut primum diadematis insigne per vestrae manus impositionem Francorum reges suscipiunt, ita quoque [ f. add., opus] in solemnibus processionibus quibus eosdem reges fuerit coronari, te praesente, vel tuorum Catholicorum quomodolibet successorum a nullo alio archiepiscopo vel episcopo coronetur. Vestram ergo dilectionem apostolicae sedis gratiae vicem debita subjectione rependere, ejusque decreta inviolabiliter observare, [ f. add., monemus] ut a subjectis tibi Franciae populis ut observentur pro viribus exigere. Nos siquidem antiquam omnem vestrae Ecclesiae dignitatem servare speciali devotionis intuitu cupientes, totum honoris, totum dignitatis et excellentiae tibi, tuisque legitimis successoribus manere decernimus, quidquid beato Remigio praedecessor noster Ormisda legitur contulisse. Itaque dilectionis tuae reverentia, frater charissime Raynolde, secundum antecessorum tuorum consuetudines pallio uti noverit ad missarum solummodo celebrationes diebus tantum determinatis, videlicet Dominicae Nativitatis, Circumcisionis et Epiphaniae, Sabbato sancto, Resurrectione et secunda feria, Ascensione, Pentecoste, in solemnitatibus sanctae Dei genitricis et virginis Mariae, Natalitiis quoque Joannis Baptistae, atque omnium apostolorum, et festis sanctorum Nicasii, Remigii, Martini; in commemoratione etiam omnium Sanctorum, in consecratione Chrismatis, ecclesiarum et tam episcoporum quam aliorum clericorum, in benedictione regis ac reginae, in anniversario tuae consecrationis et ecclesiarum Sanctae Mariae, Sanctique Remigii dedicationis die. Cujus indumenti honor quoniam modesta actuum vivacitate servandus est, hortamur ut ei morum tuorum ornamenta conveniant; quatenus, auctore Deo, recte utrobique possis esse conspicuus. Quamobrem, charissime frater, quem pastoralis curae constringit officium, dilige fratres, ipsi quoque adversarii propter mandatum Dominicum tuo circa te copulentur affectu; pacem sequere cum omnibus; sanctimoniae, sine qua nemo videbit Deum, piis vaces operibus; virtutibus polleas, fulgeat in pectore tuo rationale judicii cum superhumeralis actione conjunctum. Ita procedas in conspectu Dei et totius Israel hujusmodi gregi commisso praebeas exempla, ut videant opera tua bona et glorificent Patrem nostrum qui in coelis est. Sit in lingua sermo, sit zeli fervor in animo. Creditum tibi agrum Dominicum exerce dum licet, semina in timore dum tempus est, bonum faciendo ne deficias, tempore suo metes indeficiendo. Vigilanter itaque terrena negotia relinquendo coelestibus anhela, quae retro sunt obliviscens, in ea quae ante sunt temetipsum enixius extende. Mens tua in saeculari vanitate non diffluat, in unum currat atque confluat finem, quem mira suavitate David respexerat, cum dicebat: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI, 4). Sancta Trinitas fraternitatem tuam gratiae suae protectione circumdet, et ad finem qui non finitur pervenire concedat.

Datum Romae per manus Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, anno Dominicae Incarnationis 1089, indictione XIII, VIII Kalend. Januarii, anno pontificatus domni Urbani II papae secundi.

XXVIII. Urbanus II monasterii Balmensis apud Sequanos possessiones, petente Hugone, archiepiscopo Vesontionensi, confirmat. (Anno 1089.)[MABILL. et RUINART, Ouvr. posth., III, 355.] URBANUS episcopus servus servorum Dei, HUGONI charissimo filio Balmensi abbati, ejusque successoribus legitimis in perpetuum.

Potestatem ligandi atque solvendi in coelis et in terra beato Petro ejusque successoribus, auctore Deo, principaliter traditam illis Ecclesia verbis agnoscit, quibus per eum Dominus allocutus est: Quaecunque ligaveris super terram erunt ligata et in coelis, et quaecunque solveris super terram erunt soluta et in coelis (Matth. XVIII, 18). Ipsi quoque et propriae firmitas, et alienae fidei confirmatio, eodem Deo auctore, praestatur, cum ad eum dicitur: Rogavi pro te ut non deficiat fides tua, Petre, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII, 32). Oportet ergo nos, qui, licet indigni, Petri residemus in loco, prava corrigere, recta firmare, et in omni Ecclesia ad interni arbitrium judicis, sic disponenda disponere, ut de vultu ejus judicium nostrum prodeat, et oculi ejus videant aequitatem. Tuis igitur, charissime fili Hugo, Bisuntinique archiepiscopi Hugonis piis petitionibus annuens, tibi tuisque legitimis successoribus Balmense coenobium regendum ac disponendum praesentis decreti nostri pagina confirmamus, cunctaque tam in monasteriis quam in ecclesiis ad idem Balmense monasterium pertinentia. Videlicet monasterium Sanctae Mariae Grandis-fontis cum omnibus appendiciis suis, monasterium Sancti Petri Gaude cum omnibus appendiciis suis, monasterium Sanctae Mariae infra urbem Bisunticam, quod vocatur Jusanum, cum appendiciis suis, monasterium Sancti Eugendi Eticae cum omnibus appendiciis suis, monasterium Sancti Lauteni cum omnibus appendiciis suis; ecclesiam Sancti Joannis Balmae cum capella Francet; ecclesiam Sancti Gervasi Victoris cum appendiciis suis, ecclesiam Sancti Nicolai Carneti; ecclesiam Laviniaci. Montis Huin Caveriaci Cavaniaci, Brariaci cum appendiciis suis; ecclesiam Sancti Desiderati, Laedonis, Sisintiaci, Laracni, Desnensis cum appendiciis earum; ecclesiam Dumblensem cum appendiciis suis; ecclesiam de Guars, Montis-Tolosae, Asnensis, Montis-Alacris, Neblensis Castri cum appendiciis earum; ecclesiam Sarmaciae, Sabonariae, Olaefractae, Costumnae, Mulnet, Ver, Biviliaci, Sancti Mauritii et Sancti Germani Gravae, Baensis, Bellimontis, Montis Roolenis, Esiconis, Rancinaci, Gelerengis, Beneventi cum omnibus appendiciis earum; ecclesiam Bellae-Vavrae, Ciensisvillae cum capella Castri, Sancti Reneberti, Sancti Stephani de Ponte, Doni-Petri de Arlico, Wistruciici, cum appendiciis earum; ecclesia Poloniaci, cum capellis scilicet Castri Mariaci, Platani, Sancti Sabini, et cum omnibus appendiciis suis; ecclesiam Aquensis, Solciaci, Spinctensis cum appendiciis earum. Praeterea per praesentem nostri privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut quaecunque nunc idem coenobium possidet sive in crastinum largitione principum, concessione pontificum vel oblatione fidelium legitimis modis poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ei subditas possessiones auferre, minuere vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum sustentatione concessa sunt, usibus profutura, salva Bisuntini archiepiscopi canonica reverentia. Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes aut judex, aut persona quaelibet, magna vel parva, potens aut impotens, hujus nostri privilegii paginam sciens contra eam tamen venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, Christi et Ecclesiae corpore cum auctoritate potestatis apostolicae segregamus; conservantibus autem pax a Deo et misericordia praesentibus ac futuris saeculis conservetur.

Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus.

Datum Romae V Kal. Jan. per manus Joannis S. R. E. diaconus cardinalis, anno Dominicae Incarnationis 1088, anno pontificatus domini Urbani papae II secundo.

XXIX. Urbani II epistola ad Rainerium cardinalem presbyterum.--Multa mandat ad res Hispanicas spectantia. (Anno 1089.)[MANSI, Concil. XIX, 698.] Quantum de religione tua confidentes, qua fide, qua charitate, in partes illas reduximus, ipse tu, frater dilectissime, recognoscis. Age ergo pro spe quam de tua providentia gerimus, et negotia quaeque poteris, Domino adjuvante, canonice diffinire procura, et ea maxime pro quibus missus es, videlicet quae inter Narbonensem antistitem et Comoriensem abbatem jactantur. Veniens si quidem ad nos cum Barchinonense fratre nostro venerabili episcopo reverendissimus frater noster Narbonensis archiepiscopus, quem jamdudum vita et religione spectatum habemus, plurima adversa contra Comoriensem abbatem conquestus est, scilicet quod ecclesias suae dioecesis, saecularibus potestatibus fultus, invadat; quod excommunicatos ab eo sine omni ejus absolutione recipiat; quod in Jacensi sede sine sui licentia fecerit episcopum consecrari; quodque auditu horrendum est, mortuum quemdam sub anathemate, ab ejus monachis extumulatum, et inter monasterium tumulatum asseruit. Inter caetera, praejudicium sibi factum de Tarraconensium episcoporum subtractione per Romanam Ecclesiam suppliciter intimavit, circa eos [ f. cum eos ac deinde possederit] Narbonensis metropolis per annos quadringentos sine alterius reclamatione prius sederit. Nostra igitur vice in partibus illis fungens, Tarraconensibus episcopis nostra auctoritate praecipito ut interim Narbonensi, tanquam proprio metropolitano, obediant, donec, parante Domino, Tarraconensis restauretur ecclesia: Toletano autem, sicut primati, reverentiam exhibeant, donec Narbonensis archiepiscopus se eorum primatem fuisse certa possit auctoritate monstrare. Novit siquidem tua fraternitas primatem a nobis Toletanum sic institutum, ut salva sint metropolitanorum privilegia caeterorum. Abbatem quoque, ut sanctae opinionis virum, admoneas, praecipiens ne ulterius quae episcopalis juris sunt sine episcopi concessione recipiat, et de injuriis Narbonensi archiepiscopo illatis competenti emendatione satisfaciat: de caetero ut proprium et sanctae consecrationis revereatur antistitem, et pacem cum eo fraternae charitatis inviolabiliter retinere procuret. Tu autem in omnibus Romanae auctoritatis memorem te exhibe, ut nulla de te possit suspicio remanere. Quia vero Narbonensis archiepiscopus privilegia de primatu ecclesiam suam habuisse memoravit, quae a suo praedecessore translata, se tamen sperat, parante Domino, reperturum: tu causam diligenter inquire, inquisitam ad nos referre procura. Quod si privilegiorum auctoritas nequiverit reperiri, tu cum principibus terrae de restauratione Tarraconensis ecclesiae stude. Interim tamen Tarraconenses episcopos ei, tanquam metropolitano proprio, obedire praecipito Elnensis quoque episcopi causam diligenter inquirito, et inter Narbonensem episcopum et ipsum justo omnia judicio diffinito. Idem quoque te de Crassensi coenobio inter Narbonensem archiepiscopum et monachos ejusdem coenobii exercere praecipimus.

XXX. Urbani II epistola ad Raynerium S. R. Ecclesiae presbyterum et legatum.--Illum inter episcopum Barcinonensem [Bertrannum] et abbatem S. Pontii Tomeriensem [Frotardum] judicem constituit. (Anno 1089.)[MANSI, Concil. XX, 679.]

URBANUS, servus servorum Dei, charissimo atque dulcissimo fratri Raynerio sanctae Romanae Ecclesiae presbytero atque legato, salutem et apostolicam benedictionem.

Postquam a nobis, frater charissime, discessisti, fratres charissimi nostri Narbonensis et Barcinonensis antistites pervenerunt ad nos justitiam sedis apostolicae super suis querimoniis flagitantes in abbatem beati Pontii. Barcinonensis querebatur dicens se post susceptum episcopatus officium sub manu propria quiete coenobium Sancti Cucufatis anno integro, ut speciale suae Ecclesiae beneficium possedisse abbatemque inibi per se electum, consentiente et laudante legato Romanae Ecclesiae Ricardo, regulariter fuisse, quem postea Tomeriensis abbas una cum monachis, renitente episcopo, violenter monasterio exturbavit. Porro quam diversa his te adhuc nobiscum posito beati Pontii abbas retulerit tua fraternitas recognoscit. Tuae ergo prudentiae intererit, cui hujusmodi negotia in partibus illis discutienda et definienda commisimus, causam hanc diligenter inquirere, et ita Domino donante agere ne locum justitia perdat, neve favore cujuslibet aut zelo in partem alteram supplanteris. Memor esto consilii quod a nobis tibi datum est abeunti, et consilio religiosorum virorum communicato sic disponenda dispone, ut Romana aequitas nulli sit oblocutioni obnoxia, sed in omnibus judicium tuum veritatem exsequens discretionis apostolicae semitam non relinquat. Sane his te suspectum esse noveris quia in domo adversarii commoraris. Et solent plerumque officia a rigore animos commutare. Praecipimus ergo dilectioni tuae ne abbatis aut ullius hominis causa omittas quin hanc causam sententia irretractabili omnino decidas, nec eorum aliquem super hoc ulterius apostolicam sedem appellare permittas. De ecclesia quoque Beati Sylvestri, quam Salmodienses monachi Beato Rufo abstulisse dicuntur, justum omnino et irretractabile determinato judicium. Caetera videntur desiderari.

XXXI. Urbani II epistola ad Frotardum Tomeriensem abbatem.--Hortatur ut de illatis archiepiscopo Narbonensi injuriis satisfaciat. (Anno 1089.)[MANSI, Concil. XX, 678.]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei charissimo et reverendissimo fratri FROTARDO Tomeriensi abbati salutem et apostolicam benedictionem.

Venientes nuper ad nos reverendissimi fratres Narbonensis ac Barcinonensis antistites Dalmatius et Bertrandus adversus fraternitatem tuam multum conquesti sunt. Narbonensis enim ecclesias suas a te invasas et excommunicatos a te receptos et in Jacensi sede per te sine sua licentia asserebat episcopum consecratum. Mortuum quoque sub anathemate monachos tuos extumulasse, et intra coenobium tumulasse dicebat. Quod auditu quoque videtur horrendum. Super his omnibus si vera sunt tuam religionem ei congrue satisfacere legati nostri judicio, et ab invasione eorum quae sunt episcopalis juris de caetero abstinere, et pacem cum eo firmam habere ut dignum est vobis deprecamur atque praecipimus. Barcinonensis praeterea querebatur coenobium Sancti Cucufatis, quod sui juris est, te invadente sublatum monachis violenter expulsis; idem etiam de coenobio sancti Laurentii factum astruxit. Quia igitur et vir talis est morum dignitate et pontificali gratia ut ei discredere non possimus, et tu olim nobis aliter retulisti, causae hujus judicium irretractabili sententia terminandum legato nostro mandavimus, et te ei judicio volumus obedire, ut neque tu, neque ille ulterius super hoc sedem apostolicam permittamini appellare. Praeterea rogantes rogamus, quemadmodum de tua speciali et familiari religione confidimus, ut Narbonensem antistitem sicut proprium et Patrem spiritualem respectu ejus cujus vice fungitur reverearis et diligas.

XXXII. Urbani II epistola ad Raymundum comitem, Aymericum vicecomitem, clerum populumque Narbonensem. (Anno 1089.)[MANSI, Concil. XX, 678.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, clero et populo Narbonensi, RAYMUNDO videlicet comiti atque AYMERICO vicecomiti charissimis filiis, salutem et apostolicam benedictionem.

Venientem ad nos reverendissimum fratrem nostrum Dalmatium, vestratem archiepiscopum, debita veneratione suscepimus, ejusque probitatem et religionem jamdudum agnoscentes, ipsum dilectioni vestrae apostolicae sedis apicibus commendavimus. Vos itaque ei ut dilecto et catholico Patri, dilecti filii, obedite, reverentiam et debitam subjectionem ut domini vicario in omnibus exhibete, decimas unicuique ecclesiae pertinentes ex integro reddite, et quaecunque episcopalis justitiae sunt, integra sibi conservate. Quae autem vobis ex Domino dixerit, devote ac libenter audite et obedite. Pro Christo enim legatione fungitur inter vos obsecrans pro Christo ut reconciliemini Deo. Ipsum ergo sicut Christum audientes et honorantes mores vestros corrigite, a vitiis abstinete, Deo in omnibus placere curate. Si enim Deo placere studueritis, pastorem profecto Deo placentem habebitis, et summum pro vobis judicem interpellans, nisi vestra delicta impediant, copiosius audietur. Eis autem qui bona Narbonensis Ecclesiae injuste detinent et violenter auferunt, denuntiamus in nomine Domini Jesu et apostolica auctoritate praecipimus quatenus aut ea archiepiscopo reddant, aut pactum cum eo tale faciant, quod ipsi debent complacere, ne bona injuste detinendo, et auferendo terrena, et animae incurrant periculum et bonis priventur aeternis. Quod si nostra praecepta contempserint, cum iterata ad nos querela pervenerit, nos canonum ultionem et gladium spiritus exeremus; obedientes vero monitis nostris misericordia divina custodiat.

XXXIII. Urbani II papae epistola ad clerum et plebem Viennensem.--Archiepiscopum Viennensem commendat, et praecipit ut ea restituantur quae de bonis Ecclesiae Viennensis Ataldus praepositus dissipaverat. (Anno 1089.)[D. BOUQUET, Recueil, t. XIV, p. 691, ex Biblioth. Floriac. parte III, p. 76.]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, clero et ordini monastico, nec non nobilibus et plebi Viennae consistentibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Beati Petri filium, nostrum autem fratrem, venerabilem atque charissimum archiepiscopum vestrum, venientem ad nos congrua reverentia et debita dulcedine charitatis excepimus. Quia vero antehac nobis facie ignotus exstiterat, morum honestatem et indolis ejus egregiae volentes industriam experiri, nobiscum cum aliquandi propensiori affectione duximus detinendum. Gratias autem Deo, quia in eo et scientiae saporem et honestatis odorem bonum invenimus. Morum igitur ejus maturitate, industriae probitate, animique prudentia plurimum delectati, eum jam de charo chariorem, de familiari familiariorem effecimus, adeo ut dehinc non tanquam Gallum, sed tanquam Romanum in Romana curia censeamus. Unde et revertentem ad vos nostris litteris prosecuti, charitati vestrae attentius commendamus, ut qui per se vobis charus hactenus et venerabilis habitus est, per nos deinceps charior et venerabilior habeatur. Nos enim cum pro generalis aequitatis debito, tunc pro speciali ejus dilectione, quidquid honoris, quidquid dignitatis, antecessores nostri Viennae Ecclesiae contulerunt, Domino largiente, firmum perpetuumque servabimus. De bonis autem Ecclesiae vestrae, quae Ataldus praepositus dissipavit, ut in ejusdem archiepiscopi manus restituantur omnino praecipimus; si qui vero contumaciter bona eadem retinere praesumpserint, apostolicae profecto justitiae sentient ultionem. Neque enim Viennensem Ecclesiam antiquis bonis minuere, sed per Dei gratiam conservare et augere, justitia dictante, disponimus. Omnipotens Deus potentiae suae dextera interius vos exteriusque custodiat.

XXXIV. Urbani papae II epistola ad suffraganeos Ecclesiae Arelatensis.--Illis significat extorta ex Guibilino episcopo juramenta irrita a se facta esse; quem qui ceperint, eos infames declarat. (Circa annum 1089.)[MANSI, Concil. XX, 700]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, suffraganeis Ecclesiae Arelatensis salutem et apostolicam benedictionem.

Illa omnia sacramenta quae adversus Ecclesiae justitiam atque religionem confrater Guibilinus archiepiscopus vester invitus et omnibus modis coactus jurasse cognoscitur, quia, ut praediximus, Deo et Ecclesiae constitutionibus adversantur, decreti nostri auctoritate irrita omnino esse censemus et Arelatensi Ecclesiae annuente Domino perpetuo permanere decernimus. Eos autem qui praedictum virum captum gladiis et membrorum detruncationibus perterrentes nefandis sacramentis ausi sunt implicare, infames in perpetuum esse sancimus; et nisi congruam poenitentiam egerint, a Christi corpore et sanguine ab ecclesiarum introitu segregamus.

XXXV. Urbani II bulla pro canonicis Pistoriensibus. (Anno 1090.)[ZACHARIA, Anecdota medii aevi, 222.]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimis filiis Pistoriensis Ecclesiae canonicis, eorumque successoribus in perpetuum.

Justis votis assensum praebere justisque petitionibus aures accommodare nos convenit, qui, licet indigni justitiae cultores atque praecones in excelsa apostolorum principum Petri et Pauli specula positi, Domino disponente, existimus, quod igitur necessitatibus peregrinorum charitate debita providentes, hospitalem domum, juxta portam vestrae Pistoriensis urbis, quae S. Petri dicitur, adjuvante Domino, vestris impensis aedificastis; nos, prout dignum est, vestrum studium collaudamus, praesentisque paginae auctoritate decernimus ut decimarum, quae vobis a populo dantur, pars decima, et laborum vestrorum decima, quemadmodum a vobis unanimiter est statutum, eidem hospitali domui deinceps in perpetuum conferantur. Praeterea apostolica auctoritate censemus ut quaecunque hodie eadem hospitalis domus juste possidet, sive in crastinum concessione pontificum, largitione principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma ei et illibata permaneant. Decernimus ergo ne ulli omnino hominum liceat eamdem domum temere perturbare aut infra eam aliquem capere, aut eis subditas possessiones auferre, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare. Sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum conservatione concessa sunt usibus, eorumque saluti qui obtulerint profutura. Ejusdem tenoris privilegium caeteris quoque, qui per vestrum episcopatum sunt, hospitalibus indulgemus, ei videlicet, quae juxta Villam Quarratam est aedificata, ei quae juxta Capariam oppidum, ei quae in prato quod dicitur Episcopi, ei quae juxta locum qui dicitur Crux Brandelliana, ei quoque quae in Blisceto vestris studiis impensisque aedificata est. Quae vestrae illi juxta portam S. Petri domui hospitali, sicut hodie est, in perpetuum subjecta esse praesentis auctoritate paginae confirmamus. Quae vero extra urbem hospitales domus consistunt, hujus privilegii decreto statuimus ut infra unum stadium nemo juxta eas aliquem capere, praedari, aut hostiliter disturbare praesumat; quorum omnium ordinationes ae dispositiones vobis vestrisque successoribus committimus, ut eorum, qui in vobis spirituales ae religiosiores fuerint voluntate communi, communicato etiam fratrum Vallis Imbrosianae consilio, consensu etiam vestri episcopi, si catholicus fuerit et religiosus, adhibito. Rectores eisdem domibus praeponimus, qui secundum Deum earum curam habere, et pauperibus et convenientibus sollicite ministrare procuret. Sane si quis in crastinum episcopus, archiepiscopus, imperator, aut judex, princeps, aut dux, comes, aut vicecomes, aut persona quaelibet, parva vel magna, potens aut impotens, hujus nostri privilegii [paginam] sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit; a Christi et Ecclesiae corpore eum auctoritate potestatis apostolicae segregamus. Hi autem qui, ob Dei proximique dilectionem et sedis apostolicae institutionem, praedictas domos suis bonis ditare et exaltare curaverint, Dei apostolorumque ejus benedictione, et peccatorum absolutione ditentur, sive donentur. Qua adjuti ad vitam perveniant sempiternam. Amen.

Scriptum per manum Gregorii scriniarii atque notarii sacri palatii.

B. V.

Datum Romae per manus Joannis, S. Rom. Ecc. diaconi cardinalis, anno Dominicae Incarnationis millesimo octuagesimo nono, indictione tertiadecima [duodecima], quarto Idus Januarii, anno vero pontificat. domni Urbani papae secundo.

XXXVI. * Urbanus II monasterii Raitenbuchensis, a Welfone, Bavariae duce, ejusque conjuge Jutta conditi, protectionem suscipit. (Anno 1090.)[LANG, Regesta, I, 104] XXXVII. Privilegium Urbani papae II pro canonicis Sancti Antonini, dioecesis Ruthenensis. (Anno 1090.)[D. MARTENE, Thesaur. Anecd., I, 248.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo filio PETRO, praeposito canonicae S. Antonini martyris in Condacensi termino siti, ejusque successoribus canonice ordinandis, in perpetuum.

Cum universis sanctae Ecclesiae filiis ex apostolicae sedis auctoritate ac benevolentia debitores existamus, illis tamen locis atque personis quae specialius ac familiarius Romanae adhaerent Ecclesiae, quaeque amplioris religionis gratiae eminent, propensiori nos convenit charitatis. . . . . . . Quia igitur, venerabili fratre nostro Amato episcopo nobis referente, cognovimus praefatam canonicam, jussu beatissimae recordationis papae Gregorii VII, tam ipso Amato episcopo quam reverendissimo fratre nostro Hugone Lugdunensi archiepiscopo mediantibus, cum omni monastica et canonica religione destituta esset, institutam, tam bonis initiis oportet nos benevolentiae manum porrigere, ac religionis quieti prospicere. Propter quod tuis, charissime fili Petre, justis petitionibus annuentes praedicti fratris nostri Amati episcopi litteris exorati, praenominatam S. Antonini canonicam in jus, tutelam protectionemque sanctae Romanae Ecclesiae suscipimus, praesenti ei decreto privilegia confirmantes omnia quae vel nunc juste possidet, vel in posterum, largiente Domino, juste poterit adipisci, et ab omnium omnino hominum potestate sub sanctae apostolicae sedis tuitione liberam permanere auctoritate apostolica sancimus, salva episcopali justitia canonica, quousque vel qui ad praesens ibi Domino Deo nostro famulantur canonici, vel qui futuris ibidem temporibus sunt servituri, regulariter vivere, et communiter vivendo, propriumque non habendo, tam apostolicas quam beatorum Hieronymi et Augustini de conversatione communiter viventium clericorum studuerint statuta servare. Decernimus ergo atque statuimus ut nulli omnino hominum liceat eamdem canonicam temere perturbare, aut ei subditas possessiones auferre, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione concessa sunt usibus profutura. Vos igitur, filii in Christo charissimi, oportet regularis disciplinae institutioni sollicitius ac devotius insudare, ut quanto a saecularibus estis tumultibus liberi, tanto studiosius placere Deo totius mentis et animae virtutibus anheletis: praecipue studentes Romanae Ecclesiae decreta veneranda servare, cujus patrocinio ab omnium jugo viventium estis, annuente Domino, praemuniti. Ad indicium autem perceptae hujus a Roma a Ecclesia libertatis, per annos singulos quinque solidos monetae illius terrae Lateranensi palatio persolvetis. Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes aut vicecomes, aut judex, aut persona quaelibet, magna vel parva, potens aut impotens, hujus nostri privilegii paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, a Christi et Ecclesiae corpore eum auctoritate potestatis apostolicae segregamus. Haec autem conservantibus pax a Deo et misericordia praesentibus ac futuris saeculis conservetur. Amen, amen, amen.

Scriptum per manum Gregorii scriniarii atque notarii sacri palatii.

Datum Romae per manus Hotesculici presbyteri vicem gerentis cancellarii, V Kalendas Aprilis, anno Domini 1090, indictione XIII, anno III domni Urbani papae II.

XXXVIII. Privilegium Urbani papae II pro Ecclesiae Gratianopolitana. (Anno 1090)[BALUZ., Miscell. edit. Luc., III, 8.]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo fratri HUGONI Gratianopolitano episcopo ejusque legitimis successoribus in perpetuum.

Potestatem ligandi atque solvendi in coelis et in terra beato Petro ejusque successoribus auctore Deo principaliter traditam illis Ecclesia verbis agnoscit quibus Petrum est Dominus allocutus: Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis, et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis. Ipsi quoque et propriae firmitas et alienae fidei confirmatio eodem Domino auctore praestatur, cum ad eum dicitur: Rogavi pro te ut non deficiat fides tua, Petre. Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Oportet ergo nos, qui, licet indigni, Petri residemus in loco, prava corrigere, recta firmare, et in omni Ecclesia ad interni arbitrium judicis sic disponenda disponere ut de vultu ejus judicium nostrum prodeat, et oculi nostri videant aequitatem. Tuis igitur, dilectissime in Christo frater Hugo Gratianopolitane episcope, justis petitionibus annuentes, tibi tuisque legitimis successoribus Gratianopolitanum episcopatum regendum, disponendum, et jure perpetuo possidendum praesentis decreti pagina confirmamus, salva in omnibus Romanae Ecclesiae auctoritate. Constituimus ergo ne ulli omnino hominum qualibet subreptionis astutia liceat vestri episcopatus possessiones invadere, minuere, vel auferre, aut episcopatus vestri decimas sine vestra concessione subripere aut subreptas tenere, neque vestri juris ecclesias per manum laicam obtinere; sed omnia quae juste hactenus vestra possedit Ecclesia, sive in futurum Domino adjuvante juste atque canonice poterit adipisci, in tua tuorumque successorum manu integra semper et illibata permaneant. Praeterea ecclesiam Sancti Donati in archiepiscopatu Viennensi sitam, quam a tyrannica potestate auctoritate episcopali adjuvante Domino extorsisti, tibi tuisque successoribus regendam, disponendam, ac jure perpetuo possidendam hujus auctoritate privilegii confirmamus, constituentes, ne ulli successorum tuorum liceat eamdem ecclesiam alicui personae vel ecclesiae gratis pretiove concedere, sed semper incommutabiliter cum omnibus ad ipsam pertinentibus in Gratianopolitani episcopi potestate et possessione permaneat. Quia vero perversa quorumdam praesumptio inolevit ut defunctis episcopis res ecclesiasticae pervadantur, auctoritate apostolica prohibemus ut cum vitae tuae tuorumve successorum terminus contigerit, Ecclesiae vestrae res et possessiones diripere nemo praesumat, sed cuncta libera et inconcussa in canonicorum potestate persistant, illi ex integro conservanda qui eis canonice episcopus ordinabitur. Porro sanctorum canonum decreta ubique inviolabiliter conservari cupientes, constituimus atque censemus ut interdictos a vobis aut excommunicatos in communionem recipere aut mortuos sepulturae tradere nemo praesumat. Vestra sane, charissime frater, intentio erit gregi commisso curam vigilanter impendere et Romanae Ecclesiae decreta inviolabiliter observa e; quatenus multiplicato laborum fructu, ad vitam valeatis perpetuam pervenire. Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes aut vicecomes, aut judex, aut persona quaelibet magna vel parva, potens aut impotens, hujus nostri privilegii paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, a Christi Ecclesia cum auctoritate potestatis apostolicae segregamus. Conservantibus autem pax a Deo, misericordia praesentibus ac futuris saeculis conservetur. Amen, amen, amen.

Scriptum per manum Gregorii scriniarii atque notarii sacri palatii.

Datum Romae per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, anno Dominicae Incarnationis 1091, indictione XIII, pontificatus domni Urbani papae II anno III, die Kalend. Aprilis.

XXXIX. Urbanus II monasterii S. Theotfredi Calmiliacensis bona confirmat. (Anno 1090)[MABILL. Acta SS. ord. Bened., V, 274.] XL. Privilegium Urbani II pro Vallumbrosanis. (Anno 1090.)[ZACHARIA, Anecdota medit aevi, 223 ex archivo S. Michaelis de Furculis.]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimis filiis, universae Vallis Imbrosanae congregationi, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum universis sanctae Ecclesiae filiis ex apostolicae sedis auctoritate ac benevolentia, debitores existamus, illis praecipue locis atque personis quae specialius ac familiarius Romanae adhaerent Ecclesiae, quaeque ampliori religionis gratia eminent, propensiori nos convenit charitatis studio imminere. Quia igitur propositum nostrum, divina praeveniente ac subsequente clementia, religionis vestrae simplicitas bonae opinionis odorem, et prope et longe positis aspiciunt, nos vestro provectui annuente Domino provectus adjungere cupientes, coenobium vestrum pro beatae Mariae semper virginis reverentia, cui dicatum est, in Romanae Ecclesiae proprietatem, et tutelam atque protectionem apostolicae sedis accipimus, et, apostolicae illud auctoritatis privilegio munientes, ab omnium principum jugo liberum permanere decernimus. Per praesentem igitur nostri privilegii paginam, apostolica auctoritate statuimus ut quaecunque hodie vestrum coenobium jure possidet, sive in crastinum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium jure atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Illis successoribus, dico, qui eumdem religionis usum, et fidei constantiam observare et strenue omnipotenti Domino in eodem proposito deservire satagerint. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, sive basilicas, ordinationes clericorum liceat vobis a quocunque volueritis catholico episcopo Romanae Ecclesiae gratiam atque communionem optinente percipere. Qui, nostra fultus auctoritate, quae postulant indulgeat. Ad haec censemus atque statuimus ne ulli omnino hominum liceat idem coenobium emere, perturbare, aut ei subditas possessiones auferte, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra observentur eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt usibus profutura. Nec ulli episcopo potestas sit excommunicationem aut interdictionem vobis ingeminare, ut qui in speciales estis filios apostolicae sedis, nullius alterius judicio temere exponamini. Quia vero plura sancta monasteria, congregatio videlicet dicta Salvii juxta Florentiam, Sancti Fidelis de Strumii, Sancti Salvatoris de Sophena, Sanctae Mariae de Nerana, Sancti Coxiani de Monte Schalario, Sancti Angeli de Passiniano, Sancti Laurentii de Cultuboni, Sancti Salvatoris de Ficiclo, Sancti Angeli juxta Pistoriam, Sancti Salvatoris de Vadeno, Sancti Petri de Mischeto, Sancti Pauli de Rasolo, Sanctae Reparatae de Marradio Faventinae dioecesis, et congregatio de Rivis Caesaris, et congregatio de Fontana Taonis, et congregatio de Monte Armato in Bononiensi dioecesi, inspirante Domino in eamdem vobiscum formam religionis consenserint, nos, et ipsis et omnibus qui se in crastinum eidem religionis usui ex integro sociare voluerint, praesentis privilegii libertate apostolica auctoritate concedimus quandiu in eadem religionis et consuetudinis unitate persistere procuraverint. Constituimus autem ut eorum omnium caput vestrum, quod in Valle Imbroxiane situm est, monasterium habeatur. Sane cum terminus vitae pastori vestro divina dispositione contigerit, qui ejus loco substituendus fuerit, quia et vobis et aliis omnibus praeesse debebit, omnium, qui caeteris praesunt monasteriis, consensu et judicio eligatur. Quod si forte ex ipsis abbatibus quilibet Domino disponente ad hoc generale regimen electus fuerit, ad vestrum principale coenobium principaliter transeat, et ejus mox judicio, sicuti in diebus venerandae memoriae Joannis primi abbatis vestri factum constat, caetera omnia unita vobis monasteria disponantur. Vos igitur, filii in Christo dilectissimi, nolite negligere gratiam, quae in vobis est, quae data est vobis per unitatem sanctae observationis et religionis. Haec meditamini, in his estote, ut profectus vester manifestus sit omnibus (I Tim. IV, 15). Participes enim Christi effecti estis, si tamen initium substantiae ejus usque ad finem firmum retineatis (Heb. III, 14). Mementote quod Dominus ait: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13). Itaque sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis per annos singulos duodecim sagi cilicii brachia Laterani palatio persolvetis. Sane si quis in crastinum archiepiscopus, aut episcopus, imperator, aut rex, princeps, aut dux, comes, aut judex, aut persona quaelibet magna vel parva, potens aut impotens, hujus nostri privilegii paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertioque commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, a Christi et Ecclesiae corpore eum auctoritate potestatis apostolicae segregamus. Conservantibus autem pax a Deo, et misericordia praesentibus et futuris saeculis conservetur. Amen. Amen. Amen. Scriptum per manum Gregorii scriniarii atque notarii sacri palatii.

Datum Romae per manus Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, anno Dominicae Incarnationis 1090, indictione XIII, octavo Idus Aprilis, anno pontificatus domni Urbani papae secundi tertio.

Bartholomeus, quondam Baronis imperiali auctoritate judex ordinarius atque notarius, scriptum privilegium, et apostolicas litteras, et omnia scripta, unde hoc exemplum scriptum est, vidi et legi, et, prout ibi inveni, hic inde transcripsi, et fideliter exemplavi, et ad majorem fidem habendam signum meae manus apposui ex auctoritate mihi concessa, et data a venerabili Patre domino Thoma, Dei gratia Pistoriensi episcopo in episcopatu Pistoriensi, praesentibus domino Ticcio plebano plebis de Laiatico, et presbytero juncta capellano plebis praedictae, et Armaleone quondam Infrangipanis et Curso Doni testibus rogatis et vocatis ad haec, sub annis Dominica Nativitate 1288, indictione secunda, die vigesima Septembris.

XLI. Urbanus II Majoris-Monasterii tutelam suscipit possessionesque ejus confirmat. (Anno 1090.)[MABILL., Annal. Bened. V, 272.] Hoc ipso anno Bernardus, Majoris-Monasterii abbas, amplissimum ab Urbano II privilegium obtinuit. In eo praefatur pontifex, cum universis ecclesiis debitor sit, illis tamen locis atque personis quae ampliori religionis gratia eminent, se propensiori charitatis studio consulere debere, adeoque Sancti Martini monasterio, cum pro beati confessoris devotione ac reverentia, tum pro religionis praerogativa, qua sacri illius loci monachi praecellebant. Quam ob rem ait se omnes ejus possessiones confirmare, eumdemque locum in suam tutelam suscipere; vetare ne missae illic publicae ab episcopis celebrentur, neu monachi ad externas stationes aut exsequias, praeter ipsorum abbatis voluntatem compellantur, aut a quovis excommunicentur; sed praecipere, ut omnes eorum causae graviores ex apostolicae sedis judicio pendeant. Ut libera sit abbatis electio, qui ab archiepiscopo Turonensi, si communionem sedis apostolicae habeat consecrationem gratis accipiat, absque ulla professionis exactione: sin minus, aut ad Romanum pontificem consecrandus accedat, aut a quocunque episcopo consecrandum se offerat. Idem sancit pontifex de sacro chrismate, de consecratione altarium seu basilicarum, et de ordinationibus sacris. Tum subdit monachos alloquens: Vos igitur, filii in Christo dilectissimi, oportet regularis disciplinae institutioni sollicitius et devotius insudare: quatenus quanto ab saecularibus tumultibus liberiores existitis, tanto amplius placide Deo devotius mentis et animae virtutibus anheletis. Denique pro hac libertate singulis annis unam auri unciam persolvi jubet. Scriptum per manum Gregorii scriniarii atque notarii sacri palatii. Datum Romae per manum Joannis S. R. E. diaconi cardinalis, anno Dominicae Incarnationis 1090, indictione XIII, pontificatus domni Urbani papae II tertio, sexto decimo Kal. Maii.

XLII. Urbanus II Burchardo S. Basoli abbati bullam tribuit. (Anno 1090.)[MABILL. et RUINART, Ouvrages posth. III, 87.] XLIII. Urbanus II Ecclesiae Ravellensis libertatem ac possessiones, petente Ursone episcopo, confirmat. (Anno 1090.)[UGHELLI, Italia sacra I, 1183.]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri URSO Ravellensi episcopo, ejusque successoribus canonice instituendis in perpetuum.

Sanctae Romanae et apostolicae universalis Ecclesiae dignitas exigit ut sibi fideliter adhaerentes remuneret, et exaltet. Quia igitur Romanae Ecclesiae fidelitatem ac libertatem ardenter requisisti, et obsequiis praevenisiti, ad id vestra civitas, Domino praestante, pervenit, ut praedecessoris nostri reverendae memoriae Victoris III tempore episcopum meruerit adipisci. Nos itaque nihilominus exaltationi vestrae congaudentes, et antecessoris nostri statuta firmamus, et eam vobis libertatem adjicimus, ut Ravellensis Ecclesia deinceps ab omnis potestatis subjectione libera, in solius Romani pontificis jure dominationeque consistat. Dignum quippe est ut qui in corporalibus rebus vehementer excrevistis, spiritualium quoque munerum perceptione, Domino largiente, crescatis. Vestram igitur Ecclesiam in apostolicae sedis gremio specialiter confoventes tibi legitime confirmamus, coepiscope Urse, tuisque legitimis successoribus, omnem Ravellensem dioecesis ambitum praesentis auctoritate paginae confirmamus, potestatem vobis indulgentes intra eam absque ullius contradictione chrisma conficere. . . ( Multa desunt in privilegio, quia fuit recisum, et cum filo consutum, ut ad praesens exstat. ) Statuta Ecclesiae praestante Domino irrefragabiliter observare, ejusque honori pro viribus semper insistere. Si quis autem in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, aut patritius, comes aut vicecomes, aut judex, aut persona quaelibet magna vel parva, potens aut impotens, hujus nostri privilegii paginam sciens, concessam vobis libertatem auferre tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, is, ut a Christi et Ecclesiae corpore segregandus, honorisque sui et officii periculo subjacere debebit. Conservantibus autem haec, pax a Domino et misericordia praesentibus et futuris saeculis conservetur. Amen, amen, amen.

Datum Salerni per manus Joannis S. R. E. diaconi card. Nonis Octobris, ind. XIII, anno Incarn. Dominicae 1090, pontificatus vero D. Urbani papae II tertio.

XLIV. Urbani II epistola ad clerum et plebem Carnotensem.--De Gaufredi episcopi depositione, et Ivonis consecrati in ejus locum subrogatione. (Anno 1090.)[MANSI, Concil. XX, 650.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis clero et populo Carnotensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Nos quidem tum pro beatae Mariae semper Virginis devotione et reverentia, tum pro nostri officii debito, Ecclesiae vestrae dilectionem, protectionem et curam specialius impendentes, ejusque labores diuturnos, quos a Gaufredo quondam episcopo passa est, propensiore animo perpendentes, rei veritate diutius atque diligentius pertractata, largiente Domino, justitiae satisfecimus. Bonam itaque animi vestri voluntatem praevenientes ac subsequentes, venerabilem virum Ivonem presbyterum, quem, Gaufredo per nos deposito, catholice atque canonice secundum nostra monita elegistis, ne quod ulterius hac in re detrimentum vestra Ecclesia pateretur, sine morae longioris obstaculo consecravimus.

Nunc eum ad vos remittentes, tanquam B. Petri manibus consecratum, B. Petri vice vos rogamus et obsecramus quatenus eum benigne suscipientes debita ut pastoris veri membrum obedientia honoretis; debita sollicitudine quae vobis annuntiaverit observetis; et ut ipse Deo placere, et eum pro vestris valeat excessibus digne intercedendo placare, vos quoque placere Deo totis conaminibus procurate. Si enim placere Deo statueritis, pastorem procul dubio Deo placentem habebitis, nos quoque in vestris opportunitatibus ad exaudiendum paratos invenietis. Porro de Gaufredo, qui sine conditione omni nostris manibus episcopatum reddidit, indignum se patenter agnoscens, praecepimus et praecipimus ne quis ei ullo modo ad episcopatum reinvadendum vel infestandum assensum accommodare praesumat, alias et ipsum et ipsius fautores excommunicationi subjacere censemus. Obedientes vos vero monitis nostris gratia divina custodiat.

Data Capuae octavo Kalendas Decembris.

XLV. Urbani II papae epistola ad Richerium, archiepiscopum Senonensem.--Ivonem, episcopum Carnotensem illi commendat Gaufredum, si invadere episcopatum tentaverit, anathematizatum declarat. (Anno 1090.)[MANSI, Concil. XX, 651.] Quantas pro Gaufredo quondam episcopo Carnotensis Ecclesiae molestias sustinuerit, quantae ad apostolicam sedem querelae perlatae fuerint, delectionis tuae strenuitas recognoscit. Tandem rei veritate diligentius perquisita, largiente Domino, justitiae satisfecimus, et ab ipso in nostris manibus sine cujuslibet tenore conditionis episcopatus refutatus est. Tandem ad tuam fraternitatem scripta direximus, rei gestae ordinem indicantes, et ut tuum Carnotensibus ad eligendum et consecrandum antistitem auxilium contribueres flagitantes. Nostra itaque fulti licentia Carnotenses venerabilem virum presbyterum Ivonem canonico ordine in episcopum elegerunt. Cum autem a te consecrationis gratiam pro more Ecclesiae petivissent, tua fraternitas ei manum imponere recusavit. Ad nos igitur ipsis venientibus, et consecrationis ejusdem gratiam deposcentibus, nos qui viri religionem jam dudum noveramus, et ejus eligendi licentiam dederamus, petitioni justae deesse nequivimus. Consecratum igitur cum salva tuae Ecclesiae obedientia remittentes, dilectionis tuae dulcedinem postulamus, ut omni litis fomite consopito, benignitate eum debita complectaris, et ad Ecclesiae regimen auxilium tuum ei largiaris. Porro Gaufredum, si episcopatum invadere, aut Ecclesiam infestare tentaverit, ipsum ipsiusque fautores anathemati subjacere decrevimus.

Data Capuae septimo Kalendas Decembris.

XLVI. Urbani II epistola ad Altmannum Pataviensem episcopum. (Fragm.--Anno 1090.)[ Vita Altmanni ap. BOLLAND, t. II, Aug. p. 174.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo fratri ALTMANNO, episcopo Pataviensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Strenuitatem tuam in Dei rebus et Ecclesiae laboribus audientes, in Domino gaudemus; et ideo preces vestras in his quae contra morem nostrae videntur Ecclesiae, audivimus, etc.

XLVII. Urbani II epistola ad Lanzonem et Rodulfum abbates, et Adalberonem primicerium.--Confirmat electionem Metensis episcopi ab eis factam. (Anno 1091.)[MANSI, Concil. XX, 705.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis LANZONI, RODULFO abbatibus, ADALBERONI primicerio, archidiaconis, et omni catholico Metensis Ecclesiae clero ac populo salutem et apostolicam benedictionem.

Gaudemus, filii in Christo charissimi, quia vos gaudetis in Domino, quia catholicae fidei lucernam, quae in Herimanno sanctae memoriae permansit episcopo, necdum exstincta est; quia praedecessori bono successorem probabilem providistis. Et nos igitur bonis votis vestris robur praestantes auctoritatis apostolicae devotionem, et electionem vestram litteris praesentibus approbamus. Vestris quoque postulationibus assensum conferimus, ut vestri intersit arbitrii, a quibus potissimum catholicis debeat episcopis consecrari. Illud sane omni modo requirendum est utrum per manum Trevirensis illius dicti archiepisc. Simoniace fuerit in diaconem ordinatus. Quidquid enim ab eo extraordinarie indigneque suscepit, nos sancti Spiritus judicio irritum esse censemus, ut eosdem ordines ab aliquo sortiatur episcopo catholico praesenti auctoritate praecipimus. Talis enim ordinator, cum nihil habuerit, dare nihil potuit. Vos itaque filii in Christo charissimi, perseverate in his quae a reverentissimo confratre nostro, nunc angelorum concivi, Herimanno episcopo didicistis. Agite quae agitis, quia serpentis caput calcantibus aeterna a Domino corona praebebitur. Ipse vos sua gratia fideliter certare tribuat, et aeterni mercedem bravii dignetur.

Data Beneventi Kalendis Februarii.

CAPUT XLVIII. Urbanus II parthenonis S. Crucis Pictaviensis possessiones confirmat. (Anno 1091.)[MABILL., Annal. ord. S. Bened. V, 282.] Pictaviensi Sanctae Crucis nobilissimo parthenoni post Petronillam abbatissam praefuit Adelais, quae ab Urbano II sedis apostolicae tuitionem et confirmationem possessionum obtinuit, diplomate dato Beneventi per manum Joannis S. R. E. diaconi cardinalis, IV Kal. Aprilis, anno Dominicae Incarnationis 1091, pontificatus Urbani anno IV. Sub finem diplomatis abbatissam et sorores commonet ut apostolicae sedis benignitati sanctis actibus respondeant, regularis disciplinae institutionibus studiosius dent operam, et ad aeternam gloriam totis viribus anhelent. Eodem diplomate statuit pontifex, ut collegiata B. Radegundis ecclesia Sanctae Crucis regimini in perpetuum, uti antea, subjaceat. Quod jam prius definierant Amatus Ellorensis et Hugo Diensis episcopi, apostolicae sedis legati, in concilio Santonensi; idemque Gregorius VII litteris suis confirmaverat, Hugoni et caeteris clericis ejusdem ecclesiae inscriptis.

CAPUT XLIX. Urbani II epistola ad Romualdum Monopolitanae Ecclesiae episcopum.--Ex concilii Beneventani sententia episcopatum Monopolitanum non Ecclesiae Brundusinae sed Romanae sedi subjectum declarat. (Anno 1091.)[MANSI, Concil. XX, 739.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri ROMUALDO, Monopolitanae Ecclesiae episcopo, suisque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Sacrorum canonum et decretorum pontificalium deposcit auctoritas ut majores Ecclesiarum causae apostolicae sedis judicio terminentur, cui nos licet indigni divinae dispositionis arbitrio praesidentes, eamdem sollicitudinem universis per orbem Ecclesiis, prout nobis apostolorum suorum divinae dignatio majestatis scire et posse impendit, impendimus. Cum ergo praestante Domino Incarnationis Dominicae anno 1091 synodale concilium in Beneventana esset Ecclesia sub nostra praesentia congregatum, et adversus fraternitatem tuam Brundusinus, seu Oritanus conquereretur episcopus, et tuae et illius Ecclesiae munimenta perspecta sunt. Quibus in conspectu nostro concilii universi diligentiori indagine perquisitis a venerabilibus nostris episcopis presbyterisque cardinalibus adjudicatum est Monopolitanam Ecclesiam majori scriptorum pontificalium auctoritate fultam Brundusinae Ecclesiae subjectionem et obedientiam non debere. Quorum nos sententiam approbantes nostrae auctoritatis robore confirmavimus, et per praesentis privilegii paginam te tuosque successores ab Oritanae seu Brundusinae Ecclesiae subjectione liberos sub solius apostolicae sedis obedientia in perpetuum permanere decernimus, statuentes ut quacunque Monopolitana Ecclesia hactenus juste possedit, aut hodie possidet, sive in crastinum juste atque canonice poterit adipisci in castellis, villis, silvis, in ecclesiis, in monasteriis tibi tuisque successoribus episcopali jure regenda, disponenda ac possidenda firma et illibata persistant, salva in omnibus Romanae et apostolicae Ecclesiae reverentia. Obeunte te, vel tuorum quolibet successorum, clero populoque Monopolitano facultas sit, semota omni pravitate, episcopum canonice eligendi, electus autem a Romano pontifice consecrabitur. Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes aut vicecomes, judex aut persona quaelibet magna vel parva, potens aut impotens, hujus nostri privilegii paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus si non satisfactione congrua emendaverit, eum honoris sui et officii periculo subjacere decernimus, et a Christi atque Ecclesiae corpore auctoritate potestatis apostolicae segregamus; conservantibus autem pax a Deo, et merito praesentibus ac futuris saeculis conservetur. Amen, amen, amen.

Scriptum per manus Lanfranci notarii sacri palatii.

Datum Beneventi per manus Joannis S. R. E. diaconi card., anno Domini incarn. 1091, indict. XIV Kal. Aprilis, anno pontificatus D. Urbani papae II quarto.

L. Urbanus II monasterium S. Bartholomaei in Lipara insula tuendum suscipit et ejus bona confirmat. (Anno 1091.)[UGHELLI, Italia sacra, I, 775.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri AMBROSIO, abbati Liparitano, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Cum universae insulae secundum instituta regalis juris sint, constat profecto quia religiosi imperatoris Constantini privilegio in jus proprium B. Petro jusque successoribus occidentales omnes insulae condonatae sunt, maxime quae circa Italiae oram habentur, quorum multae peccatis exigentibus accolarum a Saracenis capta Christiani nominis gloriam amiserunt. Inter quas Liparis B. Bartholomaei apostoli corpore quondam insignita, eremi instar redacta cognoscitur, quam multis annorum curriculis evolutis, cum Saracenorum vires divinae misericordiae potentia repressisset, religiosi fratres divinae servitutis studio eamdem ingressi insulam, monasteria illi domicilia construere curaverunt, et plurimos in eamdem insulam colonos sua industria constituerunt. Nos itaque, quibus ex divinae arbitrio voluntatis per apostolicae sedis culmen cunctarum sollicitudo imminet Ecclesiarum, licet in eadem insula episcopatum quondam fuisse in S. Gregorianae paginae registris agnoscamus, quia tamen episcopi dignitatem nunc ipsius loci exiguitas et accolarum raritas non meretur, monasterium tamen illi habere, et totius insulae ambitum possidere praesentis paginae auctoritate sancimus. Ipsum etiam monasterium, cui fraternitas tua, auctore Domino, praesidet, in B. Bartholomaei honore et nomine consecratum, in S. R. et apostolicae sedis favendum speciali protectione suscipimus. Per praesentem igitur nostri privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut quaecunque hodie idem coenobium juste possidet, sive in posterum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium, juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ei subditas possessiones auferre, vel ablatas retinere, vel minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus profutura. Obeunte te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi favore vel fratrum pars consilii sanioris elegerit, electus autem ad Rom. pont. consecrandus accedat. Vos itaque, filii in Christo dilecti, oportet regularis disciplinae institutioni ferventer insistere, et divinae legis praecepta studiosius observare, ut quanto a saecularibus tumultibus liberiores estis, tanto solertius placere Deo totis mentis et animae viribus anheletis. Ad indicium autem perceptae a Romana Ecclesia libertatis, unam auri unciam per annos singulos Lateranensi palatio persolvatis. Sane si quis in crastinum archiepiscopus, episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes aut vicecomes, aut judex, aut persona quaelibet, magna vel parva, potens vel impotens, hujus nostri privilegii paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, eum honoris sui et officii periculo subjacere decernimus, et a Christi atque Ecclesiae corpore auctoritate apostolica segregamus. Conservantibus autem pax a Deo, et misericordia praesentibus et futuris saeculis conservetur. Amen, amen, amen.

Datum Militi per manus Joannis S. R. E. diac. card., III Nonas Junii, ind. XVIII, incarn. Domini 1091, pont. vero D. Urbani II anno quarto.

2[recensere]

LI. Urbanus II Corsicam insulam, sub Gregorio VII in pristinam Ecclesiae Romanae ditionem redactam, Daimberto, episcopo Pisano et ejus successoribus committit. (Anno 1091.)[UGHELLI, Italia sacra, III, 369.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri DAIMBERTO, Pisanorum episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Cum omnes insulae secundum statuta legalia juris publici habeantur, constat etiam eas religiosi imperatoris Constantini liberalitate ac privilegio in beati Petri vicariorumque ejus jus proprium esse collatas. Intercidentibus autem plurimis divina dispositione judiciorum calamitatibus, proprietatis hujus in quibusdam passa est Ecclesia Romana jacturam. Caeterum et canonicis, et legalibus institutis Romanae dignitatis proprietas non prolixitate temporum, non divisione regnorum ulla diuturnitate possessionis excluditur. Licet igitur annis plurimis Romana Ecclesia Corsicae possessione caruerit, praedecessoris tamen nostri Gregorii VII in ejusdem jus noscitur auctore Domino rediisse. Nos igitur dilectiss. fr. nostri Daimberti Pisanorum episcopi, ac nobilium civium, et charissimae beati Petri filiae Mathildis comitissae postulationibus inclinati, quia multum jam dudum obsequiis Pisanorum gloriosa nobilitas Romanam sibi Ecclesiam fecit obnoxiam, praedictam insulam vice nostra Pisanae Ecclesiae consilio clericorum cardinalium, aliorumque nostrorum fidelium committimus et condonamus, ita videlicet ut quandiu eadem Pisana civitas episcopum non invasione tyrannica, sed cleri et populi electione canonica per Romani pontificis manus acceperit, quemadmodum Landulphum, Gerardum, et te, charissime frater Daimberte, accepisse dignoscitur, et quandiu in ea quam hodie exhibet Ecclesiae Romanae fidelitate perstiterit, hujus nostrae donationis locationisve gratia perfungatur, ea scilicet conditione interjecta, ut per annos singulos Lucanae monetae libras quinquaginta Lateranensi palatio, remota qualibet occasione, persolvat. Hujus ergo nostrae locationis tenorem inconcussum omnino manere nostra apostolica auctoritate sancimus, quandiu ac ipsi praescriptae fidelitatis pensionisque tenorem debita devotione servaverint. Quocirca successores nostros rogamus ut tam pro beatae Mariae semper virginis reverentia, quam pro nobilissimae civitatis Pisanorum amore ac familiaritate eamdem honorificentiam Pisanae Ecclesiae semper impendant: rogamus, et Daimberti praesentis episc. successores, et universos Pisanae urbis cives post praesentia tempora secuturos, ut eamdem fidelitatem eamdemque devotionem Romanae Ecclesiae semper exhibeant, ut firma inter utrosque fides, benignitas amicitiaque, Domino annuente, permaneat.

Datum Beneventi IV Kal. Jul. per manus Joannis S. R. E. diaconi cardinalis, indict. XIV, anno Domini incarn. 1091, pontif. autem D. Urbani papae II quarto.

LII. Urbani II epistola ad Berengarium Ausonensem episcopum.--Eum constituit Tarraconensem archiepiscopum. (Anno 1091.)[MANSI, Concil. XX, 648.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri BERENGARIO, Ausonensi episcopo, in Tarraconensem metropolim translato, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Inter primas Hispaniarum urbes Tarraconem fuisse insignem et gentilem, etiam Christianae paginae judiciis demonstrant. Justus autem Dominus in viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis, qui, cum in plerisque judiciis incomprehensibilis habeatur, in nullo unquam valet reprehensibilis aestimari, ipse transfert regna et mutat tempora: ipsi visum est in eadem urbe olim Tarraconensis urbis gloriam exaltare; ipsi visum est in eadem urbe peccata populi sui visitare. Cum enim in ea Christianorum populus habitaret, visitavit in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum. Sed ecce jam transactis trecentis nonaginta annis, ex quo praefatam urbem Agarenorum gens prope solitariam fecerit, principum suorum cordibus inspirare dignatus est ut ejusdem urbis restitutioni, secundum praeceptum apostolicae sedis, cui auctoritate Dei [ f., auctore Deo], licet indigni, praesidemus, insisterent. Berengarius siquidem, Barchinonensis comes, auctoritatis nostrae persuasione commonitus, pro animae suae salute, cum suae potestatis magnatibus non solum restitutioni praefatae urbis insistit [institit], sed et urbem ipsam, et omnem suae potestatis terram, B. Petro ejusque vicariis legali stipulatione tradidit, censumque quinque librarum argenti Lateranensi palatio [ add., singulis] annis solvendum instituit. Nos itaque, praestante Deo, restitutionis hujus optamus cooperatores existere, praedicti comitis institutum, libertatesque et consuetudines, quas novis Tarraconensis urbis colonis promulgasse cognoscitur, collaudamus, et rata manere auctoritate nostra decernimus. Cum universa siquidem ipsius comitis terra quam B. Petro obtulit, et Tarraconensem urbem ac populum, Domino sibi aspirante, collectum, sub apostolicae sedis tutela specialiter confovendum suscipimus, libertatemque illius per comitis Berengarii scripto [ f. scriptum] collatam eatenus confirmamus, ut nemini quidquam ultra persolvant, nisi sponte propria Romanae se faciant Ecclesiae debitores. Ut igitur haec omnia, Deo auctore, inconcussa permaneant, nos antecessorum nostrorum privilegia sequentes, qui Ausonensem Ecclesiam Tarraconensis quondam instituere vicariam, tibi, o charissime fili Berengari, quia tuo potissimum studio haec est restitutio instituta, ex Romanae Ecclesiae liberalitatis gratia pallium, totius scilicet sacerdotalis dignitatis plenitudinem, indulgemus.

Praeterea tibi tuisque successoribus legitime substituendis, qui in Tarraconensis civitatis et ecclesiae restaurationem pari studio insudaverint, praefatam Tarraconensem ecclesiam jure proprio possidendam per hujus privilegii paginam confirmamus, una cum omnibus ecclesiis quas proprio jure noscitur antiquitus possedisse, praecipientes de his quae Saracenorum ad praesens subjacent ditioni, ut cum eas Deo placuerit potestati populi Christiani [ deest restituere. HARD.], ad debitam ecclesiae vestrae obedientiam referantur, salva tamen in omnibus Romanae Ecclesiae auctoritate. Porro Ausonensem ecclesiam tibi tuisque successoribus tandiu concedimus possidendam, donec, auctore Deo, ad pristini status plenitudinem vestro studio Tarraconensis ecclesia reformetur. Pallio itaque in missarum solemniis intra ecclesiam solummodo uti debetis, in praecipuis tantum festivitatibus, videlicet nativitate Domini, Epiphania, Hypapante, Coena Domini, Sabbato sancto, Resurrectionis prima et secunda feria, Ascensione Domini, Pentecoste, tribus festivitatibus sanctae Mariae, sancti quoque Michaelis, et sancti Joannis Baptistae, in natalitiis omnium apostolorum, et eorum martyrum quorum pignora in vestra ecclesia continentur, in commemoratione nihilominus omnium sanctorum, in consecrationibus ecclesiarum, episcoporum, clericorum, in annuo consecrationis tuae die, in solemnitatibus etiam sanctae virginis Theclae, sanctique martyris Fructuosi ac sociorum ejus. Te igitur, reverentissime frater, affectione intima exhortamur quatenus dignum te tanti honoris pontificio semper exhibeas, Christianis ac Saracenis sine offensione esse procurans, ad fidem infideles quaerere, Deo largiente, verbis studeas et exemplis. Sic exterius pallii dignitate praecellas in oculis hominum, ut interius virtutum excellentia polleas coram supernae oculis majestatis.

Plane per praesentis privilegii paginam officii nostri auctoritate decrevimus ut quicunque se Tarraconensis ecclesiae bona injuste hactenus obtinuisse cognoscunt, ea deinceps eidem ecclesiae restituere prae judicii divini formidine et sedis apostolicae reverentia studeant. Si quis autem in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes aut vicecomes, judex aut quilibet magistratus, vel persona ecclesiastica, vel saecularis, hujus privilegii paginam sciens, contra eam venire temere tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione condigna emendaverit, eum honoris sui et officii periculo subjacere decrevimus, et a Christo atque Ecclesiae corpore segregamus, conservantibus autem pax a Deo et misericordia praesentibus et futuris saeculis conservetur. Amen, amen.

Datum Capuae Kalendis Julii, per manus sanctae Romanae Ecclesiae Joannis diaconi cardinalis, indictione quarta, anno Dominicae incarnationis millesimo nonagesimo primo, pontificatus autem domini Urbani II anno quarto.

LIII. Litterae Urbani papae II ad Vallis Umbrosae et Camalduli priores, ne a communione Pisani episcopi se alienent. (Anno 1091.)[MITTARELLI, Annal. Camaldul. III, append., 92.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus in Christo filiis R . . . . Vallumbrosano M . . . Camaldulensi et congregationibus eorum regimini commissis, salutem et apostolicam benedictionem.

Religionis vestrae zelum merito collaudamus et gratias agimus, quia contra Simoniacam pravitatem immenso fervore ardetis, et alios etiam ardere compellitis. Illud autem in vobis miramur, illud arguimus quod contra sanctorum Patrum constitutiones ante probatam rem, ante negotium definitum sanctitatem vestram a communione confratris nostri Pisani antistitis, suspenditis. Neque enim vos decet, assidue divinis vacantes servitiis, aliter agere quam divinis instruimini disciplinis; ipse quippe occultorum cognitos Deus Sodomorum mala noluit audita judicare priusquam manifeste quae dicebantur agnosceret: Descendam, ait, et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint; unde beatus martyr et pontifex Evaristus ait: « Mala audita nullum moveant, nec passim dicta absque certa probatione quisque unquam credat, sed ante audita diligenter inquirat, ne praecipitando quis aliquid agat. » Si enim Deus omnium Sodomorum mala quorum clamor pervenerat usque ad coelum, omnia sciens, nec credere prius, nec judicare voluit quam ipse eam cum fidelibus testibus diligenter investigans, quae audierat ex opere veraciter cognosceret, multo magis nos humani et peccatores, quibus incognita sunt occulta judicia Dei, haec praecaventes, nullum ante veram justamque probationem judicare aut damnare debemus, manifeste Apostolo dicente: Tu quis es qui judicas alienum servum? Suo Domino stat, aut cadit! Quod capitulum Apostoli, beatus Augustinus exponens ait: « Noluit enim hominem ab homine judicari ex arbitrio suspicionis, vel etiam extraordinario usurpato judicio, sed potius ex lege Dei secundum ordinem Ecclesiae, sive ultro confessum sive accusatum, atque convictum; alioquin illud cur dixit: Si quis frater nominatur, aut fornicator, aut idolis serviens, etc., nisi quia eam nominationem intelligi voluit quae fit in quemquam, cum sententia ordine judiciario atque integritate profertur? Nam si nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia saepe falso in quoquam crimine nominatur. » Decuit ergo vos die ac nocte in lege Domini meditantes ista et hujusmodi plura observasse, nec ante legitimam discussionem, aut a communione vos Pisani antistitis subtraxisse, aut tanta eum infamia denotasse. Quia tamen vox ex religionis merito veneramur, et ex amore justitiae id egisse credimus, vestrae in hoc simplicitati benignitate apostolica parcimus; maxime cum in litteris vestris alios hujus criminationis auctores ostenderitis, et vos ab ejus intentione removeritis. Rogamus autem vos, et tanquam obedientiae filiis praecipimus ut eos nobis ex nomine designare curetis, quatenus auctore Deo accusatoribus cognitis infamia haec aut comprobetur canonice aut removeatur. Praeterea notum vobis volumus ipsos jamdudum a nobis per communes Pisani populi litteras evocatos. Si ergo necdum venire coeperunt vos eos vice nostra, ut ad nos veniant per apostolicae sedis obedientiam admonete, et ne forte causentur ad priorem terminum non posse occurrere, usque ad proximam B. Mariae Nativitatem inducias protelamus. Quod si vel tunc venire contempserint, canonica se noverint ultione plectendos; si autem illi venerint, omnino volumus, ut ex vobis duos vel tres ad hujus rei definitionem perspiciendam cum eis pariter ante nostram praesentiam dirigatis. Interim vos a confratris nostri diffamatia desistite, et ejus communionem nullo modo recusate. Quicunque etiam vestrum in Pisanae Ecclesiae dioecesi commorantur, debitam ei obedientiam impendere non recusent. De caetero obsecramus ut vestris nos apud omnipotentem Deum orationibus commendetis.

Data Trojae II Idus Julii.

LIV. Urbanus II, Guillelmum, archiepiscopum Rothomagensem, ad restituendum monasterium S. Austrebertae Paviliacense excitat, « atque universis qui eidem coenobio aliquid conferant, quartam poenitentiarum ab episcopo aut presbytero injunctarum partem relaxat. » (Anno 1091.)[RUINART, Vita Urbani, MABILLON et RUINART, Ouvrag. posth. III, 103.] LV. Urbani II epistola ad clerum et populum Ambianensem.--Significat se Gervinum episcopum sanxisse. (Anno 1091.)[MABILL., Annal. Bened. V, 280.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, clero et populo Ambianensi salutem et apostolicam benedictionem.

Reverentissimus frater noster Gervinus, vester episcopus, ad sedem apostolicam veniens, causam suam cum testimonio litterarum reverentissimi confratris nostri Remorum archiepiscopi Rainoldi et legatorum ipsius nobis notificavit. Nos autem electionem ejus canonicam approbantes, et illum qui ex transverso se injecit, reprobantes, simulque diu nobiscum eum retinendo, et si qui contra eum venire vellent attendendo, postquam in duorum mensium spatium, quo nobiscum deguit, nemo contra eum quidquam attulit; et condescensione misericordiae rigorem justitiae temperantes, in loco eum et officio suo confirmatum vobis remittimus. Propter quod fraternitatem vestram auctoritate apostolica commonemus ut omnem ei obedientiam, velut idoneo pastori, exhibeatis, omnem consilio et auxilio ad retinendum et regendum episcopatum sollicitudinem impendatis, ut cum ipso tam de doctrina sua quam de obedientia vestra gaudere valeatis. Quod si post hanc commonitionem quisquam ei de episcopatu contradicere praesumpserit, eique sicut episcopo suo subdi recusaverit, sententiam, qua ipse pro inobedientia eum multaverit, nos apostolica auctoritate confirmamus.

Data XIII Kal. Januarii

LVI. Urbani II epistola ad praelatos laicorum communem vitam agentium. (Anno 1091.)[BERNOLDI Chronicon, ad an. 1091.] Quosdam accepimus morem vestrorum coenobiorum corrodentes, quo laicos saeculo renuntiantes et se suaque ad communem vitam transferentes, regendos in obedientia suscipitis. Nos autem eamdem conversationem et consuetudinem, sicut oculis nostris inspeximus, laudabilem, et eo perpetua conservatione dignissimam quo in primitivae Ecclesiae formam impressa est judicantes, approbamus, sanctam et catholicam nominamus, et per praesentes litteras apostolica auctoritate confirmamus.

LVII. Urbani II epistola ad G[ebhardum], episcopum Constantiensem, Welfonem et B[ertholdum] duces et B. comitem.--Illos hortatur ut abbatem monasterii S. Salvatoris Schafhusensis tueantur contra Tutonem, donatum monasterio praedium auferre conantem. (Anno 1092).[MANSI, Concil. XX, 708.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, Constantiensi episcopo N. et N. comitibus salutem et apostolicam benedictionem.

Venerunt ad nos litterae abbatis monasterii Sancti Salvatoris, conquerentes Deo et sancto Petro quod vir quidam nomine N. veniens ad praedictum monasterium, saeculo renuntiavit, promissionem stabilitatis secundum consuetudinem monasterii fecit, et sua eidem ecclesiae secundum legem Suevorum multis coram testibus tradidit et confirmavit; abbas autem, ut est devotus et prudens dispensator et fidelis, in eodem praedio monasterium venuste construxit, fratres ordinavit, et caetera quae ad monasticam pertinent regulam instituit. Praedictus autem N., ut omnia vidit abbatis labore et studio ordinata atque perfecta, postquam praedictum monasterium idem praedium per septennium et eo amplius sine omni contradictione obtinuit, instinctu diaboli, nunquam se tradidisse fatetur, et si quidquam ob hoc molestiae sustinuerit, non solum auferre, sed et ipsum monasterium minatur evertere. Quapropter, filii excellentissimi, obnixe vos exoramus ut pro Domini Salvatoris devotione ac reverentia beati Petri et nostri amore eumdem virum a tanta apostasia prohibere et abbati et monasterio curetis assistere. Dicit vero Innocentius: Error cui non resistitur approbatur; ac Apostolus: Non solum qui faciunt digni sunt morte, sed qui consentiunt facientibus. Volumus autem, fili, te eumdem pestilentem virum, si jam non factum est, secundo et tertio canonice commonere ut resipiscat; quod si contempserit, ut caeteri metum habeant, gladium anathematis in illum evaginare, quatenus in interitum carnis traditus Satanae discat non blasphemare, et salvus sit in die Domini. Incolumes vos et monitis nostris obedientes divina gratia custodiat, et ab omni malo defendat.

LVIII. Confirmatio erectionis canonicae S. Mariae in Rettenbach, quae sub apostolicae sedis protectione recipitur; confirmatisque bonis omnibus ad eam spectantibus, nonnulla eidem conceduntur privilegia. (Anno 1092.)[COCQUELINES, bullar., privileg., summ. pont. ampl. Collect. II, 67.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo filio ULDARICO praeposito canonicae, quae in loco Raïtenpuech ad honorem S. Dei genitricis et virginis Mariae sita est, ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum.

Potestatem ligandi atque solvendi in coelis et in terra, B. Petro ejusque successoribus, auctore Deo, principaliter traditam, illis Ecclesia verbis agnoscit quibus Petrum est Dominus allocutus: Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI, 19). Ipsi quoque et propriae firmitas et alienae fidei confirmatio, eodem Deo auctore, praestatur, cum ad eum ait: Rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII, 32). Oportet ergo nos qui, licet indigni, Petri residemus in loco, prava corrigere, recta firmare et in omni Ecclesia ad aeterni arbitrium Judicis sic disponenda disponere ut de vultu ejus judicium prodeat, et oculi nostri videant aequitatem (Psal. XVI, 2). Quia igitur fidelissimi Romanae Ecclesiae filii, Welfo dux Bavariorum, et conjux ejus Juditha, pro animarum suarum salute canonicam fratrum secundum regulam B. Augustini viventium, in loco qui Rettenbach dicitur, constituentes, eamdem domum B. Petro devotione obtulere, nos tum pro reverentia et devotione B. Dei genitricis semperque virginis Mariae, cujus nomine locus ipse dedicatus est, tum pro dilectione praedictorum filiorum nostrorum, etiam pro fraternitatis vestrae religione praefatam canonicam, cui, Deo disponente, praesidere cognosceris in protectionem perpetuam ac in tutelam apostolicae sedis specialiter suscipimus. Tibi itaque tuisque legitimis successoribus eamdem regendam ac disponendam praesenti decreti nostri pagina confirmamus, cum omnibus quae ei jam et praedictorum ducum facultatibus, seu aliorum concessa sunt oblatione fidelium.

Quamobrem, per praesentem nostri privilegii paginam, apostolica auctoritate statuimus ut quaecunque hodie idem coenobium jure possidet, sive in posterum concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium jure atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnia hominum liceat eamdem canonicam temere perturbare, aut ei subditas possessiones violenter auferre, minuere et temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt usibus profutura. Obeunte nunc ejusdem loci praeposito, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia praeponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris elegerint. Consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes clericorum, chrisma, oleum sanctum, et caetera ad episcopale officium pertinentia ab episcopo Frisingen . . . , in cujus dioecesi estis, accipietis, si tamen catholicus est, et gratiam ac communionem apostolicae sedis habuerit et gratis et sine pravitate impendere voluerit. Alias vero, vobis liceat catholicum quem volueritis adire antistitem, et ab eo consecrationum sacramenta suscipere, vel ad sedem apostolicam recurrere; qui fultus apostolica auctoritate sine ambiguitate postulata concedat. Praeterea advocatum vobis sive protectorem constituimus Gulfonem egregiae strenuitatis ducem, ejusque post eum filios, si ejusmodi, Deo praestante, fuerint, ut ecclesiae vestrae utiles et paternae institutionis existant exsecutores. Sin autem, vestri erit arbitrii quem placuerit eligere vestrae Ecclesiae idoneum protectorem, qui sine lucri saecularis exactione id divinae servitutis obsequium strenue ac reverenter exhibeat. Omnipotenti autem Domino, cujus melior est misericordia super victimas, gratias agimus, quia vos estis qui SS. Patrum vitam probabilem renovatis, et apostolicae instituta disciplinae, in primordiis Ecclesiae sanctae exorta, sed crescente Ecclesia jam pene deleta, instinctu sancti Spiritus suscitatis. Duo enim ab Ecclesiae sanctae primordiis vitae ejus filiis sunt instituta; una, qua infirmorum debilitas retinetur, altera qua fortiorum vita beata perficitur; una remanens in Segor parvula, altera ad montis altiora conscendens; una lacrymis, et eleemosynis quotidiana peccata redimens, altera quotidiana instantia merita aeterna conquirens; alteram tenentes, inferiorem terrenis bonis utuntur; alteram sequentes, superiorem bona terrena despiciunt ac relinquunt. Haec autem quae a terrenis divino favore divertitur in duas unius pene ejusdemque praepositi dividitur portiones, canonicorum scilicet atque monachorum. Harum secunda per divinam misericordiam jam frequentia facta etiam in saeculo universo elucet; prima vero de calescente fervore fidelium jam pene omnino defluxit. Hanc martyr et pontifex Urbanus instituit, hanc Augustinus suis regulis ordinavit. Hanc Hieronymus suis epistolis informavit, hanc Gregorius Augustino Anglorum archiepiscopo instituendam praecepit. Itaque non minoris aestimandum est meriti, hanc vitam Ecclesiae primitivam aspirante et prosequente Domini spiritu sustentare, quam florentem monachorum religionem ejusdem spiritus perseverantia custodire.

Vestrum ergo propositum nostri auctoritate officii confirmamus, et firmos vos in eo persistere adhortamur et tanquam Deo per nos exhortante obsecramus. Quamobrem omnibus in vestro coenobio vitam canonicam secundum hujus tenorem ordinis profitentibus, et in ea, adjuvante Domino, permanentibus, nos, licet indigni apostolorum vicarii, eorum ac nostrorum benedictionem, peccatorumque absolutionem potestate illis a Domino indulta concedimus, constituentes, ne cuiquam liceat omnino hunc vestri statum ordinis commutare, de quo in Domino confidimus multum fructum excrescere. Statuimus etiam ne professionis vestrae quispiam, postquam Dei vice super caput sibi hominem imposuerit, alicujus levitatis instinctu vel districtioris religionis obtentu, ex eodem claustro audeat sine praepositi totius congregationis permissione discedere; discedentem vero nullus abbatum, vel episcoporum et nullus monachorum sine communium litterarum cautione suscipiat, decimas quoque novalium ejusdem canonicae ad eamdem pertinere decernimus, salvo vicinarum jure ecclesiarum. Vos igitur, filii in Christo charissimi, oportet regularis disciplinae institutione sollicitius ac devotius insudare, ut quanto estis a saecularibus tumultibus liberi tanto studiosius placere Deo totius mentis et corporis viribus anheletis, praecipue studentes Romanae Ecclesiae decreta veneranda servare cujus patrocinio ab omni jugo viventium estis donante Domino praemuniti. Ad indicium autem hujus a Romana Ecclesia libertatis, per annos singulos ad nostrum nostrorumque successorum usum quotidianum albam lineam et stolam Lateranensi palatio persolvatis. Sane si quis in crastinum archiepiscopus, episcopus, imperator, aut princeps aut dux, comes aut vicecomes, judex, persona quaelibet, potens aut impotens, hujus nostri privilegii paginam sciens contra eam temere venire, et eorum quae concessa sunt vel statuta, quidquam irritum facere tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, eum honoris et officii sui periculo subjacere decernimus, et a corpore Christi et Ecclesiae auctoritate apostolicae potestatis segregamus. Conservantibus autem pax et misericordia a Deo praesentibus et futuris saeculis conservetur. Amen.

Datum Agnaniae Kal. Feb., anno Dominicae incarnationis 1090, indict. XV, pontificatus domini Urbani II papae.

Scriptum per manum Lanfranci vices gerentis cancellarii sacri palatii, cum signo ejusdem.

LIX. Bulla Urbani II papae pro Cataniensi coenobio . (Anno 1092.)[ Acta sanctorum Bolland. Febr. t. I, 655.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri ANSGERIO Cataniensi episcopo et abbati ejusque successoribus canonice instituendis in perpetuum.

Sicut beatissimi Patris et doctoris elegantissimi Gregorii I scriptis veridicis edocentur, constat Cataniensem, ubi B. Agatha et orta et passa est, civitatem dignitatis episcopalis antiquitus gloria claruisse. Capta autem a Saracenorum populis Siciliae insula, et illic, et per alias universae provinciae civitates et episcopalis gloria petiit et Christianae fidei dignitas interiit. Post annos vero fere quadringentos, divina populum suum respiciente clementia, per strenuissimum comitem Rogerium Christianorum juri eadem est insula restituta. Porro idem egregius comes, Romanae Ecclesiae devotissimus filius, ubique urbium antiquae dignitatis anhelans pro tempore gloriam reformare, B. Agathae matrem ecclesiam Catanae sitam, monasterium fore disposuit, quatenus illic fratres, Dei servitiis insistentes, pro ipsius salute, pro uxoris defunctae et militum animabus, qui eamdem terram Christianorum ditioni suo sanguine reparaverunt, omnipotentis Domini misericordiam implorarent.

Nos itaque tanti viri devotionem, prout dignum est, approbantes, monasterium quidem illic perpetuo permanere praesentis paginae auctoritate sancimus. Sed enim, quia, ut praediximus, episcopali quondam praerogativa Cataniensium civitas illustris agnoscitur, adjicimus et praesenti decreto statuimus ut nostro quoque tempore ad eamdem praerogativam redeat, et quicunque in praedicta ecclesia a monachis electus fuerit in abbatem, idem populo quoque praeesse debeat in antistitem. Porro et civitas universa et quae circa, vel civitates, vel villae, vel oppida, quae praedictus comes eidem monasterio et beato Petro obtulit, vel oblaturus est, et quidquid ad Cataniensem ecclesiam ex antiquo jure pertinuisse poterit comperiri, tam in dioecesi quam in possessionibus in abbatis et episcopi jurisdictione ex integro semper existant; idemque abbas et episcopus et monasterium regulariter, et clerum et populum universum canonice regere, Domino opitulante, procuret.

Te igitur primum post tanta tempora Cataniensis urbis antistitem nostris, tanquam B. Petri manibus consecratum, praesentis privilegii auctoritate donantes, tuis quoque successoribus decretum hoc ratum perpetuo permanere decernimus, ut semper a Romano pontifice consecrentur, semper et monachis in abbatem et populo praesint in antistitem. Denique ut haec perpetuo firma, integra et illibata consistant, charissimo filio nostro Rogerio comiti, Christianae fidei propugnatori, ejusque uxori et filiis et militibus, pro quorum redemptione Cataniensem urbem cum tota dioecesi sua B. Petro apostolorum principi, suo labore restitutam, obtulit, Dei et apostolorum ejus gratiam, et benedictionem et peccatorum absolutionem ex apostolicae auctoritatis quam indigne gerimus vice benevolentiamque donamus, quatenus et in praesenti eorum triumphi, eorumque acta magnifica, dona oblationesque vigeant, et in futuro praemia aeternae beatitudinis inveniant.

Si quis autem (quod absit) his nostris apostolicis constitutionibus pertinaciter obviam ire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, noverit se omnipotentis Dei et sanctorum apostolorum indignatione graviter puniendum, et sedis apostolicae quam contempsit, anathemate confodiendum. Conservantibus autem haec pax a Deo et misericordia praesentibus et futuris saeculis conservetur. Amen, amen.

Datum Anagniae VII Idus Martii, indict. XIV, per manus Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, anno Dominicae incarnationis 1091, pontificatus vero domni Urbani II papae quarto.

LX. Urbanus II monasterium S. Sophiae Beneventanum tuendum suscipit et ejus possessiones juraque confirmat. (Anno 1092.)[MANSI, Concil. XX, 699.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio MADELMO, abbati venerabilis monasterii S. Sophiae intra Beneventum sibi, suisque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Potestatem ligandi atque solvendi in coelis et in terra, sancto Petro apostolo suisque successoribus, auctore Domino, principaliter traditam illis Ecclesia verbis agnoscit, cujus iterum est Dominus locutus [ f. quibus eum est Dominus allocutus]: Quaecunque ligaveris in terra, erunt ligata et in coelis; et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI). Ipsi quoque et proprie firmitas, et plenae fidei confirmatio, eodem Domino auctore, praestatur, cum ad eum dicitur: Rogavi pro te ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XII). Oportet ergo nos, qui, licet indigni, Petri residere videmur in loco, prava corrigere, recta firmare, et in omni Ecclesia ad aeterni arbitrium judicis sic disponenda disponere, ut de vultu ejus judicium nostrum prodeat, et oculi nostri videant aequitatem. Tuis igitur, fili Madelme, justis petitionibus annuentes, Beatae Sophiae coenobium, cui, Domino auctore, praesidere cognosceris, sub tutela et jurisdictione sedis apostolicae, sicut hactenus mansit, perpetuo permanere praesentis paginae auctoritate sancimus: ut soli Romanae Ecclesiae subditum, ab omnium ecclesiarum seu personarum jugo liberum habeatur; cuncta etiam quae praedecessoribus tuis, vel tibi, ad ejusdem monasterii immunitatem vel possessionem, nostrorum praedecessorum sunt privilegiis attributa, nos quoque tibi ac successoribus tuis regulariter promovendis praesenti privilegio contribuimus. Cellas praeterea, vel ecclesias, vel villas, quae aut industria praedicto videntur coenobio juste ac rationabiliter acquisita, possidendas in perpetuum confirmamus, id est, ecclesiam, etc.

( Enumerat coenobii possessiones. )

Per praesentem igitur nostri privilegii paginam apostolica auctoritate constituimus ut quaecunque hodie idem coenobium juste possidet, quaeque in crastinum concessione pontificum, liberalitate principum, aut oblatione fidelium, juste atque canonice poterit adipisci, firmamus tibi tuisque successoribus, illibata ut permaneant.

Decrevimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ei subditas possessiones auferre, vel ablata retinere, vel minuere, vel temerariis vexationibus molestare, aut etiam fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum quorum substantia ac gubernatione concessa sunt, usibus omni modo profutura. Obeunte autem nunc abbate, vel quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilio saniori elegerint; electus a Romano pontifice consecretur; chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationem monachorum qui ad sacros sunt jam nunc ordines promovendi, ab episcopis in quorum dioecesibus estis, accipietis; siquidem gratiam et communionem apostolicae sedis habuerint, et si gratis ea et sine pravitate impenderint. Si quid autem horum obstiterit, liceat vobis a quocunque volueritis catholico episcopo, quae praedicta sunt sacramenta percipere. Tibi vero, quem propensiore charitate amplectimur, ex apostolicae sedis peculiari benignitate id muneris personaliter indulgemus, ut per annum quinquies, id est, in die sanctae Resurrectionis, et Pentecostes, et Natalis Domini nostri Salvatorisque Jesu Christi, solemnitatisque duodecim sanctorum fratrum, necnon et sancti martyris Mercurii, ad missarum tantum solemnia, chirothecis atque etiam campagis utaris. Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut dux, rex, princeps, aut comes, aut vicecomes, judex, aut persona quaelibet, magna aut parva, potens aut etiam impotens, juris nostri privilegii paginam sciens, contra eam venire temere aut primaria mente tentaverit, secundo tertiove commonitus atque adhortatus, si non satisfactione congrua emendaverit, eumdem honoris sui et officii periculo subjacere, necnon et submovere decrevimus, et a Christi atque Ecclesiae corpore auctoritate apostolicae potestatis segregamus: conservantibus autem ea, pax a Domino et misericordia praesentibus et futuris saeculis conservetur. Amen. Bene valete.

Datum Anagniae per manus Joannis, S. R. sedis diaconi, prid. Id. Mart., indict. XV, anno pontificatus domini maximi Urbani II papae quinto, incarnationis autem Domini nostri Patrisque aeterni Jesu Christi anno 1092.

LXI. Urbani II papae privilegium pro monasterio Reinhardsbornensi. (Anno 1092.)[ Thuringia sacra, Francofurti, 1737, fol., p. 61.] Urbanus episcopus, servus servorum Dei, GISILBERTO dilecto in Christo fratri, abbati venerabilis monasterii Sanctae Dei genitricis et Virginis Mariae Sanctique Joannis evangelistae, quod in loco situm est qui Reginherisbrunnum dicitur, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum. Justis votis assensum praebere, justisque petitionibus aures accommodare nos convenit, qui, licet indigni justitiae custodes atque praecones in excelsa apostolorum principum Petri et Pauli specula positi, Domino disponente, videmur existere. Tuis igitur, fili in Christo venerabilis atque charissime, justis petitionibus annuentes, monasterium Reginherisbrunnum cui, Deo auctore, praesides, ad honorem sanctae Dei genitricis et Virginis Mariae sanctique Joannis evangelistae, quorum nomini dedicatum est, sub tutela apostolicae sedis specialiter confovendum protegendumque suscepimus; quod nimirum monasterium Ludovicus comes infra silvam quae vocatur Luiba, propriis sumptibus aedificans et propriarum possessionum collatione ditans, pro animae suae ac parentum suorum salute beatis apostolis Petro et Paulo noscitur obtulisse, ac in Romani pontificis defensionem jure perpetuo delegasse. Ejus ergo votum assertionis nostrae favore firmantes, pro hujus nostri privilegii pagina apostolica auctoritate statuimus ut quidquid idem religiosus comes in mancipiis, in campis, silvis, pratis, aquis aquarumque decursibus, in molendinis ac in mansis circa silvam Luibae praedictam praefato coenobio contulit, quidquid praeterea hodie juste possidet, sive in crastinum concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus ac illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ei subditas possessiones auferre vel ablata retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salvo episcoporum jure canonico; sane praedictum comitem vestri coenobii advocatum, sicut a vobis est electus, permanere, quandiu vixerit, ejusque posteros, si idonei fuerint, statuentes de caetero sancimus ut nullus unquam vestri monasterii advocatus esse praesumat, nisi quem fratres communi consensu providerint eligendum; ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis, secundum jam dicti comitis constitutionem, per annos singulos, duos monetae vestrae solidos Lateranensi palatio persolvetis: si quis autem in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes aut vicecomes, judex aut persona quaelibet, potens aut impotens, sciens contra eam tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, eum honoris sui et officii periculo subjacere decernimus, et a Christi atque Ecclesiae corpore auctoritate potestatis apostolicae segregamus; conservantibus autem pax a Deo et misericordia praesentibus, et futuris saeculis conservetur. Amen.

Data Anagniae per manus Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, X Kal. April., indict. XV, anno Dominicae Incarnationis 1092.

LXII. Urbanus II monachorum Silvaniacensium possessiones confirmat, « licet, inquit, congregatio vestra et locus adhuc nobis incognitus sit. » (Anno 1092.)[MABILL., Annal. Bened. V, 297.] Dilectis filiis in loco qui Silvaniacum dicitur, ad omnipotentis Dei servitium et monasticae disciplinae militiam congregatis, salutem et apostolicam benedictionem.

Duo ad nos ex vestris fratribus venientes, apostolicae sedis suppliciter expetivere suffragium ut videlicet loco vestro apostolicae tuitionis privilegium mererentur. Nos, licet congregatio vestra et locus adhuc nobis incognitus sit, quia tamen magnis ad nos laboribus pervenerunt, pro solita apostolicae sedis misericordia petitioni eorum et vestrae omnino deesse noluimus. Per praesentis igitur decreti paginam concedimus et confirmamus quidquid vobis et loco vestro usque in hanc horam juste et rationabiliter concessum est, et quidquid in futurum juste et legaliter concedetur. Quin etiam, ut, annuente Domino, monasticae religionis vigor, qui illic jam triennio inolevit, et promoveatur et crescat, vicinos et longe positos adhortamur ut locum ipsum ad salutem animarum suarum, bonorum suorum collationibus honorare, ditare et exaltare procurent, etc.

Datum per manum Joannis diaconi cardinalis III Idus Aprilis, indictione XV, Anagniae.

LXIII. Urbanus II Ecclesiae Pisanae, ob civium erga Romanam Ecclesiam merita, episcopatus Corsicanos subjicit, petente Mathilda comitissa. (Anno 1092.)[UGHELLI, Italia sacra, III, 369.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri DAIBERTO, Pisanorum episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Cum universis sanctae Ecclesiae filiis, ex apostolicae sedis auctoritate, ob benevolentiam debitores nos existamus, illis tamen locis atque personis quae specialius ac familiarius Romanae adhaerent Ecclesiae, quaeque ampliorem ejus gratiam obedientia gratiori, officiis frequentioribus et auxiliis amplioribus promerentur, propensiori nos convenit charitatis studio imminere. Ipse enim per prophetam Dominus ait: « Honorificantes me honorificabo; » discipulis quoque suis angustiarum, quas pro eo pertulerant, retributionem promittens dixit: « Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis, et ego dispono vobis, sicut disposuit Pater meus regnum. » Quia igitur in tanta tamque diuturna schismaticorum tempestate, Pisanorum gloriosa civitas, multis jamdudum laboribus et obsequiis sanctam Romanam et apostolicam Ecclesiam sibi fecit obnoxiam, tua quoque fraternitas divino charitatis ardore succensa ob ejusdem S. R. E. libertatem non solum impendit, sed et ipsa super impendi parata est, et nostris laboribus cooperata, multisque modis tribulationum particeps effecta, cooperante Domino, beneficiorum meritis respondere curamus, ut, sicut nos praeteritorum memores sumus, ita et ipsi tantae gratiae favore donati futuris temporibus S. R. E. fideliores ac devotiores existant, et benigniori matri semper auxitiando, adjuvando, obsequendo respondeant. Divinae siquidem majestatis dispositio Pisanae urbis gloriam nostris temporibus, et Saracenorum triumphis illustrare, et saecularium rerum provectibus promovere, ut prae comprovincialibus exaltare dignata est. Eapropter et nos divinae pietatis prosecutores et cooperatores, eam in spiritualibus quoque glorificare decrevimus, sicut praedecessores nostros multis civitatibus olim fecisse scriptorum ecclesiasticorum testimoniis comprobatur. Consilio itaque confratrum nostrorum episcoporum, presbyterorum ac diaconorum cardinalium, aliorumque nostrorum fidelium assensu, imo precibus incitati, charissimae quoque beati Petri filiae Mathildis comitissae, quae se extremis quibusque pro causa apostolicae sedis exposuit obnixis postulationibus inclinati, ad honorem sanctissimae dominae nostrae Dei genitricis Mariae, sanctorumque Petri et Pauli apostolorum principum Corsicanae insulae episcopatus regendos, ac disponendos sanctae Pisanae Ecclesiae, cui, auctore Deo, charissime frater Daiberte, praesides, praesentis decreti auctoritate committimus atque subjicimus, teque, frater venerabilis, in archiepiscopum ejusdem insulae promovemus, idem juris et idem juris et idem honoris tuis quoque successoribus perpetuo indulgentes, qui cleri ac populi electione legitima per Romani pontificis manus intraverint, quemadmodum Landulphum, Gerardum, et te ipsum ordinatos esse cognoscitur. Corsicana etenim insula, tam prolixitate spatiorum quam negligentia pastorum, tam insolentia dominorum quam nostrorum dissuetudine legatorum, multis intervenientibus impedimentis, ab apostolicae sedis obedientia ac devotione deferbuit, et dissolutioni ac dissipationi dedita, ecclesiastici ordinis pene deservit disciplinam, quam profecto tua tuorumque successorum vigilantia, quia es illis vicinior, et sedis apostolicae familiarior es, in justitiae regulam, et Christianitatis vigorem, annuente Domino, reformari optamus atque praecipimus. Unde, frater in Christo charissime, vestrae jurisdictioni, dispositioni, procurationique committimus ecclesiarum illarum bona secundum Deum regenda, defendenda, et quae male destructa, et illicite usurpata reperieritis, in usus ecclesiasticos restituenda, ut, auctore Deo, illic ecclesiasticae religionis disciplina referveat. Palleum igitur fraternitati tuae, plenitudinem videlicet pontificalis officii ex apostolicae sedis liberalitate concedimus, quo jure ecclesiastico tantum ad missarum celebranda solemnia tibi, ac successoribus tuis uti licebit, iis tantum qui subscripti sunt diebus solemnibus, id est Nativitate Domini, Epiphaniae, Hypapanton, Coenae Domini, Pascha, Ascensionis, Pentecoste, tribus solemnitatibus sanctae Dei genitricis ac virginis Mariae, Natalitiis S. Joannis Baptistae ac SS. apostolorum, Commemoratione Omnium Sanctorum, Consecratione basilicae et suffraganeorum episcoporum, ac clericorum, et annuo natalitii tui die, in solemnitate etiam beati martyris atque pontificis Sixti, cujus indumenti honor efficaci actuum vivacitate servandus est. Ejus ergo te volumus per omnia genium vindicare. Hujus enim indumenti honor, humilitas atque justitia est. Tota igitur mente fraternitas tua se exhibere festinet in prosperis humilem, et in adversis, si quando eveniunt, cum justitia erectum, amicum bonis, perversis contrarium; nullius unquam faciem pro veritate loquentem premens ( sic, ut infra insistens, etc.), misericordiae operibus juxta virtutem substantiae insistens, et tamen insistere etiam supra virtutem cupiens, infirmis compatiens, benevolentibus congaudens, de alienis gaudiis, tanquam de propriis exsultans, in corrigendis vitiis saeviens, in fruendis virtutibus auditorum animum demulcens, in iracundia animi sine ira terrens. Hoc est, frater charissime, pallii accepti dignitas, quam si sollicite servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis.

Datum Anagniae per manum Joannis S. R. E. diaconi cardinalis, X Kal. Maii, indict. XV, anno Dominicae incarnationis 1092, pontificatus vero D. Urbani papae II, anno V.

LXIV. Urbani II epistola ad B[erengarium] Tarraconensem archiepiscopum.--Monet ne in erigenda ecclesia Tarraconensi negligenter agat, utque primati, archiepiscopo Toletano, nunc suo in Hispania universa et in Narbonensi provincia constituto vicario, obediat. (Anno 1092.)[MANSI, Concil. XX, 682.] Novit dilectio tua, frater in Christo venerabilis, quo tenore, qua conditione pallium tibi privilegiumque concesserimus: quomodo nobis et tu in fide tua, et comprovinciales primates per scriptum promiseritis vos in restitutionem Tarraconensis ecclesiae omnimodis instituros; nunc autem frequenti fama audimus vestram illam industriam, vestrum studium jam cessare, et Tarraconensem restitutionem jam pene deficere. Te igitur litteris praesentibus admonemus ut hujus boni operis perfectionis sedulus operator existas. Memineris tamen ita te archiepiscopum institutum, ut tam tu quam universi provinciae Tarraconensis episcopi Toletano tanquam primati debeatis esse subjecti. Sic enim a vobis in Toletanae Ecclesiae privilegio constitutum est, quod nos omnino ratum volumus permanere. Nunc autem multo amplius, quia ei nostrae sollicitudinis vices in Hispania universa et in Narbonensi provincia ministrandas injunximus.

Datum VII Kalendas Maii.

LXV. Urbanus II Guarino, monasterii S. Laurentii Aversani abbati, mitrae et annuli usum concedit. (Anno 1092.)[MABILL., Annal. Bened., V, 292.] Anagniae versabatur nonis Maii Urbanus papa hoc anno quo tempore apostolicae protectionis gratiam impertiit Guarino abbati monasterii Sancti Laurentii martyris, quod juxta urbem Aversanam situm, juris beati Petri esse dicitur, et iisdem temporibus de parvo ad magnum excrevisse. Ad hoc vero privilegium indulgendum ideo se inductum ait pontifex quod illius monasterii fratres Romanae Ecclesiae tribulationibus et angustiis fideliter communicaverant. Inter alias ejus loci praerogativas, Guarino abbati ejusque successoribus concedit usum mitrae ubilibet in celebrationibus divinorum; annuli vero tantum in celebratione missarum praecipuarum festivitatum, et consessu conciliorum.

Datum Anagniae per manum Joannis, S. R. E. diaconi cardinalis, indictione XV, Nonis Maii, anno Dominicae incarnationis 1092, pontificatus anno V.

LXVI. Urbani II epistola ad Petrum abbatem Cavensem.--De privilegiis ejusdem monasterio concessis. (Anno 1092.)[MANSI, Concil. XX, 652.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo fratri PETRO, coenobii Cavensis abbati, et successoribus canonice promovendis, salutem et apostolicam benedictionem in perpetuum.

Cum universis sanctae Ecclesiae partibus pro sedis apostolicae auctoritate ac benevolentia debitores existamus, illis tamen locis atque personis qui specialius ac familiarius Romanae adhaeserint Ecclesiae, quique amplioris religionis gratia eminere noscuntur, propensiori nos inducunt charitatis studio imminere. Apostolicae ergo memoriae praedecessoris nostri Gregorii septimi institutis tenacius adhaerentes, Cavense coenobium, cui summa religio viget, quod ipse singulariter dilexit, et suae institutionis privilegio communivit, nos quoque hujus nostri privilegii pagina communimus, et ab omni tam saecularis quam ecclesiasticae personae jugo liberum esse omnino decernimus. Idem namque apostolicus pontifex, dum in Romana sancta Ecclesia archidiaconatus adhuc officio fungeretur, praedictum locum a Gisulpho, Salernitano tunc principe, in cujus manu fuerat, postulavit. Cellas quoque plurimas, quas usque ad id temporis spatium idem princeps in manu propria detinuerat, ab ipso acquirens, eidem sancto loco contulit absolute cum omnibus habitantibus et habitaturis, tam in Cilenti monte ejusque pertinentiis, quam in locis Pasciano, Metelliano, castro Sancti Adjutoris, et pertinentiarum eorumdem locorum, cum juribus, angariis, parangariis, pensionibus solutis, tam ratione terrarum quam pro quolibet foculari ipsorum locorum, sicut nos ipsi in registro ipsius principis enucleatius vidimus contineri. Quam donationem nos auctoritate apostolica ex certa scientia confirmamus. Praeterea Cluniacum locum illum famosum dirigens, inde te ut abbatem praedicto monasterio praeponeret ascivit, quem deinceps cum universis subjectis sive locis, sive personis, singulariter dilexit, fovit atque tuitus est; mox pontifex factus, eorum libertatem decreti sui pagina confirmavit, sic praestante Deo ab omnium viventium jugo liberum usque ad tempora nostra permansit. Nostris autem diebus Alphanus, Salernitanae Ecclesiae archiepiscopus, confrater noster, ad ejusdem loci subjectionem modis coepit omnibus anhelare. Nobis itaque disponentibus basilicam ipsius loci dedicare, ille suae Ecclesiae minui jura clamitabat, cui nos ex abundanti satisfactionem juris obtulimus: ille autem, cum ad postulatum et acceptatum actionis terminum pervenisset, actionem aggredi refutavit.

Sic nos praesentibus fratribus nostris reverendissimis episcopis Ubaldo Sabinensi, Oddone Albanensi, Berardo Praenestino, Joanne Tusculanensi, Brunone Signino, Rangerio Regitano, Gerardo Trojano, Joanne Rioppolano, et cardinalibus Ecclesiae nostrae Hermanno presbytero ex titulo Quatuor Coronatorum, Gregorio presbytero tituli Sancti Vitalis, Benedicto presbytero Sanctae Susannae, Gregorio ex diaconia Sanctae Mariae in via Lata, Joanne ex diaconia Sanctae Mariae in schola Graeca, Petro ex diaconia in Sancto Adriano, Jacobo ex diaconia Sancti Eustachii, et Tencrone ex diaconia Sancti Georgii ad Velum aureum, diaconibus, astante etiam dilectissimo filio nostro duce Rogerio cum innumera clericorum et laicorum turba, praestante Domino nostro Jesu Christo, cujus vicem, licet immeriti, gerimus in terris, ad honorem summae et individuae Trinitatis manibus nostris propriis in eodem loco, qui Metelliana Cava vulgariter nuncupatur, basilicam dedicavimus die Nonarum Septembrium, indulgentes eidem monasterio contemplatione cujusdam praerogativae specialis charitatis, quam experti fuimus in eodem coenobio, imo potius perfectam religionis observantiam, dum adhuc essemus in minoribus ordinibus constituti.

Ut quicunque in statu poenitentiae, Domino opitulante, fuerit positus, et ad dictum locum accedens, fuerit ibi uno die ante ipsius basilicae consecrationem, et per totum diem sequentem, nec non in die Jovis sancti, atque per totam diem Veneris sancti sequentem, de omnibus peccatis, de quibus vere contritus fuerit et confessus, illam indulgentiam et veniam a Domino consequatur, quam mereretur in eundo et redeundo ad sanctum Jacobum Compostellanum, reliquis vero temporibus et diebus singulis causa devotionis illuc accedentes quatuor annorum et totidem quadragenarum indulgentiam suorum peccatorum obtineant de sedis apostolicae gratia speciali. Qui vero ad capellam tuam sitam in eodem monasterio, ac eodem die consecratam per venerabilem fratrem nostrum praedictum Brunonem episcopum Signinum, in diebus et festivitatibus supradictis venerit, septem annos et totidem quadragenas de indulgentia pro suis peccatis confessis a domino consequatur. Accedentes similiter ad ecclesiam constructam in casali eidem monasterio adjacenti et eminenti, dedicatam ipso die per jam dictum venerabilem fratrem nostrum Rangerium episcopum Regitanum, in diebus festis praedictis, nec non et in omnibus festivitatibus Virginis gloriosae, ad cujus vocabulum constructa est ecclesia memorata, septem annos et quadragenas totidem de indulgentia a Domino promereantur.

Concedentes et edicto perpetuo confirmantes, ut tam tu quam successores tui per terras tui monasterii habitas et habendas libere possis ecclesias construere, cum cruce signare, aliaque pontificalia et spiritualia exercere, sacrorum ordinum collationis, basilicarum et altarium consecrationis, ac chrismatis confectionis, tibi tuisque successoribus duntaxat abdicata penitus potestate. Decernentes ut tam ipsius coenobii caput, quam ecclesiae quas nunc habet, sive plebanae fuerint, vel rurales, in civitate et dioecesi tantummodo Salernitana situatae, ab omni jure et jurisdictione episcopali sint exemptae, de plenitudine potestatis et gratia speciali; ita ut nullo jure seu foro contentioso tu vel tui successores fratres ipsius monasterii seu clerici saeculares, in praedicta civitate et dioecesi per Salernitanum praesulem ac capitulum aliquatenus constringantur, quinimo ecclesiae cum omnibus suis juribus et pertinentiis pleno jure ipsi monasterio sint subditae. Si vero aliquos de tuis monachis, seu clericos saeculares, in ecclesiis civitatis praedictae et dioecesi commorantes ad sacros elegeris ordines promoveri, liceat tibi tuisque successoribus quemcunque malueris episcopum convocare, dummodo catholicus fuerit, sed in aliis dioecesibus requisito duntaxat primitus dioecesano: de quibus ecclesiis sitis in jam dicta civitate et dioecesi nihil dioecesanus exigere praesumat, imo potius tam monachi, si clerici defuerint, quam ipsi clerici, absque quorumlibet contradictione totum officium sacerdotale, quod animarum cura exigit et requirit, exerceant.

De his autem quae a catholicis Christianis eidem monasterio tam inter vivos quam in ultima voluntate donata fuerint vel legata a quocunque, vel ubicunque, nulli episcoporum dioecesanorum licitum sit, quartam vel tertiam partem in ipsis legatis seu donatis, tam in stabilibus quam in mobilibus, exigere praetextu consuetudinis cujuscumque. Et si processu temporis per quoscunque contra tenorem hujusmodi nostrae concessionis fuerit per aliquos attentatum, illud ex nunc decernimus juribus vacuatum, praescriptione in hoc longi temporis non currente. Si quis vero ad eumdem locum vel ejus ecclesias sibi sepulturam elegerit, licitum sit tibi tuisque successoribus et fratribus in ecclesiis ipsius coenobii commorantibus ipsum in suo coemeterio sepelire absque cujuslibet contradictione, dummodo Christianus et catholicus habeatur. Statuimus insuper perpetuo valiturum, ut quoties inter vassallos ejusdem monasterii orta fuerit quaestio, quod ipsum quamvis contingat coenobium, liceat tibi tuisque successoribus et partibus [ forte patribus] ipsius querelas hujusmodi decidere, justitia mediante, jure communi super hoc edito in aliquo non obstante.

Insuper memoratus excellentissimus dux, visa hujusmodi dedicationis solemnitate, compunctus, ut credimus, divino Spiritu, nobis et nostro apostolatui attentius supplicavit, ut donationem et confirmationem, quam ipse eidem monasterio facere ob reverentiam sanctae et individuae Trinitatis; et suorum peccatorum remedium, intendebat, dignaremur auctoritate apostolica confirmare, nostroque mandaremus inseri privilegio diligenter. Nos igitur suis in hac parte precibus justissimis inclinati, in favorem ipsius loci, quem speciali prosequimur dilectione pariter et devotione, concessiones et donationes ipsas in nostro praesenti privilegio inseri fecimus ad cautelam.

Privilegium Rogerii ducis monasterio Cavensi.

Concessit siquidem praedictus dux eidem monasterio in perpetuum, ut patres dicti monasterii absque qualibet contrarietate haeredum et successorum suorum possint exigere et recipere integram decimam, partem piscium qui capti fuerint in mari a vallone qui de Gallocauda [Gallocauta] dicitur, usque ad fluvium de Caetra [Caetera], qui est de territorio ipsius monasterii per quinque millia passuum intra mare. Praedictum vero monasterium mercimonia sua absque omni datione, solutione, seu exitura, libere vendat, nedum in suis littoribus vel portubus, imo per totum suum ducatum tam ipsum coenobium quam ementes ejus mercimonia liberos constituit perpetuo a qualibet praeparatione. Indulsit etiam quod omnes homines quos dictum coenobium habet et habebit in praedictis locis, Metelliano, Pasciano, villula adjacenti, castro sancti Adjutoris in Cilenti monte, et pertinentiis eorumdem locorum, tam clerici quam laici semper sint liberi ab omni exactione pecuniae, vel rerum quarumlibet aliarum, quas pro aliqua opportunitate vel causa ipse, sui haeredes vel [et] successores aliquando duxerint a suis hominibus faciendas, et ut de ipsis hominibus liberam curam [curiam] et forisfacturas omnes sine ullo suo bajulo vel ministro habeatis, et in curia ipsius monasterii per ejus summosam veniant ad justitiam faciendam et a judicibus quos eis statueritis debeant rationabiliter judicari, quos et notarios publicos statuendi liberam vobis tribuit facultatem, tam in causis civilibus, quam in criminalibus omnibus praetermissis causis, de quibus condemnati legitime debeant mori, de aliis autem criminalibus omnibus, de quibus poenam aliam absque morte subire debeant, quidquid volueritis faciatis. Similiter et de duellis, si ex ipsis causis intervenerint. Appellationes vero si fuerint vestris hominibus opportunae, ad vestram curiam appelletur, quoniam quidquid in praedictis hominibus locorum ipsorum, et in tenimento in quo morantur, posset ipse dux et ejus successores erigere, et statuere, et ordinare, statuendi et erigendi vobis perpetuo tribuit potestatem. Concessit etiam vobis in perpetuum, ut in quacunque parte sui ducatus tu vel successores tui personaliter fueritis, et unus vel plures homines ibi fuerint ad mortem, vel ad quodlibet supplicium judicati, possitis eos, sicut volueritis liberare, et ubicunque per suum ducatum transitum feceritis, obviosque habueritis in vestro transitu condemnatos, qui ad suspendium vel decollationis supplicium deportentur, valeatis eos, si vobis placuerit, facere liberari.

Si vero homines vassalli ipsius monasterii vendunt, offerunt, donant, et modis aliis alienant tersas quas ab eodem monasterio tenent, asserantque eorum consuetudines esse ut id possint facere, sancivit et firmiter inhibuit praedictus dux, ut omnes terras, quas ipsi homines ab eodem coenobio tenent, et quae alienantur absque ipsius requisitione, dummodo evidenter appareat quod ipsius monasterii sint, liceat vobis eas capere, et ad dominum ipsius coenobii revocare, consuetudine aliqua non obstante, nisi forsan, quod terras ipsas habuerint praescriptionibus legitimis vel aliis justis rationibus inde valeant se tueri.

Largitus est quoque jam dictus dux ut si quis ex suis comitibus, baronibus, militibus aliisque catholicis hominibus totius sui ducatus, de eo quod ab ipso in feudum tenent, voluerint in partem vel in totum dicto monasterio offerre et alienare, potestatem illud habeant faciendi qualiter voluerint, dictumque monasterium bona ipsa ad ipsum taliter devoluta sine omni sua haeredumque et successorum suorum contradictione liceat percipere, valeat in suo dominio retinere, et a quolibet servitio, vel praeparatione feudum ipsum, vel pars ipsius, deinceps sit immune. Si vero aliquis tam de vassallis ipsius monasterii, quam de aliis, tenens de bonis suis stabilibus vel mobilibus, sine haerede legitimo vel naturali decesserit, vel forisfactum fecerit, per quod ipsa ad manus reipublicae de jure possent applicari, licitum sit vobis per vos eadem bona ad vestrum dominium revocare, omni sua haeredum, successorum suorum, officialium contradictione remota, nulla super bonis ipsis potestate sibi vel reipublicae reservata. Tenentes nihilominus bona ipsius monasterii concessit vos posse ad vestram curiam vocare, ad docendum qualiter bona ipsa teneant: et nisi rationabiliter docuerint bona eadem ad se spectare, vel se praescriptione legitima, videlicet centenaria, ostenderint se munitos, bona ipsa valeatis taliter occupata ad dominium ejusdem monasterii auctoritate hujus indulgentiae revocare, jure communi super hunc articulum penitus revocato.

Concessit insuper vobis in perpetuum, ut si tua, successorum et patrum ipsius monasterii manifesta culpa non intervenerit contra eumdem ducem, haeredes et successores suos, et praedictae suae congregationis futuris temporibus propter quamlibet causam aliam fuerint, vel in totum, vel in partem oblivioni traditae vel omissae, et praescriptio ipsa per suum sacramentum tunc nobis praesentibus praestitum, et per suam hanc sanctionem constituit, ut prorsus irrita reputetur: et quocunque tempore ipsum haeredem et successores suos super hoc duxeritis postulandos, dedit et reliquit eis omnibus sub divinae nostraeque benedictionis obtentu firmiter in mandatis, ut ipsas omnes concessiones et exceptiones per eorum vobis privilegia debeant confirmare sine omni pretio et taedio tarditatis; et nullus ipsorum praesumat eas infringere vel mutare, sed ipsas illaesas servare debeant et tenere, donec vos in sua haeredum et successorum suorum fide sincera fueritis permanentes. Quas concessiones, confirmationes, exceptiones, et indulgentias collatas eidem monasterio per ipsum dilectissimum filium ducem Rogerium ratificamus, approbamus, et ex certa scientia confirmamus, auctoritate apostolica et plenitudine potestatis.

Decernentes et edicto perpetuo roborantes, ut quicunque dictum monasterium in suis juribus, possessionibus et libertatibus laeserit, aut etiam perturbaverit, liceat tibi, successoribus tuis, et patribus ipsius monasterii, cujuscunque praeeminentiae sive status fuerint, ipsos auctoritate praesentis nostri privilegii canonica monitione praemissa excommunicare, et excommunicatos fore denuntiare, atque quod absolvi non possint, nisi digne satisfecerint; privilegio eis concesso, vel concedendo quod excommunicari et interdici non possint aliquatenus, non obstante, nisi de indulto hujusmodi plenam et expressam fecerint mentionem. Si quis autem contra hanc nostri decreti auctoritatem venire tentaverit, salva sedis apostolicae, et legatorum ejus reverentia et dignitate, sciat se B. Petri apostoli gratiam amissurum, et indignatione apostolica feriendum. Obedientes vero et hujusmodi privilegii scripta servantes dignam a Deo retributionem recipiant, et benedictionem apostolicam consequantur.

SUBSCRIPTIONES. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Ubaldus Sabinensis episcopus subscripsi. Ego Berardus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Oddo Albanensis episcopus subscripsi. Ego Joannes Asculanus episcopus subscripsi. Ego Bruno Signinus episcopus subscripsi. Ego Joannes Rioppolanus episcopus subscripsi. Ego Rangerius Regitanus episcopus subscripsi. Ego Gerardus Trojanus episcopus subscripsi. Ego Hermannus presbyter cardinalis subscripsi. Ego Gregorius presbyter cardinalis subscripsi. Ego Benedictus presbyter cardinalis subscripsi.

Datum Salerni per manus Joannis sacrae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis octavo decimo Kalendas Octobris, quinta decima indictione, anno Dominicae incarnationis millesimo nonagesimo secundo, pontificatus domini Urbani papae secundi anno quinto.

LXVII. Urbanus II S. Brunoni, Carthusianorum fundatori, et Lanino asserit locum a Rogerio comite concessum et a Theodoro, episcopo Scyllacino confirmatum. (Anno 1092.)[ Acta sanctorum Bolland. Octobris tom. III, die 6, pag. 643.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis BRUNONI et LANINO salutem et apostolicam benedictionem.

Piae voluntatis affectus studio debet prosequente compleri. Quia igitur nostri officii interest, servorum Dei quieti, prout Dominus posse dederit, providere, petitionibus vestris, filii in Christo charissimi et reverendissimi, clementer annuimus. Per hujus ergo apostolici privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut locus ille, quem inhabitationi vestrae, disponente Domino, elegistis, a jugo, potestate, injuria, molestia omnium hominum omnino liber cum tota silva et monte, terra et aqua in spatium unius leugae [ al., leucae] in omni parte adjacenti in vestra omnimodis et successorum vestrorum dispositione permaneat, sicut vobis a dilecto nostro filio Rogerio comite condonatus est, et a confratre nostro Theodoro, Squillacino episcopo, confirmatus. Nemini intra praedictum spatium liceat pascuae, agriculturae seu piscationis aut lignorum occasione aut quacunque ex causa vobis aut vestris successoribus injuriam aut molestiam irrogare, sed totum secundum voluntatem vestram possideatis, disponatis, ordinetis et erogetis. Si quid praeterea episcopalis officii indigneritis, ad quem potissimum vicinorum antistitum volueritis recurrendi praesenti decreto liberam licentiam indulgemus. Decimarum quoque usum ex vestris, vel puerorum vestrorum laboribus vestri juris esse censemus. Quod si quae puerorum vestrorum offensa contigerit, in vestra tantum manu omnis eorum correctio maneat. Nec ullus se de his quae ad vos pertinent, sine vestra voluntate occasione aliqua intromittat, quatenus omnipotentis Dei speculationi liberis mentibus insistatis, et ad ejus faciei dulcedinem, ipso praestante, pervenire valeatis. Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes aut vicecomes, judex aut persona quaelibet potens aut impotens, hujus nostri privilegii paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, cum honoris sui et officii periculo subjacere decernimus, et a Christi atque Ecclesiae corpore auctoritate potestatis apostolicae segregamus. Conservantibus autem pax a Deo et misericordia praesentibus ac futuris saeculis conservetur. Amen, amen, amen.

Datum per manum Joannis S. R. E. diaconi cardinalis, pridie Idus Octobris, indictione prima, anno Dominicae incarnationis millesimo nonagesimo secundo, pontificatus autem domini Urbani II anno quinto.

LXVIII. Urbani II, epistola ad Raynoldum archiepiscopum Remensem et suffraganeos ejus.--Illos reprehendit quod a rege et uxorem dimitti et alteram duci passi sint. (Anno 1092.)[MANSI, Concil. XX, 686.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus confratribus et coepiscopis RAYNALDO Remensi, et suffraganeis ejus, salutem et apostolicam benedictionem.

Si sacerdotale quod geritis officium consideratione debita pensaretis, tanti facinoris infamia ad aures nostras saltem impunita non pervenisset. Cum enim domni Israel speculatores a Deo dati, impiis impietates suas annuntiare et pro domo Israel murum opponere deberetis, qualibet ratione vos pati potuisse miramur, ut tam inclyti regni rex, humani pudoris oblitus, divini timoris immemor, contra jus, contra fas, contra legum et canonum sanctiones, contra totius catholicae Ecclesiae consuetudines, et suam uxorem inordinate relinqueret, et propinqui sui conjugem amore sibi nefario copularet. Quod factum utique et regni totius confusionem, et Ecclesiarum vestrarum dissipationem portendit, et ad animam vestram redundat infamia. Peccanti enim, cum possis, non contradicere, consentire est. Te autem, charissime confrater Raynoldo, noxa haec maxime impetit, pro eo quod Silvancetensis subjectus tibi episcopus, hoc publici adulterii crimen, suo, ut audivimus, firmavit assensu, cum moechis illis benedictionis sacerdotalis manum imposuit. Quod etsi licite nuberent, bigamis tamen impendi secundum canones non liceret: nunc igitur vobis apostolica auctoritate praecipimus ut his visis apicibus, quod etiam non jubentibus nobis jamdudum fecisse vestram prudentiam decuisset, mature convenire curetis regem, et ex Dei nostra pariter et vestra parte instanter commoneatis, arguatis, obsecretis, increpetis, et a tanto tamque horrendo facinore desistere compellatis. Quod si contempserit, et nobis et vobis necessitas imminebit, ut ad ulciscendas divinae legis injurias pro nostri officii debito accingamur, et Phinees gladio Madianitas adulteros perforemus.

Eamdem quoque instantiam pro ereptione confratris nostri Carnotensis episcopi adhibete. Quod si monitis vestris, qui eum cepit, obtemperare contempserit, vos et ipsum excommunicationi subjicite, et castellis in quibuscunque eum retinuerit, et terrae ejus divinum officium interdicite, ne similia deinceps in viris hujus ordinis praesumantur. Ut ordinem vestrum diligitis, ita hoc accelerare omnibus modis satagetis. Valete.

Data sexto Kalendas Novembris, anno videlicet Dei Christi 1092.

LXIX. Urbani II epistola ad Goffridum, abbatem S. Albini Andegavensem, et Bernonem, abbatem S. Trinitatis Vindocinensis.--Illos hortatur ut suam de eorum controversia sententiam observent. (Anno 1092.)[MANSI, Concil. XX, 684.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis GOFFRIDO abbati Sancti Albini Andegavensis, et BERNONI abbati Sanctae Trinitatis Vindocinensis, salutem et apostolicam benedictionem.

Anno Dominicae incarnationis 1092, pontificatus nostri V, indictione I, cum essem in provincia Calabriae apud monasterium Sanctae Mariae quae dicitur de Matina, monachi Sancti Albini, Girardus prior, Milo, Stephanus, adversus monachos Sanctae Trinitatis de Vindocino, Frotmundum priorem, Ingebaldum ostiarium, qui praesentes aderant conquesti sunt quod Vindocinenses fratres ecclesiam Sancti Clementis Credonensis, quae a monachis Sancti Albini juste secundum illorum temporum consuetudinem acquisita, et per triginta annos quiete et sine interruptione possessa, violenter ablatam injuste detinerent. Qui cum suis instrumentis et rationibus causam suam defendere niterentur, primo die proclamationis res diu et multum ventilata nullo potuit fine terminari, secundo vero die similiter multum discussa, ad nullum tamen est finem deducta, die autem tertio, XII scilicet Kalendas Decembris, residentibus nobis in Anglone civitate Apuliae, praesidentibus religiosis et venerabilibus tam episcopis, quam sanctae Romanae Ecclesiae cardinalibus, sive diaconibus; astantibus etiam nobilibus Romanis et comitibus Apuliae gloriosissimis, Boamunte et Guillelmo; re iterum diu et multum inquisita, tandem inspirante Deo lucidius eluxit in quam potius partem justitia declinaret. Cum enim utraque pars suis nobis allegationibus obviaret, et hinc pactionem abbatum, confirmationem pontificum, Romanae Ecclesiae legatorum, illinc vero legitimum introitum, et canonicam triginta annorum possessionem nobis opponerent, nos qui omnium fidelium causas aequa lance pensare debemus, utriusque utilitati providentes, ipsam litem concordiae convenientis aequitate decidere maluimus. Omnes igitur qui nobiscum aderant hanc sententiam collaudantes, consentientibus praedictis utriusque coenobii fratribus, et in manus nostras fidem pollicendo firmantibus, concordia et pax inter eos hoc modo posita est; ut scilicet Vindocinenses monachi de his tribus ecclesiis, aut ecclesiam Manitilium vel Sancti Saturnini, sive Sancti Joannis supra Ligerim, unam quam congregatio tota Sanctae Trinitatis elegerit, cum omnibus quae ad eamdem ecclesiam tam mobilibus quam immobilibus interius exteriusque ad praesens pertinent, infra dies triginta postquam domum redierint monasterio Sancti Albini in perpetuum tradant. Fratres itaque S. Albini omnem litem omnemque calumniam ex causa hac in manus nostras et Vindocinensium fratrum refutarunt: Vindocinenses vero unam supradictarum ecclesiarum in manus nostras reddiderunt, et per nos eosdem monachos investierunt. Praesenti igitur auctoritate fraternitatem vestram admonemus, et praecipimus, ut hoc pactum a nobis intentione pacis et quietis dispositum et statutum, omni tempore deinceps ratum et inconcussum teneatis et observetis. Quaecunque autem pars hanc nostrae decisionis sententiam non susceperit, vel transgredi praesumpserit, tam canonum severitati subjaceat, quam legitimae compositionis poenam, id est auri centum librarum sustineat et a causa penitus cadat.

Data Tarenti VIII Kal. Decemb.

LXX. Urbani II epistola ad Robertum Flandriae comitem.--Ut a vexandis clericis abstineat. (Anno 1092.)[MANSI, Concil. XX, 745.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio suo ROBERTO, totius Flandriae strenuo militi, salutem et apostolicam benedictionem.

Memento, charissime fili, quantum omnipotenti Deo debeas, qui te contra voluntatem parentum tuorum de parvo magnum, de paupere divitem, de humili gloriosum principem fecit, et quod maximum est, inter saeculi principes rarum, dote litterarum, scientiae atque religionis donavit. Ejus igitur memoresto, qui te talem fecit et omnibus modis elabora ut tantis beneficiis non inveniaris ingratus. Honora igitur eum in Ecclesiis suis, et ulterius sub aliqua occasione eos qualescunque sint vexare minime praesumas, nec eorum praedia in tuos usus post eorum exitum redigas. Nec pecuniam seu quaecunque de patrimonio suo eis dimittunt, violenter auferas. Sed libera sit eis facultas et Deo serviendi, et res sui patrimonii cuicunque voluerint impendendi. Quod si praetendis hoc ex antiquo usu in terra tua processisse, scire debes Creatorem tuum dixisse: « Ego sum veritas, » non autem usus vel consuetudo. Quae ergo diximus, fili charissime, volumus et per beati apostolorum principis claves praecipimus ut observes, et super libertate clericorum te Christum honorantem honorifices; ipse vero attestatione sui ipsius honorificantem se honorificabit. Vale.

Data Castraneti IV Nonas Decembris.

LXXI. Urbani II epistola ad clerum et populum Atrebatensem.--Ut, excusso jugo Cameracensis episcopi, episcopum eligant a metropolitano consecrandum. (Anno 1092.)[MANSI, Concil. XX, 671.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, clero et populo Atrebatensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Atrebatensis Ecclesia, una ex nobilioribus Ecclesiis comprovincialibus Remensis metropolis, solemnibus canonum monumentis feta, olim principalis sedes episcopatus fuit, proprium pontificem habuit; suam dioecesim et caetera pontificalia jura firmis antiquitate rationum instrumentis obtinuit. Volumus itaque et apostolica auctoritate praecipimus ut, jugo Cameracensis subjectionis ab Ecclesia vestra excusso, et recepta dignitate primis temporibus rationabili firmitate possessa, cardinalem episcopum vobis et Ecclesiae vestrae utilem eligere, et electum per manum metropolitani vestri consecrare, et Ecclesiae vestrae incardinare studeatis. Ei vero qui canonico consensu cleri et populi electus fuerit, apostolica auctoritate interdicimus ne impositam sibi electionem dissimulatione aliqua hujus novae ordinationis subterfugiat. Solet enim fieri ut Ecclesiae persecutionis tempore suis ordinibus, suis populis, subsidiis etiam temporalibus destitutae, aliis temporaliter committantur Ecclesiis; postquam vero his quibus imminutae fuerant, Deo donante, abundare coeperint, pristinam recipiant dignitatem.

Castraneti, IV Nonas Decembris.

LXXII. Urbani II epistola ad Rainoldum Remensem archiepiscopum.--Mandat ut, quem clerus populusque Atrebatensis elegerint, episcopum consecret. (Anno 1092.)[MANSI, Concil. XX, 670.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto confratri RAINOLDO, Remorum archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Noverit tua fraternitas quod Atrebatensis Ecclesia una ex nobilibus Ecclesiis Remensis metropolis fuit, et pontifices viros religiosissimos et caetera pontificalia jura firmis rationum monimentis obtinuit. Mandamus itaque tibi atque praecipimus ut illum, quem Ecclesia illa canonico consensu cleri et populi sibi in episcopum elegerit, consecrare et eidem Ecclesiae incardinare non differas. Solet enim fieri ut Ecclesiae persecutionis tempore suis ordinibus, suis populis, subsidiis etiam temporalibus destitutae aliis temporaliter committantur Ecclesiis; postquam vero his quibus imminutae fuerant, Deo disponente, abundare coeperint, pristinam recipiant dignitatem. Solius etenim apostolici est episcopatus conjungere, conjunctos disjungere, aut etiam novos construere. Fretus itaque nostra auctoritate id ne timeas adimplere. Voluntatis etenim nostrae est Remensis [ f., Remensi et mos, episcopatuum. HARD.] Ecclesiae olim XII episcopatum dignitatem, Deo cooperante, in pristinum gradum revocare.

LXXIII. Urbani II epistola ad Guimundum episcopum Aversanum.--Id quod de Richardo, filio Burrelli, fecerit, probat. (Anno 1088-1093.)[GRATIANI Decret., causa XXIV, qu. 2, cap. 3.] Sane quod super Richardo filio Borelli vestra fraternitas egisse innotuit pro zelo Dei, et animarum charitate, laudamus. Sed non adeo timendum, non adeo est vobis ab ejus eleemosynis abstinendum. Inter caeteros quippe nostra fidei patres beatus Leo papa doctor egregius [quibus vivis, inquit, non communicavimus, nec mortuis communicare debemus]. Constat ergo quoniam quibus vivis (ut ex opposito loquamur) communicavimus, mortuis quoque communicare possumus. Nos plane inter duo oppugnantia positi, inter impios videlicet et schismaticos, schismaticis ullo modo communicare non possumus, aut licet: peccatoribus vero, et praedonibus dispensative propterea communicavimus, quia et Ecclesiam hactenus sustentaverunt et se fideles in posterum pollicentur. Alioquin oportet nos de hujus mundi partibus exire. Sub qua etiam sponsione nos ei nuper in beati Petri natalitiis absolutionem indulsimus. Quia ergo praedictus vir neque nominative excommunicatus, neque communicans cum excommunicatis ex nomine exiit, sed in Domini sui fide atque servitio permansit, licet nobis dispensative, id est, quandiu eos patimur, ejus eleemosynis communicare et defuncti animam Christianae religionis modis omnibus adjuvare.

LXXIV. Urbani II epistola ad Anselmum Mediolanensem archiepiscopum.--De reconciliatione lapsorum. (Anno 1088-1093.)[MANSI, Concil. XX, 645.] Discretioni nostrae videtur, quatenus secundum praecepti nostri tenorem, quando secundum ecclesiae vestrae morem sacros daturos quibuslibet aliis ordines benedicere coeperis, eos, quos tua duxerit solertia reconciliandos, inter benedicendum et manus imponendum facias interesse; quibus caetera omnia consecrationis instrumenta praeter unctionis explebis, et sic ac sancta ministeria reconciliabis.

LXXV. Guernerio Merseburgensi conceditur ut clericus qui lapide jacto puerum interemerat, suscepta sempiterna poenitentia, in suo ordine permaneat. (Fragmentum.--Anno 1088-1093.)[GRATIANI, Decret., causa I, dist. 50, cap. 37.] Clerico jaciente lapidem puer dicitur interemptus. Nos pro amore tuo in suo ordine eum permanere permittimus: ut tamen semper in poenitentia et timore permaneat.

LXXVI. Urbani II epistola ad Albertum episcopum Metensem.--Ut in sacerdotem quemdam, dignitatem Simoniace adeptum mansuetudine utatur. (Anno 1091-1093.)[GRATIANI, Decret. C. I, qu. 5, c. 3.] Praesentium portitorem, quem parentum incuria per pecuniam non episcopo, sed cuidam principum ejus datam, invitum sacerdotii dignitatem obtinuisse significasti, licet sancti canones deponendum esse testentur, tamen, quia culpam istam nesciens et coactus commisit: et quia ab eodem ordine ut deponeretur, supplicavit ultroneus, ex consideratione discretionis (quae mater est omnium virtutum) magis quam ex rigore canonum, misericordiae viscera adhibendo ipsum in eodem ordine esse, fraternitati tuae consulimus: ita tamen, ut si + Ecclesia illa, cui deseruit + sacerdotum penuriam non patitur, suspensus a sacerdotali officio permaneat: quod si fortasse Ecclesiae utilitas exegerit, ut curam regiminis assumat, liceat ei ex concessione sui episcopi fratrumque obedientia sacerdotali officio fungi.

LXXVII. Urbani papae II epistola ad universos episcopos Britanniae.--Dolensi episcopo concedit pallium, salvo jure Turonensis Ecclesiae. (Anno 1093.)[MARTEN., Thesaurus anecd., III, 878.] Expetendi pallii gratia confrater noster R. [Rollandus], Dolensis episcopus nostro se conspectui repraesentans, sancti praedecessoris nostri Gregorii VII litteras obtulit, quas idem apostolicus pontifex pro Eveno Dolensi episcopo vestrae fraternitati mandaverat. Illarum itaque litterarum tenore continebatur quod eidem Eveno praedictus pontifex pallii usum pro vestra et totius provinciae dilectione concesserit, ea conditione intersita ut opportuno tempore exhibere se nullatenus recusaret ad discutiendam querimoniam quam Turonensis archiepiscopus de subjectione sedis illius, et de negata sibi obedientia, jampridem apud suam et antecessorum suorum fecerat audientiam. Sequitur post haec in eisdem litteris: « Quod si ratione et justitia demonstrante, ut ei subjecta esse debeat apparuerit, nos quidem sanctae Turonensis Ecclesiae jus suum conservari, et debitam subjectionem a Dolensi Ecclesia exhiberi volumus et apostolica auctoritate censemus. Usum tamen pallii non minus huic suisque successoribus, donec eorum introitus et vita probabilis fuerit, concedimus et firmamus. Si vero ab hujus subjectionis jugo eam solutam esse legali defensione constiterit, quaecunque sibi dignitatis privilegia de caetero competere visa fuerint, apostolica non denegabit auctoritas, atque interim ut ei sicut archiepiscopo subjectionem et obedientiam exhibeatis praesenti auctoritate constituimus. » Praedictus itaque confrater et coepiscopus Roll. coram fratribus nostris super Evangelia sancta juravit quia papa Gregorius VII harum litterarum sententiam miserit episcopis Britanniae, et in exemplari illo nec minus nec amplius haberetur quam in litteris quas ipse misit. Sic nos de apostolicarum litterarum veritate firmati, praedicto confratri nostro sub eadem conditione pallii munus ex apostolicae sedis liberalitate concessimus. Eum ergo ad vos auxiliante Domino remittentes, dilectioni vestrae litteris praesentibus commendamus, ut ipsum cum omni honore et reverentia suscipientes, ad restituendum susceptae Ecclesiae statum fraternis affectibus et officiis adjuvetis.

LXXVIII. Urbani papae II epistola ad principes et populum Dolensis Ecclesiae.--Ut ablata Dolensi Ecclesiae bona restituant. (Anno 1093.)[MARTEN. ubi supra, col. 879]. Audivimus Dolensis Ecclesiae bona ita per vestram violentiam usurpari, ut nihil justitiae de rebus ejusdem Ecclesiae frater noster Dolensis archiepiscopus R. [Rollandus] valeat obtinere. Mandamus igitur dilectioni vestrae ne ecclesiae ipsius bona ulterius retinere invito episcopo praesumatis; alioquin sedis apostolicae indignationem invenietis, et quamcunque in vos sententiam idem frater noster canonica auctoritate dictaverit, nos auctoritate apostolica confirmabimus.

LXXIX. Urbanus II canonicorum Sancti Pauli Narbonensis propositum vitam regularem profitendi confirmat. (Anno 1093.)[ Gallia Christiana, tom. VI, Instr., p. 26, ex archiv. archiepisc. S. Pauli Narbon.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis GUILLELMO abbati, et ejus fratribus in ecclesia Beati Pauli secus muros Narbonae sita, vitam regularem professis, et eorum successoribus in regularis vitae observantia permansuris in perpetuum.

Piae voluntatis affectus prosequente debet studio confoveri, ut ecclesiastica utilitas apostolicae sedis favore vires accipiat et accrescat. Omnipotenti Domino, cujus melior est misericordia super vitas, gratias egimus, quia sanctorum Patrum vitam probabilem renovare proposuistis, et apostolicae instituta doctrinae primordiis Ecclesiae sanctae insolita, sed crescente jam pene deleta, resuscitare instinctu sancti Spiritus devovistis. Duae enim ab Ecclesiae sanctae primordiis vitae ejus sunt filiis institutae; una qua infirmorum debilitas retinetur; altera qua fortiorum virtus beata perficitur: una remanens in Segor parvula, altera ad montis altiora conscendens; alteram tenentes inferiorem, bonis terrenis utuntur; alteram sequentes superiorem, bona terrena despiciunt et relinquunt. Haec autem, quae a terrenis divino favore divertitur, in duas pene ejusdem propositi portiones, canonicorum scilicet et monachorum: haec secunda per divinam misericordiam frequentata satis jam saeculo universo elucet; prima vero, decalescente fervore fidelium, jam pene omnino defluxit: hanc martyr et pontifex Urbanus instituit, hanc Augustinus suis regulis ordinavit, hanc Hieronymus suis epistolis informavit. Itaque non minoris pene aestimandum est meriti vitam hanc Ecclesiae primitivam aspirante et prosequente Domini Spiritu suscitare, quam florentem monachorum religionem ejusdem Spiritus perseverantia custodire. Vestrum ergo votum, vestrum propositum nostri auctoritate officii confirmamus, et firmos vos in eo persistere adhortamur, et tanquam Deo exhortante per nos obsecramus. Quandiu igitur in hujus religionis observantia vos ac vestri permanserint successores, nos Ecclesiam vestram sub apostolicae sedis tuitione fovendam recipimus, salvis tamen privilegiis et jure canonico Narbonensis antistitis. Quia vero in vobis adhuc quidam sunt qui ne dum se huic proposito devoverunt, statuimus atque censemus ut, illis aut ad regularem vitam conversis, aut de saeculo emigrantibus vestrae Ecclesiae bona omnia, quae nunc in potestate ipsorum detinentur, et quae deinceps vestrae Ecclesiae collata fuerint, in usum regularium cedant, nec ullus ibi fiat vel ordinetur canonicus, nisi qui canonice se victurum professus fuerit. Abbatem, qui et praepositus dicitur, alium eis praeferri auctoritate apostolica prohibemus, nisi quem suae professionis communis electio fratrum regulariter viventium de suo collegio vel de alieno, si necesse fuerit, cum archiepiscopi consilio secundum Deum decreverit eligendum, et hoc ad aedificationem, non ad destructionem. Vos ergo filii in Christo charissimi dilectionis nostrae studiis semper praestantioribus respondentes, strenue quae Deo promisistis implere satagite. Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16), cujus Patris, haec ut firma permaneant, et Filii, et Spiritus sancti virtute sancimus.

Datum Trojae per manus Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, XIV Kalend. Aprilis, indictione prima, anno Dominicae Incarnationis 1093, pontificatus autem domini Urbani papae secundi anno VI.

LXXX. Urbani II epistola ad Rainaldum archiepiscopum Remensem.--Iterum mandat ut Ecclesiae Atrebatensi episcopum praeficiendum curet. (Anno 1093.)[MANSI, Concil. XX, 670.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri et coepiscopo RAINALDO Remensi salutem et apostolicam benedictionem.

Atrebatenses clerici cum fraternitatis tuae litteris ad nostram praesentiam redierunt pro restitutione Ecclesiae suae suppliciter implorantes. Sustinuerunt autem Cameracensium clericorum adventum usque ad tempus quod utrisque in provinciali concilio fuerat constitutum. Caeterum Cameracensium ante nos nullus advenit. Nos igitur idipsum repetitis litteris fraternitati tuae significamus, idipsum praecipimus. Omnino enim volumus ut Remensis metropolis ad integritatem antiquae dignitatis annuente Domino reducatur. Ideoque omnino praecipimus in Atrebatensi Ecclesia episcopum ordinandum, nisi forte ejusdem urbis possessionem Cameracensis Ecclesia valeat auctoritatis Romanae privilegio vindicare. Hoc enim justitiae ratio exigit, animarum utilitas postulat, Ecclesiae honor implorat. Quod si forte aemulorum vereris invidiam, et obsequentium latratus pro gravitate tuae religionis horrescis, quemcunque in praefata Ecclesia te annuente clerus et populus secundum Deum elegerit, ad nos cum communi decreto et sollicitudinis tuae litteris transmittatur. Nos cum divinae gratiae adjutorio, salvo Ecclesiae tuae jure, eum tanquam B. Petri manibus consecrabimus

LXXXI. Urbani II epistola ad clerum et populum Atrebatensem.--Quae superiore epistola Rainaldo archiepiscopo, eadem illis scribit. (Anno 1093.)[MANSI, Concil. XX, 671.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis clero et populo Atrebatensi salutem et apostolicam benedictionem.

Duo Ecclesiae vestrae clerici confratris nostri reverendissimi Remorum archiepiscopi litteras offerentes ante nostram praesentiam redierunt pro restitutione Ecclesiae vestrae suppliciter implorantes; sustinuerunt autem Cameracensium clericorum adventum usque ad tempus quod utrisque fuerat in provinciali concilio constitutum. Caeterum Cameracensium ante nos nullus advenit. Nos igitur id ipsum repetitis litteris significamus, idipsum praecipimus. Omnino enim volumus ut Remensis metropolis ad integritatem antiquae dignitatis, annuente Domino, reducatur. Ideoque omnino praecipimus in Ecclesia vestra episcopum ordinandum, nisi forte ejusdem urbis vestrae possessionem Cameracensis Ecclesia valeat Romanae auctoritatis privilegio vindicare. Quod si se ab hujus nostrae praeceptionis effectu vester archiepiscopus provida dissimulatione subtraxerit, vos quemcunque in pastorem vobis ipso consentiente secundum Deum elegerit, ad nos cum communi decreto et ejusdem archiepiscopi litteris transmittere procurabitis; nos eum, salvo Remensis Ecclesiae jure, opitulante divina gratia, consecrabimus.

LXXXII. Urbani II epistola ad clerum et populum Ambianensem.--Illos jubet Gerewino episcopo, de Simonia purgato, obedire. (Anno 1093.)[BALUZ., Miscell. edit. Luc., II, 176.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, clero et populo Ambianensi salutem et apostolicam benedictionem.

Accusationem Simoniacae pravitatis venerabili fratri nostro Gerewino vestro episcopo, coram metropolitano et comprovincialibus episcopis intentatam, nos quidem vires nullas habere censuimus, quia ad unius, praesertim infamis aut minus idonei, vocem contemnendum neminem arbitramur. Ideoque cum nullus ad nos adversus eum canonice accusationem attulerit, nos nullam ab eo expurgationem duximus exigendam. Ipse tamen, opinionis suae religionis in posterum providens, ultro se tactis sacrosanctis Evangeliis expurgavit quod pro abbatia Sancti Richarii aut pro Ambianensi episcopatu pecuniam ipse nec dedit nec promisit, nec pro se ipso alius se sciente. Quamobrem a praesentis accusationis laesione liberum arbitrantes, ad vos cum nostrae gratiae plenitudine remandamus. Vobis itaque officii nostri auctoritate praecipimus ut eum tanquam pastorem proprium obedientia debita vereamini et ejus monitis obsequamini, ut errata praeterita corrigentes, ad Dominicorum praeceptorum observantiam convertamini. Clericos quos contra sanctorum canonum disciplinam mulieribus copulari, contempto catholicae Ecclesiae usu, accepimus, apostolica auctoritate praecipimus ut ab hujusmodi aliisque quibus involvuntur flagitiis omnino desistant, et secundum antistitis sui judicium divinae se mancipent servituti. Si vero, quod absit, nostra praeceptione contempta, vestro antistiti ad salutis vestrae jacturam pertinaciter resistere ulterius praesumpseritis, quamcunque in vos sententiam justitia dictante protulerit, nos auctoritatis nostrae pondere confirmamus.

Data XV Kal. Augusti.

LXXXIII. Epistola Urbani papae II ad omnes fideles.--De ecclesia Sanctae Mariae Casinensis monasterii a se consecrata, et privilegio munita. (Anno 1093.)[MANSI, Concil. XX, 643.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, universitati Christi fidelium notum in perpetuum.

Divinae miserationis intuitu, cujus munere, licet immeriti, catholicae Ecclesiae praesidemus, et universae fidelium potestates consistunt, condecet apostolicae sedis piam sollicitudinem et benignam principum magnificentiam ecclesiarum debitam curam gerere, et pro earum pace et quiete cum omni diligentia misericorditer insudare: quatenus id divina operante clementia, quique jura sua aequo moderamine possidentes, praelati simul et subditi, pariter attingere valeant ad promissa fidelibus gaudia sempiterna. Nos itaque in Casino monte filiorum nostrorum Rogerii ducis et Boamundi fratris ejus, et Ursonis abbatis, precum instantia fatigati, cum multitudine confratrum nostrorum episcoporum ad consecrandum Bantinum monasterium in honore Dei Genetricis constructum eadem auxiliante pervenimus; cumque opitulatione Domini consecrationibus ejus nostris devotis manibus rite peractis, eorumdem virorum illustrium et suorum comitum et baronum interventionibus piis, ad summam ejusdem libertatem, securitatem et pacem, a monasterio ipso, et ecclesiis ejus, et rebus ac locis omnibus suis habitis et habendis, omnia episcopalia jura et publicas omnes exactiones apostolica auctoritate generali perpetua constitutione exclusimus. Attamen a sola tantum Acherontina ecclesia Sanctae Anastasiae intra muros civitatis constructa Acherontino archiepiscopo annis singulis unam auri unciam suscipere indulgemus. Haec interea irrefragabiliter statuentes, ut chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes cleriorum suorum, et caetera spiritualia sacramenta, ab episcopis dioecesanis, vel quibuscunque catholicis Bantini monasterii fratres accipiant, qui mandato apostolicae sedis et auctoritate suffulti faveant, et eisdem petentibus fratribus eadem sacramenta gratis et sine aliqua pravitate exhibeant. Insuper autem B. Petri apostolorum principis auctoritate sancimus ut omnes cujuscunque conditionis homines clericos et laicos, qui in morte vel vita ad praescriptum monasterium, et ecclesias ejus, et loca cum rebus suis transire, aut in suis domibus commorantes quaelibet bona temporalia sua eleemosynarum largitione conferre voluerint, nullius contradictio inhibeat, et iisdem quaecunque contulerint, patrocinio apostolicae sedis iidem fratres quiete et generaliter libera perpetuo possidebunt.

Decernimus etiam ut nulli omnino hominum praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, minuere, vel ablatas retinere, seu quibuslibet vexationibus fatigare [ deest forte audeant], omni titulo super ea re quarumlibet oppositionum semper excluso. Indulgemus autem eis haec omnia apostolicae sedis paterna pietate, inducti et confratrum nostrorum discreto consilio, et praedictorum virorum nobilium strenuo interventu, et quia monasterium ipsum post introitum Northmannorum cum intrinseca sui exspoliatione, et locorum suorum miserabili depopulatione cum sacrilegiis usurpationibus episcoporum innumera lugenda detrimenta et indigna sustinuit, quae breviatim in privilegio comitis Amici notantur. Talibus ergo rationibus apertis commota viscera pietatis apostolicae sedis, monasterium idem cum rebus omnibus suis habitis et habendis, tanquam beati Petri possessionem, cujus est et jus et proprietas a juribus universis, atque servitiis cujuslibet dignitatis vel ordinis omnium hominum, anathematis gladio digne subtrahunt et defendunt. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis per annos singulos auri unciam nobis nostrisque successoribus ejusdem monasterii abbates persolvent.

Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui digni tate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat; atque in extremo examine divinae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.

Sequebantur ista subscriptiones atque sigilla. Porro pontificium signum, in quo apostolorum nomina, et a tergo imagines plumbo fusae habentur, cum ejusmodi in extimo circulo inscriptione legitur: BENEDICTUS DEUS ET PATER DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI.

LXXXIV. Urbanus II statuit ut qui diebus certis monasterium S. Mariae adierint, peccatorum absolutione fruantur. (Anno 1093.)[UGHELLI, Italia sacra, VII, 27.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam, ad honorem summae et individuae sanctisssimaeque Trinitatis.

Perpetuis temporibus duraturae ipsae stationes et indulgentiae per Urbanum papam secundum religioso et venerabili monasterio Sanctae Mariae de Pauso, vulgariter nuncupato Deventuum, cujus ecclesiam idem summus pontifex manibus propriis consecravit, die nono Kalendas Septembris, concessae contemplatione cujusdam praerogativae spiritualis sanctitatis, quam expertus fuit in eodem coenobio, imo potius propter perfectam religionis observantiam dum esset in eodem coenobio in minoribus ordinibus constitutus, videlicet quod omnes fideles causa devotionis dictum monasterium visitantes praedicta die Nonas Kalendas Septembris, et per totum diem sequentem, necnon in die Jovis sancti, et per totum Veneris sancti, et per octavam, et festa Resurrectionis sequentia, et in omnibus festivitatibus beatae Virginis Mariae de omnibus peccatis de quibus confessi fuerint, vel saltem contriti, cum proposito confitendi, plenariam consequantur indulgentiam, et gaudeant omnibus indulgentiis plenariis perpetuis, et temporalibus gratiis et remissionibus, quibus gaudent personaliter civitas et ecclesia Sancti Jacobi de Compostella; reliquis vero temporibus et diebus festivis, causa devotionis illuc accedentes, quatuor annos et totidem quadragenas de vera indulgentia consequantur, de sedis apostolicae gratia speciali. Qui vero capellam majorem ipsius monasterii eadem die consecratam per venerabilem fratrem Brunonem episcopum Signanum, in diebus festivis et omnibus diebus Dominicis totius anni visitaverint, septem annos et totidem quadragenas de vera indulgentia consequantur. Visitantes etiam ecclesiam constructam in casali ipsius monasterii, consecratam per venerabilem fratrem Rogerium episcopum . . . . . ipso die IX Kal. Septembris, et omnibus diebus Dominicis et festivis, et etiam in diebus festivis beatae Virginis Mariae, ad cujus honorem constructa est et suo vocabulo nuncupata, praedictam indulgentiam annorum septem et totidem quadragenarum consequantur.

Apparent haec omnia ex bulla plumbea.

Datum Salerni per manus Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, decimo octavo Kalendas Octobris, indictione prima, anno Domini millesimo nonagesimo tertio, pontificatus Urbani papae secundi anno sexto.

LXXXV. Urbani II epistola ad Raynoldum Remensem archiepiscopum.--Illum vituperat quod electum Atrebatensem nondum consecraverit. (Anno 1093.)[MANSI, Concil. XX, 671.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo confratri et coepiscopo RAYNALDO Remensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Quod de Atrebatensi Ecclesia constituimus, cum pro animarum salute multiplici, tum pro vestrae metropolis redintegratione, tum etiam pro justitiae exhibitione perfecimus. Etsi enim in tempore frater fratri. soror sorori vel annis minor, vel infirmitate defectior committatur, non tamen idcirco cum ad emancipationem venerit, tutelae ejus vel curae legalibus sanctionibus subjacebit. Gravamur igitur quod huic nostrae constitutioni, et tuae metropolis restitutioni tandiu tam obstinaciter restitisti, et electum Atrebatensis Ecclesiae consecrare usque hodie distulisti. Tuae igitur reverentiae praesentium litterarum auctoritate praecipimus ut eumdem electum, postquam has litteras videris, infra triginta dierum spatium consecrare procures, omni tortitudine semota, omni dissimulatione postposita. Quod si fortassis occultiori aliquo consilio adimplere nolueris, eum ad nos cum litterarum tuarum astipulatione transmitte. Si vero et hoc contempseris, nos eum ad nos venire praecipimus consecrationis gratiam recepturum.

LXXXVI. Urbani II epistola ad Lambertum Atrebatensem episcopum.--Illi gratulatur ac de superioribus ad Raynaldum litteris significat (Anno 1093.)[MANSI ubi supra, col. 672.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto confratri et consacerdoti LAMBERTO, Ecclesiae Atrebatensis electo, salutem et apostolicam benedictionem.

Laetamur propter te in Domino, frater charissime, quia ipso disponente in Atrebatensi Ecclesia, quae tandiu proprii pastoris solatio caruit, nunc tandem secundum nostrum praeceptum novus pastor electus es. Speramus etenim per divinitus tibi datam scientiam et religionem quorumdam vestratium relatione nobis insinuatam, maximum eidem Ecclesiae et corporalium et spiritualium rerum commodum adfuturum. Scire autem te volumus de consecratione tua archiepiscopo scripsisse. Tu igitur ejus conspectui te praesentare procura. Quod si ille infra triginta dies postquam nostras litteras acceperit, te consecrare noluerit. nos te quantocius potueris ad nos venire praecipimus. Interim commissae tibi Ecclesiae bona interius exteriusque custodi.

Data V Idus Octobris.

LXXXVII. Urbani II papae epistola ad Geraldum abbatem Monasterii Novi Pictaviensis.--Adjudicatam canonicis in concilio Santonensi ecclesiam S. Nicolai secus muros urbis Pictaviensis confirmat Monasterio Novo ejusdem urbis. (Anno 1093.)[Dom BOUQUET, Recueil, t. XIV, p. 706.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, in Christo filio GERALDO abbati Monasterii Novi quod in Pictaviensi suburbio situm est, ipsiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Ad hoc sedi apostolicae, omnipotente Deo et beato Petro cooperante, promoti cognoscimur, ut pro data divinitus facultate injustitiam opprimere, justitiam erigere et religionem augere curemus; unde servorum Dei quieti providere magnopere satagimus, ut, a saecularibus tumultibus liberi, divinae contemplationi ardentius inhaerere praevaleant. Tuis igitur, charissime fili Geralde abbas, piis votis, et reverendissimi confratris nostri, quondam autem Patris mei, Hugonis Cluniacensis abbatis justis petitionibus annuentes, omnem libertatem sive immunitatem vestro Novo-Monasterio, post apostolicae memoriae Gregorii VII praedecessoris nostri privilegium attributum, nos quoque praesentis decreti auctoritate conferimus. Praeterea B. Nicolai ecclesiam, secus muros Pictavis ab Agnete comitissa aedificatam, tibi tuisque successoribus perpetuo possidendam concedimus, sicut a legato nostro Amato Burdegalensi episcopo, et a reverendissimo confratre nostro Petro Pictaviensi episcopo, praesentibus episcopis et abbatibus, cum filii nostri Guillelmi comitis favore in concilio definitum esse cognovimus, sicut et venerabilis filius noster Rainaldus, monasterii B. Cypriani abbas, se publice constitutum veridica coram nobis assertione testatus est. Quia enim statuti canonici secundum accepti a Romana Ecclesia privilegii tenorem vivere contempserunt, et ab ipsius civitatis episcopo sive a legatis nostris admoniti, ad suae regulae propositum conniti pertinaciter renuerunt, non immerito, juxta evangelicum judicium, regnum Dei ab eis ablatum, et fructus ejus facientibus datum est. Vestra itaque interest, filii in Christo charissimi, apostolicae sedis liberalitati [ ed., libertati] et gratiae dignis actionibus respondere, regularis disciplinae ordini sollicite insudare, ut quanto a saecularibus tumultibus liberiores estis, tanto amplius placere Deo totius mentis et animae virtutibus anheletis. Si quis vero regularium, sacerdotum, judicum atque saecularium persona hanc meae constitutionis paginam agnoscens, contra eam, etc.

Datum . . . . per manus Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi card., XVI Kal. Novembris, indictione prima, anno Dominicae Incarnationis 1093 pontificatus autem Urbani papae II anno VI.

LXXXVIII. Urbani II papae epistola ad Raynaldum abbatem S. Cypriani Pictaviensis.--Quidquid juris et canonicae potestatis acquisierat in ecclesiam Sanctae Crucis apud Englam, eidem concedit, et apostolica auctoritate confirmat. (Anno 1093.)[D. BOUQUET, Recueil, t. XIV, p. 696.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio R . . . [RAYNALDO] abbati B. Cypriani, salutem et apostolicam benedictionem.

Ex nostri officii debito commonemur servorum Dei quieti prospicere, ut a saecularibus tumultibus separati, omnipotentis Dei servitiis valeant liberius insudare. Ea propter nos tuis precibus, fili in Christo charissime Raynalde, annuimus. Quidquid enim juris, quidquid canonicae potestatis in ecclesia Sanctae Crucis apud Englam vel ex concessione eorum quorum antea juris fuit, vel episcopali traditione vestro coenobio concessum est, nos quoque concedimus, et praesentiarum litterarum auctoritate firmamus.

Data apud oppidum Alatri, IV Nonas Novembris.

LXXXIX. Urbani II papae epistola ad episcopos et abbates Aquitaniae, Guasconiae et inferioris Burgundiae.--Ut ad comparandam apostolicae sedis libertatem pecuniarum subsidia corrogari faciant, et ad se transmitti per manus Rainaldi abbatis S. Cypriani Pictaviensis. (Anno 1093.)[D. BOUQUET, Recueil, tom. XIV, p. 697.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimis fratribus, episcopis, abbatibus per Aquitaniam, Guasconiam et inferiorem Burgundiam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.

Dilectissimus ac familiaris noster filius R. [Rainaldus] monasterii B. Cypriani abbas, nobiscum aliquandiu commoratus, et oppressionem quam Ecclesia Romana patitur, et consolationem quam in proximo [ al., in Christo] sperat, diligenter intuitus est. Per ipsum itaque charitatis vestrae sollicitudinem admonemus, et beatorum apostolorum Petri et Pauli vice deposcimus, ut circa vestrum omnium matrem sanctam Romanam Ecclesiam debito vigore conferveat. De omnipotentis siquidem Dei miserationibus per sanctorum apostolorum merita orationesque confidimus, quod in proximo apostolicae sedis libertas restituetur, et per eam caeteris per orbem Ecclesiis diu optata tranquillitas reparabitur. Studeat ergo unusquisque vestrum praesentibus ejus laboribus pro data sibi divinitus facultate succurrere, et quod, aspirante Deo, corde hilari destinaverit, per fidelem ministrum latorem praesentium dirigere non cunctetur, ita tamen ut quod quisque contulerit, ascriptio sui nominis titulo nostrae notitiae repraesentet; quod si forte charitatis vestrae viscera circa sedem apostolicam effundere debita devotione neglexeritis, id saltem quod ex censu annuo Lateranensi palatio vos debere cognoscetis, latori praesentium reddere, et per eum nobis transmittere nullo modo detrectetis. Si qui vero abbatum suam beato Petro justitiam restituere aliqua occasione renuerint, confratres episcopi hoc sibi hac nostra noverint auctoritate injunctum, et per ipsos quod reddendum est reddere compellantur; obedientes vero monitis nostris misericordia divina custodiat.

Data IV Nonas Septembris.

XC. Urbani II papae epistola ad Raynaldum abbatem S. Cypriani Pictaviensis.--Curam ei demandat colligendae pecuniae in subsidium Romanae Ecclesiae. (Anno 1093.)[Dom BOUQUET, Recueil, t. XIV, p. 697.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo filio RAYNALDO, abbati S. Cypriani, salutem et apostolicam benedictionem.

De religione tua et prudentia confidentes, apostoli Pauli obedientiam dilectioni tuae injungimus, ut, sicut de ministerio quod fiebat in sanctos qui Hierosolymis habitabant, gentiles Paulus quos Deo operante converterat admonebat, ita tu quoque episcopis atque proceribus caeterisque catholicis terrae vestrae fideliter devotus insistas, quatenus pauperum Romanae Ecclesiae memores sint, eorumque inopiam sua abundantia supplere non negligant. Ad quod exsequendum charissimum filium nostrum G. abbatem S. Sabini laboris tui comitem esse constituimus, ut maturatius valeatis pressurarum nostrarum angustiis subvenire. Quod igitur quisque corde suo destinaverit, alacriter beatis apostolis Petro et Paulo offerat; et praenotatis nominibus suis apud vos collationem deponant, quatenus per vos eorum charitas Romanae Ecclesiae innotescat, ut et Romana Ecclesia in suis eos debeat necessitatibus velut pius et honorabiles viros exaudire. Ita igitur studete in minimo, quatenus elucescat quod de vobis debeamus etiam in maximis mox sperare. Praeterea vobis injungimus ut coenobiorum quae nostri juris sunt, specialiter censum exigatis instanter.

XCI. * Urbanus II canonicis regularibus S. Quintini Bellovacensis bullam tribuit. (Anno 1093.)[RUINART in Vita Urbani. MAB. et RUINART, Ouvr. posth., III, 139-140.] XCII. Item monasterio Burguliensi. (Anno 1093.)[RUINART ubi supra, p. 140.] XCIII. Syracusana Ecclesia, a Rogerio comite ejectis Agarenis, confirmatur, indicta poena excommunicationis contra eam quomodolibet perturbantes. (Anno 1093.)[COCQUELINES, Bullar. Collect., II, 77.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri ROGERIO, Syracusanae civitatis episcopo ejusque successoribus canonice promovendis in episcopatu.

Universis fere per orbem Christianorum populis notum esse credimus Siciliae insulam, multis quondam et nobilibus illustratam Ecclesiis, opibusque et populo copiosam, multorumque religione effulsisse virorum, et quarumdam sanctissimarum martyrum et virginum claruisse martyrio. Verum, peccatis exigentibus, tanta species rerum tantaque probitas morum ad nihilum subito redacta est; effera etenim Saracenorum gens, praefatam insulam ingressa, quoscunque ibi Christianae fidei cultores reperit alios gladio peremit, quosdam exsilio deputavit, plures miserabili servitute oppressit, sicque Christiana religio per CCC fere annos a Dei sui cultura cessavit. Dominator autem rerum omnium Deus, cujus sapientia et fortitudo, quando vult, regnum transfert, et mutat tempora, quemadmodum ex occidentis partibus militem Rogerium, scilicet virum et consilio optimum, et bello strenuissimum, ad eamdem insulam transtulit, qui multo labore, frequentibus praeliis, et crebris suorum militum caede et sanguinis effusione regionem praedictam a servitute gentilium opitulante Domino liberavit. Syracusanam itaque Ecclesiam novissime restaurans, venerabilem filium nostrum Rogerium Traginensis Ecclesiae decanum, consilio episcoporum illius provinciae, pontificem Syracusae elegit Ecclesiae, nostrisque obtulit manibus consecrandum. Illius igitur piae devotionis affectum sacerdotali studio prosequentes, ejusque justis petitionibus annuentes, Syracusanam Ecclesiam cui, Deo auctore, Rogeri frater in Christo venerabilis, praesides, tibi tuisque successoribus regendam, disponendam et largiente Domino propagandam praesentis privilegii auctoritate concedimus et confirmamus. Quaecunque igitur a praedicto filio nostro Rogerio comite eidem ecclesiae concessa sunt, infra hos terminos adjacentia: a castro videlicet Limpiados usque ad flumen Salsum, ubi in mare defluit, sicut ostendit supra intra divisiones castri Joannis Anaor; indeque tendens ad Mauraneum ascendit ad flumen de Cathaelfar, et vadit inde ad Pontem Ferreum, tendens Heutbachayn, quod vadit in flumen de Paternione Natenius; et sic hoc flumen currit Visam cadens in mare, inde per maritimam usque Syracusam, Syracusa usque ad castrum Limpiados quod est Caltha, ubi coepit haec divisio; infra quas divisiones Syracusa est cum omnibus pertinentiis suis Lentina, Nota, Pantegra, Cassibula, Bizinias, Essina, Calthaealphar, Lespera, Isbarbia, Modica, Sclicla, Anaor, Ragusa, Butera cum omnibus eorum pertinentiis, et alia castella et casalia quae infra praedictos terminos, aedificata sunt vel aedificabuntur. Et quidquid deinceps eidem ecclesiae juste a quocunque concessum fuerit, firma tibi tuisque successoribus, et illibata manere, praesentis decreti pagina decernimus, et sancimus ut ex iis omnibus ecclesiis decimas, et consuetudines ecclesiasticas perpetuo habeatis, jura pontificalia.

Statuimus ut nulli omnino hominum liceat praedictam Ecclesiam temere perturbare, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia, sicut superius designata sunt, immota perpetuo conserventur et integra. Tu autem, frater in Christo charissime, commissum tibi officium debita sollicitudine attende; cura in conspectu Dei esse quod diceris, luceat lux tua, ut non credentes tuis bonis exemplis et assiduis exhortationibus ad Dominum convertantur, et credentes Deum Patrem, qui in coelis est, glorificent. Si quis vero sacerdotum, regum, principum, ducum, comitum, judicum, aut quorumlibet saecularium, hanc nostrae confirmationis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem aeternae pacis praemium inveniant. Amen, amen, amen.

Datum Anagniae per manus Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, Kal. Decembris indict. I, anno Dominicae Incarn. 1093, pontificatus autem domini PP. Urbani secundi anno VI.

XCIV. Urbanus II congregationi monasterii Vindocinensis scribit relatum sibi esse episcopum Carnotensem (Ivonem) a Gaufrido, eorum abbate, « in consecratione professionem extorsisse. » Hanc professionem rescindit, ac, « ne abbas monasterii eorum deinceps episcopo professionem faciat » praecipit. (Anno 1093.)[Opp. Godefridi Vindocin., edit. Sirmond., in-12, p. 87.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili congregationi Vindocinensis monasterii salutem et apostilicam benedictionem.

Relatum nobis est quod Carnotensis episcopus a charissimo filio nostro Gaufrido vestro abbate in consecratione quam accepit ab eo professionem extorserit. Quam quia contra Romanae Ecclesiae auctoritatem factam agnovimus, abbati quidem nos misericorditer hujusmodi noxam indulsisse noveritis. Professionem vero ipsam ita annullamus, ut nullas penitus vires obtineat. Insuper etiam, ne abbas monasterii vestri deinceps episcopo professionem faciat, et nostrae auctoritatis privilegio firmatum est, et praesentibus litteris prohibemus. Si quis autem in posterum contra haec venire tentaverit, a sanctae ecclesiae liminibus arceatur, et maneat excommunicatus, donec resipiscat, et Romanae Ecclesiae satisfaciat.

Datum Romae VIII Kal. Decembris.

XCV. Urbani II epistola ad Rainaldum archiepiscopum Remensem.--Monet ne Cameracensibus Ecclesiam Atrebatensem ad se vindicantibus aurem praebeat. (Anno 1093.)[MANSI, Concil. XX, 672.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri et coepiscopo RAINALDO Remensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Decuerat fraternitatis tuae prudentiam ad reparandam dignitatem commissae tibi Ecclesiae diligentius insudare. Miramur ergo quod nunc quoque Cameracensium injustis clamoribus aures inclines, ut eis Atrebatensis subjiciatur Ecclesia, cum constet eos ipsum quoque Ecclesiae suae clericum quem secundum litterarum vestrarum tenorem sibi unanimiter elegerunt, non nisi per manum excommunicati et haeretici velle suscipere. Propter quod solum debitae etiam dignitatis merentur detrimenta perferre. Illud autem nullomodo verearis, ut sub hac occasione suum in Cameracensi Ecclesia jus metropolis Remensis amittat. Quisquis enim illic nisi per Remensem archiepiscopum praesumpserit ordinari, una cum ordinatore suo districtionis apostolicae gladio ferietur. Quamobrem tuam sollicitudinem expedit vigilanter insistere ut utraque Ecclesia cardinali non destituatur episcopo, nisi forte Cameracenses privilegium Romanae auctoritatis ostenderint, quod eis Atrebatensem subdat Ecclesiam. Unde, frater, virtus tua eos praemonere procuret, quatenus in proxima Quadragesima cum Atrebatenses pro electi sui confirmatione ad nos venerint, ipsi quoque cum Ecclesiae suae auctoritatibus nostrae se audientiae repraesentent. Porro electionem quam de communi filio Manasse eos generaliter fecisse significasti, collaudamus et confirmamus, nisi quaelibet talia obvient quae sanctis debeant canonibus coerceri. Quod ut ad effectum veniat, Cameracenses ipsos a sacramento illo temerario parati sumus absolvere, si tamen et ipsi electum suum recipere, et de temeritate illa parati fuerint secundum tuum consilium poenitentiam exhibere. Alioqui datam in eos fraternitati tuae interdictionis sententiam confirmamus.

XCVI. Urbanus papa super Arragonum regem, qui neptem suam cuidam militi se daturum sub fidei promissione firmaverat, canonicum profert capitulum. (Intra an. 1088-94.)[MANSI, Concil. XX, 713.] De neptis tuae conjugio, quam te cuidam daturum necessitatis instante articulo sub fidei pollicitatione firmasti, hoc aequitate dictante decernimus, ut si illa virum, ut dicitur, omnino renuit, et in eadem voluntatis auctoritate persistit, ut viro illo prorsus se deneget nupturam, nequaquam eam invitam et renitentem ejusdem viri cogas conjugio sociari; quorum enim unum corpus est, debet esse et animus, ne forte cum viro alii invita fuerit copulata contra Domini apostolique praeceptum, aut reatum dissidii, aut crimen fornicationis incurrat. Cujus videlicet peccati malum in eum redundare constet, qui eam conjunxit invitam.

XCVII. Urbani II epistola ad abbatem S. Joannis de Pinna.--Praecipit ne decimas quasdam canonicis ecclesiae S. Saturnini Tolosanae auferat. (Intra an. 1088-94.)[BALUZ., Miscell., edit. Luc., II, 180.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, abbati Sancti Joannis de Pinna, salutem et apostolicam benedictionem.

Clamor canonicorum Sancti Saturnini de injuria quam a te patiuntur jam ad nos rediit, non longitudine itineris, non asperitate remansit laboris. Pampilonensis episcopus, vitae venerabilis vir ac religiosus, dedit eis in episcopatu suo quamdam ecclesiam, cui tu aufers maximam partem decimarum contra jus et contra voluntatem praedicti episcopi et contra voluntatem et diffinitionem, ut aiunt, abbatis Favel Poncii. Asserit enim Hugo de Conchis, noster clericus in Romana Ecclesia satis dilectus, quod abbas praenominatus, causa utriusque audita, pacem inter te et Hugonem composuit, et quod partem illam decimarum unde lis erat inter vos canonici Beati Saturnini haberent judicavit ac laudavit. Hanc pacem retinendo decimas eorum rupisti. Litteris abbatis tui monentibus ut emendares non obedisti. Quapropter monemus te et per obedientiam praecipimus ut praedictas decimas canonicis Beati Saturnini deinceps non auferas, et eis judicio Pampilonensis episcopi de illis quas retinuisti satisfacias. Quod si infra triginta dies postquam litteras has videris, non emendaveris, confratrem nostrum Pampilonensem episcopum monemus ut vice nostra ita te et monachos tuos constringat ne vinculum anathematis quod in privilegiis Beati Saturnini firmatum est, vos incurrere permittat, atque ne amplius querimonia ad aures nostras redeat. Regem Sancium charissimum amicum nostrum ex nostra parte saluta, et comitissam sororem ejus.

XCVIII. Urbani papae epistola ad Villelmum archiepiscopum Rothomagensem et canonicos S. Mellonis de Ponte Isarae et habitatores ejusdem castri.--Praecipit « ne prohibeant monachos Beccenses pulsare signa sua ad horas secundum ordinem suum. » (Anno. 1094.)[MANSI, Concil. XX, 701.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, WILLELMO dilecto fratri Rothomagensi archiepiscopo et canonicis Sancti Mellonis de Ponte Isarae et habitatoribus ejusdem castri salutem et apostolicam benedictionem.

Significatum nobis est quia prohibetis monachos Beccenses qui sunt in ecclesia Sancti Petri de Ponte Isarae pulsare signa sua ad horas secundum ordinem suum. Quod, nisi vobis parceremus, quam religiosum et inhumanum sit, et de qua radice procedat, detegeremus. Paterna igitur monitione et praesenti auctoritate praecipimus ne ulterius hanc prohibitionem faciatis aut fieri permittatis, sed illos secundum ordinem monachicum et signa pulsare et per omnia ordinem suum servare absque omni impedimento concedatis.

Data trans Tiberim III Kal. Augusti.

XCIX. Bulla Urbani II papae, qua donationem a Mathilda comitissa factam monasterio S. Blasii confirmat. (Anno 1094.)[GERBERT, Cod. diplom. Silvae Nigrae, t. III, p. 33, ex archiv. S. Blasii.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, universis per Sueviam fidelibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Sicut irrationabilia poscentibus negari debet assensus, sic justa petentium votis benigna debemus assensione concurrere. Idcirco charissimae filiae nostrae Mathildae comitissae devotioni duximus annuendum. In pago namque Spirensi juris sui praedium, quod Titensheim dicitur, pro salute suae animae in B. Blasii monasterium, quod in Suevia situm est, et nonnulla alia obtulit, quae nostra postulat auctoritate firmari. Nos igitur praesentis decreti auctoritate sancimus ut tam praefatum praedium quam caetera omnia, quae comitissa eadem Beato Blasio obtulit, integra semper et illibata permaneant servorum Dei, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Nulli omnino hominum liceat praefato monasterio illa subtrahere vel minuere, vel quasi piis de causis suis usibus applicare. Si quis vero, quod absit, huic nostro decreto in perpetuum mansuro contraire tentaverit, anathemate feriatur, et honoris atque officii sui periculum patiatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit. Observantibus autem haec pax a Domino et misericordia perenniter conservetur. Amen.

Data Romae VIII Idus Februarii, indictione III, per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, anno Dominicae Incarnationis 1093, pontificatus vero domni Urbani II papae anno sexto.

C. Urbani II epistola ad Saxones catholicos.--Nuntiat se Halberstadensem electum consecrasse, neglecto Moguntino metropolitano ob schisma. (Anno 1094).[MANSI, Concil. XX, 710]. URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis fratribus N. Magdeburgensi archiepiscopo et N. Virdunensi episcopo, et caeteris episcopis et abbatibus Saxoniae in catholica fide persistentibus salutem et apostolicam benedictionem.

Qualiter in Halberstadensi ecclesia venerabilis frater noster H. [HERVAUDUS] cui nos Stephani nomen imposuimus, jam dudum electus fuerit, quemadmodum dolis, et blanditiis, minis ac terroribus ab eadem Ecclesia sit exturbatus, prudentiam vestram latere non credimus. Respexit tamen populum suum miserationis supremae dignatio cum eumdem electum ad sanctorum apostolorum limina et ad nostram praesentiam adduxit, et quia in metropolitana Moguntinae Ecclesiae sede pro tanta schismaticorum tempestate ordinari non poterat, eum in ipsa catholicorum omnium matris Romanae Ecclesiae sede consecrari concessit. Cum vero venisset ad nos, quibus licet indignis, apostolorum principis vice ac loco cunctarum per orbem Ecclesiarum cura ac dispositio cernitur imminere, ipsius electionem justam atque canonicam cognoscentes, praesentisque temporis necessitatem considerantes, communicato confratrum nostrorum episcoporum et cardinalium ac nobilium Romanorum consilio, eum annuente Domino consecravimus. Oportuit siquidem nos pro commissi nobis servitute officii tam diutinam ejusdem ecclesiae desolationem attendere et tot animarum saluti largiente Domino providere. Hunc itaque nostri laboris socium eum litterarum praesentium commendatione remittimus, obsecrantes pro Christo, atque praecipientes ut ad evellendas Dominici agri sentes communi consilio et auxilio insudemus. Nulla vos dissimulatio retrahat, nulla segnities impediat, quin ipsum ad recuperandam ecclesiae suae sedem viriliter adjuvetis, et ei resistentes tam clericos quam laicos potentia vestra coercere curetis. Illum nimirum qui se in Halberstadensem Ecclesiam post canonicam hujus electionem praesumptuose et irreverenter ingessit, nos eum pro personae inutilitate, tum Ecclesiae ipsius necessitate ab usurpatione indebita per praesentis decreti paginam sequestramus, et omnes qui ei sacramento astricti sunt quantum ad episcopatus honorem a vinculo ipsius fidelitatis absolvimus. In illis sane partibus, catholici non habentur parochiis episcopi, unde si quid ex abundantiori apostolicae gratiae et nostrae auctoritatis plenitudine disposuerit, ratum habetote, ipsum et divinorum et saecularium negotiorum consiliis socium adhibete. Ita contra eum vos in omnibus agite, ut et nos pro eo vobis gratias debeamus, et catholicae veritatis lumen contra unumquemque resplendeat. Fraternitatem vestram superna dignatio per tempora multa servet incolumem.

Data Romae VIII Idus Februarii.

3[recensere]

CI. * Urbanus II omnibus per Saxoniam Ecclesiae catholicae filiis significat He[rrandum] episcopum Halberstadensem consecratum a se esse. Cui ut obediant praecipit. Omnes ab invasoris fidelitate solvit. (Ad consecrationem Herrandi referenda haec verba sunt: « Actum Romae in ecclesia S. Mariae quae dicitur Nova, IV Kal. Febr. [Dominico die 29 Jan.], anno Dom. Inc. 1093, pont. an VI). » (Anno 1094).[WEDEKIND, Noten zu einigen Geschichtschreibern des deutschen Mittelalters.--Hamburg 1823, in- 8o, III, 293, teste Jaffé Regesta pontif. Rom., p. 459]. CII. Urbani II epistola ad clerum et populum Halberstadensem.--Laudat quod episcopo in schisma delapso alium loco ejus elegerint, quam electionem approbat . (Anno 1094).[MANSI, Concil. XX, 708]. URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, clero ac populo Halberstadensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Non exigua salutis vestrae jactura perpenditur quod tandiu Ecclesia vestra pastoris est solatio destituta. Venerabilis siquidem frater noster, quem communi consensu secundum sanctorum canonum scita in pontificem vobis elegeratis, schismaticorum vi cogente, partim dolis et blanditiis, partim terroribus et minis, a vestra est Ecclesia contra sanctiones canonicas et consuetudines ecclesiasticas conturbatus. Neque vero licuit susceptam semel juste et canonice pro apostolicae sedis licentia vel permissione deserere. Respexit tamen vos supernae miserationis dignatio, cum eum ad sanctorum apostolorum limina, et ad praesentiam nostram venire concessit. Nos igitur, quibus, licet indignis, pro apostolorum principis vice ac loco cunctarum per orbem terrarum cura ac dispositio cernitur imminere, ipsius electionem justam atque canonicam cognoscentes praesentisque temporis necessitatem, quod a Moguntina sede accipere consecrationem in tanta schismaticorum tempestate non posset, considerantes, eum in prima primorum apostolorum principis sede, annuente Domino consecravimus, consecratum ad vos cum praesentium litterarum commendatione remittimus. Vos itaque antiquae fidei et obedientiae memores tanto eum devotius illic usque suscipite, quanto amplius vos vestrae salutis et fidei vestrae apostolicae Ecclesiae debitores esse cognoscitis. Sanctae siquidem memoriae, noster in sede apostolica praedecessor Gregorius II primum vestrae gentis archiepiscopum beatum Bonifacium pallio donans, et vicis suae auctoritatis corroborans vestrae ecclesias instruxit religionis. Et nos igitur diuturnam vestrae Ecclesiae desolationem pro nostri officii debito perpendentes, hunc ad vos salutis vestrae dirigimus instructorem. Quem vos eo reverentius suscipere et obedientius convenit exaudire, quo eum ab ipso fidei et salutis vestrae fonte conspicitis destinatum. Omnis autem qui eum ut pastorem suum debito honore atque affectione tractaverit, nos omnipotentis Dei et apostolorum ejus donamus benedictione; qui vero huic constitutioni nostrae obviam ire tentaverit, clericos quidem a clericatus officio removemus; laicis autem gratiae apostolicae consortium interdicimus. Illum nimirum, qui se in vestram Ecclesiam post hujus catholici pastoris electionem praesumptuose, ac irreverenter ingessit, nos cum pro personae inutilitate, tum pro vestrae Ecclesiae necessitate ab usurpatione indebita per praesentis decreti paginam omnibus modis sequestramus, et omnes qui ei sacramento adstricti sunt, quatenus ad episcopatus honorem ab ejus fidelitate absolvimus. Hunc ergo, dilectissimi in Christo filii, tanquam angelum Domini et catholicae fidei legatum excipite, huic tam in divinorum quam in saecularium negotiorum consiliis obedite. Sane quae catholicorum in vestris partibus episcoporum magna est raritas, si, quid et in alienis parochiis disposuerit, ex abundantiori apostolicae gratiae, et nostrae auctoritatis disposuerit plenitudine, ratum inconvulsumque permaneat. Omnipotens Dominus apostolorum suorum meritis vos a peccatis absolvat, et aeternae vitae consortes efficiat.

CIII. Urbani II epistola ad Fulconem episcopum Belvacensem.-- Multa et gravia recenset capitula quibus accusabatur. Praecipit ut purgandi sui causa aut ad [Rainaldum] archiepiscopum Remensem aut ad sese accedat. (Anno 1094.)[Dom BOUQUET, Recueil, XIV, 706.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri FULCONI, Belvacensi episcopo, salutem.

Multa et gravia adversus fraternitatem tuam ad nos pervenere capitula, unde satis mirari non sufficimus et graviter condolemus. Nos enim cum pro tua egregia indole, tum pro monastici ordinis disciplina, non minimam de te confidentiam gessimus, quod eruditionis praeteritae regula simplicitatem tuam a saecularium negotiorum pravitatibus cohibet. Nunc autem, contra opinionem nostram, nonnulla audivimus sacerdotalis ordinis puritati valde contraria. Diceris enim (quod absit!) homicidiis et hominum proditionibus commisceri. Commissae namque Ecclesiae tuae clerici conqueruntur, quod Hubertum, Silvanectensis episcopi fratrem, infra treugam Domini pro exspoliatione pecuniae in vincula conjeceris, et ipsius bona, effractis domibus, diripueris, tandem regiae tradideris captioni. Quamobrem Belvacensis Ecclesia jam diu destituta officiis ingemiscit quod nequam excommunicationibus variis te immisceri clamitant; quod anathema a regni vestri episcopis pro communi pace sancitum parvipendis, et a Parisiensi Ecclesia excommunicatum in communionem recipis, atque ipsius apostolicae memoriae praedecessoris nostri Gregorii de Odoni castellani rebus, praesente praedecessore tuo Guidone, confirmatum temerarius infregisti. Multas enim de eadem castellania per te sibi illatas injurias idem Odo conqueritur. Tuo enim instinctu, sui servi ac servientes eum ante domum propriam sunt aggressi; et cum homicidium et proditionem perfecisse non possent, apud te facinoris sui tutamen sunt adepti. Euntem etiam ad conjugem deducendam frater tuus et milites insidiis circumvenire moliti sunt; sed spe frustrata, quia alia iste via regressus est, te tutorem, te patronum tantae nequitiae habuerunt. Sexto praeterea ante nativitatem Dominicam die, domus ejus fores obsideri fecisti; et quia ibi tunc capi interficique non potuit, urbis etiam portas, ne egredi posset, observari usque in diei alterius meridiem praecepisti, portarum claves, quas ipse ex more tenuerat, ademisti; Ancelbertum ejus famulum, et Isabellam famuli conjugem, ipsius ancillam, ac Helinandum Isabellae fratrem, qui eum tibi prodere conati sunt, cum haeredibus suis violenter ab eo liberos et immunes fieri compulisti; capellanum ipsius, qui proditionem ejus meditatus fuerat, tuis subsidiis foves, tuo munimine quasi insontem protegis. Nunc igitur praesentium tibi litterarum auctoritate praecipimus, ut, visis his litteris, infra quindecim dies suos ei servos in propriam restituas potestatem. Nullum enim invitis dominis liberum fieri et regalibus et canonicis provisum est institutis. Quod si pro eisdem servis abbas S. Petri de Dimegio ( f. Jumiége ), cui eos captiose subdidisti, adversus hunc agere voluerit, coram Remensi archiepiscopo agant, ut cum ante hic amissa possessione maneat investitus; vinum et quod ejus domo diripuisti, et caetera quae injuste sibi ablata probaverit, vel ipsa, vel quod tantumdem valeat, infra praescriptum terminum restituenda censemus, et Ecclesiae ostium reserandum, quod ejus odio seris et lapidibus obstruxisti. Capellani vero supradicti causa coram archiepiscopo Remensi convenienti tempore pertractetur: de quo interim te sollicitum esse convenit, ne judicium subterfugiens alio secedat, et quibus liber est eis inimicus adhaereat. Post rerum autem suarum restitutionem, infra dies quindecim confratri nostro Remensi archiepiscopo te omnino praesentare curato, et de clericorum querelis et hujus injuriis juxta ejus judicium satisfacturus, nisi forte eum tanta infirmitas impediverit ut hujusmodi negotium diffinire non possit. Quod si forte contigerit, nos te infra trium mensium spatium ad nostram audientiam invitamus. Caeterum si utrumque neglexeris, et hujusmodi flagitiis tuam cognoscis conscientiam coinquinatam, a sacerdotali te convenit officio abstinere. Porro illud te expedit sollicite meminisse quod in manus nostras, cum te in episcopalis officii plenitudinem restituimus, promisisti, quod videlicet quandoque tibi a nobis praeceptum fuerit, ab episcopali sis officio cessaturus. Ita ergo praeterita corrige, et futura praecave, ne quod sponte pollicitus es, invitus quoque (quod absit!) implere cogaris.

Datum VI Kal. Martii.

CIV. Urbani II papae epistola ad clerum populumque Bellovacensem.--Castellaniam Odoni militi a sese assertam nuntiat. (Anno 1094.)[BOUQUET, Recueil, tom. II, p. 707.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis clero et populo Belvacensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Ex apostolicae memoriae Gregorii praedecessoris nostri litteris novimus discordiam quamdam et litem de castellania inter Guidonem, vestrae civitatis episcopum, et Odonem castellanum fuisse promotam, quae videlicet lis in conspectu ejusdem apostolici consummata est. Guido enim episcopus in manu ejusdem militis, quae in querimoniam venerant universa restituit: quod ipsum domnus apostolicus sua auctoritate firmavit, constituens ut, si quis eam inturbaret definitionem, et Odonis Castellani res pervim obtineret, et ipse et ipsius fautores excommunicati habeantur, et dum in urbe vel in castro fuerint, divinum illic non celebretur officium, donec ad satisfactionem redeant. Et nos quoque sub eadem excommunicatione eamdem castellaniam praedicto militi et ejus haeredibus confirmamus, nisi forte quid commiserit propter quod castellaniam amittere in Remensis episcopi vel Romani pontificis praesentia judicetur.

Datum Romae, etc.

CV. * Urbanus II monasterii Vindocinensis jura et possessiones confirmat. (Anno 1094.)[RUINART in Vita Urbani. --MAB. et RUINART Ouvr. posth., III, 151.] CVI. Urbani II epistola ad Lambertum Atrebatensem episcopum, sive privilegium Atrebatensis Ecclesiae. (Anno 1094.)[MANSI, Concil., XX, 668.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri LAMBERTO Atrebatensi episcopo nostris manibus consecrato, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Liquet sanctorum canonum institutis integram esse provinciam, et metropolitanum proprium debere sortiri, quae duodecim constat episcopatibus. Secundam igitur Belgicam constat integritatem provinciae obtinere, quae duodecim quondam scitur episcopos habuisse, et Remensem Ecclesiam jure metropolitanam haberi, quae tot soleat suffraganeis eminere. Caeterum peccatis exigentibus accolarum, cum irruentibus barbaris urbes quaedam detritae sunt, duodecimus ille numerus imminutus est. Inter quas Atrebatensis nobilis quondam et populosa civitas, quae per B. Remigium episc. Vedastum obtinuit, post nonnullorum antistitum obitum episcopalis cathedrae perdidit dignitatem, et per nonnulla tempora Cameracensi episcopo subdita obedivit. Porro nostris temporibus supernae miserationis respectu praedicta civitas in ejusmodi statum reducta est, ut et populi frequentia et divitiarum abundantia Cameracensem superet civitatem. Dignum igitur Spiritui sancto et auctoritati apostolicae visum est ut Atrebatensi Ecclesiae cardinalis restitueretur antistes. Sanctum enim Sardicense concilium statuit non passim episcopum ordinari, nisi aut in civitatibus quae episcopos habuerunt, aut quae tam populosae sunt ut habere mereantur episcopum. In secundo quoque concilio Africano decernitur, ut illa dioecesis quae aliquando habuit episcopum, habeat proprium. Et si accedente tempore, crescente fide Dei populus multiplicatus desideraverit habere proprium rectorem, ejus videlicet voluntate in cujus potestate est dioecesis constituta, habeat proprium episcopum. B. quoque Gregorius in Sardinia apud Phausianam oppidum secundum pristinum modum reordinari praecepit antistitem, et nos ergo Atrebatensis Ecclesiae restitutioni, et Remensis metropolis redintegrationi pro nostri officii debito imminentes, te frater charissime Lamberte cleri plebisque consensu electum unanimi, B. Vedasto et sanctis qui in urbe ipsa quondam praesedere pontificibus constituimus successorem. Per praesentis itaque privilegii paginam legitimum perpetuum statuimus, ut Atrebatensis Ecclesia deinceps cardinalem semper episcopum sortiatur. Quidquid autem praedictae Ecclesiae B. Remigius contulit, quidquid antiquis temporibus dum episcopali dignitate polleret eam possidere constiterit, salvis legalibus institutis et Romanae ecclesiae privilegiis, ratum tibi ac tuis successoribus sancimus permanere. In quibus nominatim archidiaconias duas, quarum una Atrebatensis, altera dicitur Obstrevadensis, praefatae Ecclesiae confirmamus, et illos omnino limites inter Atrebatensem et Cameracensem Ecclesias fore praecipimus, quos antiquitus fuisse vel scriptorum monimentis vel territoriorum diremptione, vel certis aliquibus indiciis poterit comprobari, ut annuente Deo Ecclesiarum pax nulla occasione turbetur, et quae pro fidelium salute statuta sunt, perenni tempore inconvulsa stabilitate persistant. Sane si quis in crastinum archiepiscopus, episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes aut vicecomes, judex aut persona quaelibet magna vel parva hujus nostri privilegii paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis eidem ista loco servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeterna pacis inveniant.

Benedictus Deus et Pater S. S. Petrus Paulus Urbanus. PP. II. Domini nostri Jesu Christi.

Scriptum per manum Bonihominis scriniarii sacri palatii. Datum Romae per manum Joannis, S. R. E. diaconi cardinalis, X Kalend. Aprilis, indictione II, anno Dominicae Incarnationis 1093, pontificatus autem domini Urbani II papae septimo.

Recitatum est autem hoc privilegium in Claromontensi concilio ex praecepto domni Urbani II, cui ipse praesedit, et cum eo cardinales Romani, archiepiscopi XIII, episcopi GCXXV, abbates vero XC et eo amplius; exceptis honestis et religiosis diversarum regionum et provinciarum clericis et laicis. Et intente et sub magno silentio ab omni concessu concilii auditu collaudatum et confirmatum est IV Kalendas Decembris indictione IV, anno dominicae Incarnationis MXCV, pontificatus autem domni Urbani papae II.

CVII. Urbani II epistola ad Alardum Atrebatensem, Bernardum Obstrevandensem archidiaconum, etc.-- Hortatur ut Lamberto episcopo Atrebatensi deinceps obediant. (Anno. 1094.)[MANSI Concil. XX, 674.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ALARDO Atrebatensi, BERNARDO Obstrevandensi, archidiaconis, et omnibus praepositis atque decanis cum omnibus clericis qui in praedictis archidiaconiis sunt, salutem et apostolicam benedictionem.

Apostolicae sedis non compellit auctoritas universis per orbem terrarum Ecclesiis providere, et sua jura poscentibus paterna compassione succurrere. Quia igitur Atrebatensis Ecclesia multis jam temporibus propria carens dignitate Cameracensis Ecclesiae jugum pertulit, dignum profecto duximus ut propitiante Domino amissa ei dignitas ex apostolicae sedis dignitate restitueretur. Neque enim subjectionem Atrebatensis Ecclesiae aliquod Romanae auctoritatis chirographum Cameracensibus vindicat, et Atrebatensis urbis populositas longe illam cui hactenus subdita fuerat antecedit. Et canonum itaque decretis, et praedecessorum nostrorum exemplis freti, nunc tandem annuente Domino Atrebatensium votis justis et petitionibus importunis effectum dedimus, et venerabilem virum Lambertum, quem communi assensu electum ad nos cum communi decreto deduxerant, in episcopum consecravimus. Et quaeque ad Atrebatensem parochiam antiquitus pertinuisse noscuntur, ipsi et ipsius successoribus perpetuo regenda, et episcopali jure possidenda privilegii auctoritate firmamus. Nominatim archidiaconias duas, quarum una Atrebatensis, altera dicitur Obstrevandensis. Vestram ergo dilectionem litteris praesentibus admonemus atque praecipimus ut ei deinceps tanquam cardinali episcopo, tanquam B. Petri manibus consecrato subesse et obedire curetis. Unde et vos et clericos universos qui in praedictis archidiaconiis sunt, a professione Ecclesiae Cameracensis absolvimus. Si qui vero inter vos hujus nostrae constitutionis tenore perspecto praedicto confratri nostro Atrebatensi episcopo obedire contempserint, quamcunque in eos sententiam ipse episcopali moderatione dictaverit, auctoritatis nostrae pondere firma permaneat.

Data Romae IX Kal. Aprilis.

CVIII. Urbani II epistola ad Aloldum S. Vedasti, Richardum Marcianensem, Albertum Hasnoniensem, Hamericum Aquicinctensem, abbates, et S. Ragenfredis et Strumensem abbatissas.--Illos parere Lamberto episcopo Atrebatensi jubet. (Anno 1094.)[BALUZ., Miscell. edit. Luc. II, 133.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ALOLDO Sancti Vedasti, Richardo Marcianensi, Alberto Hasnonensi, Hamerico Aquicinensi abbatibus; item abbatissae Sanctae Ragenfredis, et abbatissae Strumensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Apostolicae sedis, etc., ut supra usque dignum duximus ut ejusdem Ecclesiae filiis amissam repetentibus dignitatem, nostrae benignitatis inclinaremus assensum. Neque enim, etc., ut supra usque episcopali jure possidenda firmavimus, nominatim, etc., ut supra usque dictaverit firma permaneat. Datum, ut supra.

CIX. Urbani II epistola ad Rainaldum archiepiscopum Remensem et ejus suffraganeos.--Lambertum episcopum Atrebatensem illis commendat. (Anno 1094.)[MANSI Concil. XX, 673] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis fratribus et coepiscopis RAYNALDO Remensi et suffraganeis ejus, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum Atrebatenses clerici electum suum cum decreto communi praesentiae nostrae exhibuissent, nos eos apud nos integro mensis spatio retinuimus, Cameracensium praestolantes adventum, si forte aliquod munimentum afferrent per quod Cameracensi Ecclesiae Atrebatensis videretur esse subjecta. Ipsi autem sicut in praeteritis terminis, ita et tunc non venerunt, nec causas cur non venerant direxerunt. Nos igitur justam omnino causam Atrebatensium perpendentes, et labores pro Ecclesiae suae restitutione jam diutinos apostolica mansuetudine respicientes, sanctorum canonum decretis et apostolicae sedis auctoritate muniti, religiosum ac sapientem virum Lambertum, quem ad nos deduxerant, B. Vedasto et sanctis aliis pontificibus qui in Atrebatensi Ecclesia quondam praesederunt, tandem largiente Domino instituimus successorem. Salva in omnibus Remensis metropolis reverentia, quam videlicet multis retro temporibus imminutam, nunc tandem per humilitatem nostram omnipotens Deus in parte hac redintegrare dignatus est. Eum itaque ad vos cum litteris praesentibus remittentes charitati vestrae attentius commendamus, rogantes ac praecipientes ut ei ad redintegrandum commissae sibi Ecclesiae statum tanquam confratri et coepiscopo sollicite assistatis. Nos siquidem auctore Deo legitimum sempiternum statuimus, ut Atrebatensis Ecclesia cardinali deinceps potiatur episcopo. Quod annuente Deo et religionis augmento et animarum saluti, et temporali ipsius Ecclesiae revelationi plurimum credimus profuturum. Nunc tuae sollicitudinis interest, charissime frater Rainolde, qui tam Atrebatensi Ecclesiae quam Cameracensi metropolitani auctoritate praesidere cognosceris, eos omnes qui secundum privilegii nostri tenorem ad Atrebatensem videntur pertinere parochiam, ad episcopi Atrebatensis obedientiam tuis litteris invitare, et sententiam nostram tuis suffragiis prosequi, ut quicunque in duabus archidiaconiis, videlicet Atrebatensi et Obstrevandensi, clerici sunt, a professione Cameracensis Ecclesiae absolvantur. Si qui vero obedire contempserint, quamcunque in eos sententiam ipse episcopali moderatione dictaveris firma permaneat.

Data Romae VIII Kalendas Aprilis.

CX. Urbani II epistola ad Guillelmum Pictaviensium comitem.--Hortatur ut ablata monasterio Vindocinensi reddat. (Anno 1094.)[Opp. Godefridi Vindocin. ed. Sirmond., in-12, not., p. 91.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GUILLELMO Pictaviensium comiti, salutem et apostolicam benedictionem.

Saepe tuam indolem commonuimus ut egregii principis patris tui devotionem atque prudentiam imiteris. Ipse principatus sui ecclesias devotissime coluit, plures rebus suis ditavit, novas etiam a fundamentis exstruxit. De te vero miramur: qui cum aliis bonis studiis quantum ad militem polleas, in hoc a patris tui probitate degenerare perhiberis, quod ecclesiarum jura perturbes, et quas ille fundavit exspolies. Pervenit ad nos quod monasterio Vindocinensi ecclesiam Beati Georgii, in Oleronis insula sitam, cum quadam optima terra abstuleris. Te itaque, charissime fili, praesentibus litteris admonemus ut sicut sanctorum apostolorum et nostram gratiam diligis, ecclesiam illam et caetera quae Vindocinensibus monachis abstulisti, in eorum potestatem omnino restituas. Res enim eorum parentum tuorum eleemosynae sunt et apostolicae sedis alodium. Quod si infra dies triginta visis his litteris quod mandamus adimplere contempseris, et indignationem nostram incurristi, et apostolicae sedis anathemate te percussum indubitanter agnoscas. Monasterium Vindocinense et res ad ipsum pertinentes ita apostolica auctoritate corroboratae noscuntur, ut si quid inde ablatum vel distractum a quoquam fuerit, a praedecessoribus nostris excommunicatum non dubites; et quem beati illi viri excommunicaverunt non possumus solvere, nec debemus: sed quod fecerunt, nos eadem auctoritate firmamus.

Datum Romae II Kalendas Aprilis.

CXI. Urbanus II « Amato, legato apostolicae sedis, aliisque duobus episcopis injungit ut Guillelmum (comitem Pictaviensem) pro excommunicato habeant, nisi intra tempus a se praefinitum bona Vindocinensibus monachis ablata restituere faciat. » (Anno 1094.)[RUINART in Vita Urbani. --MAB. et RUIN. Ouvr. posth. III, 151.] CXII. Urbani II epistola ad Rotbertum, Flandrensium comitem.--Illi Ecclesiam et episcopum Atrebatensem commendat. (Anno 1094.)[MANSI, Concil. XX, 674.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ROTBERTO, Flandrensium comiti, salutem et apostolicam benedictionem.

Magna tibi exsultatione gratulandum est quod ecclesiae quae in tua ditione sunt tuis temporibus amissam recipiunt dignitatem. Ecce enim civitas Atrebatensis, quae in comitatu tuo principalis est, ex apostolicae sedis dignitate cardinalem recepit episcopum. Eum ergo et ei commissam Ecclesiam nobilitati tuae litteris praesentibus commendamus, et in peccatorum tuorum remissionem praecipientes et eum debita obedientia venereris, tuearis, adjuves, atque ad restituenda ipsius Ecclesiae bona auxilii tui brachium modis omnibus porrigas

Data Romae II Kalend. Aprilis.

CXIII. Urbani papae II sententia de subjectione Dolensis Ecclesiae ad Turonensem. (Anno 1094.)[MARTEN. Thesaur. Anecd. III, 879.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri RADULPHO, Turonensi archiepiscopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Sanctorum canonum decernit auctoritas ut majores ecclesiarum causae apostolicae sedis judicio decidantur. Qualiter igitur Turonensis Ecclesiae contra Dolensem episcopum querela nostris sit temporibus pertractata, et praesentium volumus notitiae certum fieri, et futurorum memoriam non latere. Dolensis siquidem episcopus Rolandus anno Dominicae Incarnationis 1093 ad nostram praesentiam veniens, pallium quasi Britannorum archiepiscopus expetivit. Cujus cum preces diutius aversaremur, apostolicae memoriae Gregorii septimi litteras praeferebat, quibus ostendebatur Ivano cuidam Dolensi episcopo et ejus successoribus pallium ab eodem apostolico contributum, salva tamen querela Turonensis Ecclesiae, ut si quando actione legitima potuisset probare Dolensem caeterosque Britanniae citerioris episcopos debere metropoli Turonicae subjici, subjicerentur quidem, Dolensis tamen usum pallii obtineret. Has litteras Gregorii papae nec minus nec amplius quam papa jusserat continere, cum frater noster Dolensis episcopus jurejurando firmasset, nos ei pallium sub eadem conditione concessimus. Veniens post haec ad nos dum Beneventi essemus tua strenuitas, charissime frater Radulfe Turonensis archiepiscope, ejusdem papae Gregorii nostro conventui litteras praesentavit, quae significabant causam hanc Romae in concilio retractatam, ubi post discussionem diutinam dispositum fuerat ut a legatis sedis apostolicae concilium in provincia convocarent, in quo causa sollicitius agitaretur, et siquidem per alicujus catholici et legalis papae auctoritatem authenticam se tueri Dolensis nequiret episcopus; de caetero et ipse et caeteri Britannorum antistites Turonicae Ecclesiae tanquam metropoli propriae obedirent, ipsius quoque in episcopatu successores nunquam ulterius pallium obtinerent. Ostensa est etiam legatorum qui in provincia concilium egerant perpetrata definitio, qui cum Dolensis nulla causam suam authentica auctoritate potuisset defendere, Gregorius papa sententiam. . . . . scriptis et subscriptionibus omnimodis statuerunt, ut videlicet tam Dolensis quam caeteri Britannorum episcopi Turonicae semper Ecclesiae subjacerent. Cum ad haec Dolensis, qui adhuc aderat, responderet se non ad agendum venisse, paratum tamen cum episcopis provinciae congruo tempore respondere, nos, utroque consentiente, disposuimus ut in proximi anni media Quadragesima uterque nostro se conspectui praesentarent: qui autem se tunc sine canonico impedimento subtraheret aut deficeret, causam amitteret. Statuto autem tempore, cum nos in Urbe moraremur, Dolensis neutiquam venit, tua fraternitas praesto fuit. Quaesita est in registro B. Gregorii papae VII sententia. Et ita omnino sicut audieramus inventa. Ostensa sunt etiam Nicolai et Joannis Romanorum pontificum monimenta id astruentia; Leonis quoque IX decretum eamdem causam sub anathematis additione confirmans. Auditae sunt et fratris nostri Dolensis episcopi per quemdam nuntium excusationes: non tunc legitimae videbantur. Omnibus itaque pertractatis, inconcussa confratrum nostrorum Joannis Portuensis, Ubaldi Sabinensis, Joannis Tusculanensis, Brunonis Signiensis, Daiberti Pisani, Lamberti Atrebatensis episcoporum, et nonnullorum nostrae Ecclesiae clericorum, Romanorum quoque judicum et aliorum consularium: ex communi consilio visum est harum rerum, quae per tot apostolicos pontifices confirmatae fuerant, definitionem plenam non debere differri, nec illum lucrari debere absentiam, qui se arguta calliditate subtraxerit. Et nos igitur sanctorum, quos praediximus, praedecessorum nostrorum statuta firmantes, praesenti decreto sancimus ut, sicut ab ipsis decretum est, tam Dolensis quam caeteri deinceps Britannorum episcopi Turonensem Ecclesiam suam esse metropolim recognoscant, et debitam ei reverentiam semper exhibeant: nec ullo ulterius tempore post Rolandi obitum ad pallii usum Dolensis aspiret episcopus. Tuam itaque sollicitudinem, frater in Christo charissime, adhortamur, ut tantae dignitatis gratia dignam se semper studeat exhibere. Quanto altius praeeminet, tanto altius bonorum operum luce praefulgeat. Pacem cum omnibus sequatur et sanctimoniam: in prosperis humilis, et in adversis, si quando eveniunt, inveniatur cum justitia erecta amica bonis, perversis contraria, nullius unquam faciem contra veritatem recipiens, nullius unquam faciem pro veritate loquentem premens. Misericordiae operibus juxta virtutem substantiae insistens, et tamen insistere supra virtutem cupiens, infirmis compatiens, bene volentibus congaudens, de alienis gaudiis tanquam de propriis exsultans, in corrigendis vitiis pie saeviens, in fovendis virtutibus auditorum animum demulcens, in ira judicium sine ira tenens, in tranquillitate severitatis justae censuram non deserens, ut officium quod forinsecus administras, interius coram divinae majestatis oculis impleas. Fraternitatem tuam superna dignatio per tempora longa conservet incolumem. Scriptum per manum Petri scriniarii sacri palatii.

S. Petrus. S. Paulus.

Urbanus papa II.

Locus monogrammatis.

BENEDICTUS DEUS ET PATER DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI.

Datum Romae per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, Nonis Aprilis, indictione II, anno Dominicae Incarnationis, 1094, pontificatus vero domni Urbani II papae septimo.

CXIV. Urbani papae II epistola ad universos episcopos per Britanniam constitutos.--Confirmat sententias aliorum summorum pontificum. praecipitque eis ut Turonensi archiepiscopo tanquam metropolitano pareant. (Anno 1094.)[MARTEN. Thes. Anecd. III, 881.] Pro confratris nostri Dolensis episcopi et aliorum ex vobis quorumdam obedientia Turonensi Ecclesiae denegata, frequentes querelas ad sedem apostolicam provenisse, multas ejusdem rei discussiones perpetratas esse, fraternitatem vestram ignorare non credimus: cum sciamus praedecessoris nostri Gregorii papae duplices ad vos litteras super hoc negotio destinatas, quin etiam Sanctonensi concilio plerosque vestrum interfuisse existimamus, in quo a legatis ejusdem apostolici causa eadem diligenti investigatione discussa, ubi cum Dolensis causam suam nulla potuisset authentica auctoritate defendere, secundum praefati papae sententiam omnino statutum est ut tam Dolensis quam caeteri Britannorum episcopi Turonensi semper Ecclesiae subjacerent. Qualiter autem nos anno praeterito Dolensi episcopo pallium indulserimus, nostris tunc fuistis litteris informati. Porro tam ipsi quam Turonensi archiepiscopo terminum constituimus, quo uterque se cum suae Ecclesiae munimentis pro querelae hujus decisione nostro conspectui praesentaret. Cum Dolensis non veniret, Turonensis in tempore praesto fuit. Tunc in audientia clericorum simul et laicorum Romanae Ecclesiae retractata sunt, quae vel nostro vel Gregorii papae tempore super hoc negotio gesta recurrerunt; recitata sunt etiam Romanorum pontificum Nicolai, Joannis et Leonis scripta, quibus decretum est ut universi Britannorum episcopi Turonicae debeant metropoli subjacere. Quibus omnibus diligentius exquisitis, ex communi consilio tam confratrum nostrorum episcoporum et nonnullorum nostrae Ecclesiae clericorum Romanorum quam judicum et aliorum consularium adjudicatum est, harum rerum quae per tot apostolicos pontifices confirmatae fuerant, definitionem plenam non debere differri. Igitur et nos eorum statuta firmantes, praesentium vobis auctoritate praecipimus ut, sicut ab ipsis decretum est, Turonensi deinceps archiepiscopo eam, quae metropolitanum decet, obedientiam exhibere curetis.

Datum Romae III Idus Aprilis

CXV. Urbani II epistola ad Rainoldum Remensem archiepiscopum.--Quod Fulconem Belvacensem episcopum coram se purgatum a crimine iterum purgari voluerit, queritur. (Anno 1094.)[MANSI. Concil. XX, 711.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimis fratribus R. Remensi archiepiscopo ejusque suffraganeis salutem et apostolicam benedictionem

Fraternitati vestrae notissimum credimus quem admodum anno praeterito ad apostolorum limina Fulco Belvacensis episcopus veniens ultro in manibus nostris episcopatum ex integro refutavit. Nos autem necessitati ecclesiasticae dispensatione apostolica providentes, eidem fratri nolenti et renitenti episcopatus curam injunximus, retenta tamen pontificalis officii plenitudine; quoniam quidem patrem ejus pro ipsius electione pecuniam obtulisse rumor exstiterat. Caeterum post aliquantum temporis et pater ejus et Odo venerabilis Belvacensis Ecclesiae canonicus ad nostram praesentiam pervenientes, tactis sacrosanctis Evangeliis ab omni eum Simoniacae pravitatis suspicione liberum reddiderunt. Ita nos Ecclesiae nostrae fratribus satisfactum justitiae judicantibus, plenitudinem illi pontificalis officii restituimus.

Cum igitur nemini unquam apostolicae sedis liceat retractare judicium, cum nemini de se confessio credi debeat; cum ad unius accusationem nemo valeat legitime condemnari, miramur qua praesumptione post datam a Petri vicario sententiam praejudicium intulistis, quo spiritu praedictum confratrem et coepiscopum nostrum ob unius accusationem hominis addixistis, qua temeritate eidem uni semetipsum Simoniacum accusanti adversus alium adeo credideritis, ut quem de causa eadem canonico ordine discussum Ecclesia Romana absolverat, vos in ejus injuriam iterato illum judicio purgationi canonicae subjiceretis. Quia ergo adversus matrem vestram Romanam Ecclesiam brachium extendistis, magna estis animadversione dignissimi, quippe ut auctoritatem sanctorum canonum conculcantes. Te praecipue, charissime ac reverendissime frater R. Remensis archiepiscope, salva dilectionis inclytae reverentia, te super hoc ducimus arguendum, quod in conspectu tuo tantam pati potueris apostolorum principi injuriam irrogari. Nos itaque accusationem illam, et sententiam illam contra sanctorum canonum instituta prolatam omnino irritam esse censemus, et Belvacensem episcopum religiosae et simplicis vitae virum loco suo et officio restitutum firmamus. Sane quicunque ex vobis adversus eum non judicium, sed praejudicium protulerunt, noverint se auctore Petro et judicium usque ad satisfactionem congruam subituros, et jacturam quam frater ille perpessus est, aestimatione legitima soluturos. Illum autem ita absolutum esse censemus, ut si qua in eum deinceps quaestio emerserit, solo Romanae sedis judicio terminatur. De caetero rogamus te, reverendissime frater Remensis archiepiscope, ut Belvacensem episcopum nostrae gratiae plenitudinem obtinentem in suis tam spiritualibus quam corporalibus opportunitatibus adjuvetis.

Data Lateranis III Idus Maii.

CXVI. Urbani II epistola ad Hugonem archiepiscopum Lugdunensem. (Anno 1094.)[D. RUINART, Vita Urbam. MAB. et RUIN. Ouvr. posth. III, 359.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri et episcopo HUGONI Lugdunensi, et sanctae Romanae Ecclesiae legato, salutem et apostolicam benedictionem.

Sollicitudinis nostrae vices, et agendorum consiliorum providentiam strenuitati tuae pure simpliciterque commisimus. Sed pro conservanda pace et negotio facilius peragendo, utilius aestimavimus confratris nostri Remensis archiepiscopi consilium conciscere, quia in ejus manu familiarius causa regis versatur. Tua vero intererit sive cum ejus, sive sine ejus consilio, prout tibi a Domino copiam ministrari conspexeris, injunctae legationis officium exercere, et pullulantes vitiorum palmites divini verbi falce recidere. Viennensem archiepiscopum Guidonem, et Gratianopolitanum episcopum Hugonem quid rerum sit, sagacitas tua longe melius intra provinciam investigare praevalet, quam nos qui tam longis terrarum spatiis absumus. Quod igitur de eodem negotio tua fraternitas statuit, nos de tuae justitiae integritate securi nostra assertione firmamus. Si quas vero nostrae auctoritatis litteras Viennensis objecerit, nosse nos volumus quia nos nihil ipsi aut Ecclesiae Viennensi concessimus, nisi quod juste hactenus possedisse cognoscitur, etiamsi per subreptionem forte, quod absit, aliquid videatur extortum; sua enim cuique volumus jura servari. Tu hanc eorum dissentionem quanto citius poteris, adjuvante Domino, sopire procura. In his et in aliis quae Dei sunt, in promptu habeas te Dei ministrum spiritu ferventissimo exhibere. Orantem pro nobis sanctitatem tuam gratia divina custodiat.

Data Romae XVII Kal. Junii.

CXVII. Urbani II epistola ad Hugonem Gratianopolitanum episcopum.--Illi de superioribus ad Hugonem Lugdunensem epistolis significat. (Anno 1094.)[RUINART, Vita Urbani, ubi supra, p. 360.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri HUGONI, Gratianopolitano episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Pro negotio tuo confratri nostro Lugdunensi Hugoni archiepiscopo rescripsimus quod enim ipse nostra vice statuit, nos nostra assertione corroboramus. Si quas vero nostrae auctoritatis litteras Viennensis archiepiscopus opposuerit, nihil causae tuae officere arbitreris. Nos enim nihil ipsi, aut Ecclesiae Viennensi concessimus, nisi quod juste hactenus possedisse cognoscitur, sua enim cuique volumus jura servari. Orantem pro nobis fraternitatem tuam miseratio divina custodiat.

Data Romae XVII Kalend. Junii.

CXVIII. Urbani II privilegium pro canonicis Pistoriensibus. (Anno 1094.)[ZACHARIA, Anecdota medii aevi, p. 224.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis UGONI praeposito, et caeteris Pistoriensis canonicae fratribus, eorumque successoribus in regularis vitae observantia permansuris in perpetuum.

Piae voluntatis affectus studio debet prosequente compleri, ut ecclesiastica utilitas apostolicae sedis favore vires accipiat et accrescat. Proinde religiosa vota vestra accipimus, et aequis petitionibus libenter impertimur assensum, ut canonicae vitae ordinem, quam professi estis, auctoritatis nostrae privilegio muniamus. Praesenti igitur decreto statuimus ut nemini viventium liceat vos et successores vestros a vitae canonicae communione distrahere, neve alicui vestrum post professionem liberum sit a congregatione discedere et latioris viae praerupta sectari. Quamobrem decernimus ut, si ex vobis quispiam a proposito aberraverit, ad corrigendum eum, et secundum disciplinam regulae coercendum, tibi, vel successoribus tuis, et caeteris, qui praefuerint, nulla debeat persona obsistere. Obeunte te, vel caeteris canonicae vestrae rectoribus, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, vel violentia praeponatur, nisi quem regulares fratres secundum Dei timorem, vel de suis, si talem inter se repererint, vel de alienis, si oportuerit, cum consilio episcopi, qui canonice electus, et per Romanam fuerit Ecclesiam ordinatus, elegerint. Quae omnia ut opitulante Domino firma semper, et illibata permaneant, praesentis decreti auctoritate sancimus, ut nemini omnino liceat vestram canonicam temere perturbare, vel ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed, tam ea quae ex episcoporum donatione quam et ea quae ex quorumcunque fidelium oblationibus hodie possidetis, perpetuo vobis integra conserventur. Ex quibus nominatim haec designanda duximus. Plebem de Viliano cum omni decimatione, et plebem de S. Quirico similiter, et caeteras decimationes sive infra civitatem sive extra ab episcopis vobis concessas, et quartam portionem oblationum, quas litaniae offerunt, et decimationes de Gropole, et de Collina, et ecclesiam S. Blasii cum terris positis in aqua vivola, et in Virsano, et in Falagrano, et in Barzani, et in Glandaria, sicut eas dedit Girardus filius Baconchi, et Ronaldus cum Davizzo genero suo. Illud etiam, quod ab episcopis vestris statutum est, nostrae auctoritatis assertione firmamus, ut si qui ex ordinariis clericis adhuc in domo sua manentibus saeculo emigraverint, quidquid eorum ordini pertinere videtur, in usum canonicorum regulariter viventium redigatur, ea nimirum diligentia curaque adhibita, ne rerum augmentis in libertatem carnis, et velamen malitiae abutamini, ne quoquo modo res augere, et fratrum debeatis numerum imminuere; sed tantus canonicorum numerus conservetur, quantum loci vestri facultas pati posse videbitur, ne religionis et servitii debiti detrimentum Ecclesia patiatur. Ad haec adjicimus ut quaecunque hodie vestra canonica juste possidet, sive in futurum juste atque canonice, episcoporum concessione, liberalitate principum, vel oblatione fidelium poterit adipisci, vobis, vestrisque successoribus, qui in eadem religione permanserint, firma semper et illibata persistant, eorum, pro quorum substentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Vos igitur, filii in Christo charissimi, oportet regularis vitae institutionibus diligenter insistere, et in omnibus apostolicae sedis decreta servare, ut post vitae praesentis angustias opitulante Domino ad supernae latitudinis gloriam mereamini pervenire. Sane si quis in crastinum archiepiscopus, aut episcopus, imperator, aut rex, marchio, comes, vicecomes, judex, aut castaldio, aut persona quaelibet magna vel parva, hujus privilegii paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertioque commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se de divino judicio existere de perpetrata inquitate cognoscat, atque a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, et in extremo examine dictrictae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Datum Pistoriae. Per manum Joannis S. R. Ecclesiae diac. card., XIV Kal. Jan., indict. III, anno Dominicae Incarnationis 1094, pontificatus vero domini Urbani II pp. septimo.

CXIX. Urbani II epistola ad Durannum Arvernorum episcopum.--Mandat ut a canonicis Biliomensibus coenobium B. Lupi restitui monachis Cluniacensibus jubeat. (Anno 1094.)[MABILL., Annal. Bened., V, 336.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, DURANNO charissimo fratri Arvernorum episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Adversus fraternitatem tuam pro Biliomensibus canonicis, qui tuae ditionis habentur, non exigua querela provenit. Hi nimirum Beati Lupi coenobium, quod sub Cluniacensis coenobii jure multis jam ultra nostram memoriam temporibus est retentum, invasione horrenda, et catholicis auribus non ferenda, contra omne jus et fas usurpantes, altare ipsius coenobii diruerunt, reliquias in eo latentes diripuerunt, quodque dictu et auditu nefas est, ipsum quod super altare ad infirmorum usus repositum fuerat corpus Dominicum, ipsis supercoelestibus virtutibus reverendum, humo dispergere minime timuerunt; et caetera ornamenta, omnemque monasterii supellectilem in usus proprios asportaverunt. Haec quam gravia, quam horrenda, quam catholicis auribus importabilia videantur, fraternitatis tuae non credimus latere prudentiam. Quomodo igitur inulta haec pati sollicitudo tua poterat, non minimum, si ita se rei veritas habeat, admiramur. Praesentibus ergo litteris officii tui debitum admonemus, ut praedictum locum, et ex eo direpta utensilia universa, Celsiniacensibus restitui facias: quibus reinvestitis, si quam in loco illo justitiam se habuisse canonici Biliomenses confitentur, tempore congruo cum Celsiniacensibus monachis nostro se conspectui repraesentent. Si autem nostrae huic jussioni Biliomenses canonici obedire contempserint, divinum iis officium interdicito, quoadusque resipiscentes, Celsiniacensi praeposito et fratribus quae diripuerunt restituant. Quod si episcopalis auctoritatis judicium neglexerint, nostra se a divinis officiis auctoritate noverint interdictos, ut nec ipsi uspiam, nec alii in eorum ecclesia id exhibere praesumant, quoadusque haec a nobis praecepta perficiant.

CXX. Urbani II epistola ad Guillelmum, comitem Tolosanum.--Illum de expulsis abbatibus Moissiacensi et Lesatensi objurgat. (Circa annum 1094.)[BALUZ. Miscell. edit. Luc., II, 181.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, GUILLELMO, comiti Tolosano, salutem et apostolicam benedictionem.

Super religione et eleemosynis quas erga Deum et ejus famulos diceris exhibere maximo gaudio exsultamus, maximas agimus laetitias. Est autem quod nostram benevolentiam te . . . afficiat quod adeo justitiam exsequi te audivimus. Hoc autem ex eo accipit augmentum quia Moyssiacensis et Lezatensis coenobii abbates injuste expelli et in eorum locis inique alios subrogari pati nullo modo potuisti. Notum autem tibi facimus quod venerabilem fratrem nostrum Ansquilinum in Moyssiacensem abbatem consecravimus, Hunaldum autem invasorem ex eodem coenobio recedere decrevimus; idque totum episcopo Caturcensi nostris litteris intimavimus. Studeat ergo religio tua sedis apostolicae decretis vigilanter insudare et ut nostris affectibus praeceptorum detur insistere. Sane quia te sanctae Mariae deauratae apud Tolosam omnino ecclesiam diligere et honorare accepimus, tuis assentientes precibus, tuae dilectionis religioni concedimus quatenus tibi tuaeque progenici illic coemeterium construas et benedici facias. Ut autem beatae Mariae beatique Petri apostoli studeas devotis servitiis incubare, te et omnes qui in eodem loco religionis gratia optaverint sepeliri, per beati Petri gratiam ab omnibus absolvimus vinculis delictorum. Episcopo autem civitatis ut illud consecret ex nostri parte mandabis.

CXXI. Urbani II epistola ad Guillelmum [Geraldum?] episcopum Caturcensem.--Mandat ut, expulso Hunaldo, Ansquilinum in monasterium Moissiacense reducat. (Circa annum 1094.)[BALUZ. Miscell. edit. Luc., II, 181.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, GUILLELMO, Caturcensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Quamvis supra matrem suam et Ecclesiarum omnium Romanam Ecclesiam calcaneum elevaverit Hunaldus ex monasterio Moyssiacensi, qui in ipso coenobio abbas factus contra Romanae Ecclesiae voluntatem Ansquilinum ejecit, tamen ex sedis apostolicae benignitate ac patientia sententiam suspendimus et tantae parcimus praesumptioni. Jubemus autem ut Hunaldum ab eodem monasterio repellas et fratrem nostrum venerabilem virum Asquilinum in eodem loco restituas in abbatem, et hoc infra quadraginta dies postquam litteras nostras acceperis a nobis. Quod nisi infra praescriptum perfeceris terminum, etiam invitum ab omni te suspendemus officio. Ut autem omnino satagas, noveris te Domini nostri oris benedictionem nostrae manus dispositione assecuturum. Si ergo nostris obedieris praeceptis, apud nos bene judicaberis. Sin autem, te jaculis nostris feriemus. Qualem ergo te exhibueris, talem nos habebis.

CXXII. Urbani II epistola ad Godefridum Lucanum episcopum.--Quod non sint homicidae existimandi qui excommunicatos zelo Ecclesiae occiderint. (Intra an. 1088-95.)[MANSI, Concil. XX. 713.] Excommunicatorum interfectoribus prout morem Romanae Ecclesiae nosti secundum ipsorum intentionem modum congruae satisfactionis injunge. Non enim eos homicidas arbitramur, quod adversus excommunicatos zelo catholicae matris ardentes, eorum quoslibet trucidasse contigerit. Ne tamen ejusdem Ecclesiae matris disciplina desaeviat, tenore quem diximus, poenitentiam eis indicito congruentem, qua divinae simplicitatis oculos adversus se complacere pervaleant, si forte quid duplicitatis pro humana fragilitate in eodem flagitio contraxerunt.

CXXIII. Urbani II epistola ad Cyriacum, episcopum Januensem.--Qui jurejurando propinquitatem firmare debeant. (Intra an. 1090-95.)[GRATIANI Decret. C. XXXV, qu. 6, c. 3.] Notificamus tibi, ut postquam tres, aut duo ex propinquioribus jam defunctae uxoris ejus, qui accusatur, vel vivae, hanc propinquitatem jurejurando firmaverint, vel tres, aut duo ex antiquioribus Genuensibus, quibus haec propinquitas nota est, qui bonae famae et veracis testimonii sint, remoto amore, timore, pretio et omni malo studio, supradicto modo consanguinitatem firmaverint, sine omni mora conjugia dissolvantur. Quod si propinqui, aut extranei verbis tantum propinquitatem testantur et juramento probare, vel noluerint, vel nequiverint, conjugium nullatenus dissolvatur: sed competens eis poenitentia propter infamiam, vel peccati maculam (si forte in hac re contraxerint aliquam) injungatur.

CXXIV. Urbani II epistola ad Rogerium ducem et Boamundum fratres.--Monachos ab invasoribus defendit. (Intra annum 1094-95.)[MANSI, Concil. XX, 647.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, ROGERIO duci et BOAMUNDO fratri ejus, salutem et apostolicam benedictionem.

Proclamationem ante nostram praesentiam fecit Urso Bantinus abbas de quibusdam comitibus et baronibus, qui callida invidiosa [invidiosaque] episcoporum machinatione seducti, ipsum et ejus monasterium nostris manibus consecratum modo plus conturbant. Unde, quia praedictum monasterium ad jus B. Petri pertinere vestram non latet notitiam, ex auctoritate B. Petri et nostra monasterium et abbatem vobis commendamus, quatenus custodiatis, adjuvetis, et a malis hominibus, sicut B. Petri proprietatem, fideliter defendatis, et neque depraedationes, neque aliquam sui juris diminutionem a quocunque fieri patiamini.

Semper recordantes, quia [ forte et] consecratione ejusdem monasterii abbatem, et ipsum in manus vestras specialiter commendavimus. Itaque e priore commendatione, et harum litterarum jussione, ab omnibus monasterium nostrum, et praecipue a Goffredo, Amici comitis filio, sicut fideles B. Petri defendite. Qui abbati, etiam pro defensione suae rerum Ecclesiae partes maritimas conterenti, constipatus latronibus sese obviam contulit: atque ab eo sub recto [ forte subrepto] pretioso privilegio nostro, vestris supplicationibus constituto, et aliis scriptis, spolia ejus diripiens, cum suis confratribus satiatum opprobriis eum peditem dereliquit: ac inde quaeque jam a patre suo comite eidem monasterio debitae restaurationis gratia condonata, ad suas manus sacrilegas nequiter revocavit. Quod si privilegium et quaeque direpta sacrilegus ille renuerit reddere, et abbatibus ac fratribus dignissime satisfacere, praecipimus ut cogatis. Alioquin ipse et fautores ejus anathemati subdentur.

CXXV. Epistola Urbani II ad Beringerum abbatem S. Laurentii Leodiensis, Simoniacorum et Wibertistarum insectatorem, ab H[einrico] imperatore et Oberto episcopo expulsum. (Intra annum 1094-95.)[MANSI, Concil. XX. 915.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri BERINGERO abbati salutem et apostolicam benedictionem.

Gratias agimus Deo pro vobis in gratia Dei quae data est vobis, qui in hoc malo tempore, cum omnis pene Gallia erroris caligine jacet immersa, oculos mentis vestrae ad cognitionem veritatis illuminavit, ut ad amorem justitiae, et catholicae fidei defensionem, igne sui spiritus cor vestrum accendat. Gratias illi qui vos praeclaro calice gratiae suae inebriavit, et Spiritum Domini in ratione vestra ferventem ad tolerantiam multiplicis injuriae paratum reddidit, et ad perferendos labores et pericula pro defensione veritatis excitavit. Quod Dei munus speciale esse non dubitamus, qui provida dispensationis suae gratia electos suos persecutionis tempore utiliter probat et discutit; sed ne penitus aberrent, aut labefactati funditus dejiciantur, potentia virtutis suae sustentat, ut ad omnia propter se sustinenda paratiores fiant, fortiores excitat, antehac ut pro certo compertum habemus, aliis pro defensione veritatis et justitiae laborantibus, cum omni officio charitatis subvenire solebatis et cum magna cordis laetitia, et vultus hilaritate, sanctorum necessitati supra vires vestras ministrare. Simoniacos, et Wibertistas, novos Ecclesiae hostes, validis verborum jaculis impetere, et nutantem rationis eorum murum ariete fidei pulsare, et athletas Dei, qui in acie Christianae religionis defecerant, confortare. Nunc ergo devotionem vestram pietas divina inspexit, et tandem majestas excelsa dignatur ut pro eo patiamini, qui pro vestra gloria crucis ignominiam ferre non erubuit. Huic tanto coelestis gratiae beneficio prudentia vestra debet respondere aliquid, et calice salutari gratanter accepto gloriam et honorem aeterni regis quaerere, et in omni vitae vestrae statu nomen ejus, qui vobis tribuit intellectum, invocare, laudare, benedicere et magnificare. Nec damna rerum temporalium vos debent movere, neque quod H., homo Christianae pacis eversor et ecclesiarum sacrilegus venditor, Romani imperii destructor, haereticorum auctor et defensor, vos de Ecclesia vestra per satellitem suum Obertum episcopum expulit, curare. Nam si Patremfamilias Beelzebub invocavit [ leg., vocavit], quanto magis domesticos ejus? » (Matth. X, 25.) Si Romanae sanctae et apostolicae Ecclesiae funestas manus intulit, mirum vobis videtur, sic usque ad vos gladius insaniae ejus pervenit. Si sacerdotem summum, cui omnipotens Dominus per Petrum singulari privilegio potestatem aperiendi et claudendi quibus voluerit januas coelestis regni dono dedit, de cathedra pontificali tyrannice exturbavit, et pro eo statuam auream in loco sancto erexit, et ad adorandum eos quos potest cogit, turbamini quod vos violenter expulit, et in loco vestro fictile et conflatile idolum abominationis collocari fecit. Imo potius gaudete, quia Deus laborum sanctorum suorum consortem vos vult esse. Si rapinam bonorum temporalium pro Christo ferre non vultis, quomodo mortis asperitatem pro Christiana veritate sustinere gauderetis? Credo quod voluntas Dei est, imo divinae propitiationis opus, ut aliqua vis humana fossam illam maledictionis et nequitiae vos compellat exire, ne justus Lot pereat cum injustis, ne sanctitatis vestrae speculum admittat quidquam contagionis ex cohabitatione malitiae circumstantis. Quis enim murus staret inconcussus, quae mens immobilis in sua firmitate permaneret, ubi crassi sues grunnirent assidue, ubi innocentiae vestrae simplicitatem turba malignantium obsideret? Obertus, Antichristi signifer, Satanae jumentum, perfidiae Simonis manifestus sectator, apostolicorum judiciorum contemptor, Ecclesiae quantum in ipso est conculcator, ecclesiarum quas in suam perditionem temerarius emptor invasit, praedo et destructor et profanus venditor nunc minis intonaret, nunc diabolicis blandimentis astutiae caput vestri rigoris incurvare contenderet. Quem nos ex decreto concilii a nobis nuper acti damnatum auctoritate Dei et B. Petri, et sanctae Romanae Ecclesiae, cui auspice Deo deservio, jam excommunicavimus, et cum suo Wiberto, bestia terribili et varia, quae ascendit de mari, et facit bellum cum sanctis, quam adorant quorum non sunt nomina scripta in libro vitae et agni, portionem maledictionis ei dedimus pro eo quod Simoniacus est, et episcopatum data pecunia usurpavit, et quia vos injuste de loco vestro ex praecepto sui regis expulit, et eum qui propter contumaciam et inobedientiam publico judicio adjudicatus et condemnatus erat, accepta ab eo pecunia supposuit, et quia cuidam Lupo et Simoniaca haeresi, et aliis capitalibus culpis publice et juste damnato manus imposuit. Similiter et illum Ecclesiae profanum pervasorem damnavimus, et excommunicavimus Wolbodonem, quia Simoniace ac tyrannica potestate per male acquisitam pecuniam abbatiam vestram, et locum unde per insolentiam suam, sicut diabolus de coelo deciderat, invasit et cum eo omnes militiae ejus adjutores et fautores. Omnes quoque quibus ipse oblationes fidelium res ecclesiae, et praedicta divinis usibus tradita vel vendidit vel dedit, pariter cum illo a gremio sanctae Ecclesiae apostolica auctoritate pellimus, anathematizamus, damnamus, et sacrilegos judicamus, usque dum sua Ecclesiae restituant. Vos autem, frater charissime, gaudete, quia rex Israel filium suum vult super flumina Babylonis sedere et flere, et ad reditum in terram promissionis libero cordis affectu suspirare, non in ipsis fluminibus et studiis saecularibus implicitum interire. Summa nostrae voluntatis est ut teneat prudentia vestra quod ratio persuadet, Scriptura divina testatur, sanctae religionis ordo requirit, martyrum sanguis insinuat, mater nostra, sancta scilicet Ecclesia, praecipit et commendat. Veritas ipsa ut ad veritatem nos converteret mori voluit, nihilque animas nostras, nisi sola Veritas a potestate diaboli liberabit. Salutant vos in Christo et qui vobiscum sunt fratres vestros in praesenti nobiscum congregati episcopi, clerici, abbates et monachi, ut memoriam nostri in vestris sanctis orationibus habeatis, ut pro pace nostra et sanctae Ecclesiae eum qui natus pacem terris attulit, quique suo sanguine eam sibi desponsavit, rogetis suppliciter exoramus. Charissimus filius noster Gerbertus, harum litterarum gerulus, quando, ubi, quomodo, cum quibus ad nos sine impedimento Satanae venire possitis, secreto indicabit vobis. Bene valete.

CXXVI. Bulla Urbani papae II pro monasterio S. Petri de Puteolis Lucanae dioecesis. (Anno 1095.)[MITTARELLI, Annal. Camaldul. tom. III, Append., p. 114.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio MARTINO priori monasterii S. Petri, quod in Lucanae Ecclesiae parochia situm est, loco quod vocatur Puteolis, ejusque successoribus in perpetuum.

Desiderium quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur, auctore Domino, sine aliqua est dilatione complendum. Ea propter, fili in Christo charissime, tuis petitionibus annuentes, monasterium Sancti Petri, cui Domino auctore praesides, praesentis decreti auctoritate munimus. Statuimus enim ut quaecunque hodie idem coenobium juste possidet, sive in crastinum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium, juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Possessionum etiam, quae in monasterii proprietate continentur, decimas absque ulla vos molestia possidere perpetuo volumus. Sepulturam quoque ejusdem loci omnino liberam haberi sancimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati nullus obsistat salvo parochianae ecclesiae debito. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare aut ei subditas possessiones auferre, vel oblata retinere, minuere, vel temerariis venationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Lucanae ecclesiae debita et canonica reverentia. Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, comes aut vicecomes, judex aut castaldio, aut persona quaelibet magna vel parva hujus nostri privilegii paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis, etc.

BENEDICTUS DEUS ET PATER DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI. AMEN.

Datum Florentiae per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, Kal. Februarii indictione III, anno Dominicae Incarnationis 1095, pontificatus vero domni Urbani secundi pp. septimo.

CXXVII. Urbani II bullae pro monasterio Sancti Aegidii, confirmatae in concilio Placentino. (Anno 1095.)[BALUZ., Miscell. edit. Luc., II, 177.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, universis per Gothicam provinciam fidelibus salutem et apostolicam benedictionem.

Notum omnibus vobis volumus quia dilectus filius noster Raimundus, Tolosanus comes, tam nostris quam aliorum religiosorum virorum monitis excitatus et omnipotentis Dei timore compunctus partem, imo rapinam quam ex parentum suorum invasione in altari Sancti Aegidii et reliquis ipsius altaris ecclesiae altaribus habere solitus erat, Deo ac sanctae Dei Genitrici Mariae sanctisque apostolorum principibus Petro ac Paulo et beato confessori Aegidio reddidit. Quae redditio sive dimissio in Tolosana synodo facta est coram legato nostro Bernardo, Toletano archiepiscopo, et pluribus tam episcopis quam abbatibus. Item in festivitate sancti Aegidii coram eodem legato nostro aliisque quamplurimis episcopis vel abbatibus eamdem redditionem cum uxore sua Hervira et filio Bertranno super altare beati Aegidii confirmavit, duobus illic nummis Aegidiensis monetae positis. Igitur nos secundum ipsius comitis postulationem pro sua et parentum suorum salute factum hoc auctoritate apostolica confirmamus et omnipotentis Dei misericordiam deprecamur quatenus quod de rerum ecclesiasticarum usurpatione hactenus admiserunt, sua eis propitiatione indulgeat et a suorum delictorum vinculis per sanctorum apostolorum et sancti Aegidii merita et preces absolvat. Porro tam ipsum quam ejus posteros universos, si altarium oblationem ulterius invadere tentaverint, anathemati subjicimus et ab universo Ecclesiae consortio segregamus. Quicunque etiam vel ab ipso comite vel ab aliquo quolibet de oblationibus illis feudum tenet, hujus decreti tenore cognito nisi omnino Ecclesiae reddiderit, eidem anathemati subjaceat. Ipsis etiam monachis sub anathemate interdicimus ne ullo unquam tempore laicorum cuiquam in ipsis altarium oblationibus partem habere permittant. Alioquin et qui dederit et qui receperit anathemati quod proposuimus subjacebit.

Data per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, Cremonae XII Kalendas Martii, indictione III, anno ab Incarnatione Domini 1095, pontificatus vero domni Urbani papae septimo. Relecta vero et confirmata in concilio quod idem papa Placentiae celebravit. Ego Joannes Portuensis episcopus cardinalis subscripsi. Ego Albertus cardinalis subscripsi. Ego Richardus presbyter cardinalis sanctae Romanae Ecclesiae et Massiliensis abbas subscripsi. Ego Bonus senior presbyter cardinalis subscripsi. Ego Teuzo presbyter cardinalis subscripsi. Ego Gregorius diaconus cardinalis subscripsi. Ego Daibertus Pisanus archiepiscopus subscripsi. Ego Rodulphus Turonensis archiepiscopus subscripsi. Hugo cardinalis diaconus sanctae Romanae Ecclesiae subscripsi. Herimannus cardinalis. Ego Philippus Lunensis episcopus subscripsi. Ego Aurasicensis episcopus Gilelmus subscripsi. Ego Rogerius sanctae Romanae Ecclesiae diaconus subscripsi. Ego Joannes Portuensis cardinalis episcopus subscripsi. Ego Willelmus Ausciensis archiepiscopus cum meis suffraganeis, scilicet Dodo Bigorritano episcopo, Sancio Lascurrensi episcopo, Ottone Olorense episcopo, Willelmo Consorano episcopo, subscripsi. Ego Imolensis episcopus Otto subscripsi. Ego Rodulfus Reginus archiepiscopus subscripsi.

Petrus Venetus patriarcha, Petrus archiepiscopus Mediolanensis, Gotafridus episcopus Magalonensis, Berengarius episcopus Forojuliensis, Amatus archiepiscopus Burdegalensis, Aldebertus archiepiscopus Bituricensis, Petrus archiepiscopus Aquensis, Fulco Belvacensis episcopus interfuerunt.

Tetbaldus Bercellensis abbas laudavit. Poncius abbas Casae Dei, Frotardus abbas Sancti Pontii.

Isti et omnes archiepiscopi, episcopi et abbates in Placentina synodo residentes hanc dimissionis chartam praecepto domini papae laudaverunt et confirmaverunt, ac hujus dimissionis deinceps invasorem vel subreptorem perpetuo anathemati subdiderunt, et monasterium omne, si aliquando invasio accideret, ab omni divino officio interdicendo cessare jusserunt.

CXXVIII. Urbanus II pontifex monasterium D. Georgii in Nigra Silva in suam protectionem recipit atque insignes ei libertates concedit. (Anno 1095.)[SCHOEPFLIN., Alsat. dipl., tom. I, p. 177.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio THOGERIO abbati monasterii Sancti Georgii, quod situm est in Silva Nigra, juxta flumen Briganam, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Desiderium quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur, auctore Deo, sine aliqua est delatione complendum. Quia igitur nobiles viri Herilo et Hesso in episcopatu Constantiensi, in pago nomine Bara, in comitatu Ascheim, in silva quam dicunt Nigram, juxta flumen Briganam, in honore sancti Georgii martyris monasterium aedificaverunt, et beato Petro apostolo id ipsum cum universis quae illic obtulerant delegaverunt, nos secundum eorum devotionem praefatum locum sub apostolicae sedis tutela specialiter confovendum suscipimus. Per praesentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut quaecunque praedia sive possessiones praefati viri vel alii quilibet ex suo jure supradicto coenobio obtulerunt, quemcunque in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, seu oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Nulli praeterea sacerdotum, regum vel ducum aut comitum, seu quarumlibet personarum liceat in eo loco aliquas sibi proprietatis conditiones, non haereditarii juris, non advocatiae, non cujuslibet potestatis usurpationem, quae libertati monasterii noceat, vindicare. Advocatum sibi constituendi, quem voluerint, abbas cum suis fratribus liberam habeant potestatem. Et si is postmodum monasterio inutilis fuerit, remoto eo alium constituant. Obeunte te nunc ejus loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et regulam beati Benedicti elegerint. Ut autem fratres in eodem loco collecti omnipotentis Dei servitiis liberius valeant insudare, decernimus ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare aut subditas ei possessiones auferre, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Vos vero, filii in Christo charissimi, oportet regularis disciplinae institutionibus diligenter insistere, et totius animae ac mentis virtutibus anhelare, ut per arctam viam gradientes omnipotenti Deo placere et ad supernam beatitudinem pervenire valeatis. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis per annos singulos aureum Bizantium Lateranensi palatio persolvetis. Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, dux aut marchio, comes aut vicecomes, aut persona quaelibet ecclesiastica vel saecularis hujus nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, atque a sacratissimo corpore Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, et in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Datum Placentiae per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, VIII Idus Martii, indict. III, anno Dominicae Incarnat. 1095, pontificatus autem domni Urbani secundi papae septimo.

CXXIX. Monasterium Hirsaugiense Spirensis dioecesis sub protectione sedis apostolicae recipitur, bonaque omnia eidem confirmantur. (Anno 1095.)[COCQUELINES, Bullar. collect., II, 80.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GEBEHARDO, monasterii Hirsaugiensis abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.

Cum universis sanctae Ecclesiae filiis pro apostolicae sedis auctoritate ac benevolentia debitores existamus, illis tamen, locis ac personis, quae specialius et familiarius Romanae adhaerent Ecclesiae, quaeque ampliori religionis gratia eminent, propensiori nos convenit charitatis studio imminere. Unde nos, bonae memoriae praedecessoris nostri Gregorii formam sequentes, eadem tibi tuisque legitimis concedimus successoribus, quae ipse praedecessori tuo Willelmo et ejusdem monasterio precibus Adalberti comitis, concessit et confirmavit; qui aeternae retributionis amore succensus in praedio suo quod dicitur Hirsaugia, monasterium a progenitoribus suis antiquis constructum, nuper amissa restituens venuste reparavit, et in usus fratrum inibi Deo servientium pluribus possessionibus, et redditibus ampliavit. Quam suae liberalitatis institutionem ne ulla in posterum perversorum hominum audacia minuere aut violare praesumat apostolicae auctoritatis privilegio muniri, et sanctae Romanae Ecclesiae tuitione roborari postulavit. Quamobrem, praefatum monasterium sub apostolicae sedis protectione ac tutela specialiter amplectentes, praesentis privilegii pagina statuimus, ut quae hodie idem coenobium juste possidet, sive in futurum concessione pontificum, libertate principum, vel oblatione fidelium, juste et canonice poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec nominatim designanda duximus: cellulas S. Georgii, quae dicitur Richenbac, et S. Martini, quae dicitur Vischbahajo, et praedium quod dicitur Gilstein, quod datum est pro cella S. Petri; constituentes, ne vel tu, fili charissime Gebeharde, vel quilibet tuorum successorum, praefatas cellulas destruere, vel ea, quae illis concessa sunt seu concedentur, temere praesumatis imminuere. Praeterea decernimus, ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, vel ejus possessiones auferre, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione concessa sunt, usibus omnimodo profutura. Constitutionis quoque immunitatis, et libertatis modos, quod praefatus comes illustris Adalbertus scripto suae traditionis inseruit, et regio sigillo imprimi curavit, ad posteritatis cautelam, et arcendos infestantium impetus diligenter statuimus, uti nec de promissis quidlibet negligatur, nec de vetitis quidlibet praesumatur. Obeunte vero te, nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars sanioris consilii, secundum Deum, et beati Benedicti regulam elegerint. Consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes quoque clericorum, oleum sanctum, et caetera ad episcopale officium pertinentia, ab episcopo Spirensi, in cujus estis dioecesi, accipietis si tamen catholicus fuerit, et communionem apostolicae sedis habuerit; si ea gratis, sine simoniaca pravitate impendere voluerit; alias vero liceat catholicum, quem volueritis, episcopum adire, et ab eo consecrationum sacramenta accipere; qui apostolica fultus auctoritate, quae postulastis, indulgeat. Advocatum praeterea sive protectorem vobis Godfridum, praefati comitis Adalberti filium, instituimus, si hujusmodi Deo praestante fuerit, ut Ecclesiae et servis Dei honorem debitum exhibeat, et praedicti monasterii utilis et studiosus defensor fuerit; sin autem in vestra sit potestate eligere vestrae ecclesiae idoneum protectorem, qui sine lucri saecularis exactione id divinae servitutis obsequium strenue ac reverenter exhibeat. Vos igitur, filii in Christo charissimi, oportet regularis disciplinae institutionibus sollicitius et devotius mentis et animae virtutibus anheletis; praecipue studentes Romanae Ecclesiae decreta veneranda servare, cujus patrocinio ab omni jugo viventium estis annuente Domino, praemuniti. Ad judicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis per annos singulos Bisantium aureum Lateranensi palatio persolvetis. Sane si quis in crastinum episcopus et archiepiscopus, imperator aut rex, comes aut vicecomes, judex aut persona quaelibet magna vel parva, hujus privilegii nostri paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, et eorum quae concessa sunt vel statuta, quidquam irritum fecerit, secundo tertiove commonitus si non satisfactione congrua emendaverit aeterno se innodatum anathemate, et a corpore Christi, et Ecclesia, ex auctoritate potestatis apostolicae segregatum cognoscat. Conservantibus autem haec pax a Deo et misericordia praesentibus et futuris saeculis conservetur. Amen.

CXXX. Urbani II epistola ad clerum et populum Noviomensem.--Remandat ipsis cum gratiae suae plenitudine Radbodum episcopum, qui Placentino concilio interfuerat, et confirmat privilegia Ecclesiae Noviomensi a praedecessoribus suis concessa. (Anno 1095.)[D. BOUQUET, Recueil, t. XIV, p. 712.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis clero et populo Noviomensi salutem et apostolicam benedictionem.

Noverit dilectio vestra fratrem nostrum Radbodum, antistitem vestrum, ad concilium quod Placentiae annuente Domino egimus, pervenisse. Quandiu autem apud nos fuit, nemo adversus eum aliquid protulit. Eum igitur ad vos cum gratiae nostrae plenitudine remandamus. Si quae tamen vel de episcopatus introitu, vel aliunde, adversus eum querela emerserit, apud (Hugonem) legatum Lugdunensem diligentius audiatur. Ecclesiae autem suae authentica privilegia, quae antecessores ejus a nostris legitimis praedecessoribus meruerunt, nos rata manere et inconcussa servari sancimus.

Datum Placentiae, VII Idus Martii.

CXXXI. Bulla Urbani II pro abbatia S. Petri in Nigra-Silva. (Anno 1095.)[SCHOEPFLIN, Historia Zaringo-Badensis. Carlsruhae 1763, in-4o, V, 29.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis in loco qui Cella S. Petri dicitur, sub B. Benedicti regula dimicantibus, eorumque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Desiderium quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur, auctore Deo sine aliqua est dilatione complendum. Quia ergo egregiae nobilitatis vir Bertholdus dux in comitatu Brisaquensi, in Constantiensi episcopatu, in Silva quae dicitur Nigra ad honorem sancti Petri apostolorum principis monasterium aedificavit, ipsum quoque allodium Romanae Ecclesiae juri mancipavit. Nos ejus devotionem nostra auctoritate firmantes locum ipsum sub apostolicae sedis tutela specialiter fovendum suscepimus. Per praesentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quaecunque praedia sive possessiones praefatus dux, vel alii viri ex suo jure vestro monasterio obtulerint, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, seu oblatione fidelium juste atque canonice poteritis adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, vel ei subditas possessiones auferre, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur, vestris, vestrarumque successorum usibus omnimodis profutura. Obeunte eo qui in vobis abbatis fungitur ministerio, nullus ibi sub qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem vestri collegii universitas, vel sanioris consilii pars secundum timorem Dei, et B. Benedicti regulam elegerit. Advocatus, quem vestris juribus decreveritis, nullam in monasterio vestro aliquid disponendi habeat potestatem: nulli etiam saeculari personae in eodem loco liceat habitare.

Vos autem, filii in Christo charissimi, oportet regularis disciplinae institutionibus diligenter insistere, et totius animae ac mentis virtutibus anhelare, ut per arctam viam gradientes omnipotenti Deo placere, et ad supernam latitudinem pervenire valeatis. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis aureum bysantium per singulos annos Lateranensi palatio persolvetis.

Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes aut vicecomes, judex aut persona quaelibet magna vel parva, saecularis vel ecclesiastica hujus nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere, ut a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco juxta servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Datum Placentiae per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, VI Idus Martii, indict. III, anno Dominicae Incarnat. 1094, pontificatus autem domni Urbani II papae VII.

CXXXII. Urbani II epistola ad Rotbertum Flandrensium comitem, et ejus optimates.--Hortatur ut Lambertum, episcopum Atrebatensem, in recuperandis Ecclesiae possessionibus adjuvet. (Anno 1095.)[MANSI, Concil. XX, 675.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ROTBERTO, Flandrensium comiti, et optimatibus suis, salutem et apostolicam benedictionem.

Pro charissimo fratre nostro Lamberto, Atrebatensi episcopo, repetitis vos litteris exhortamur et oramus, ut ei ad reparandam renovati episcopatus dignitatem consilii et auxilii vestri manus porrigatis, et possessiones ejusdem episcopatus a Cameracensibus episcopis, quibus ecclesia eadem commissa fuerat, male distractas, de manibus tenentium eripere, et eidem ecclesiae restituere pro vestrorum peccatorum remissione omnibus modis laboretis. Volumus praeterea, et apostolica auctoritate jubemus, ut nullo deinceps tempore praefatam Ecclesiam alicui Ecclesiae subjici vel infestari patiamini, sed ipsam tanquam matrem vestram et dominam, salvo Remensis Ecclesiae jure honorare, ab injuriis tueri et defendere procurate.

Data Placentiae V Idus Martii.

CXXXIII. Urbani II epistola ad Gualcherum episcopum Cameracensem.--Hortatur ne Ecclesiae Atrebatensis jura laedat. (Anno 1095.)[MANSI, Concil. XX, 675.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GUALCHERO, Cameracensi electo, salutem et apostolicam benedictionem.

Meminisse te convenit quod jurejurando promiseris apostolicae sedis decreta te fideliter observaturum. Quod igitur de Atrebatensi Ecclesia sedes apostolica statuit, cave ne tentes qualibet occasione turbare. Imo volumus atque praecipimus ut ea omnia quae ad jus illius Ecclesiae secundum privilegium nostrum pertinere cognoscis, quiete ab ea possideri et inconvulsa manere permittas.

CXXXIV. Urbani II epistola ad Guidonem Viennensem archiepiscopum. (Anno 1095.)[D. RUINART, Vita Urbani, p. 363.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, GUIDONI, Viennensium archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Necessitati et utilitati Ecclesiae providentes, in promotione tua quod aetati deerat, toleravimus; contra Ecclesiae nostrae morem, absenti tibi pallium contribuimus, privilegium quoque concessimus, in quo tamen legatus tuus id per subreptionem fecit ascribi quod usque ad tua tempora Gratianopolitanus episcopus possederat, quem in Romana Ecclesia plurimum carum habemus. Qua de re cum saepe apud nos et apud legatum nostrum venerabilis confrater noster supradictus episcopus conquestus fuerit, tu, tantorum beneficiorum immemor, neque nostris, neque legati nostri litteris vel praecepto obedisti. Nuper autem ad concilium quod annuente Deo Placentia celebravimus, idem episcopus veniens, de eadem re, de Salmoriacensi pago videlicet, in communi audientia conquestus est, plurimorum etiam assertionibus patuit pagum illum sub nonnullis episcopis Gratianopolitanam Ecclesiam possedisse. Illam igitur subreptionem, per quam res sub querimonia positas quasi per privilegium vindicas, nos irritam esse, et vires nullas obtinere decernimus. Unde synodali judicio eum de pago illo, salva tuae Ecclesia justitia, reinvestivimus, et tibi praesentium litterarum auctoritate praecipimus ut eamdem investituram adimpleas et cum quiete possidere permitras, donec aut ante nos, aut ante legatum nostrum canonico judicio decidatur; quod si contempseris, profecto noveris beati Petri ac nostram te gratiam amissurum.

Data Placentiae quarto Idus Martii.

CXXXV. Urbanus papa II translationem Aucensis episcopatus parochiarumque divisionem in Fusellensi concilio factam, confirmat. (Anno 1095.)[FLOREZ, España sagrada, XXVI, 463.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri GOMESANO, Burgensi episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Claruisse plurimas quondam in Hispania civitates Christianae religionis gloria et episcopalis cathedrae dignitate, et sanctorum martyrum seu confessorum, monimenta declarant, et Toletanorum conciliorum frequentia numerosa significat. Ex quibus nonnullas eversas esse cognoscimus. Miseratione tamen omnipotentis Domini multae postmodum in Christianorum jus revocatae, pristinae dignitatis infulas receperunt. Aliarum quae solotenus eversae fuerant, dignitas in urbes proximas est translata. Ita nimirum cum Auca civitas episcopalis quondam defecisset, ne ad eam pertinens dioecesis universa pastoris proprii solatio careret, per Christianos princeps Burgis civitas Aucae est vicaria instituta: ubi videlicet charissimus noster filius Ildefonsus rex episcopalem ecclesiam suis sumptibus aedificavit. Quam institutionem ut in perpetuum patrante Domino stabilis perseveret, nos praesentis decreti pagina auctoritate apostolica confirmamus.

Parochiarum etiam divisiones, quae inter Burgensem et Oxomensem ecclesiam coram sedis apostolicae legato Richardo cardinali presbytero, et Mansiliensi abbate, in synodo apud monasterium de Fusellis constitutae sunt, sicut ex ejusdem confratris nostri assertione didicimus, vim perpetuam obtinere mandamus. Praeterea statuimus ut tam Valeranicense quam caetera monasteria, seu villae, quae per catholicorum principum testamenta Burgensi ecclesiae collata noscuntur, semper in tua, charissime frater, et tuorum successorum dispositione ac possessione permaneant. Quidquid etiam in futurum eadem Burgensis ecclesia juste et canonice, sive liberalitate principum, seu oblatione fidelium poterit adipiscit perpetuo ei jure possidenda praesentis decreti auctoritate praecipimus. Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes aut vicecomes, judex aut persona quaelibet saecularis, aut ecclesiastica, hujus nostri decreti paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem premia aeternae pacis inveniant.

Datum Placentiae per manum Joannis, S. R. E. diaconi cardinalis, pridie Idus Martii, indictione III, anno Dominicae Incarnationis 1095, pontificatus autem domini Urbani secundi papae anno octavo.

CXXXVI. Bulla Urbani II pro confirmatione vitae canonicae in Ecclesia Magalonensi institutae. (Anno 1095.)[ Gall. Christ. nov., t. VI, p. 352.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis ORGERIO archidiacono, RAIMUNDO sacerdoti, et DEODATO subdiacono, caeterisque in Magalonensi ecclesia canonicam vitam professis, eorumque successoribus in eadem religione victuris in perpetuum.

Piae voluntatis affectus prosequente debet studio confoveri, ut ecclesiastica utilitas apostolicae sedis favore vires accipiat, et accrescat. Omnipotenti Domino, cujus melior est misericordia super vitas, gratias agimus, quia vos estis, qui sanctorum Patrum vitam probabilem renovare proposuistis, et apostolicae instituta doctrinae primordiis Ecclesiae sanctae insolita, sed crescente Ecclesia jam pene deleta, instinctu sancti Spiritus suscitatis. Vestrum ergo votum, vestrum propositum nostri auctoritate officii confirmamus, et firmos vos in eo persistere adhortamur, et tanquam Deo exhortante per nos obsecramus. Quamobrem omnibus in vestro coenobio vitam canonicam secundum beati Augustini regulam profitentibus, et in ea adjuvante Domino permanentibus, nos licet indigni apostolorum vicarii, eorum ac nostram benedictionem peccatorumque absolutionem potestate illis a Domino indulta concedimus, constituentes ne cuiquam omnino liceat hunc vestri statum ordinis commutare. Statuimus etiam ne professionis canonice quispiam, postquam deifice super caput sibi hominem imposuerit, alicujus levitatis instinctu, vel districtioris religionis obtentu ex eodem claustro audeat sine praepositi totiusque congregationis permissione discedere: discedentem vero nullus abbatum, vel episcoporum, et nullus monachorum sine communi litterarum cautione suscipiat: praepositum autem, vel archidiaconum, seu cujuslibet dispensationis ecclesiasticae ministrum, nisi quem suae professionis communis fratrum electio regulariter viventium secundum Deum elegerit, vobis praeferri auctoritate apostolica prohibemus. Quia vero nonnulli in vobis adhuc sunt qui necdum quidem vitam canonicam elegerunt, sed ipsi vos tanquam inter ultimos fraterna sustinent charitate, ipsos quidem ad propositum vestrum transire non cogimus, sed illis aut ad regularem vitam conversis, aut saeculo emigrantibus eorum honores sive possessiones ecclesiasticas cum suis augmentis sive meliorationibus, et terras quae deinceps vestrae Ecclesiae datae fuerint, in regularium fratrum possessionem cedere praesenti auctoritate censemus, et nullum deinceps ibidem fieri vel ordinari canonicum, nisi qui se canonice victurum professus fuerit. Quidquid praeterea confrater noster Godefridus vester episcopus in usum dedit, ecclesias videlicet de Villanova, de Montepessulano, de Gigeano, cum decimatione villae Paderni, ecclesias S. Eulaliae et Leocadiae de Valle, S. Michaelis de Monteilio, S. Joannis de Cucone, S. Marcelli de fratribus, S. Andreae de Maurone, S. Petri de Monte-Arbedone, S. Hilarii de Centranegis, S. Stephani de Bezanicis, S. Joannis de Vedace, S. Felicis de Veruna, S. Stephani de Pignano, S. Joannis de Buia, et S. Andreae, et S. Dionysii de Monte-Pistellereto, S. Martini de Pruneto, omnes cum capellis, cum decimis et oblationibus, et allodiis suis, et quaecunque deinceps dederit, nos vobis firme et integre permanere concedimus. Praecipimus etiam ne deinceps episcopo liceat sine vestro consilio aliquid quod ad jus matris Ecclesiae pertineat, cuiquam vel monachorum, vel canonicorum in possessionem concedere, aliter vero acceptum irritum habeatur. Decedente episcopo, quaecunque ejus sunt sub vestra provisione permaneant, donec alter in ejus loco canonice subrogetur, quam subrogationem vestra potissimum volumus electione constitui. Ut autem opitulante Domino propositum vitae canonicae, quod cepistis, perseveranter et inviolabiliter teneatis, nos omnem immunitatem a sanctis canonibus et legibus generaliter ecclesiis decretum, omnem libertatem catholicorum principum, et praecipue Ludovici imperatoris praeceptis ad Argimirum episcopum datis vestrae Ecclesiae singulariter impensam vobis vestrisque successoribus in canonicae vitae observatione mansuris praesentis decreti auctoritate firmamus. Ad haec adjicimus ut juxta Villam novam quae vestrae facultatis est, inflexis insulae nemini unquam liceat munitionem aliquam, quae vobis vestrisque successoribus noceat, aedificare. Si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes aut vicecomes, judex aut persona quaelibet, saecularis vel ecclesiastica hujus nostri decreti paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove admonitus, si non satisfactione condigna emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat; atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat; cunctis autem justa servantibus sit pax Domini nostri Jesus Christi, quatenus et hic fructum boni operis percipiat, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniat, amen, amen, amen.

Datum Placentiae per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis, pridie Idus Maii, indict. III, anno Dominicae Incarnat. 1095; pontificatus autem domni Urbani secundi pontificis anno VIII.

CXXXVII. Privilegium pro monasterio Cluniacensi. (Anno 1095.)[ Bibliotheca Cluniacensis, p. 516.) URBANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo fratri HUGONI, monasterii Cluniacensis abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Cum omnibus sanctae Ecclesiae filiis ex sedis apostolicae auctoritate ac benevolentia debitores existamus, venerabilibus tamen personis atque locis, maxime quae apostolicae sedi semper specialius ac devotius adhaeserunt, quaeque ampliori religionis gloria eminent, propensiori nos convenit charitatis studio imminuere. Tibi ergo, reverentissime ac dilectissime frater, tam ex antiqua sedis apostolicae familiaritate, quam ex nobilissima tuae tuique coenobii religionis reverentia, singularis a nobis debetur praerogativa dilectionis. Quidquid igitur libertatis, quidquid immunitatis, quidquid auctoritatis tibi tuisque successoribus, tuoque coenobio, per antecessorum nostrorum privilegia concessum fuisse constat, nos quoque hujus nostri decreti pagina conferimus, tradimus, confirmamus. Ea propter nos capellae illi quam in honore et nomine S. Odonis tua strenuitas extra burgum, ad orientalem partem aedificavit, eam omnino libertatem, eam immunitatem praesentis decreti auctoritate concedimus, quam apostolicae memoriae praedecessor noster Gregorius capellis caeteris ejusdem burgi suo privilegio confirmavit.

Ad haec adjicimus ut monasterium S. Stremonii de Mauzaca, S. Mariae de Verziaco [Vizeliaco], S. Petri de Alta-Petra, monasterium quod dicitur Sales, nunquam tuae tuorumque successorum ordinationi et regimini subtrahatur. Hoc ipsum de universis quae inferius scripta sunt monasteriis ecclesiisve statuimus, videlicet: In episcopatu Lugdunensi, ecclesia S. Justi, S. Desiderii; ecclesia de Frontenaico, de Rorterio. In Matisconensi, ecclesia de Meleto, de Otgers, de Saviniaco, de Seniciaco, de Berziaco; ecclesia S. Hippolyti, S. Martini, Sanctae Mariae de Casellis. In Augustudinensi ecclesia de Monrisalt, de Pulignio, de Blanchiaco, de Monte S. Joannis, de Luciaco, de Crupellis, de Milpont: ecclesia S. Mammetis, S. Christophori. In Lingonensi, ecclesia S. Eulaliae. S. Joannis de Laona, de Trualt, de Arcu, de Vandovra, de Marmaissa, de Altars. In Basila * ecclesia Sancti Albani. In Cabilonensi, ecclesia de Viniules. In Arvernensi, ecclesia S. Amandi, S. Sepulcri de Lavenna, S. Mariae de Castello, de Canariis, de Montania, de Nigro-Stapulo, de Angerolis de Arumna. In Viennensi, ecclesia de Artaz, Moras, Mantula, Loteng, Monte-Castaneto. In Gratianopolitano, ecclesia de Alavart, de Avalun, de Teies, de Valbones, de Visilia. In Valentiniensi, ecclesia de Cabetul, de Castellis, de Ales, de Urz. In Diensi ecclesia Sancti Sebastiani, Sanctae Eufemiae, Sancti Petri de Trefrort, de Arun, de Aurel, de Calciun, de Castello-novo. In Tulensi, ecclesia de domna Maria, de Frondonis villa. In Metensi, ecclesia de Tihencurt. In Lemovicensi, monasterium quod dicitur Boort. In Belvacensi, ecclesia Sancti Lupi, Sancti Christophori. In Meldensi, ecclesia Sanctae Mariae de Nantolio. In Parisiensi, ecclesia Sanctae Mariae de Longoponte, de Alnes. In Ambianensi, ecclesia Sancti Petri de Lehun. In Morinensi, ecclesia Sancti Michaelis. In Suessionensi, ecclesia Sancti Petri de Cusiaco. In Longobardia, monasterio Sancti Valeriani de Castello Rothobio, Sancti Majoli de Papia, S. Michaelis de Mucharione, Sancti Majoli de Castemola, Sanctae Mariae de Feraria, cum omnibus quae in Lomello et Lomellina Gonteranus dedit: ecclesia Sanctae Mariae de Lacu. In Vercellensi episcopatu, monasterio Sancti Petri de Castellitio, Sancti Joannis de Baina, Sanctorum Joannis et Pauli de Sandaliano, S. Martini de Salamone, Sanctae Mariae Ferminiana: ecclesia de Parione, de Calvallio, Sancti Petri de Sade. In Pergamensi, monasterio Sancti Jacobi de Ponticla, cum his obedientiis, Presiate, Mediolaco, Portiziana, Mauringo, Glariola, Verziliano, Maglo, Sala, Vultulina: Sancti Pauli cum his obedientiis, Sanctae Mariae de Sarnecho, S. Petri de Umbriano, Sanctae Trinitatis de Cremina, Sancti Petri de Madegniaco, Sancti Michaelis de Sencino, Sancti Martini de Rudiliano, Sanctae Juliae de Cazacho, S. Thomae de Quintiano, Sancti Salvatoris de valle Camonicha, Sancti Andreae Brigniano, Sanctae Mariae de Canturi, S. Aegidii de Vergesima. Monasterio S. Petri de Rodingo, Sancti Petri de Provallo cum his cellis, Trigulis Alfianello. S. Gabrielis de Cremona cum cellis suis quae sitae sunt in castro Fontanellae, Trigulo, Grumello, Scandolario, Brixiana juxta Virolam. In Placentia, monasterio Sancti Gregorii, cum his cellis, ecclesia Sancti Leonis de Miradolo, Sancti Laurentii de Cuminiaco. In Laudensi, monasterio Sancti Marci, cum his cellis, Sanctorum Firmi et Rustici de Fratta, Sanctae Crucis de Vicodardo, Sanctae Mariae de Calventiano. Monasterio Sancti Joannis de Vertumade cum suis ecclesiis, Sanctorum martyrum Cassiani et Hippolyti de Ulzade, Sanctae Mariae de Laveno, et Sanctae Heliae de Monte Veglimo cum universis appendiciis et pertinentiis suis.

Haec omnia, vel quae in futurum, Domino adjuvante, juste poteritis adipisci, tibi tuisque successoribus ita perpetuo regenda, disponenda ac possidenda firmamus, ut nemini unquam liceat eorum aliquid a coenobii Cluniacensis unitate subtrahere. Porro sicut a beatae memoriae papa Gregorio in Romana synodo, et a nobis nuper in Placentina statutum est, praesentis privilegii auctoritate decernimus, ut nulli sit archiepiscopo, nulli episcopo, nulli apostolicae sedis legato facultas, sine certo Romani pontificis praecepto, adversum vos aut vestrum coenobium excommunicationis aut interdictionis proferre sententiam, neque vestra, vobis invitis, judicia ventilare. Dalmaticae, compagorum ( sandaliorum ), chyrotecarum et mitrae usum in festivitatibus octo praecipuis, sicut tibi concessus est, ita tuis quoque successoribus, pro tuae religionis ampliori dilectione, concedimus. Si qua vero ecclesiastica saecularisve persona hujus privilegii paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi. Amen.

Datum Placentiae per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, XVII Kalend. April., indict. III, anno Dominicae Incarnationis 1095, pontificatus autem domni Urbani secundi papae anno VIII.

CXXXVIII. Privilegium Urbani papae II pro ecclesia S. Petri de Guastalla. (Anno 1095.)[AFFO, Istoria della città e ducato di Guastalla. Guastalla 1785, in-4o, t. l, p. 325.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ANDREAE, archipresbytero Ecclesiae Beati Petri quae in Guastallensi pago sita est, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris canonice substituendis in perpetuum.

Justis votis assensum perhibere justisque petitionibus aures accommodare nos convenit, qui, licet indigni, justitiae custodes atque praecones in Ecclesia apostolorum principum Petri et Pauli specula Domino disponente videmur existere. Quapropter, fili in Christo charissime Andrea, devotionis tuae precibus annuentes, beati Petri apostoli, cui Domino auctore praesides ecclesiam quae in Guastalla in suo praedio constituta a dilectissima beati Petri filia Ermengarda regina et a domino Garimano ejusdem ecclesiae fundatore Deo ac beato Petro oblata est, et a praedecessore nostro felicis memoriae papa Gregorio quinto in plebem de capella promotam et consecratam sub apostolicae sedis protectione specialiter confovendam suscipimus, et tibi eam tuisque successoribus canonice substituendis jure perpetuo concedimus atque firmamus cum tribus capellis, videlicet S. Bartholomaei, S. Georgii et S. Martini, et cum omnibus suis possessionibus seu decimis ad ipsas pertinentibus. Constituimus ut nullus infra terminos vestrae parochiae ecclesiam aedificare praesumat nisi per vestram licentiam et quae vobis debeat esse subjecta. Et quaecunque praesentialiter vestra ecclesia juste ac legaliter possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, seu oblatione fidelium juste et canonice poteris adipisci, firma vobis vestrisque successoribus permanere praesentis privilegii auctoritate sancimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare aut ei subditas possessiones auferre vel abbatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Obeunte autem te nunc ejus loci praeposito vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia proponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem regulariter elegerint; nec ipsis vobis, nec alicui loci illius ministro facultas sit ecclesiae bona in feudum militibus vel aliquibus personis saecularibus impertiri. Hoc quoque praesenti capitulo subjungimus ut ipsa ecclesia et ipsius Ecclesiae canonici ab omni saecularis servitii sint infestatione securi omnique gravamine mundanae oppressionis remoti in sanctae religionis observatione seduli atque quieti, nulli alii nisi Romanae et apostolicae sedi cujus juris est aliqua teneantur occasione subjecti. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes ecclesiarum, ordinationes clericorum, et alia ecclesiastica mysteria a quocunque volueritis catholico libere suscipiatis episcopo. De caetero nullus archiepiscopus, episcopus, abbas, vel abbatissa, dux, marchio, comes, vicecomes, judex, gastaldio, aut quaelibet ecclesiastica saecularisque persona hujus privilegii paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonitus si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reumque se divino judicio existentem pro patrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi alienus fiat atque extremo examine districti judicii subjaceat. Cunctis autem eidem loco, justa servantibus sit pax Domini nostri Redemptoris Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus.

Datum Placentiae per manus Joannis sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis, pridie Kalend. Aprilis, indict. III, anno Dominicae Incarnationis 1096, pontificatus autem domni Urbani secundi PP. octavo.

CXXXIX. Urbani II papae ad Richardum sanctae Romanae Ecclesiae cardinalem epistola. (Anno 1095.)[DUCHESNE (Fr.), Histoire de tous les cardinaux français; Paris, 1660, in-fol., t. II, p. 40.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri et compresbytero RICHARDO, sanctae Romanae Ecclesiae cardinali et Massiliensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Justis votis assensum praebere, justisque petitionibus aures commodare nos convenit, qui licet indigni justitiae custodes atque praecones in excelsa apostolorum principum Petri et Pauli specula Domino disponente videmur existere. Quia igitur, et antecessorum tuorum et tui strenuitas in reparando quorumdam coenobiorum statu strenue ac sollicite vigilavit, petitioni tuae duximus annuendum non immerito, ut in eisdem monasteriis disponendis, abbatum scilicet ordinationibus atque correctionibus nostras tibi tuisque legitimis successoribus vices committere debeamus, sicut praedecessori tuo venerabili viro Bernardo ab apostolicae memoriae Gregorio praedecessore nostro commissae sunt, et a religiosis episcopis ac principibus confirmatae, in quorum parochiis habentur monasteria: Videlicet monasterium Sanctae Mariae de Riupoly in episcopatu Ausoniensi. In Girondensi monasterium S. Stephani de Baleolis, et S. Petri de Bisalduno. In Elnensi monasterium S. Michaelis de Coxano. In Bigorritano monasterium S. Savini et S. Severi. In Albiensi monasterium S. Benedicti de Castris, ubi beatus Vincentius levita et martyr requiescit. In Tolosano episcopatu monasterium Sanctae Mariae de Soricino. In Rhutenensi monasterium S. Amantii, et Vabrense. In Carcassionensi monasterium Sanctae Mariae de Crassa. In Nemausensi monasterium S. Petri de Psalmodio. In Arelatensi, S. Petri de Monte Majori. In quibus omnibus defuncto abbate, tibi tuisque successoribus cura sit, communi religiosorum fratrum consilio, de ipsorum congregatione regulariter eligere successorem. Quod si inter ipsos huic regimini nequiverit idoneus inveniri, de vestra, id est Massiliensi congregatione sibi abbatem assumant, unde institutionis suae ac religionis videntur sumpsisse principia. Si vero, quod absit, ordinatus abbas a sui ordinis rectitudine deviaverit, vestra interierit cum parochiani episcopi consilio abbatis ipsius delicta regulari austeritate corrigere. Qua in re episcopis ipsis non liceat vobis aliqua pravitate resistere. Porro ea quae per episcoporum concessionem, per principum liberalitatem, vel per oblationem fidelium tua strenuitas acquisivit, nos tibi tuisque successoribus ad usum fratrum vestrorum perpetuo possidenda praesentis decreti auctoritate firmamus, salva episcoporum canonica reverentia. Videlicet juxta Avenionem civitatem cellam Sancti Saturnini. In episcopatu Uzetico Sancti Mammetis cellam Lurae. In archiepiscopatu Aquensi parochialem ecclesiam de Cretis, et parochiam de Affuel, et parochiam de Boch et de Caudalonga cum eodem castro, parochiam de Roseth, ecclesiam parochialem de Sparo, et Arhga. Castrum de Papia juxta Marimanam cum portu de Bagneras, parochiam de Cofors. In Forojuliensi ecclesiam parochialem de Grimal, parochiam de Aix et de Flayosco, ecclesiam Sancti Petri cum parochiali ecclesia de Salernis, ecclesiam Sanctae Mariae cum alia contigua ecclesia de Cabaza, parochiam de Luch. In Carpenterasensi episcopatu ecclesiam S. Felicis. In Ebredunensi archiepiscopatu parochiam de Turries. In Vapicensi ecclesiam Sancti Erigii in castro de Medoilo apud Zeniam. S. Victoris cellam in proprio Massiliensis coenobii jure constructum. In Sardinia, in Gallurensi episcopatu ecclesiam Sancti Stephani de Pausada, cum caeteris ecclesiis quas tam episcopus quam judex Mallilieni monasterio contulerunt. In Calarifano judicatu ecclesiam Sancti Luciferi cum subjectis ecclesiis. Ecclesiam Sanctae Catellinae, in Semellia; monasterium quoque Sancti Saturnini et Sancti Antiochi a Caralitano episcopo vobis traditum in perpetuum vestro coenobio firmamus, ita videlicet ut pro decreto quod a nobis venerabilis idem frater noster et coepiscopus Hugo promeruit supra episcopalis obedientiae jus nihil sibi in eis Catalitani episcopi debeant vindicare. Episcopis autem interdictam volumus, ne inconsultis vobis aut locorum praepositi loca vestra vel ecclesias excommunicent aut interdicant. Porro in ecclesiis interdictis vobis licentiam indulgemus, cum ad ea loca veneritis, seorsum divina officia celebrare. Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, marchio, comes, vicecomes, judex aut quaelibet ecclesiastica saecularisve persona hujus decreti paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo et tertio commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem vestro coenobio justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Actum Placentiae per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, pridie Nonas Aprilis, indictione III, anno Dominicae Incarnationis 1096, pontificatus autem domni Urbani II papae VIII.

CXL. Urbani II decretum quo statuit ut Ecclesia Arausicana post G[uillelmi] episcopi mortem conjungatur cum Tricastinensi Ecclesia. (Anno 1095.)[MANSI, Concil. XX, 809.] URBANUS, etc. Ad praesentium notitiam et futurorum memoriam non latere volumus quoniam inter Tricastinos et Arausicos diuturna contentio habita est. Tricastinis quidem de unitione, Arausicis vero de parochiarum ecclesiarum divisione contestantibus. Et concertatio cum reverendissimo pontifici Gregorio praedecessori nostro . . . Arausici . . . litteras dirigens, legatum pro hujus rei discussione ad eos se missurum pollicitus est: quod tamen postea . . . indagare nequivimus. In hac autem suspensione . . . . . G . . . . . ecclesiam episcopus electus et consecratus est. Tricastinus ergo episcopus Pontius Arausicensem ecclesiam asserens per multos annos a suis praedecessoribus fuisse possessam, querelam hanc cum ad nostras aures pro multis Ecclesiae Romanae persecutionibus proferre non posset in pluribus Transalpinis conciliis exponi procuravit. Novissime cum ad nostram notitiam pervenisset, nos quoque eam ad concilii proxime celebrandi audientiam differri praecepimus. Interim venerabili fratri nostro Guillelmo Arausicensi episcopo significare curavimus ut ad synodum veniens, se ad defendendum hujusmodi negotium praepararet. Cum autem venisset, ipse quidem divisionis istius canonicas causas proferre non potuit. Tricastinus vero post diuturnam et plusquam centenariam possessionem venerabilium pontificum Romanorum, et Gregorii, et Alexandri privilegiis, causae suae partes tuebatur. Quare nos de Gregorii decreto, quo ab ipsa fuit Ecclesia potitum, quaedam inter fratres nostros quaestio orta est, placuit alium adhuc definiendi causae terminum adhiberi, in quo et Arausicensis episcopus, si quam posset, defensionem nancisceretur, et Tricastinae Ecclesiae clerici de eodem privilegio nos jurejurando facerent certiores. Cumque . . . . . convenissent et confrater noster Arausicensis episcopus, sicut promiserat non venisset, nec excusationes aliquas praemisisset, et tunc nobis placuit negotii finem in tempus aliud protelari. Caeterum clericis et itineris difficultates, et rerum longa dispendia praetendentibus, nec longiores posse moras pati instantissime proclamantibus, visum est fratribus nostris, tam episcopis quam et nostrae apostolicae Ecclesiae cardinalibus, ut Tricastinorum clericorum satisfactionem suscipere deberemus. Tres itaque Tricastinae Ecclesiae clerici super Evangelia sacrosancta jurarunt se vidisse et legisse Romani pontificis Gregorii bullarum privilegium Bonifacio Tricastino episcopo attributum, per quod praedictae Ecclesiae fuerant counitae. Cujus videlicet privilegii tenorem secutus sanctae memoriae pontifex Alexander II praefatas ecclesias censuerat sub uno semper episcopo permanere. Post hoc Arausicensis episcopus cum Ecclesiae suae clericis veniens, eas quas praesignavimus Gregorii papae VII litteras, detulit; alia quoque chartarum monimenta monstravit, quibus et rerum veritas certius claruit, et Tricastinorum relatio vires accepit. Et nos ergo instrumentis talibus roborati secundum fratrum nostrorum judicium praesenti decreto sancimus ut, defuncto fratre nostro venerabili episcopo qui ad praesens Arausicensi Ecclesiae praesidet, utraque mox Ecclesia in pristinam redeat unitatem, nisi forte post proximam quam praeparante Domino exspectamus Pentecosten infra unius anni spatium . . . . . constiterit eas certo Romani pontificis praecepto et decreto fuisse divisas. Alioquin omnis sopiatur . . . ut defuncto confratre nostro superius nominato episcopo eadem Ecclesia ad aliam transeat. Illa vero quae hactenus prima habita est, et deinceps principatum obtineat. Ita tamen ut episcopus qui utrique praefuerit nihil de proventionibus clericorum, redditu, ornatu, ministeriis, quae vel quomodocunque in alterius patrimoniis habentur, modo quocunque vel occasione qualicunque patiatur imminui. Si quis vero hanc nostrae constitutionis paginam, etc.

Actum Cremonae XVII Kal. Maii . . . . . anno Dom. Incarnat. 1095.

CXLI. Privilegium apostolicum Urbani II papae pro monasterio S. Abundii Comensis. (Anno 1095.)[TATTI, Annali sacri della città di Como. Como. 1663, tom. II, pag. 864.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, filio JOSEPH, monasterii S. Abundii abbati, quod juxta Cumanum urbem situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Desiderium quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur, auctore Deo, sine aliqua est dilatione complendum. Quia igitur dilectio tua protectionem sedis apostolicae suppliciter expetivit, nos tuis justis petitionibus annuentes, beati Abundii confessoris monasterium, cui largiente Domino praesides, praesentis decreti auctoritate munimus. Statuimus enim ut quaecunque hodie idem coenobium catholicorum pontificum concessione, liberalitate principum, vel oblatione fidelium possidet, sive in futurum, Domino adjuvante, juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus, et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eumdem locum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare. Sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura; salva Romanae Ecclesiae canonica reverentia. Sane si quis in crastinum, archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, marchio, comes, vicecomes, judex, aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona, hujus decreti paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, atque a sacratissimo corpore, ac sanguine Dei ac Domini redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, et in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pace Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Datum Mediolani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, XVII Kal. Junii, indict. III, anno Dominicae Incarnationis 1096, pontificatus autem domni Urbani secundi PP. octavo

CXLII. Litterae apostolicae Urbani II, quibus institutam a Petro Carcassonensi episcopo clericorum regularium normam in ecclesia S. Nazarii et aliis confirmat. (Anno 1095.)[ Gall. christ. t. VI, Instrum., p. 431.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri PETRO, Carcassonensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Petitionis tuae justitiam agnoscentes, institutionem regularium clericorum, quam tuae prudentiae sollicitudo apud matricem ecclesiam S. Nazarii et apud ecclesias S. Mariae, seu B. Stephani Domino cooperante disposuit, praesentium litterarum auctoritate firmamus, et eam sub apostolica protectione suscipimus. Praecipimus ergo, et per virtutem S. Spiritus interdicimus, ut nulli successorum tuorum, nulli saecularis vel ecclesiasticae potestatis liceat easdem canonicas evertere, et per te illic dispositum regulare propositum dimovere. Universa etiam quae canonicis ipsis ex tua liberalitate collata sunt, aut deinceps conferentur, sive quae deinceps alii quilibet fideles ex suo jure contulerint, firma semper et illibata permaneant, clericorum ibidem sub regularis vitae observantia servientium usibus omnimodis profutura. Si quis vero, quod absit! hujus decreti nostri jure cognito obviam ire tentaverit, animadversione spiritualis gladii feriatur. Observantibus autem hoc pax a Deo et misericordia perpetua conservetur.

Datum Mediolani XII Kal. Junii, anno 1088.

CXLIII. Urbanus II ecclesiae S. Petri Standalmontensis, a Mathilde comitissa B. Petro traditae, protectionem suscipit et bona confirmat, ea lege ut clerici quotannis denarium aureum, aut quarto quoque anno bisantium, palatio Lateranensi persolvant. (Anno 1095.)[Dom CALMET, Hist. de Lorraine, Preuves, p. 505.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis LEUBRICO et GUACELINO, caeterisque Dei servis, tam clericis quam secum manentibus laicis, in loco qui dicitur Standalmont in episcopatu Metensi, eorumque successoribus in eadem religione permansuris in perpetuum.

Desiderium quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur, auctore Deo sine aliqua dilatione est complendum. Vestris ergo, filii in Christo venerabiles, precibus, et charissimae beati Petri filiae Mathildis comitissae intercessionibus inclinati, vestrae habitationis locum, qui dicitur Standalmont, et destinatam apostolorum principis nomini ecclesiam, sub jure et protectione sedis apostolicae specialiter confovendam suscipimus. Quem videlicet locum certis terminis circumscriptum, praefata beati Petri filia Mathildis comitissa, vestrae religioni ad agendam communem et canonicam vitam tradidit, sub censu denarii aurei annuo Lateranensi palatio persolvendo. Per praesentis ergo privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut quaeque dona quasque possessiones eadem comitissa vestrae contulit ecclesiae, vel in futurum Domino inspirante contulerit, quidquid etiam fideles quilibet in quoque episcopatu de suo jure pro suarum animarum salute deinceps obtulerint, quidquid praeterea concessione pontificum, liberalitate principum juste canoniceque poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eumdem locum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte congregationis vestrae praeposito, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem institutionemque canonicam providerint eligendum. Statuimus etiam ne cui fratrum, post professionem exhibitam, liceat ex eodem claustro sine praepositi seu congregationis permissione discedere: discedentem vero nullus abbatum vel episcoporum, nullus monachorum seu canonicorum sine communium cautione litterarum suscipiat. Consecrationes ecclesiarum, ordinationes clericorum ab episcopo in cujus dioecesi estis, accipietis; siquidem catholicus fuerit, et si gratiam et communionem apostolicae sedis habuerit, et si eas gratis impendere ac sine pravitate voluerit: alioquin a quoque volueritis catholico episcopo, eas accipere liberum sit.

Ad hoc adjicimus ut episcopus locum ipsum gravare non audeat, nec aliquam consuetudinem quae regularium fratrum quieti noceat, irrogare. Porro in ecclesiis quas per diversos episcopatus sub jure vestri loci habetis, de congregationis vestrae fratribus rectores instituendi liberam vobis concedimus facultatem, salvo jure catholici episcopi in cujus dioecesi ecclesiae sitae sunt. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis, supradictum censum per annos singulos, aut in quarto anno bisantium, Lateranensi palatio persolvetis. Si qua sane in crastinum ecclesiastica saecularisve persona, hujus decreti paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, atque a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, et in extremo examine districtae ultioni subjaceat. cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Datum Mediolani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, VII Kalend. Junii, indict. III, pontificatus autem domni Urbani secundi papae octavo.

CXLIV. Urbani II papae epistola ad Salmoriacenses, tam clericos quam laicos. (Anno 1095.)[D. BOUQUET, Recueil, t. XIV, p. 760.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis tam clericis quam laicis, in pago Salmoriacensi commorantibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Quoniam frater Viennensis archiepiscopus nostro et concilii quod largiente Domino Placentiae celebratum est judicio obedire contempsit, ut videlicet Gratianopolitano episcopo Salmoriacensem archidiaconiam restitueret, sicut de ea fuerat investitus, nos vobis praesentium litterarum auctoritate praecipimus ut, ejusdem Viennensis archiepiscopi subjectione posthabita quam a vobis videtur violenter exigere, Gratianopolitano deinceps tanquam proprio episcopo obediatis, donec utrisque praesentibus idem negotium in nostra vel legati nostri audientia canonico judicio definiatur. Si vero etiam nunc Viennensis archiepiscopus usque ad canonicum judicium super investitione hac inquietare praesumpserit, nos ipsum interim ab illius obedientia subtrahimus.

Data Mediolano septimo Kal. Junii.

CXLV. Urbani II privilegium pro Ecclesia Vesontiensi. (Anno 1095.)[DUNOD, Hist. des Séquanais, tom. II, p. 585.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HUGONI, tertio sanctae Vesontionensis Ecclesiae archiepiscopo, ejusque successoribus, canonice substituendis in perpetuum.

Potestatem ligandi atque solvendi in coelis et in terra, beato Petro ejusque successoribus, auctore Deo, principaliter traditam, Ecclesia verbis illis agnoscit: Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo, et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis; ipsique firmitas et alienae fidei confirmatio eodem auctore Deo praestatur, cum ad illum dicitur: Rogavi pro te ut non deficiat fides tua; tu autem conversus confirma fratres tuos. Oportet ergo nos, qui, licet indigni, Petri residere videmur in loco, prava corrigere, certa firmare, et in omni Ecclesia, ad interni arbitrium judicis disponendo sic disponere, ut de vultu ejus judicium nostrum prodeat, et oculi videant aequitatem. Tuis ergo, fili in Christo charissime Hugo, justis petitionibus annuentes, sanctam Bisuntinam Ecclesiam, cui Deo auctore praesidere et apostolicae sedis auctoritate videris, statuimus; quascunque urbes, quascunque parochias, quas decessorum tuorum tempore praefatae metropoli, apostolicae sedis concessio subdidit, perpetuo subditas permanere. Abbatias etiam intra urbem, quas Bisuntina Ecclesia antiquo jure possedisse agnoscitur, in eadem semper concedimus possessione pertinere. In his autem quae extra urbem sunt sitae; videlicet Balmensi, Castri Canonis, Laonensi, Alte Petrensi, Cusatensi, Valleclusensi, Palmensi, Luxoviensi, Lutrensi, Faverniacensi, Sancti Urcissini, id juris tua fraternitas habeat, quod praedecessores tuos constat, permissione sedis apostolicae habuisse. Ad haec quascunque possessiones, quaecunque bona, praedecessorum tuorum, vel tui ipsius industria, sanctae Bisuntinae Ecclesiae jugiter ac legaliter acquisivit, vel in futurum, largiente Domino, poterit adipisci, firma semper habere et illibata sancimus. Praeterea pallium, totius videlicet pontificalis dignitatis plenitudinem, tibi ex apostolicae sedis benignitate ac gratia, indulgemus, quo tua fraternitas, intra ecclesiam tuam uti ad missarum solemnia celebranda meminerit, illis solummodo diebus, quos praedecessoribus tuis apostolicorum privilegiorum auctoritate concessum. Crucem quoque ante faciem tuam secundum antiquam tuae ecclesiae consuetudinem bajulandam tuae dilectioni concedimus. Pallii vero genium, te volumus per omnia vindicare, hujusque indumenti honorem, humilitatem atque justitiam. Tota igitur mente fraternitas tua festinet, se exhibere in prosperis humilem, et in adversis si quando emerserint fortem, cum justitia boni amica perversis contraria; nullius unquam faciem contra veritatem respiciens, nullius unquam faciem pro veritate loquentem premens, misericordiae opibus juxta virtutem substantiae insistens, et tamen super virtutem insistere cupiens, infirmis compatiens, benevalentibus congaudens, de alienis gaudiis tanquam de propriis exsultans, in corrigendis vitiis saeviens, in fovendis virtutibus auditorum animos demulcens, in ira judicium sine ira tenens, in tranquillitate autem severitatis justae censuram non deserens. Haec est, frater charissime, pallii accepti dignitas, quam si sollicite servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis. Fraternitatem tuam superna dignatio, per tempora longa conservet incolumen.

Data apud Ostiam, per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis, quinto Kal. Julii, indictione III, anno Dominicae Incarnationis 1096, pontificatus autem domni Urbani II papae VIII.

CXLVI. Urbani II epistola ad Lambertum Atrebatensem episcopum. (Anno 1095.)[MANSI, Concil. XX, 694.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri LAMBERTO, Atrebatensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Noverit dilectio tua nos in proximo Novembri, in octavio videlicet S. Martini, apud Clarummontem, annuente Domino, synodale concilium statuisse, ad quod tuam providentiam invitamus, ut, omni occasione seposita, statuto in tempore, praedicto in loco, non omittat occurrere. Noveris praeterea Cameracensem episcopum missis ad nos litteris ac nuntiis pro Atrebatensi Ecclesia vehementer interpellasse, dicentem se et Ecclesiam suam Romanis privilegiis esse munitam; unde oportet prudentiam tuam ad hujus negotii responsionem paratam cum tuis clericis convenire.

Data apud Anicium XVIII Kal. Augusti.

CXLVII. Urbani II papae privilegium pro monasterio monialium S. Petri Blaziliensis. (Anno 1095.)[COCQUELINES, Bullar., privileg. summ. pont. Collect., II, 108.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectae in Christo filiae FLORENTIAE, abbatissae monasterii S. Petri de Blasilia [ al., de Bleffe], et eis quae in ipsius loci regimine successerint regulariter, in perpetuum.

Ad haec nos disponente Domino in apostolicae sedis servitium promotos agnoscimus, ut ejus filiis auxilium implorantibus efficaciter subvenire, et ei obedientes tueri ac protegere, prout Dominus dederit, debeamus. Unde oportet nos venerabilibus locis manum protectionis extendere, et servorum atque ancillarum Dei quieti attentius providere.

Tuis igitur, dilecta filia in Christo Florentia, precibus annuentes, B. Petri de Blazilia monasterium in Arvernensi comitatu situm, cui Deo auctore praesides, ab Ermengarda comitissa constructum, et Romanae Ecclesiae traditum, sub jure et protectione sedis apostolicae suscipimus, quemadmodum a praedecessoribus nostris constat esse susceptum. Per praesentem itaque privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quaecunque idem coenobium hodie juste possidet, vel in futurum juste et canonice possidebit, et poterit adipisci, in cellis, in ecclesiis, in villis, et in caeteris rebus mobilibus sive immobilibus, tibi tuisque sororibus tam praesentibus quam futuris, regulariter victuris, firma semper et illibata permaneant.

Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat, idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur earum, pro quarum sustentatione et gubernatione concessa sunt, nisibus omnimodis profutura, salvo canonico sedis apostolicae jure. Ad indicium autem hujus perceptae a Romana Ecclesia libertatis, per singulos annos quinque monetae vestrae solidos Lateranensi palatio persolvetis. Si quis sane in crastinum archiepiscopus, episcopus, imperator aut rex, aut princeps, aut dux, aut comes, aut vicecomes, judex, aut quaelibet ecclesiastica vel saecularis persona, sciens hujus privilegii paginam, contra eam venire temere tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat.

Reliqua desiderantur.

CXLVIII. Caturcensis ecclesiae canonici confirmantur in professione vitae regularis, quam recens professi erant. (Anno 1095.)[COCQUELINES, tom. II, p. 84.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis, GOSBERTO priori, ejusque fratribus in Caturcensi ecclesia canonicam vitam professis, et eorum successoribus, in eamdem religione permansuris, in perpetuum.

Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utiliter postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur vos, o filii in Christo charissimi, per divinam gratiam aspirati, mores vestros sub regularis vitae disciplina coercere, et communiter secundum SS. Patrum institutionem omnipotenti Domino deservire proposuistis; nos votis vestris atque petitionibus paterna benignitate impertimur assensum. Vitae quippe canonicae ordinem, quem professi estis, praesentis privilegii auctoritate firmamus; et ne cui post professionem exhibitam sine prioris seu congregationis licentia de claustro discedere liceat, interdicimus, et tam vos quam vestra omnia sedis apostolicae protectione munimus. Vobis itaque, vestrisque successoribus in eadem religione permansuris, ea omnia perpetuo possidenda sancimus, quae venerabilis frater noster Giraldus Caturcensis episcopus ad gubernationis vestrae solatia noscitur contulisse; ecclesiam scilicet S. Juliani de Bovena, ecclesiam S. Petri de Mortrado; reditus villae, quae dicitur Pardinas, medietatem oblationum ex altari beati Stephani, medietatem census monetae Caturcensis, qui episcopo competere videtur, tertiam partem paratarum, quae parochiani solent episcopo comparari, caetera omnia quae idem episcopus vel jam vobis contulit, vel in futurum est largiente Domino collaturus. Ea etiam quae olim ad Caturciensium canonicorum usum collata, sed post eorum negligentiis detrita, et in manus militum caeterorumque saecularium dissipata sunt. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem canonicam temere perturbare, vel ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quarum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Illud etiam supranominati episcopi constitutum praesentis decreti pagina stabilimus, ut praepositura, sive archidiaconatus, et caeteri ecclesiastici honores Caturcensis ecclesiae vestris vestrorumque successorum consiliis ordinentur. Si qua vero in futurum ecclesiastica saecularisve persona hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat; reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat; atque a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, et in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.. . . . Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, X Kal. Sept. indict. III, anno Dominicae Incarnationis 1096, . . . . bani secundi papae octavo.

CXLIX. Privilegium pro monasterio Casae-Dei. (Anno 1095.)[MABILL. Annal. Bened., V, 337.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PONTIO abbati monasterii quod Casa-Dei dicitur, et universae congregationi salutem et apostolicam benedictionem.

Cum omnipotentis Dei gratia vestrum monasterium per nos visitari, et in honore ac nomine sanctorum martyrum Vitalis et Agricolae ipsius coenobii basilicam dedicare disposuit, dignum duximus ut tam pro beati Roberti meritis, qui coenobium sua quondam opera fundavit, et nunc suis meritis protegit, quam pro religionis vestrae reverentia, vobis vestrisque successoribus in regularis disciplinae observatione mansuris spiritualia sedis apostolicae dona largiremur. Vos igitur in speciales Romanae Ecclesiae filios suscipientes, etc.

Datum apud burgum Sancti Aegidii per manus Joannis, S. R. E. diaconi cardinalis, VIII Idus Septembris, anno Dominicae Incarnationis 1095, pontificatus autem domni Urbani II papae anno VIII.

CL. Urbanus universos per Gothiam et Provinciam fideles hortatur ut conferant ad ecclesiam S. Nicolai construendam in praedio a Stephania comitissa monasterio S. Victoris Massiliensi per ipsum apud Tarasconem tributo. (Anno 1095.)[MARTENE, ampl. Collect. I, 556.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, universis per Gothiam et Provinciam fidelibus salutem et apostolicam benedictionem.

Dilectionem vestram noscere volumus, Stephaniam comitissam cum nobilibus suae terrae, pro animarum suarum remedio, praediolum quoddam Massiliensi monasterio B. Victoris martyris apud Tarasconem per manum nostram concessisse, ad construendam ecclesiam B. Nicolai confessoris. Vos igitur. . . . . . [dilecti] filii, litteris praesentibus admonemus ut ad ejusdem construendam [constructionem], et fratrum illic Deo servientium sustentationem, opem vestram et auxilium impendatis. Quicunque vero locum illum eleemosynis suis de suarum rerum jure amplificare, quicunque monachos ibi Deo servientes ope sua et consilio adjuvare curaverit, atque coemeterium quod juxta praedictam ecclesiam constitutum est, liberum illibatumque servaverit, suorum indulgentiam peccatorum a Domino consequatur, ipsiusque Dei gratia et apostolorum Petri et Pauli benedictione donetur.

4[recensere]

CLI. Bulla Urbani II papae pro monasterio S. Aegidii. (Anno 1095.)[ Gall. Christ., t. VI, p. 183.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis ODONI, abbati monasterii S. Aegidii, et universae congregationi salutem et apostolicam benedictionem.

Gratiae supernae miserationi tam per nos quam et per vestram religionem agendae sunt, quia nos ad vestrum coenobium pervenire, et una vobiscum B. Aegidii solemnitatem celebrare disposuit. Unde nos erga B. Aegidium ampliori devotione ferventes, tam vos quam vestra omnia ampliori sedis apostolicae munimine protegere et confirmare curamus. Omnem igitur libertatem seu immunitatem vobis ac vestro coenobio per antecessorum nostrorum privilegia contributam nos quoque praesentis decreti pagina roboramus et quidquid super ea nos vobis hactenus concessisse cognoscimur. Unde etiam vestrae quieti attentius providentes, Nemausensem episcopum vobis infestum nostra studuimus auctoritate coercere. Cum enim vos super ecclesia S. Andreae de Bernice et aliis quibusdam, quas antecessorum suorum temporibus possederatis, inquietaret, nos ei omnino ab hujusmodi molestiis cessare praecipimus, et sic vobis omnia quiete dimittere, sicut antecessorum nostrorum tempore vos possedisse constiterat. Abbatiam praeterea Beati Eusebii et omnes possessiones, quas hodie juste possidere videmini, vobis vestrisque successoribus perpetuo possidendas apostolica auctoritate firmamus. Statuimus etiam ut de caetero nullo archiepiscopo liceat super vestrum coenobium vel abbatem manum excommunicationis aut interdictionis extendere, sed in B. Petri et ejus vicariorum manu quieti semper ac liberi per omnipotentis Dei gratiam maneatis; poenitentibus vero qui pro scelerum suorum venia coenobii vestri basilicam, in qua beati Aegidii corpus quiescere dignoscitur, expetierint, eam intrare, et illic Domino sua concedimus vota persolvere. A conjugiis etiam liberos ad monachatum admitti sine episcoporum contradictione concedimus. Vos enim pro ejusdem B. Aegidii meritis et religionis vestrae reverentia quietos omnino persistere, et tanquam oculi nostri pupillam volumus custodiri. Haec omnia ut in perpetuum firma et intemerata permaneant Dei omnipotentis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti judicio et potestate sancimus.

Datum Avenione per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, pridie Idus Sept., indict. III, anno Dominicae incarn. 1096 [1095], pontificatus autem domni Urbani II papae anno octavo.

CLII. Urbanus II papa confirmat regularem disciplinam canonicorum S. Avenionensis ecclesiae, qui cum bonis omnibus ad canonicam ipsam spectantibus sub protectione sedis apostolicae suscipiuntur. (Anno 1095.)[COCQUELINES, tom. II, p. 81.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis SYLVESTRO praeposito, et ejus fratribus, in Avenionensis ecclesia canonicam vitam professis, eorumque successoribus, in perpetuum.

Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur vos, o filii in Christo charissimi, per divinam gratiam aspirati, mores vestros sub regularis vitae disciplina coercere, et communiter secundum SS. Patrum institutionem omnipotenti Deo deservire proposuistis; nos votis vestris paterno congratulamur affectu. Unde etiam petitioni vestrae benignitate debita impertimur assensum, et vitae canonicae ordinem, quem professi estis praesentis privilegii auctoritate firmamus; et ne cui post professionem exhibitam proprium quid habere, neve sine praepositi congregationis licentia de claustro discedere liceat, interdicimus, et tam vos quam vestra omnia sedis apostolicae protectione munimus. Vobis itaque vestrisque successoribus, in eadem religione permansuris, ea omnia perpetuo possidenda sancimus, quae impraesentiarum pro communis victus sustentatione possidere videmini: ecclesiam scilicet S. Agricolae de Lupera, et sancti Pauli de Palude, S. Domi. . . . et S. Columbae de Cortedune, et S. Georgii de Garriga, pagi de Mairranica partem quartam, et insularum ad ipsum pertinentium. Universas praeterea Avenionensis ecclesiae praebendas et honores seu dispensationes, quas hodie possidetis vos, qui, auctore Domino, vitam canonicam ducitis; sive quas clericorum quidam obtinent, qui necdum propriis obrenuntiaverint, communitatis vestrae usibus confirmamus, quocunque in tempore illas aperiri contigerit, et quaecunque deinceps concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium, juste atque canonice poteritis adipisci. Ad haec decernimus ut, defuncto Ecclesiae vestrae episcopo, successoris vestrum electio potissimum vestrorumque successorum qui canonice vixerint, deliberatione persistat. Id ipsum etiam et universae Ecclesiae, seu claustri vestri praepositis, sive dispensatoribus eligendis perpetuo observandum censemus. Si qua sane in crastinum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secunda tertiave commonitione si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, et in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem congregationi justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant.

Datum Avenione per manum Joannis, Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, XVII Kal. Octob., indict. III, anno Dominicae Incarnationis 1095, pontificatus domni Urbani papae anno octavo.

CLIII. Privilegium ab Urbano II ecclesiae S. Ruffi concessum, salva in omnibus Avenionensis episcopi canonica reverentia. (Anno 1095)[ Gall. Christi. vet., t. IV, p. 802.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis ARBERTO abbati, ejusque fratribus in ecclesia S. Ruffi canonicam vitam professis, et eorum successoribus in eadem religione permansuris in perpetuum.

Desiderium quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur, auctore Deo, sine aliqua est dilatione complendum. Quia igitur, filii in Christo charissimi, per omnipotentis Dei gratiam aspirati, primam nascentis Ecclesiae conversationem multis jam temporibus destitutam renovare proposuistis, ut secundum SS. Patrum instituta corde uno et una anima sub jugo regulae omnipotenti Domino serviatis; nos religioni vestrae paterno congratulamur affectu. Et ut semel inchoata religio, auctore Deo, semper inviolabilis perseveret, tam vos quam vestra omnia sedis apostolicae gremio confoventes, praesentis privilegii auctoritate munimus. Statuimus enim ut nemini inter vos professione exhibita proprium quid habere, nec sine tua, fili Arberte abba, et eorum qui post te in eodem regimine successerint, aut sine communi congregationis licentia de claustro discedere liberum sit; et si decesserit, et commonitus redire contempserit, tibi tuisque successoribus facultas sit ejusmodi ubilibet a suis officiis interdicere: interdictum vero nullus episcoporum abbatumve suscipiat. Praeterea per praesentis decreti paginam apostolica vobis auctoritate firmamus ecclesiam Sanctae Mariae infra urbem Lugdunensem; ecclesiam Sancti Petri secus Diam, ecclesiam S. Jacobi de Melgorio, ecclesiam de Buxa, ecclesiam de Turre, ecclesiam de Caneyrag, ecclesiam de Venees, ecclesiam de Armazanazas cum capella, ecclesiam de Boterita, et omnia quae episcopi Avenionensis Benedictus Rostagnus et Gibillinus vestrae Ecclesiae contulerunt. Ad haec etiam adjicimus ut quaecunque hodie vestrum coenobium juste possidet, sive in futurum concessione pontificum liberalitate principum, et oblatione fidelium juste ac canonice poterit adipisci, vobis vestrisque successoribus, qui in eadem religione permanserint, integra semper illibataque permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablata retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva in omnibus Avenionensis episcopi canonica reverentia.

Datum Tricast., per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, indictione tertia, decimo tertio Kalend. Octobris, anno Dominicae Incarnationis millesimo nonagesimo sexto, pontificatus vero domni Urbani II papae VIII.

CLIV. Urbani II papae privilegium pro Ecclesia Matisconensi. (Anno 1095.)[ Gall. Christ., t. IV Opp., p. 284.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri LANDRICO Matisconensi episcopo suisque successoribus canonice promovendis in perpetuum.

Justis votis assensum praebere justisque petitionibus aures accommodare nos convenit, qui, licet indigne, custodes atque praecones in excelsa apostolorum principum Petri et Pauli specula positi, Domino disponente, videmur existere. Tuis igitur, frater in Christo reverendissime Landrice, justis petitionibus annuentes, sanctam Matisconensem Ecclesiam, cui, auctore Deo, praesides apostolicae sedis auctoritate munimus. Statuimus enim ut ecclesia de Prisciaco, de Fabricis, de Verchessoto, de Mardubrio, ecclesia Sancti Amoris et caetera omnia quae tua fraternitas ex hostium manibus erepta reparavit, universa etiam quae juste ad eamdem ecclesiam pertinere noscuntur, tibi tuisque successoribus libera semper et illibata serventur. Interdicimus etiam ut, te ad Dominum evocato, vel tuorum quolibet successorum, nullus omnino invitis vestrae ecclesiae clericis aut episcoporum aut ecclesiae res auferre, diripere vel distrahere audeat; ipsum autem clericorum claustrum, et claustri domos ita semper liberas permanere sancimus ut nemini illis violentiam liceat irrogare. Ad haec adjicientes decernimus ut quaecunque in posterum liberalitate principum vel oblatione fidelium vestra ecclesia juste et canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Si quis sane archiepiscopus, aut episcopus, aut imperator, aut rex, dux, comes, vicecomes, judex, aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona, hujus privilegii paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, atque a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, et in extremo districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Datum Cluniaci, per manus Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, XV Kalendas Novembris, indictione III, anno Dominicae Incarnationis millesimo nonagesimo sexto, pontificatus autem domini Urbani II papae octavo.

CLV. Urbani II epistola ad Guarnerium de Castellione.--Illi sub excommunicationis poena praecipit ut Lambertum, episcopum Atrebatensem, in itinere ad synodum captum dimittat. (Anno 1095.)[MANSI Concil. XX, 695.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GUARNERIO, Pontionis filio, salutem et apostolicam benedictionem, si obedierit.

Venerabilem fratrem nostrum Atrebatensem episcopum ad concilium venientem te cepisse audivimus, et cur ceperis plurimum miramur. Rex enim Francorum non solum venire ad nos alios non prohibet, verum etiam omnibus suae potestatis episcopis et abbatibus venire ad concilium licentiam dedit. Unde litteris te praesentibus ut captum commonemus episcopum pro reverentia B. Petri ac nostro amore cum suis omnibus liberum adira permittas; alioquin quandiu illum tenueris, et te et terram tuam excommunicationi subjicimus.

CLVI. Urbani II epistola ad archiepiscopum Senonensem.--Mandat, commoneat Guarnerium ut episcopum Atrebatensem dimittat. (Anno 1095.)[MANSI, Concil. XX, 695.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo fratri Senonum archiep. RICHERIO, salutem et apostolicam benedictionem.

Audivimus Guarnerium, Pontionis filium, venerabilem fratrem nostrum Atrebatensem episcopum ad concilium venientem cepisse, captumque retinere, ea propter litteris te praesentibus jubemus ut eumdem Guarnerium captum praesulem cum suis omnibus libertati restituere commoneas. Quod si contempserit, quandiu illum tenuerit, et ipsum et locum suum excommunicationi subjicias.

CLVII. Privilegium pro monasterio Silviniacensi. (Anno 1095.)[ Bibliotheca Cluniacensis, p. 309.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, filiis in Domino charissimis Silviniacensis coenobii monachis, salutem et apostolicam benedictionem.

Quoniam supernae benedictionis dignitate multimoda actum est ut nos ipsi monasterium vestrum, et beati Majoli corpus intra ecclesiam ad locum alium transferre meruerimus, dignum duximus, cum Cluniacensis coenobii, cui tanquam membra capiti singulariter inhaeretis, dilectione praecipua, tum religionis vestrae reverentia, vos et locum vestrum specialius sedis apostolicae protectione munire. Eapropter praesente confratre nostro venerabili Durantio, Arvernensi episcopo, constituimus ne pro communi parochiae excommunicatione, vel interdictione, ullo unquam tempore coenobium vestrum interdictionis alicujus jacturam sentiat, nec ulli viventium facultas sit infra monasterium, seu villae adjacentis ambitum, aut assultum facere, aut quemlibet hominem capere vel depraedari. Unde etiam egregium militem Archimbauldum sub manus propriae stipulatione in manum nostram polliceri, supra parentis proprii tumulum fecimus, ut universa quae pater aut avi ejus loco vestro contulerant, tam in rebus quam in immunitatibus et consuetudinibus, omni vitae suae tempore debeat illibata servare, etc.

Datum apud Monticulum, per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, Idibus Novembris, indict. III, anno Dominicae Incarnationis 1097, pontificatus autem domni papae Urbani VIII.

CLVIII. Definitio quae fuit inter Gothofredum Magalonensem episcopum et Petrum Anianensem abbatem in concilio Claromontano. (Anno 1095.)[MANSI, Concil. XX, 910.] Cum apud Claromontem, Arvernorum civitatem, dominus papa Urbanus II in concilio resideret, consedentibus in eodem concilio diversarum provinciarum primatibus, archiepiscopis, abbatibusque quamplurimis, veniens ante venerabilem papam Gothofridus, Magalonensis episcopus, clamorem fecit super abbate Petro et monachis Anianensis monasterii, quod monachorum et abbatis ordinationes et consecrationes ecclesiarum aliunde quam ab Ecclesia Magalonensi quaererent aut acciperent, et quod contra fas praesumptione illicita sub obtentu privilegii poenitentia dandi excommunicandique ac absolvendi seu reconciliandi vel alienos parochianos undecunque passim recipiendi ad sepulturam inaudito more licentiam vindicarent. Quod narratum in concilio valde displicuit omnibus. Placuit autem domino papae Urbano et universo sancto collegio ut tale privilegium cassaretur et abraderetur, et ut abbas Anianensis Petrus in medio concilii ante Magalonensem episcopum veniens in manu ejus obedientiam debitam promitteret Ecclesiae Magalonensi de ordinationibus et consecrationibus et judiciis, salvis tamen privilegiis Anianensis monasterii, inquantum secundum canones pro salute et stabilitate ipsius monasterii constituta fuerant. Quam definitionem inter utramque Ecclesiam Alexander II papa antea fecerat, sic scribens: Alexander episcopus, servus servorum Dei, abbati et universae congregationi Anianensis monasterii salutem et apostolicam benedictionem. Pervenit ad nos querela Magalonensis episcopi super intolerabili praesumptione et inobedientia vestra, quod, quamvis Romanam Ecclesiam episcopum eum censere et tolerare cognoveritis, nullius tamen episcopalis reverentiae honorem sibi attribuitis, imo et contemptu ejus, illicita vobis usurpantes, in corpus totius Ecclesiae graviter ac nefande delinquitis. Nam quod excommunicatos illius nulla auctoritate fulti suscipitis, et quod ejus manus impositione contempta ordinationes vestras ad libitum vestrum aliunde petitis, in hoc et canonicae traditionis instituta corrumpitis, et exemplo reprobo grave scandalum in Ecclesia generatis. Unde vos auctoritate apostolica commonemus ut haec et alia hujusmodi penitus relinquentes praefato episcopo vestro deinceps totius subjectionis et reverentiae debitum exhibeatis, scientes quoniam si haec querela ulterius ad nos delata fuerit, districtam in se temeritatis vestrae pertinacia vindictam provocabit. Ne autem inter utramque Ecclesiam Magalonensem et Anianensem dissensionis aut discordiae occasio ulla remaneret, dominus papa Urbanus hanc definitionem scribi jussit, scriptamque sigillo apostolicae sedis firmavit.

Datum apud Arverniam XIII Kal. Decembris, per manus Joannis, S. R. E. diaconi cardinalis, anno Dominicae Incarnationis millesimo nonagesimo quinto, indictione tertia, anno pontificatus domini Urbani papae II octavo.

CLIX. Bulla confirmationis privilegiorum monasterii Celsiniacensis. (Anno 1095.)[BALUZ., Miscell. II, 175.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Celsiniacensis coenobii monachis salutem et apostolicam benedictionem.

Ad hoc nos disponente Domino in apostolicae sedis servitium promotos agnoscimus ut ejus filiis auxilium implorantibus efficaciter subvenire et ei obedientes tueri ac protegere prout Dominus dederit debeamus. Unde oportet et nos venerabilibus locis manum protectionis extendere et servorum Dei quieti attentius providere. Igitur tam pro vestra speciali religione quam pro venerabilis fratris nostri Hugonis Cluniacensis abbatis dilectione, ad cujus curam ex Cluniacensis coenobii jure locus vester pertinet, vestris, filii in Christo charissimi, precibus annuentes, monasterium vestrum praesentis decreti auctoritate munimus. Statuimus enim ut quaecunque hodie vestrum coenobium juste possidet sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus semper et illibata permaneant, in quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: in ipso videlicet burgo qui monasterio adjacet Sanctae Mariae et Sancti Martini, in pago Ucionensi ecclesiam Sancti Remigii de Carniaco, Sancti Jacobi de Varennis, Sancti Quintini, Sancti Stephani, Sancti Juliani de Paleariis, Sanctae Mariae de Masliaco, Sancti Germani Brennacum, ecclesiam novam in Luridensi pago, coenobium Calcidi montis, Sanctae Mariae de Beverias, ecclesiam de Monterevello, de Viverolo, de Bafia, de Grandirivo, de Zalmantanias, de Ambert, de Marcac, de Teulerias, ecclesiam Sanctae Mariae de Monte, Sancti Ferreoli, Sancti Eligii, in Privatensi pago ecclesiam Sanctae Florinae, Sancti Gervasii, ecclesiam de Abulnac, de Burnunculo, de Leuton, de Lendan, de Clais, de Vescon, de Girmac, in pago Talendensi ecclesiam Sancti Hilarii, Sancti Martialis, eccelesiam de Chidrac, de monte Acuto, de Plauzac, de Ozac, de Soletis, capellam de Monte, in pago Todornensi ecclesiam Sancti Lupi, Sancti Juliani et Sanctae Mariae apud Cauriacum, ecclesiam de Matesc cum ecclesiis ad ipsum locum pertinentibus, in pago Taluensi ecclesiam Sanctorum Martyrum Cyrici et Julitae, Sancti Pardulfi, Sancti Donati, Sancti Victoris, ecclesiam de Cingulis, cum universis possessionibus et appendiciis eorum. Praeterea decernimus ut nulli omnino liceat eamdem ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura; salva tamen in omnibus debita abbatum Cluniacensium reverentia. Nulli etiam facultas sit adjacentem monasterio burgum invadere, depraedari, vel noxias aliquas consuetudines exactionis imponere. Porro sepulturam ejusdem loci omnino liberam esse decernimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Et quia, largiente Domino, monasterii vestri ecclesia nostris manibus est consecrata, hoc quoque praesenti capitulo subjungimus, ut pro beati Petri et nostrae consecrationis reverentia nullus deinceps audeat in idem monasterium excommunicationis aut interdictionis proferre sententiam, quatenus ab omni servitii singularis infestatione securi omnique gravamine mundanae oppressionis remoti in sanctae religionis observatione seduli atque quieti omnipotenti Domino placere totius mentis et animae virtutibus anheletis. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Datum apud oppidum Sancti Flori per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, indictione III, VII Idus Decembris, anno Dominicae Incarnationis 1095, pontificatus autem domini Urbani II papae VIII.

CLX. Urbani II papae epistola ad canonicos Engolismenses, qua praepositurae de Juliaco attributionem ipsis ab Ademaro factam confirmat. (Anno 1095.)[MANSI, Concil. XX, 919.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Engolismensis Ecclesiae canonicis salutem et apostolicam benedictionem.

Officii nostri nos hortatur auctoritas pro Ecclesiarum statu sollicitos esse, et quae recte statuta sunt stabilire. Illam igitur constitutionem quam venerab. frater noster Ademarus episcopus de praepositura illa constituit, quae est in villa Juliaco in pago Sanctonensi, nos litterarum praesentium auctoritate firmamus. Constituimus enim ut praepositura eadem nulla unquam venalitate distrahatur, nulla unquam vel consanguinitatis vel successionis occasione fratrum communiter in Engolismensi ecclesia viventium gubernationi et victui subtrahatur, ita ut nec episcoporum Engolismensium alicui liceat illius villae, seu praepositurae redditus in usus alios vindicare, sed tam ipsa quam caetera quae juste hodie possidetis, et quaecunque vel de amissis recuperare, vel aliunde legitime poteritis acquirere, vobis vestrisque successoribus in communi vita permanentibus integra semper et illibata permaneant. Si quis vero constitutioni huic et decreto nostrae auctoritatis pertinaciter contraire tentaverit, per convenientes inducias monitus, nisi satisfactione congrua emendaverit, sancti Spiritus gladio et apostolicae districtionis ultione plectatur.

Data apud Clarummontem Arverniae XI Kalen. Decemb. per manum Joannis, S. R. E diaconi cardin., indict. III, ann. Dom. 1096 [1095], pontif. domini Urbani II PP. VIII.

CLXI. Urbanus II papa monasterii Aubechiensis possessiones et jura confirmat. (Anno 1095.)[ Gall. Christ. III, Instrum., 17.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ROGERIO, abbati monasterii quod situm est in parochia Cameracensi, in insula quae dicitur Abbatias, salutem et apostolicam benedictionem.

Officii nostri nos hortatur auctoritas, quae recte statuta sunt, stabilire. Quamobrem, charissime fili Rogeri, tuis petitionibus apostolicae benignitatis aures inclinantes, monasterium sanctissimae Trinitatis, cui, auctore Deo, praesides, praesentis decreti auctoritate munimus, et quaecunque bona venerabilis confrater noster Gerardus Cameracensis episcopus, cujus nimirum donatione locus ipse institutus esse cognoscitur, praefato monasterio contulit: quaecunque praeterea quilibet fideles de suo jure concesserunt integra semper et illibata manere apostolica auctoritate sancimus. Decrevimus itaque ut nulli omnino hominum liceat eumdem locum temere perturbare, vel ejus possessiones auferre, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Quisquis autem locum ipsum pro divini timoris reverentia, vel rebus suis ditare, protegere, vel pro sua facultate exaltare studuerit, omnipotentis Dei misericordiam et apostolorum ejus gratiam consequatur. Qui vero contra hujus nostri decreti tenorem pertinaciter agere tentaverit, sancti Spiritus gladio plectatur.

Datum apud Clarummontem Arverniae per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, III Kal. Decembris, indict. III, anno Dominic. Incarnationis 1095; pontificatus autem domni Urbani II papae anno VIII.

CLXII. Confirmatio S. Dionysii de Nogento, per domnum Urbanum II papam facta. (Anno 1095.)[ Bibliotheca Cluniacensis, p. 544.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, universae congregationi monasterii S. Dionysii quod situm est inter flumen Igunae castrumque Nogenti, salutem et apostolicam benedictionem.

Sicut irrationabilia poscentibus negari debet ascensus, sic justa petentium votis benigna debemus assentione concurrere. Idcirco dilecti filii nostri Gaufridi comitis de Mauritania, et ejus conjugis Beatricis devotioni duximus annuendum. Is siquidem comes B. Dionysii martyris monasterium in Carnotensi parochia inter Igunae fluvium et castrum Nogenti ab avo suo Gaufrido fundatum, et a patre suo Rotroco ex parte aedificatum, sua tandem instantia consummavit, consummatum et rebus suis donatum, annuentibus venerabilibus viris Richerio Senonensi archiepiscopo, et Gaufrido Carnotensi episcopo, collaudantibus et subscribentibus tam uxore ejus supra nominata Beatrice, quam filio Rotroco, sanctis apostolis Petro et Paulo et Cluniacensi coenobio sub reverendissimi confratris nostri Hugonis abbatis praesentia obtulit. Quam oblationem nostra postulaverunt auctoritate firmari. Nos igitur tam praefatum beati Dionysii monasterium, quam omnia ad id pertinentia, sub jure et dispositione Cluniacensium fratrum perpetuo permanere sancimus. Praecipientes et sub districtione anathematis interdicentes, ne quis unquam eumdem locum a Cluniacensis coenobii unitate subtrahat. Apostolica etiam auctoritate statuimus ut quaecunque dona, quascunque possessiones praefati comites vel alii quilibet fideles de suo jure eidem monasterio contulerunt, sub apostolicae sedis tutela integra semper et illibata permaneant. Vicus scilicet supra memoratae adjacens ecclesiae cum decem prati agripennis, et tota in circuitu ecclesiae terra usque ad Roduam fluvium, et super ipsum duo molendina. Terra Burchardi cum broilo. Terra de Belseria, de Asconis villa. Ecclesia S. Hilarii cum decimis et appendiciis suis omnibus. Ecclesia S. Leobini de Flaciaco, S. Leobini de Bracle, S. Hilarii de Bebanisuilla, S. Albini de Coldreciolo, S. Mariae de Margone, S. Petri de Bruyeria, S. Martini de Berduys. Ecclesiae S. Joannis de Mauritania, S. Macuti, et S. Germani. Ecclesia S. Albini de Campo rotundo cum tota Nigellae terra et appendiciis suis omnibus super Eram fluviolum. In loco qui dicitur Vivariis terra omnis culta et inculta, exquisita et inquirenda, cum pratis, silvis, et servorum rebus, ibique, et in comitatu Mauritaniae morantium. In Cenomanensi episcopatu ecclesia S. Petri de Cetone, saltus consuetudinarii tam ad usus ecclesiae, quam ad usus monachorum et hominum suorum, praeter saltum Perticuli. In omnibus saltibus pascua porcorum monasterii gratis. In loco qui dicitur Oratorius, terra unius aratri. In Morisim villa unius aratri terra. In fracta valle decem agripenni vineae, molendinum de Ruitaria. Terra de Bremuncurte, terra Bonnaci cum mediatoriis earum. Piscaria in logniae fluvio a vado Bellivilaris usque ad aquam quae dicitur Edera, medietas Bebanisvillae, et silva quae dicitur Ostenganis. Decima telonei Mauritaniae castri. Tolonei quoque decima Nogenti castri. Decima etiam Pasnadii silvae, quae nominatur Resno. Item ecclesia S. Stephani, et S. Joannis in Nogenti castro. S. Hilarius, S. Joannes, S. Stephanus, S. Maria in castro Noiomi. S. Martinus de Magone, S. Albinus de Campo rotundo, S. Albinus de Codricello, S. Maria Magdalene de Ferraria, S. Hilarius de Belenvilla. S. Joannes de Petrafixa, S. Petrus de Aponviller, S. Anastasius de Ronviller, S. Salvator de Campo rotundo, S. Petrus de Boscnileto, S. Martinus de Unverre, S. Leobinus de Flacci, ecclesia Oratorii cum appendiciis et decimis omnibus. Haec habentur in episcopatu Carnotensi. In Cenomanensi episcopatu ecclesiam S. Petri de Cetone, ecclesiam S. Ulfacii, S. Petrus de Mauvis, S. Prejectus de Vileris, S. Hilarius qui est juxta Sanctam Ceronnam, S. Maria de Bure, S. Martinus de Loiseel, S. Germanus de Loisilz, S. Maria, S. Joannes, S. Macutus de Mauritania, S. Audoenus de Tesval, S. Gervasius de Feris, S. Audoenus de Verreriis, S. Martinus de Beloto, S. Martinus de Berziis, S. Martinus de Jamagiis, S. Petrus de Brueria. Praeterea quaecunque vestrum coenobium hodie juste possidet, sive in futurum juste canoniceque poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva canonica Carnotensis episcopi reverentia. Si qua sane in futurum ecclesiastica saecularisve persona hujus decreti paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem coenobio justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

CLXIII. Urbani II papae epistola ad Guigonem comitem. (Anno 1095.)[D. BOUQUET, Recueil, t. XIV, p. 761.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, GUIGONI comiti, clero et populo Gratianopolitano, salutem et apostolicam benedictionem.

Querelam venerabilis confratris nostri Hugonis vestri episcopi de Salmoriacensi pago jam diu agitatam, concilii quod apud Clarummontem civitatem Arverniae celebravimus, auctoritate noveritis definitam. Quia enim confrater noster Viennensis archiepiscopus Guido saepe et nostris litteris et viva nostri oris voce commonitus, de eadem causa obedire contempsit, et investituram quam eidem vestro episcopo Placentiae fecimus, exsequi noluit, nos possessionem illam quam et idem frater Hugo et nonnulli suorum antecessorum possedisse noscuntur, supradicto fratri nostro et Gratianopolitanae Ecclesiae restituimus, et quandiu Viennensis archiepiscopus huic definitioni obedire contempserit, tam ipsum quam Gratianopolitanam Ecclesiam ab ejus obedientia subtraximus. Omnibus etiam in eodem pago commorantibus tam clericis quam laicis, ne Viennensi archiepiscopo obediant interdicimus, donec aut judicium quod factum est exsequatur, aut querela haec ante nos canonico judicio inter utrumque comprobata, certiorem finem accipiat.

Data III Kal. Decembris apud Clarummontem Arverniae.

CLXIV. Urbani synodica ad clerum populumque Cameracensem. (Anno 1095.)[MANSI, Concil. XX, 917.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, universis in clero et populo Cameracensi salutem et apostolicam benedictionem.

In concilio apud Clarummontem Arverniae celebrato cum pro electione dilecti filii nostri Manassis et item Gualcherii a vobis facta quaestio habita, et diligenti fuisset investigatione tractata, patuit Manassem quidem a vobis canonice electum, Gualcherium vero contra sanctorum canonum auctoritatem in vestram se ecclesiam intrusisse. Totius igitur concilii judicio placuit Gualcherium quidem, tanquam invasorem a vestra Ecclesia propellendum, Manassem vero electioni suae et Ecclesiae vestrae restituendum. Gualcherius itaque, suae conscientiae concilio se subtraxit. Tertio igitur evocatum cum omnino subterfugisset, nos ejus fugam pro confessione habentes, secundum universalem concilii sententiam ex sanctorum canonum auctoritate prolatam ab omni episcopali ordine deposuimus, et Manassem electioni suae et vestrae Ecclesiae restituimus, collaudantibus et corroborantibus tam metropolitano vestro Remensi antistite quam et universis ejusdem metropolis suffraganeis. Nunc vos litteris praesentibus commonemus, et apostolica auctoritate praecipimus, ne Gualcherium ulterius recipere praesumatis, Manasse autem tanquam vestro vere catholico episcopo obedientiam plenius impendatis. Neque vos lateat Gualcherium anathemati esse subjectum, si se ulterius de Ecclesiae vestrae praelatione profana praesumptione intromittere tentaverit. Si quis igitur deinceps his decretorum nostrorum praeceptis contraire praesumpserit, omnipotentis Dei, et apostolorum ejus indignationem inveniet et ultionis apostolicae gladio ferietur. Omnes autem qui Gualcherio fidelitatem juraverunt, ab ejusdem sacramenti vinculo apostolica auctoritate absolvimus.

Data apud Arveniam II Kal. Decembris.

CLXV. Urbani II decretum de primatu Lugdunensi. (Anno 1095.)[MANSI, Concil. XX, 828.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI, Lugdunensi archiepiscopo et primati, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.

Ex apostolicae sedis debito et sanctorum canonum auctoritate impellimur, in omnibus ubique terrarum Ecclesiis, prave acta corrigere, recte statuta firmare. Unde cum nos in Galliarum partes venire supernae dispositionis dignatio concessisset, curae nobis fuit apud Clarummontem Arverniae generale concilium convocare. Ibi inter alia quae ad synodalem audientiam discutienda perlata sunt, fraternitas tua de primatu sanctae Lugdunensis Ecclesiae querelam exposuit, multis jam ante provincialibus conciliis agitatam. Lecta sunt in eodem concessu eumdem primatum astruentia Romanae et apostolicae auctoritatis privilegia. Cum igitur Richerius Senonensis archiepiscopus pro causa hac die altero respondere praeceptus esset, nullamque excusationis rationem legitimam reddidisset, placuit tamen nobis ex apostolicae mansuetudinis abundantia, ad deliberandum de subjectione hac, in diem tertium inducias indulgere. Tertio itaque die, cum se ille partim pro negotii gravamine, partim pro aegritudinis occasione, synodali conventui subtraxisset, per legatos requisitus, et obedire renuens, adhuc deliberandi inducias flagitabat. Definitionis etiam jam imminente sententia, rursum ab Senonensis ecclesiae suffraganeis in diem alterum, ut eum familiarius convenirent, induciae impetratae sunt; ea nimirum pollicitatione praemissa, ut si etiam ille tunc pertinaciter reniteretur, ipsi tamen definitioni concilii unanimiter obedirent.

Porro die jam sexto concilii evoluto, cum ille adhuc inducias expetendo resisteret, ex totius synodi favore et judicio sancitum est Senonensem archiepiscopum Lugdunensi tanquam primati subjectionem obedientiamque debere, quia et catalogorum auctoritas, et sedis apostolicae idipsum contestabatur auctoritas. Cui profecto sententiae se humiliter obedituros, Senonensis Ecclesiae suffraganei propria quisque voce professus est. Idipsum etiam de Rothomagensi Ecclesia confirmatum est. De Turonensi enim, quia jam a retroactis temporibus sine refragatione obedierat, nulla jam quaestio movebatur. Die vero concilii octavo, tua iterum fraternitas questa est Senonensem archiepiscopum a legatis tuis, Aganone scilicet Aeduensi et Lamberto Atrebatensi episcopis admonitum, nullam adhuc Lugdunensi Ecclesiae pro primatu reverentiam profiteri. Eapropter nos, toto consentiente concilio, pallii usum et suffraganeorum obedientiam, donec ipse obediret, Senonensi archiepiscopo interdiximus. In Rothomagensem quoque, qui aberat, eamdem sententiam promulgamus, nisi infra tres menses post sententiam cognitam, siquidem viva voce non posset, subjectionem debitam scripto polliceretur. Ipsius itaque suffraganeis, qui praesentes aderant, sententiam nostram debita humilitate suscipientibus ac obedientiam promittentibus, sic tandem Lugdunensis Ecclesiae querela diuturna, annuente Domino, terminata est. Per praesentis igitur privilegii paginam, Lugdunensi Ecclesiae tuae primatum super quatuor provincias confirmamus, et per eam tibi tuisque successoribus, his tantum qui eo ordine eoque tenore electi vel promoti fuerint, qui per sanctae memoriae Gregorii VII privilegium praedecessori tuo Gibuino praefixus et praescriptus est. Provinciam autem illas quas vobis confirmamus, dicimus Lugdunensem, Rothomagensem, Turonensem et Senonensem, ut hae videlicet provinciae condignam Lugdunensi Ecclesiae obedientiam solvant, et honorem quem Romani pontifices reddendum esse scriptis propriis praefixerunt, devote humiliterque, salva in omnibus sedis apostolicae reverentia et auctoritate. Si qua sane in crastinum ecclesiastica saecularisve persona, hujus privilegii paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Interfuerunt autem definitioni huic archiepiscopi diversarum provinciarum numero duodecim, cum episcopis octoginta, abbatibus nonaginta, et eo amplius.

Datum apud Clarummontem Arverniae per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, Kalendis Decembris, indictione tertia, anno Dominicae Incarnationis millesimo nonagesimo quinto, pontificatus autem domini Urbani secundi papae anno octavo.

CLXVI. Privilegium pro ecclesia S. Jacobi Compostellana. (Anno 1095.)[FLOREZ, España Sagrada, XX, 21.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri DALMACHIO, Compostellano episcopo, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.

Veterum synodalium et gestorum pontificalium series confitetur semper sedi apostolicae licuisse ut et pro temporis ratione conjuncta disjungeret, et disjuncta conjungeret, et sedes sedibus commutaret. Hac igitur praecedentium Patrum auctoritate firmati, tibi, frater in Christo charissimi Dalmati, tuisque successoribus, decreti praesentis auctoritate concedimus pro B. apostoli Jacobi reverentia, ut sicut episcopatus cathedram praedecessores vestri in urbe quae Ilia dicitur habuerunt, ita perenni deinceps tempore in ea quae Compostella dicitur, et ecclesiam continet in qua B. Jacobi corpus requiescere creditur, habere debeatis. Universa ergo ad praefatae Iliae civitatis dioecesim pertinentia, tibi tuisque successoribus integra semper et illibata permanere decrevimus. Ad haec pro singulari B. Jacobi devotione concedimus ut tam tu quam tui deinceps successores, nulli praeter Romano metropolitano subjecti sint; et omnes qui tibi in eadem sede successerint, per manum Romani pontificis tanquam speciales Romanae sedis suffraganei consecrentur. Praeterea mansuro in perpetuum decreto sancimus ut quidquid hactenus juste beati Jacobi ecclesiae testamentis regalibus oblatum est, quidquid catalogis legitimis continetur, quidquid parochiarum Iriensis cathedra juste habuisse cognoscitur, tibi tuisque legitimis successoribus Compostellae permanentibus firmum semper integrumque servetur. Vestram de caetero condecet sanctitatem, sanctae Romanae Ecclesiae decreta in omnibus observare, et ita virtutum luce interius exteriusque fulgere, ut videant omnes vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est.

Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, marchio, comes, vicecomes, judex aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona, hujus decreti paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem haec observantibus, et praefatam B. Jacobi ecclesiam venerantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Datum apud Privatam oppidum per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, Nonis Decembris, indictione tertia, anno Dominicae Incarnationis 1095, pontificatus autem domini Urbani secundi papae VIII.

CLXVII. Urbani II epistola ad Hugonem Cluniacensem abbatem.--Cluniacensibus monachis facultatem tribuit altaria et decimas retinendi quae pretio comparassent et decimas e manu laicorum retrahendi si secundum Deum fieri possit. (Anno 1095.)[D. BOUQUET, Recueil, XIV, 716.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI, Cluniacensi abbati, et fratribus sub ejus regimine constitutus, salutem et apostolicam benedictionem.

Sedis apostolicae benignitas omni semper tempore consuevit Dei servos tanquam mater filios confovere, et in perturbationibus positis consolationis manum clementer alacriterque porrigere. Quia igitur per omnipotentis Dei gratiam jam diu longe lateque religione praecipua floruistis, et bonae opinionis odore plurimos aspersistis, dignum nobis est quieti vestrae in posterum providere, et contra aemulorum insectationes monasterio vestro, tam capiti quam membris, clypeum apostolicae protectionis opponere. Praesentis itaque decreti auctoritate sancimus ut nulli deinceps episcoporum facultas sit pro altaribus et ecclesiis sive decimis quas ante interdicta nostra vel papae Gregorii vobis cognita possedistis, seu post episcoporum concessione acquisistis, gravamen aliquod aut molestiam irrogare; sed sicut eorum permissione, quaedam ex parte, quaedam ex integro habuistis, ita ut in futurum perenniter habeatis. Ipsarum quoque quas non habetis ecclesiarum decimas, quae a laicis obtinentur, si secundum Deum eorum potestati subtrahere vestrae religionis reverentia potuerit, ad vestram et pauperum gubernationem vobis liceat possidere. Haec omnia ut omnino firma et immobili stabilitate persistant, omnipotentis Patris, et Filii et Spiritus sancti potestate et apostolica auctoritate confirmamus. Si quis vero decreti hujus tenore agnito, pertinaciter ei obviare praesumpserit, ejusdem Patris et Filii apostolorumque ejus indignationem inveniat, et sancti Spiritus gladio feriatur; cunctis autem vos ac vestra foventibus misericordia, pax et gratia ab Auctore omnium in perpetua saecula conferatur.

Datum apud Brivatam oppidum, per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, Nonis Decembris, indictione III, anno Dominicae Incarnationis 1095, pontificatus vero domni Urbani II papae VIII.

CLXVIII. Diploma Urbani II papae, quo privilegia et bona omnia prioratus Marciniacensis confirmat. (Anno 1095.)[ Bibliotheca Cluniacensis, Append., p. 86.] URBANUS, servus servorum Dei, Marciniacens coenobii sanctimonialibus salutem et apostolicam benedictionem.

Ad hoc nos, disponente Domino, in apostolicae sedis servitium promotos agnoscimus, ut ejus auxilium implorantibus efficaciter subvenire, et ei obedientes tueri ac protegere, prout Dominus dederit, debeamus. Unde oportet nos venerabilibus locis protectionis manum porrigere, et Deo servientium quieti attentius providere. Igitur tam pro vestra speciali religione quam pro venerabilis fratris nostri Hugonis Cluniacensis abbatis dilectione, ad cujus curam ex Cluniacensis coenobii jure locus vester pertinet, vestris, filiae in Christo charissimae, precibus annuentes, monasterium vestrum praesentis decreti auctoritate munimus. Statuimus enim ut quicunque hodie idem coenobium juste possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium juste atque canonice possit adipisci, vobis et iis qui post vos in loco eodem ac religione successerint, firma semper et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda. In episcopatu Augustodinensi ecclesia de Varennis, de Briano et de Sarorio, de Begiaco, de Camboliaco, ecclesiam S. Nicetii, S. Fideli, S. Christofori, S. Leodegarii, S. Mariae ex oppido Semmuro, cum decimis et coemeteriis suis: quartam partem ecclesiae S. Martini extra Semmurum. In episcopatu Matisconensi ecclesiam S. Jacobi. In Lugdunensi medietatem villae Vitriaci, ecclesiam S. Martini, ecclesiam S. Reveriani, apud Brianonum, ecclesiam S. Romani, capellam de Celerias, terram Hugonis Letbaldi, cum aliis quibusdam apud Casiotum. In episcopatu Arvernensi, ecclesiam S. Petri de Lodda, S. Vincentii de Lodessa cum decimis et coemiteriis, S. Nicolai ad Tres Fontes. In episcopatu Diensi apud oppidum seu territorium de Orello, ecclesias quatuor. In Valentino episcopatu ecclesiam S. Stephani de Balmam. In comitatu Beardensi, ecclesiam S. Fidei, apud villam quae dicitur Furcas. In episcopatu Pictaviensi ecclesias duas. In Sanctonensi ecclesiam de Montoso. In Leodiensi, villa quae dicitur Argules, cum ecclesia et decimis, et aliam quae dicitur Raicampas. In Rothomagensi, villam quae dicitur Aqua-Bella. In Petragoricensi mansos quindecim Agilmodis priorissae, apud villam Maurensem. In Caturcensi, ecclesiam Sancti Constantii. In Vivarensi [Vaurensi] episcopatu, villas tres, Villeta, Ataid, Glangla, cum universis possessionibus et appendiciis suis. Praeterea decernimus ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur earum, pro quarum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis protutura, salva in omnibus debita abbatum Cluniacensium reverentia. Sepulturam ejusdem loci omnino liberam esse sancimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Hoc quoque praesenti capitulo subjungimus ut nulli jam liceat congregatione vestrae vel excommunicationis gravamen inferre, vel divinum officium interdicere, sepulturae debitum prohibere, aut interdicti cujuslibet molestiam irrogare: quia pro Dei timore clausae, et saeculo jam estis emortuae, quatenus ab omni infestatione securae, gravamine mundanae oppressionis remotae, ad aeterni Sponsi semper desiderabilem visionem totius mentis et animae viribus anheletis. Si qua sane in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, ac in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Benedictus Deus Pater Domini nostri Jesu Christi. Amen.

Datum apud oppidum Sancti Flori per manum Joannis, S. R. E. diaconi cardinalis, indict III, anno Dominicae Incarnationis 1096, pontificatus autem domni Urbani II papae VIII, VII Idus Decembris.

CLXIX. Urbani II papae epistola ad Ademarum Engolismensem episcopum.--Ut monachos S. Eparchii per excommunicationis censuram obedire compellat abbati S. Joannis Angeriacensis. (Anno 1095.)[D. BOUQUET, Recueil, t. XIV, p. 717.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ADEMARO, Engolismensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Charissimus noster in Christo filius Angeriacensis abbas ( Ausculfus ) propria nobis relatione suggessit S. Eparchii monasterium tuo quondam favore coenobio Angeriacensi subjectum, sed pravorum monachorum praesumptionibus esse subreptum; quos nimirum monachos in nonnullis conciliis pro eadem praesumptione excommunicatos, testante venerabili confratre et vicario nostro Amato metropolitano episcopo, cognovimus. Tuae igitur strenuitati per praesentis scripta praecipimus ut eamdem excommunicationem in tua parochia facias observari, donec iidem monachi supradicto abbati regulariter obedire consentiant.

Data apud Lemovicas, IV Kal. Januarii, per manum Joannis diaconi cardinalis.

CLXX. Bulla Urbani II papae pro monasterio Tutelensi. (Anno 1096.)[BALUZE, Historia Tutelensis, Appendix, p. 437.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio WILLELMO, monasterii Tutelensis abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicae portum confugiens ejus tuitionem devotione debita requisivit, non supplicationi tuae clementer annuimus et Beati Martini Tutelense monasterium, cui, Deo auctore, praesides, decreti praesentis auctoritate munimus. Statuimus enim ut quaecunque hodie idem coenobium juste possidet, sive in posterum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum coenobium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Si quae vero ecclesiae vel praedia Tutelensi monasterio pertinentia per irreligiosos abbates vel monachos hactenus laicis data vel per laicos in aliorum monasteriorum facultatem citra legitimam possessionem usurpata sunt, vestro penitus monasterio restituenda praecipimus. Ad haec adjicientes statuimus ne pro malefactis militum Tutelensi castro habitantium monasterium ipsum excommunicetur, ea tamen conditione, ut iidem milites, si excommunicati fuerint, ad divina illic officia non admittantur. Possessiones etiam Tutelensis coenobii pro ipsorum militum offensis depopulari aut infestari auctoritate apostolica prohibemus. Porro sepulturam loci illius secundum antiquam et canonicam consuetudinem permanere decernimus, salva Lemovicensis episcopi reverentia. Obeunte te nunc ejus loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint. Unde sub districti anathematis interdictione sancimus ne ulli omnino personae facultas sit regulari abbatis electioni obsistere aut pro ea munus quodlibet exigere, ut ipsius monasterii fratres omni gravamine mundanae oppressionis remoto in sanctae religionis observatione seduli atque quieti omnipotenti Deo placere totis mentis et animae virtutibus anhelent. Si qua sane in crastinum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere ire tentaverit, secundo tertiove commonita si non congrua satisfactione emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Datum Lemovici, per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, IV Nonas Januarii, indictione quarta, Dominicae Incarnationis 1096, pontificatus autem domni Urbani papae secundi anno VIII.

Bene valete.

CLXXI. Urbani II epistola ad suffraganeos Ecclesiae Remensis.--Illos hortatur ut Manassi, in locum Rainoldi archiepiscopi demortui suffecto, obediant. (Anno 1096.)[BALUZ., Miscell., edit. Luc. II, 138.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimis confratribus et consacerdotibus Remensis Ecclesiae suffraganeis, salutem et apostolicam benedictionem.

Defuncto venerabili confratre nostro, vestrae metropolis archiepiscopo, ejusdem Ecclesiae praepositum Manassen communi cleri plebisque consensu secundum sedis apostolicae decreta cognovimus ad ipsius metropolis regimen esse provectum. Quae scilicet provectio, quia sanctis videtur convenire canonibus, non grata nobis esse non potest. Eam igitur auctoritatis nostrae pondere confirmantes, dilectionem vestram litteris praesentibus exhortamur ne ab ejusdem electi persona quod vestri officii interest dissimulatione qualibet subtrahatis, sed omnino satagite ut quod bene incoeptum est, largiente Domino, melius compleatur, ne diutius tanta Ecclesia officiorum episcopalium administratione privetur.

Data Andegavi VIII Idus Februarii.

CLXXII. Clerum, ordinem, milites et plebem Remensem hortatur ut Manassi electo archiepiscopo fidem praestent. (Anno 1096.)[BALUZ., Miscell. II, 139.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei dilectis filiis clero, ordini, militibus et plebi Remis consistentibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Affectionis quidem nostrae viscera, filii in Christo charissimi, angustiata sunt, quia vos pastoris sollicitudine, nos vero confratris et coepiscopi Rainoldi solatio novimus destitutos. Sed in tribulatione hac per omnipotentis Dei gratiam charitatis nostrae praecordia dilatantur, quia vos sollicitudine debita, affectione sollicita, sine dolo, sine pravitate de vestrae Ecclesiae filiis pastorem elegisse comperimus. Asserit autem spei vestrae fiduciam unanimitatis vestrae consensus. Ubi enim universorum postulatio congruit, dubitare nos nequaquam oportet ibi Dominum Jesum et voluntatis auctorem et petitionis arbitrum fore et ordinationis praesulem et largitorem gratiae. Bonis ergo studiis vestris ampliori devotione congratulamur, et quod secundum apostolicae sedis decreta juste sancteque coepistis, nos per omnipotentis Dei gratiam sedis apostolicae assertione firmamus. Vos siquidem in apostolicae sedis libertatem consurrexistis, ut sicut caput regni existitis, ita etiam religionis et auctoritatis catholicae in eodem regno principium existitis. Nihil itaque super vos iniquorum verba praevaleant, nihil terrenae pravitas intentionis obfuscet. Quod enim omnipotens Dominus aspirando praevenit, per merita et preces beatae et gloriosae semper virginis Mariae sanctique Patris vestri Remigii adjuvando prosecuturum fore confidimus. In ipso igitur confidentes quod simpliciter et sine pravitate [coepistis] prosequi procurate. Neque enim vobis in parte hac apostolicae sedis brachium contrahetur. Nullus in hoc negotio idololatriae fucus interveniat, nullae minae, nulli terrores nobilitatem vestram ab hac libertate dimoveant; ne forte, quod absit! cum spiritu coeperitis, carne consummemini. Ecclesiae vestrae suffraganeis auctoritatis nostrae scripta direximus ut in electo quod sui est officii nulla negligant occasione complere. Quod si fortassis illi se aliqua, quod non arbitramur, pravitate subtraxerint, vos eum tempore congruo nostro conspectui praesentabitis. Novit enim beati Petri libertas et gratia in se confidentibus non deesse. De dilectione et obedientia erga eum vivaciter exhibenda vos cohortari minus necessarium duximus. Neque enim ambigimus quod qui tantam vobis in ejus electione unanimitatem, tantum studium, tantam flagrantiam aspiravit, ipse etiam mentes vestras ad diligendum, ad obediendum, ad serviendum ardore sui spiritus illustrabit. Ipse vos sua gratia benedicat, ipse corroboret, et pastorem et gregem ad aeternae refectionis pascua introducat.

Data Andegavi VIII Idus Februarii.

CLXXIII. Manassi electo archiepiscopo Remensi gratulatur. Monet « caveat prorsus et vigilet ne regiae superbiae qualibet inconstantia subjiciatur. » Adjutorium pollicetur. (Anno 1096.)[BALUZ., Miscell. II, 139.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio MANASSI, Remensium electo, salutem et apostolicam benedictionem.

Omnipotenti Deo gratias agimus quia personam tuam, de cujus probitate plurimum confidimus, ad Remensis Ecclesiae regimen electam sine pravitate cognovimus. Nunc igitur dilectionem tuam apostolicae gratiae litteris visitantes, hortamur ut bona initia studeas provectibus melioribus exaltare. Nullae igitur minae, nulli terrores prudentiam tuam impediant quin in coepta simplicitate ac libertate persistas. Cave prorsus et vigila ne regiae superbiae qualibet inconstantia subjiciaris, ne cum spiritu coeperis, carne consummeris. De apostolicae sedis adjutorio in nullo diffidas, quia si in ejus libertate permanseris, ejus per omnia auxiliis munieris.

Data Andegavi VIII Idus Februarii.

CLXXIV. Urbani II epistola ad Philippum Catalaunensem episcopum.--Commendat ei et fratri ejus Hugoni comiti Campaniae monachos S. Vitoni Virdunensis, ab ecclesia S. Nicolai in Silva Lugolli per parochianos ejus ejectos. (Anno 1096.)[Dom BOUQUET, Recueil, XIV, 719.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri PHILIPPO, Catalaunensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Frater iste lator praesentium apud nos conquestus est et se et fratres suos a quibusdam parochianis tuis, tam clericis quam laicis, in ecclesia S. Nicolai, constructa in silva quae dicitur Lugolli, multis injuriis affectos, et eorum priorem de eadem ecclesia exturbatum. Quamobrem dilectioni tuae praesentia scripta dirigimus, praecipientes ut eosdem parochianos tuos super hujusmodi injuriis ipsis fratribus satisfacere, et in posterum cessare compellas. De caetero etiam rogamus ut fratres ipsos pro amore B. Petri et nostro sub alarum tuarum munimine tuearis, et eos sub dispositione venerabilis Rodulfi Virdunensis abbatis quiete et stabiliter facias permanere. Fratrem quoque tuum Hugonem comitem [Trecensem] tam per nos quam per te rogatum volumus, ut eumdem locum pro animae suae salute tueatur et protegat, et infestatores ejus brachio suae potestatis coerceat.

Data Andegavis, V Idus Februarii.

CLXXV. Privilegium ab Urbano II monasterio S. Nicolai concessum, salva episcopi Andegavensis canonica reverentia. (Anno 1096.)[PETIT, Theodori Poenitentiale, tom. II, p. 612.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio NATALI, abbati monasterii Sancti Nicolai, quod secus Andegavum situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis.

Religiosis desideriis dignum est favorabilem praebere consensum, ut fidelis donatio coelorum sortiatur effectum. Tuae igitur devotionis, ac Fulconis egregii Andegavorum comitis precibus aurem accommodantes, Beati Nicolai monasterium, quod, disponente Domino, nostris manibus consecramus, praesentis decreti auctoritate munimus. Statuimus ut ea quae praedictus comes in ipsius Ecclesiae dedicatione nostris exhortationibus per nostras manus obtulit tantum scilicet terrae in Silvacane, quantum tribus sufficere debeat, et terra de Avallo, quam idem comes Guillelmus Aurelianensis dederat, quidquid etiam immunitatis seu donationis de suo jure, ipsius praedecessores comites Joffredus et Fulco eidem ecclesiae contulerunt, et quaecunque hodie juste possidet, sive in futurum juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus nominibus exprimenda: Ecclesiam de Ariaco, de Sancta Comma, de Castillio, Segregio de Bulleio, de Paucio, de Aracaio, de Cupollio; in pago Pictaviensi ecclesias de Monasterolo, de Alaneio, de Rilliaco, de Borchiaco, de Pusanviis; in episcopatu Cenomanensi ecclesias de Geprona, de Potroniaco; in episcopatu Sancti Machuti ecclesiam Sancti Paterni; in Naunotonensi ecclesiam Sancti Lamberti, capellam de Donacelli, de Cornioquense, de Prugniaco; in Anglia, in episcopatu Lincobensi ecclesiam de Guiongta, de Spalmeta cum ecclesiis quae ad eam pertinent de Guilguenna; in episcopatu Costronensi ecclesiam de Quircheberia; in Guallis, in episcopatu de Glumnorgant, ecclesiam de Caillone cum appendiciis et possessionibus earum.

Ipsum itaque locum visitandum, honorandum ac protegendum universis fidelibus commendamus, pro cujus devotionis beneficio, et omnipotentis Dei misericordia, et SS. apostolorum auctoritate fidentes per beati Michaelis merita, judicii pro peccatis accepti partem septimam illis remittimus, qui in dedicationis die animo devoto huc convenire curaverint; eo nimirum tenore, ut die ipso pauperes abbas et monachi pascant, et die altero psalmos cum litaniis septem in conventu decantent, et missam publicam celebrent, quos profecto omnes eundo et redeundo ab adversariis cujuscunque securos esse praecipimus. Ad haec adjicientes decrevimus ut nulli omnino hominum liceat id coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Andegavensis episcopi canonica reverentia.

Datum apud Sableulium per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, XVI Kalend., indict. IV, anno Domini 1096, pontificatus autem domini Urbani II papae VIII.

CLXXVI. Urbani II epistola ad suffraganeos Ecclesiae Remensis. (Anno 1096.)[BALUZ., Miscell. II, 139.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis fratribus et coepiscopis HUGONI Suessionensi, LAMBERTO Atrebatensi, PHILIPPO Catalaunensi, GERARDO Morinensi, caeterisque Remensis Ecclesiae suffraganeis, salutem et apostolicam benedictionem.

Scripsimus nuper fraternitati vestrae, et ecce iterum scribimus, ne cujuslibet occasionis obtentu venerabili confratri nostro Manassi in archiepiscopum vestrae metropolis per divinam gratiam electo quod vestri officii interesse cognoscitis subtrahatis. Per obedientiam igitur quam sedi apostolicae vos debere non ignoratis dilectioni vestrae praecipimus ut quocunque in tempore ad ordinationem seu consecrationem suam vos advocaverit, alacriter ad hoc ipsum et vivaciter occurratis, sicut et vestri ordinis integritatem et gratiae nostrae plenitudinem desideratis.

Data Turonis IV Nonas Martii.

CLXXVII. Urbani II epistola ad clerum Turonensem.--Privilegia Turonensis Ecclesiae confirmat. (Anno 1096.)[MANSI, Concil. XX, 656.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, universis sanctae Ecclesiae filiis salutem et apostolicam benedictionem.

Notum fore volumus tam futuris quam praesentibus quoniam omnium bonorum largitor Deus devotionem nostram ad B. Martini tumulum visitandum sua miseratione perduxit. Quia vero in ejusdem B. confessoris ecclesia quaedam inoleverant quae in melius promovenda salutis falce exstirpanda videbantur, nos per septem dies et eo amplius immorati, medicinam animarum, frequentius inter eos intrantes et exeuntes eis impertivimus, et nobis in omnibus obedientes et benevolos, Deo aspirante et in eis cooperante nobiscum, experti sumus. Sed quoniam ad nostras aures pervenerat quod legatos Romanae Ecclesiae suscipere cum processionis benignitate supersederant, neque etiam eis, videlicet legatis, auctoritas hujus Ecclesiae per notitiam privilegiorum ejus innotuerat, succensuimus, et graviter eos increpavimus, cur tantam inobedientiae offensionem incurrerent. Illis itaque humiliter nobis scripta patrum nostrorum Romanorum pontificum praetendentibus diligenter attendimus eorum privilegia. Et quia praeter apostolicum, et regem, et Turonensem archiepiscopum, semel in vita sua neminem ad processionis susceptionem admittebant studiose notavimus, nostris cardinalibus, Teuzone Alberto, Gregorio Papiensi, Rausgerio, et Hugone Lugdunensi primate, et aliis tam episcopis quam aliarum dignitatum personis, praesentibus Brunone Signiensi episcopo, et Ingelramno Suessionensis ecclesiae archidiacono.

Porro nos tanta auctoritate refecti, eorum antiquam consuetudinem, eorum scriptis suffragantes, auctoritate nostra corroboravimus in praesentia nostrorum praedictorum fratrum. Et quia filius noster Amatus, Burdigalensis archiepiscopus, unus erat de legatis Romanae Ecclesiae a Gregorio septimo praedecessore nostro in Galliam destinatus, non ab hac Ecclesia processionis solemnitate susceptus: unde etiam graviter contra eosdem clericos commotus in Exuldunensi concilio eos excommunicatione perfoderat; eum in concordiam et pacem eorum reformavimus. Neque eos ad ullam satisfactionem, quia auctoritate pollente sese munierant, compulimus, neque qualibet pro tali excessu absolutione purgandos censuimus, denique quoniam in quibusdam suae ecclesiae privilegiis proprium eis habere episcopum concessum est, ejus vice nos Romano eos sancimus specialiter adhaerere pontifici, et graviores eorum causas ex ejus pendere judicio.

Si quis sane in crastinum cardinalis, aut legatus, aut episcopus, aut quilibet a nostro latere missus, hanc nostrae confirmationis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, et nostram perfringens auctoritatem, processionem ab ipsa sancti confessoris ecclesia expetierit, si commonitus non destiterit, potestatis honorisque dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata praesumptione cognoscat; cunctis autem ista servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi. Amen, amen, amen.

Datum Turonis in castello Sancti Martini per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, II Idus Martii, indictione quarta, anno Dominicae Incarnationis 1097 [1096], pontificatus autem domini Urbani II papae nono.

CLXXVIII. Urbani II epistola ad monachos S. Petri Bainsonensis.--Bainsonensem ecclesiam a parentibus suis Cluniacensi coenobio donatam, auctoritate sedis apostolicae munit, et Suessionensis Ecclesiae jura determinat. (Anno 1096.)[Dom BOUQUET, Recueil, t. XIV, p. 720.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, monachis S. Petri apud Bainsonum, salutem et apostolicam benedictionem.

Et religionem augere, et religiosorum quieti prospicere officii nostri nos impellit auctoritas. Religionis igitur conservandae gratia nos Bainsonensem locum, in quo per Dei gratiam conversamini, qui nos ex parentum jure contingit, Cluniacensi coenobio contradentes, tam vos quam successores vestros decreti praesentis auctoritate munimus. Ipsum enim locum, sicut et caetera Cluniacensis coenobii membra, liberum perpetuo permanere decrevimus, ut quaecunque hodie juste, vel ex parentum nostrorum dono, vel ex aliorum fidelium oblatione possidet, sive in futurum possidebit, sive juste et canonice poterit adipisci, firma vobis semper et illibata permaneant, nec parochiae ipsius episcopo, nec episcopi archidiaconis liceat, aut vobis aut capellanis vestris molestias aliquas vel injurias irrogare, nec aliquid prorsus exigere praeter annuos solidos viginti, qui ex praecedentium episcoporum et patris mei consensu instituti sunt, Suessionensibus canonicis persolvendi. Alias tam vos quam capellani vestri quieti semper ac liberi, salvo episcopalis reverentiae debito, permanebitis. Si quis autem, praecepti hujus tenore cognito, contraire praesumpserit, tanquam sedis apostolicae contemptor Ecclesiae judicio et Spiritus sancti gladio feriatur.

Datum Turonis per manum Joannis cardinalis, XIII Kal. Aprilis, anno Incarnat. Dominicae 1096, pontificatus domni Urbani II nono, indict. IV.

CLXXIX. Urbanus II papa Trenorciensis monasterii bona juraque omnia in tutelam apostolicae sedis recipit. (Anno 1096.)[COCQUELINES, ampl. Collect., II, 87.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO Trenorciensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Pia postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicae portum confugiens, ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi tuae clementer annuimus et Trenorciensis coenobium, cui, Deo auctore, praesides, cum omnibus ad ipsum pertinentibus, sub tutelam apostolicae sedis excepimus. Per praesentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quaecunque bona, quaecunque possessiones catholicorum imperatorum seu caeterorum principum largitione, episcoporum concessione, seu caeterorum fidelium oblatione, ad idem coenobium impraesentiarum pertinent, sive in futurum juste poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel oblationes retinere, minuere, vel temerariis vexationibus inquietare, sed omnia integre conserventur, eorum pro quorum sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Caetera etiam quae per reverendae memoriae Joannis papae privilegium Trenorciensi monasterio confirmata sunt, confirmamus. Querelam autem monachorum S. Florentii, quam de ecclesiis Lausduni, Sanctae Crucis videlicet et Sancti Nicolai, contra te et Ecclesiam tuam faciunt, quamque in praesentia nostra Turonis habitam diligenter pertractavimus, debito fine, Deo auctore, terminamus: apostolica iterum auctoritate praecipientes quatenus nullam tibi vel Ecclesiae molestiam ex his inferre praesumant, sed absque eorum inquietudine praefatas ecclesias, tu successoresque tui jure perpetuo possideatis. Si quae sane ecclesiastica saecularisve persona contra hanc nostrae constitutionis paginam venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, quousque digna satisfactione resipiscat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

CLXXX. Privilegium pro monasterio S. Vincentii Metensi. (Anno 1096.)[Dom CALMET, Hist. de Lorraine, Preuves, p. 507.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LANZONI, abbati monasterii S. Vincentii, quod Metti situm est, ejusque successoribus regulariter instituendis in perpetuum.

Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicae portum confugiens, ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi tuae, tam pro beati Vincentii martyris devotione, quam etiam pro tuae religionis reverentia clementer annuimus, et ejusdem martyris monasterium, cui, Deo auctore, praesides, praesentis decreti auctoritate munimus: statuimus enim ut quaecunque dona, quascunque possessiones idem coenobium hodie juste possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus et illibata permaneant.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Metensis episcopi canonica reverentia. Obeunte te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem conventus communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam, elegerint. Praeterea secundum venerabilium praedecessorum nostrorum Joannis et Benedicti statuta concedimus, ut si episcopus Metti defuerit, liceat tibi tuisque successoribus, in festivis diebus, ad sedem episcopalem accedere, ibique cum dalmatica et sandaliis, missarum solemnia celebrare.

Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex, aut ecclesiastica qualibet saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Datum Turonis per manum Joannis, sacrae Romanae Ecclesiae diaconi cardin., XII Kalend. April., indict. IV, anno Dominicae Incarnat. 1096, pontificatus autem domni Urbani II papae anno IX.

CLXXXI. Urbanus II confirmat abbatiae S. Bertini ordinis S. Benedicti Audomaropoli omnia altaria sua atque possessiones. (Anno 1096.)[MIRAEUS, Opp. diplom., III, 21.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LAMBERTO, abbati monasterii confessoris Christi Bertini ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat.

Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicae portum confugiens ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi tuae clementer annuimus, et Beati Bertini confessoris monasterium, cui, Deo auctore, praesides, quod videlicet monasterium idem B. Bertinis in honorem SS. apostolorum Petri et Pauli fundasse cognoscitur, et omnia ad ipsum pertinentia sub tutela apostolicae sedis excipimus. Per praesentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut quaecunque hodie vestrum coenobium juste possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Quoniam vero quidam Simoniacae pravitatis ramus in Galliarum partibus jam diutius adolevit, ut ecclesiae quae vulgari vocabulo apud vos altaria nuncupantur, monasteriis datae saepius ab episcopis sub palliata avaritia venundentur, mortuis nimirum seu mutatis clericis quos personas vocant; nos auctore Deo venalitatem omnem tam ex ministris quam ex rebus ecclesiasticis propellentes, hoc ulterius fieri auctoritate apostolica prohibemus.

Porro quaecunque altaria vel decimas ab annis triginta et supra sub hujusmodi redemptione monasterium vestrum possedisse cognoscitur, quiete deinceps et sine molestia qualibet vobis vestrisque successoribus possidenda firmamus; salvo utique episcoporum censu annuo quem ex his hactenus habuerunt. Ecclesiam videlicet de Stenkerca in Taruanensi parochia, ecclesiam de Gueninga, ecclesiam de Brogurgh cum capellis suis, ecclesiam Sanctae Margaretae, Sancti Joannis, Sancti Martini, ecclesiam de Pitarnesse, de Longanessa, de Gisnes, de * Poparingehem cum ipsa villa, de Arcas, de Arbella, de Coiea, de Helcin, de Gueserna, de Aquina, de Bofrichem, de Scasas, de Hunela, cum villis earum, ecclesiam de Turboteshem. In Noviomensi parochia ecclesiam de Calmunt; in Tormacensi ecclesiam de Rukeshem, de Hetlingehem, de Huminkehem, de Guestkercke. In Coloniensi parochia ecclesiam de Frekena, de Gildesdorp. In Belvacensi terram Huboisin dictam, cum omnibus pertinentiis earum, seu appendiciis earum.

Decernimus itaque ut nulli omnino hominum liceat vestrum coenobium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura; salva canonica episcopi Morinensis reverentia.

Obeunte te nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia proponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint. Vos igitur, filii in Christo dilecti, Dei semper timorem et amorem in cordibus vestris habere satagite, ut quanto a saecularibus tumultibus liberiores estis, tanto amplius placere Deo totius mentis et animae virtutibus anheletis. Si qua sane in crastinum ecclesiastica saecularisve persona hujus privilegii paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Datum Turonis per manum Joannis, S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, IX Kal. Aprilis, indict IV, anno Dominicae Incarnationis 1096, pontificatus autem domini Urbani II papae VII.

CLXXXII. Privilegium Urbani II pro Marbacensi ecclesia. (Anno 1096.)[ Gall. Christ. nov., t. V, p. 474.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis in Marbacensi ecclesia canonicam vitam professis, eorumque successoribus in eadem religione permansuris in perpetuum.

Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celebrem sortiatur effectum. Proinde nos vestris per familiarem nostrum, vestrum autem praepositum Manegaldum precibus annuentes, tam vos quam vestra omnia sub tuitione apostolicae sedis excipimus, et praesentis privilegii auctoritate munimus. Statuimus enim ut nemini inter vos professione exhibita proprium quid habere, nec sine praepositi aut sine communi congregationis licentia de claustris discedere liberum sit. Quod si discesserit et redire contempserit, ei ejusque sucessoribus facultas sit ejusmodi ubilibet a suis officiis interdicere, interdictum vero episcoporum vel abbatum sine ejus consensu nullus absolvat. Praeterea per praesentis privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quaecunque hodie vestra ecclesia juste possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione fidelium jure atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Ad haec adjicientes statuimus ut nullus vobis violentia vel astutia qualibet in praepositum constituatur, nisi quem fratres omnes communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem regulariter providerint eligendum; chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes clericorum ab episcopo in cujus dioecesi estis, accipietis, siquidem gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis ac sine pravitate voluerit exhibere, alioquin liceat vobis catholicum quem malueritis adire antistitem, et ab eo consecrationum sacramenta suscipere. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat; cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Datum Turonis per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, IX Kal. April., indict. IV, anno Dominicae Incarnationis 1096, pontificatus autem domni Urbani II papae IX.

CLXXXIII. * Urbanus II monasterii Corbeiensis privilegia confirmat. (Anno 1096.)[MABILL., Annal. Bened. V, 372.] CLXXXIV. * Gerardo, novo abbati monasterii S. Mauri Glannafoliensis « amplissimum privilegium concedit. » (Anno 1096.)[D. RUINART, Vita Urbani, p. 254.] CLXXXV. In concilio Turonensi controversiam inter canonicos S. Martini et monachos Cormeriacenses componit Urbanus, sententia secundum canonicos lata; qua statuit ut abbates Cormeriacenses baculum pastoralem de sepulcro S. Martini, communi decani et capituli jussu sumant. (Anno 1096.)[MANSI, Concil. XX, 926.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei.

Querelam de Cormaricensi coenobio inter B. Martini canonicos et illius loci monachos diutius agitatam, qualiter in conspectu nostro, archiepiscoporum abbatumque judicio definita sit ad utrorumque quietem perpetuam, nostrae auctoritatis litteris praecipimus adnotandum. Lectis enim in conspectu publico B. Martini privilegiis, ipsius etiam coenobii monumentis, patuit locum illum ex supradictae ecclesiae stipendiis, canonicorum ipsorum studio fuisse aedificatum. Qui postea per Andegavensem comitem, advocatiae seu defensionis occasione, ex canonicorum potestate sublatus est. Ex considentium igitur fratrum qui nobiscum Turonis ad ecclesiastica negotia finienda convenerant, deliberatione atque judicio, Cormaricensis abbas Guido, baculum non ordinate acceptum B. Martini canonicis reddidit. Qui mox super B. Martini tumulum positus est: postea tamen ex eodem tumulo eidem abbati, quia religiosae conversationis habebatur, restitutus est. Perpetuo itaque decreto ratum esse praecepimus ne deinceps in Cormaricensi coenobio aliter eligatur quam in supradictae ecclesiae privilegio continetur. Electus autem supradicto tenore de B. Martini sepulcro baculum sumat: item defuncto abbate, semper ad eumdem locum baculus referatur, ut super illa sanctissima confessoris apostolici membra, communi decani et capituli jussu, signum illud pastoralis regiminis semper accipiatur: salvo Turonensis archiepiscopi jure, quod in abbatis ordinatione secundum communem Ecclesiae consuetudinem exercendum est. Si quis sanctae constitutioni huic obviam ire, et Cormaricense coenobium ecclesiae B. Martini subtrahere tentaverit, apostolicae indignationis gladio et sancti Spiritus judicio feriatur. Signum Urbani papae. Signum Hugonis Lugdunensis archiepiscopi. Signum Radulphi Turonensis archiepiscopi. Signum Guidonis Viennensis archiepiscopi. Signum Hildeberti Bituricensis archiepiscopi. Signum Amati Burdegalensis archiepiscopi. Signum Heuzonis cardinalis. Signum Alberti cardinalis. Signum Gregorii cardinalis. Signum Ivonis Carnutensis episcopi. Signum Goffredi Andegavensis episcopi Signum Hoelli Cenomanensis episcopi. Signum Morvani Venetensis episcopi. Signum Benedicti Nannet. episcopi. Signum Guillelmi Arvernensis episcopi. Signum Brunonis Signiensis episcopi. Signum Marbodi Rhedonensis electi. Signum monachorum Cormaricensium, Simonis prioris, Bernerii. Signum Burchardi praecentoris S. Martini. Signum Fulcherii praepositi. Signum Matthaei praepositi. Signum Sichardi praepositi. Signum Alexandri subdiaconi.

Datum Pictavis per manum Joannis, S. R. E. diaconi cardinalis, III Kalendas Aprilis, indictione IV, anno Domini 1096, pontificatus Urbani papae IX.

CLXXXVI. Urbani II epistola ad canonicos S. Martini Turonensis.--Contra Simoniacos. (Anno 1096.)[MANSI, Concil. XX, 658.] URBANUS episcopus servus servorum Dei dilectis filiis ecclesiae B. Martini canonicis tam praesentibus quam futuris in perpetuum.

Bonorum omnium largitori Deo gratias agimus, qui devotionem nostram ad B. Martini tumulum visitandum sua miseratione perduxit. Quia vero in ejusdem beati confessoris ecclesia consuetudo pravitatis ejusmodi inoleverat ut honores seu praebendae omnes pretio acquirerentur, nos locum sanctum emundare ab hac peste exsecrabili cupientes, religiosos viros ad praemonitionem nostram decrevimus praemittendos. Quibus estis fideliter, Domino inspirante, polliciti et praeceptis nostris omnimodis obedire, et Simoniacae pravitatis inquinamenta deserere. Quod et praesentibus nobis per Dei gratiam perfecistis, in nostra tanquam B. Petri manu firmantes, nihil vos ulterius honorum, nihil praebendarum vendituros aut empturos, nec ut vendantur aut emautur aliquando consensuros. Adjicientes etiam nullum deinceps in canonicorum numerum admittendum, nisi eamdem sponsionem jurejurando firmaverit. Quae videlicet universa nos sanctorum apostolorum auctoritate firmavimus, et violatores omnes anathematis mucrone confodimus. Et praeteritorum igitur gratiae respondentes, et futurorum spem longe meliorem gerentes, secundum praedecessorum nostrorum Romanae Ecclesiae pontificum privilegia, vos in spirituales filios apostolicae sedis assumpsimus, et eadem auctoritate statuimus nullum pontificum, nullum regum, nullum cujusque dignitatis aut ordinis, praeter praepositos vestros, in vestra Ecclesia vel ejus pertinentiis potestatem aut dominium exercere, ut Romanae Ecclesiae praecepta servantes Romanae Ecclesiae libertate perpetua gaudeatis, salvo nimirum jure seu consuetudine quam hactenus erga vos Turonensis noscitur archiepiscopus habuisse.

Quaecunque igitur venerabilis illa B. Martini ecclesia legitimo jure vel pontificum collatione, vel regum et principum liberalitate, vel fidelium oblatione possidet, seu in futurum praestante domino juste poterit et canonice adipisci, firma vobis semper et illibata permaneant. Nullus in villis, aut mansionibus, sive territoriis, sive ecclesiis, aut pagis ad vestram ecclesiam pertinentibus, invitis vobis judicia agere, ingenuos servosve saeculi potestate constringere, nec teloneum aut naulum praesumat exigere. Possessionum vero vestrarum decimae seu novae [nonae] in pauperum usus omnino proficiant. Episcopus autem in cujus dioecesi eaedem possessiones sunt, ordinandorum clericorum tantum curam gerat, nihil de caetero gravaminis clericis inferat, nec ecclesiarum altaria, vel alia bona, per regum praecepta vobis antiquitus data, et pontificum Romanorum privilegiis confirmata, vel aliis dare, vel venalitate distrahere, vel modo quolibet alienare praesumat.

Quidquid praeterea libertatis, quidquid immunitatis, vel praedecessores nostri Romani pontifices, vel Turonenses archiepiscopi, vel Gallicanarum ecclesiarum apud Tussiacum in Tullensi parochia generalis synodus congregata pro beati apostolici confessoris Martini reverentia vestrae ecclesiae vestrisque praedecessoribus contulerunt, nos praesentis decreti pagina confirmamus. Et quia in quibusdam vestrae Ecclesiae privilegiis proprium vobis habere episcopum concessum est, nos ejus vice Romano vos sancimus specialiter adhaerere pontifici, et graviores vestri causas ex ejus pendere judicio. Si quis sane in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat; cunctis autem eidem Ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Datum Pictavis per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, quarto Kalendas Aprilis, indictione quarta, anno Dominicae Incarnationis 1097 [1096], pontificatus autem domini Urbani secundi papae nono.

CLXXXVI bis. Urbani II papae privilegium pro S. Martini Turonensis canonicis. (Anno 1096.)[LAUNOII Opp., tom. III, part. II, pag. 59.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis per Gallias constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.

Beatum confessorem Martinum quanta per universam Christianarum gentium latitudinem gloria Christus extulerit barbararum quoque nationum feritas attestatur, et tam Graecae quam Latinae linguae veneratio unanimis asseverat; inter quas beatus idem confessor, secundum sancti doctoris Ambrosii praedicationem, apostoli vicarius aestimatur. Vere enim apud Galliarum populos apostoli vicem obtinere promeruit, cujus potissimum doctrina et virtutibus ad fidem conversi suot, cujus post sanctos martyres meritis a Domino proteguntur. Unde et venerabiles apostolicae sedis pontifices ecclesiam, in qua ejus sanctissimum corpus, disponente Domino, requiescit, ampliori benevolentia protegere et insignioribus curaverunt privilegiis communire; et nos eodem spiritu erga sanctissimi viri devotionem flagrantes, cum in Gallias pro ecclesiasticis negotiis transissemus, ejus venerabilem tumulum visitare, etiam fragilitatem nostram ejus quasi praesentius meritis commendare curavimus. Ipso autem propitiante, cum illud suum egregium domicilium a Simoniacae pestis sordibus emundare summo desiderio optaremus, congregationis ipsius fratres obedientes invenimus. Universis itaque confratribus nostris notum fore volumus quia nos eos, secundum antiqua Romanorum pontificum privilegia, in speciales apostolicae sedis assumpsimus; etiam tanquam Romanae Ecclesiae decreta servantes, Romana tueri protectione decrevimus. Ea propter vestram charitatem litteris praesentibus deprecamur, ut omnia quae eorum sunt per dioeceses vestras tueamini, nec eis aut per vos, aut per personas aliquas, injurias inferri vel molestias patiamini. Qui enim pro beati confessoris Christi Martini devotione, et apostolicae sedis reverentia adjutor eis et protector exstiterit, apostolicae sedis gratiam promerebitur; qui vero ipsos, aut quae eorum sunt, impugnare praesumpserit, indignationis apostolicae gladio feriatur.

Data Pictavii, III Kalendas Aprilis per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis diaconi, indict. IV, anno Domini 1096.

CLXXXVII. Urbani II epistola ad Richerium Senonensem et caeteros Francorum episcopos.--De rege excommunicato non absolvendo. (Anno 1096.)[MANSI, Concil. XX, 665.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri RICHERIO Senonensi, et caeteris Francorum episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.

Auditum est apud nos quosdam confratres nostros in tantam audaciam prorupisse, ut asserant se nequaquam a regis societate abstenturos; imo etiam regem ipsum ab excommunicationis vinculo soluturos, quanquam feminam illam, pro qua per nos excommunicatus fuerat, non dereliquit: sed qui hoc loquuntur aut profecto Scripturas nesciunt, aut pertinaciter excedere nequaquam pertimescunt. Sanctorum quippe canonum sanxit auctoritas, et ea passim Ecclesiae consuetudo servat, ut a quolibet juste excommunicatum episcopo alius absolvere non praesumat. Ipsa etiam suffraganeorum ligamenta metropolitani, qui videlicet eorum majores sunt, sanctorum Patrum institutionibus prohibentur absolvere. Quod si a quibuscunque id servatur episcopis, videant venerabiles fratres nostri quemadmodum apostolicae sedis valeant acta dissolvere, cum profecto luce jam clarius constet apostolicae sedis pontifici non solum episcopos et primates, sed ipsos etiam patriarchas, divina institutione subjectos, cum noverint ab omnibus ad ipsum, ab ipso autem ad neminem appellandum, cum sciant ei soli fas esse de omni Ecclesia judicandi, ipsum vero nullorum su jacere judicio. Nec eos illud credimus ignorare quod sola, nulla synodo praecedente, sedes apostolica valeat suo statui restituere quos synodus inique damnaverit, ipsius vero nemini liceat retrahere judicia. Certe cum de leprarum, id est de criminum varietatibus ad Moysen Dominus loqueretur: Considerabit, inquit, leprosum sacerdos, et immundum judicabit (Levit. XIII), ac deinde subjungit: Et clausus tenebitur ad arbitrium sacerdotis (ibid.). Videtis ergo quia ad illius sacerdotis arbitrium clausus teneri praecipitur, cujus arbitrio judicatus est immundus. Quomodo itaque ad aperiendum manum porrigent, ad quem claudendum os aperire non ausi sunt. Cum quatriduanum Lazarum Dominus suscitasset, non legitur ad absolvendum eum circumstantium aliquis se injecisse, dum ipsius Salvatoris praecepto jam viventem, jam stantem, discipuli absolverunt, ut profecto secuturis daretur exemplum, quia etiam poenitens quis solvendus non est, nisi per illius arbitrium, cujus voce vel gemitu a sepulcro criminosus educitur. Sed neque illud venerabilibus fratribus arbitramur ignotum, quia Deus superbis resistit, prope est autem obtritis corde. Super quem enim respiciam, ait Dominus, nisi super humilem et quietum et trementem verba mea (Isa. LXVI). Viderint ergo quo pacto peccatorem conentur absolvere, praeter illius vel praesentiam, vel praeceptum, cujus est judicio in generali synodo compeditus. Nobis sane, et omnibus qui Turonis nobiscum Deo propitiante convenerunt, liquido paruit, et legis et Evangelii et sanctorum canonum documentis, nullam solvendi quem nos ligavimus fraternitati vestrae suppetere potestatem. Unde et filium nostrum Francorum regem, donec Deo in nobis et sanctae Romanae Ecclesiae satisfaciat, excommunicatum asserimus, et tam episcopos, quam alios quoslibet ei pertinaciter communicantes esse sancimus, et privilegium potestatis amittere, si quis in ejus absolutione inconcessa abuti praesumpserit potestate. De caetero universos vos Arelatem in octavis apostolorum Petri et Pauli ad concilium, omni seposita occasione, invitamus.

CLXXXVIII. Bulla Urbani papae II pro monasterio Novo Pictaviensi.--Monasterium Novum, cujus ecclesiam dedicaverat, sub sedis apostolicae protectione suscipit, illudque Cluniacensi monasterio subjicit. (Anno 1096.)[Dom MARTENE, Thesaur. Anecd. I, 267.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo fratri HUGONI, Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.

Ad hoc nos, disponente Domino, in apostolicae sedis servitium promotos agnoscimus, ut ejus filiis auxilium implorantibus efficaciter subvenire, et ei obedientes tueri ac protegere, prout Dominus dederit, debeamus. Unde oportet nos venerabilibus locis manum protectionis porrigere, et servorum Dei quieti attentius providere. Proinde venerabili monasterio quod bonae memoriae Guillelmus, Pictavorum comes, in ipsius urbis suburbio, ad honorem beatae Mariae semper virginis, et sanctorum apostolorum Joannis et Andreae construxit, nos tam pro ejusdem dominae nostrae, et sanctorum apostolorum devotione, quam pro tuae religionis eximiae dilectione, hujusmodi privilegium ex benignitate sedis apostolicae indulgemus. Statuimus enim ut quaecunque bona, quascunque possessiones supramemoratus comes, seu fideles alii de suo jure eidem monasterio contulerunt, et quaecunque hodie juste possidet, sive in futurum juste et canonice poterit adipisci, firma semper et illibata permaneant, tam a te quam ab eis qui in tuo officio locoque successerint, perenni tempore, sine inquietudine aliqua possidenda, regenda ac disponenda, sicut a praedecessore nostro sanctae memoriae Gregorio VII juxta petitionem supradicti comitis institutum est. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Item constituimus ut, obeunte abbate, non alius ibi quacunque obreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem tu tuique successores secundum timorem Dei elegeritis. Electus autem a Pictaviensi episcopo consecretur, omni professionis exactione seposita. Consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes monachorum sive clericorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi, ab eodem episcopo accipiant; siquidem gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, si ea gratis ac sine pravitate voluerit exhibere: alioquin, liceat eis catholicum quem maluerint adire antistitem, et ab eo consecrationum sacramenta suscipere. Quia vero ejusdem monasterii ecclesia, largiente Domino, nostris est manibus consecrata, hoc quoque praesenti capitulo subjungimus ut nec episcopo, nec episcopi ministerio cuiquam facultas sit temere citra nostram vel legati nostri licentiam in locum illum excommunicationis proferre sententiam, quatenus et abbates ejus et monachi, ab omnis servitii sint infestatione securi, omnique gravamine mundanae oppressionis remoti, in sancta religionis observatione seduli, quietique persistant, nec ulli alii nisi abbati Cluniacensi aliqua teneantur occasione subjecti. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat; cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hi fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen

Datum apud Angeliacum per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, VII Idus Aprilis, indictione IV, anno Dominicae Incarnationis 1096, pontificatus autem domni Urbani secundi papae IX.

CLXXXIX. Bulla pro monasterio Sancti Martialis Lemovicensis. (Anno 1096.)[BALUZ., Miscell. edit. Luc., II, 178.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ADEMARO, abbati Lemovicensis coenobii quod in honore beati Martialis aedificatum est ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Ad sollicitudinem ac benignitatem apostolicae sedis pertinet et religionem augere et religiosis locis sive personis auxilium suae protectionis impendere. Quamobrem devotioni tuae, fili in Christo charissime Ademare abbas, non minimum gratulamur quod in Beati Martialis apud Lemovicas monasterio per te potissimum, praecepto scilicet atque industria reverentissimi Hugonis Cluniacensis abbatis, religionis status largiente Domino instauratus est. Quam instaurationem per beati et apostolici confessoris Martialis merita augeri et provehi cupientes, per praesentis decreti paginam stabilimus locum ipsum sicut hodie est, et sicut ab episcopo atque canonicis Lemovicensis Ecclesiae noscitur institutum, semper sub disciplina, dispositione et custodia Cluniacensis abbatis persistere, et ut obeunte abbate nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur nisi quem praefatus Cluniacensis abbas illic vel successores ejus secundum Dei timorem elegerint. Quia vero disponente Domino et sancti ejus confessoris dignatione factum est ut per nos ipsos ejus tumulum visitare et loci ipsius ecclesiam in honore sancti Salvatoris consecrare meruerimus, nos pro ejusdem confessoris apostolici devotione et reverentissimi confratris nostri Hugonis abbatis dilectione, pro tuae etiam religionis petitione, et monasterium ipsum et quaecunque ipsius sunt sub tutela apostolicae sedis perpetuo confovenda suscipimus; in quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda. In Lemovicensi pago monasterium Sanctae Valeriae, Sancti Valerici, Sanctae Mariae, quae vocatur Subterranea, capellam de Buxo, ecclesias de Valera, videlicet Sancti Sulpitii, Sanctae Mariae, Sancti Martini, ecclesiam Sancti Martialis de Rociaco, Sanctae Mariae de Claravalle, apud Pairac ecclesias Sancti Martini et Sancti Dionysii, item Sancti Dionysii de Murs, Sanctae Mariae de Roera, Sancti Petri de Parazol, Sancti Silvani de Castel, Sancti Martialis de Rot, Sancti Martialis de Roser, Sancti Petri de Vernol, Sancti Alpiniani de Tarne, Sancti Martialis de Manave, abbatiam Sancti Petri Vosiensis, monasterium Sancti Pardulfi de Arnaco, capellas de Colret et de Monzac, ecclesiam de Sirac, Sanctae Mariae Magdalenae de Quadris, Sancti Martialis de Cosei, capellam Sancti Michaelis quae dicitur Anteana, et castellum vestro monasterio circumsitum cum universis pertinentiis suis, sicut illud religiosus imperator Hlodouvicus beato Martiali tradidisse cognoscitur. In Santonensi monasterium Sancti Martialis apud castrum Colesium, Sancti Petri de Monte Andro, Sancti Martini de Saliono, Sancti Salvatoris, quae dicitur Vita aeterna, Sancti Petri de Anesio, ecclesiam de Doaz. In Arvernensi ecclesiam Sancti Martini de Vernojol. In Bituricensi monasterium Sancti Martialis apud Rosiacum, ecclesiam Sancti Leodegarii de Malvera, Sancti Martialis de Duno. In Pictaviensi apud castrum Monmorde ecclesiam Sancti Martini de Monzac, et juxta castellum novum beati Martialis ecclesiam. In Rutenensi ecclesiam de Teuciac, Sanctae Mariae de Panesa, Sancti Martialis de Rivo petroso. In Biterrensi ecclesias de Laurenc et de Paimolo. In Narbonensi ecclesiam Sancti Cassiani. In Petrogoricensi monasterium Sancti Martialis apud Palnatum. In Engolismensi ecclesiam Sancti Martialis de Multene et de Cantrazac, et capellam in silva Biarga, et aliam in bosco Nigreto, et Sancti Hilarii in castello de Roca. In Burdegalensi ecclesias Sancti Petri de Tortirac et de Fornel et de Petraficta. In Diensi ecclesias Sanctae Mariae de Sermea et de Soant cum pertinentiis et appendiciis suis. Quaecunque praeterea in praesenti vestrum coenobium juste possidet, sive in futurum juste atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium tem re perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Salva Lemovicensis episcopi canonica reverentia, siquidem catholicus fuerit et gratiam et communionem apostolicae sedis habuerit. Alioquin quandiu forte, quod absit, Lemovicensis ecclesia pastore caruerit, vobis vestrisque successoribus liceat ordinationum sive consecrationum quarumlibet gratia catholicum quem malueritis episcopum adiro et ab eo quae sunt opportuna suscipere. Item constituimus ut secundum antiquae consuetudinis modum, absente episcopo, Beati Martialis abbas praecipue cum majoribus canonicis Lemovicensis ecclesiae curam gerat, et episcopalis electio ex ejus potissimum arbitrio disponatur. Praesente quoque episcopo, non sine ejusdem abbatis consilio graviora ipsius ecclesiae negotia peragantur. Hoc quoque praesenti capitulo subjungimus ne pro communi parochiae interdicto vel excommunicatione monasterium vestrum interdicto excommunicationive subdatur, ut tamen excommunicati illic vel interdicti nequaquam ad divina officia admittantur. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Datum Sanctonis per manum Joannis, sanctae Romanae ecclesiae diaconi cardinalis, II Idus Aprilis, indictione IV, anno Dominicae Incarnationis 1097, pontificatus autem domni Urbani secundi papae IX.

CXC. Urbani II papae epistola ad Raimundum Ausciensem archiepiscopum.--Adversus clericos qui coemeterium S. Orientii violaverant. (Anno 1096.)[Dom BOUQUET, Recueil, t. XIV, p. 725.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri RAIMUNDO, Auxiensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum in Auxiensi metropoli per Romanam Ecclesiam noviter sis ordinatus, sedis apostolicae decretis obedire te irrefragabiliter oportet. Mandamus ergo fraternitati tuae ut de clericis sedis tuae, qui coemeterium quod beati papae Leonis et nostro decreto ecclesiae Beati Orientii firmatum fuerat, violaverunt, justitiam facere canonica aequitate procures. De caetero et teipsum et tuae sedis clericos ita custodias, ut Romanae Ecclesiae decreta inconvulsa apud vos, Domino largiente, conserventur et integra.

Data Romae, III Kalendas Maii.

CXCI. * Urbanus II monasterii S. Albini Andegavensis possessiones confirmat. (Anno 1096.)[RUINART, Vita Urbani, p. 256.] CXCII. * Refert quae in conventu apud S. Hilarium habito statuta sint occasione controversiarum quae inter canonicos S. Hilarii et monachos monasterii Novi Pictaviensis in prioratu S. Nicolai degentes exortae fuerant. (Anno 1096.)[RUINART, Vita Urbani, p. 255.] CXCIII. Urbani II papae epistola ad Ansculphum Angeriacensem abbatem.--Buriacensem ei ecclesiam, dono episcopi Belvacensis acquisitam, et astipulatione regis Francorum munitam confirmat. (Anno 1096.)[Dom BOUQUET, Recueil, t. XIV, p. 724.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ANSCULPHO, Angeriacensi abbati, et ejus fratribus, salutem et apostolicam benedictionem.

Quia disponente Domino locum vestrum per nosmetipsos visitare meruimus, dignum duximus quieti vestrae auctoritatis nostrae litteris providere. Omnia igitur quae impraesentiarum juste possidere videmini, firma vobis et integra perpetuo manere sancimus. In quibus vobis nominatim Buriacensem ecclesiam confirmamus, ut sicut reverendae memoriae Wido Belvacensis episcopus vestro eam monasterio contulit, consentientibus videlicet Belvacensis Ecclesiae canonicis, et sicut eamdem donationem Francorum rex sua astipulatione firmavit, sic eam, ex nostrae auctoritatis robore sine personae alicujus inquietudine possidere in perpetuum debeatis, salva nimirum Belvacensis episcopi canonica reverentia.

CXCIV. * Urbanus II monasterio Cluniacensi cellam S. Michaelis de Monte Alto asserit. (Anno 1096.)[RUINART, Vita Urbani, p. 258.] CXCV. * Urbanus II Ecclesiae Pampilunensis privilegia, petente Petro de Roda episcopo, confirmat. (Anno 1096.)[RUINART, Vita Urbani, p. 260.] CXCVI. Bulla confirmationis privilegiorum monasterii Moyssiacensis. (Anno 1096.)[BALUZ., Miscell. II, 179.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis fratribus et coepiscopis ISARNO Tolosano, SIMONI Agennensi, GERALDO Caturcensi, RAYMUNDO Lectorensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Fraternitatem vestram non ignorare credimus quod Moyssiacense monasterium magnae quondam religionis et magnae famae magnaeque fuerit excellentiae. Postmodum vero cum illic habitantium negligentia religionis gloria decrevisset, substantiarumque copia diminuta et pene ad nihilum redacta est. Gratias autem Deo, qui nostris temporibus per Cluniacensium abbatum industriam religionem in eo loco abolitam reparare dignatus est. Oportet ergo et vestram fraternitatem pro beatorum Petri et Pauli devotione, quorum nomini locus ipse dicatus est, operam dare quatenus antiquarum possessionum substantias recipere et quas in praesenti tenent retinere firmiter, ad usus servorum ibidem manentium mereatur. Proinde monasteria vel abbatias quas nunc usque tenuerunt vel tenent confirmamus ecclesiae Moyssiacensi apostolica auctoritate, ut possideant et teneant sub dominio Cluniacensis abbatis, scilicet in episcopatu Tolosano abbatiam Lezatensem, in Agennensi abbatiam Sancti Gervasii Exiensis, in Elenensi Sanctae Mariae Arulensis, in Gerundensi Sancti Petri Campirotundi. Sed in hac constituimus et mandamus ut non ibi amplius abbas ordinetur, sed a Moyssiacensi abbate ibi prior praeponatur. Prioratum etiam Sanctae Mariae Tolosae, Sancti Petri de Coquinis, et Sancti Genii Lectorensis, et Durivollis et Villaenovae in Ruthenensi pago, et conquetas cum appendiciis suis, et omnia quae nunc in praesenti tenent, ut in aeternum possideant in pace volumus et mandamus; et hoc ex beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate et nostra adjicientes ut in abbatiis supra enumeratis sine Moyssiacensis abbatis consilio et voluntate abbas nullatenus eligatur vel ab aliquo ordinetur. Quod si contigerit ausu temerario ab aliquo fieri, et electus et eligentes, ordinatus et ordinator, excommunicentur et a suis ordinibus ex beati Petri auctoritate sub anathematis interminatione deponantur. Conqueruntur etiam ipsi fratres Moyssiacenses plurimas sui juris ecclesias a laicis hominibus occupari, in Tolosano quidem episcopatu ecclesiam Sancti Martini de Melzago [ al., Mansacho], Sancti Juliani, Sancti Rustici, ecclesiam de Affiniano, de Corduba, de Bisingis, de Monte Berterio, in Agennensi ecclesias Sancti Amancii de Trangon [ al., Tairago], de Verbegaria, de Angairiago, in Caturcensi ecclesias Sancti Martini et Sancti Vincentii de Antejago, Sancti Petri de Biolo, Sancti Stephani de Liciaco, Sanctae Liberatae, Sancti Amancii, Sancti Martini, Sanctae Mariae, et Sancti Petri de Casces, Sancti Saturnini de Bos, Sancti Joannis de Pertica, ecclesiam Sancti Saturnini quae conjuncta est ecclesiae Sancti Petri, et ecclesiam d' Antiago, Sancti Petri de Brugarias, Sanctae Mariae de Troilo et ecclesiam de Cogornago, de Gratacumba, Sancti Lupi de Malausa, ecclesiam cum curia quae dicitur de Sals, ecclesiam de Arduno, ecclesiam Sancti Sulpicii, Sancti Mauricii, item in Lectorensi episcopatu, in parochia Lomaniae, ecclesiam de Sarraciago, de Flamalingis, de Aliciano, de Oriols, Ecclesiam Sancti Martini, Sancti Quiriaci, Sancti Hilarii, Sancti Saturnini Mancionis villa. Vestram igitur prudentiam litteris exhortamur atque praecipimus ut supradictarum ecclesiarum occupatores pro vestri officii debito commoneatis ut quae Dei servis vel ipsi vel ipsorum parentes perper in abstulerunt restituere compellatis. Quod si vestris noluerint commonitionibus obedire, noverint se beatorum apostolorum indignationem sicut ecclesiasticarum rerum pervasores in pervasione ipsa contumaciter permanentes habere et excommunicatos esse.

Data Tolosae Nonis Maii, indictione IV, anno Dominicae Incarnationis 1097, per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis.

CXCVII. Epistola Urbani II papae ad Hugonem abbatem Cluniacensem. (Anno 1096.)[Dom BOUQUET, Recueil, t. XIV, p. 322.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI, abbati Cluniacensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Apostolicae sedis sollicitudo nos admonet religiosorum locorum quieti attentius providere. Idcirco tuas, charissime frater, per communem filium Guidonem S. Orientii priorem et fratres ipsius, preces nequaquam contemnendas duximus, tum justitiae universitatis intuitu, tum speciali illa dilectione quam tibi, sub cujus cura et sui monasterii jura consistunt, omnibusque fratribus tuis pro ampliori religione debemus. Sancti igitur Orientii monasterium in Auxiensi suburbio situm, cui experientiae tuae praecepto ac dispositione praesidet, cum universis ad id pertinentibus per decreti praesentis paginam vestro Cluniacensi coenobio confirmantes, apostolicae sedis auctoritate munimus; illud praecipue ac singulariter statuentes, ut antiqua ipsius coemeterii constitutio nulla aemulorum quorumlibet infestatione turbetur; sed, sicut sanctissimi praedecessoris nostri Leonis IX, auctoritate sancitum est, quiete in perpetuum perseveret. Proinde nec extra urbem, nec intra, Auxiensi archiepiscopo et ejus canonicis liceat novum coemeterium instituere; sed tam archiepiscopi quam regulares, aut irregulares clerici, sive laici de quibus consuetudo hactenus fuit, sepulturae locum apud vos futuris temporibus sortiantur, etc.

Data apud Moyssacum, per manum Joannis, S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, III Idus Maii, indict. IV, Dominicae Incarn. anno 1097, pontificatus autem domni Urbani papae II, anno IX

CXCVIII. Urbani papae II diploma de donatione abbatiae Belli-Loci. (Anno 1096.)[ Bibliotheca Cluniacensis, p. 525.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI, Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.

Belli-Loci monasterium longis jam temporibus sine monasticae regulae disciplina fuit, et sicut rerum saecularium detrimentis, ita etiam animarum perditionibus patuit. Et monachi enim abbatem suum saeculari praesidio fulti expulerant, et adversus monachos abbas assiduis clamoribus querebatur. Unde etiam locus ille per confratrem nostrum Bituricensem archiepiscopum aliquandiu excommunicationi addictus fuerat; et miles ille Hugo, qui contra fas eidem monasterio incumbebat, etiam monachis ad prave vivendum patronus exstiterat, post secundam vel tertiam admonitionis nostrae dulcedinem beati Petri gladio, et canonicae districtionis ultione percussus est. Nunc secundum omnipotentis Dei dispositionem, et frater ille quem a monasterio monachorum nequitia exturbaverat, humanis rebus exemptus est: et miles ille qui saeculari potestate monasterium occupabat, praesente domino suo comite Raimundo, quidquid ille hactenus potestatis exercuerat, nostris manibus refutavit; et locum ipsum per nos Deo ac beato Petro restituit, rogans et obsecrans ut per tuam et fratrum tuorum sollicitudinem in eodem loco vigor monastici ordinis reparetur. Cujus petitioni assensum praebentes, eumdem locum tam tuae quam tuorum successorum curae perpetuo regendum ac disponendum praesentis decreti auctoritate committimus, rogantes atque praecipientes ut Belli-Loci monasterium omnino deinceps, tanquam Cluniacensis coenobii membrum, sollicite regas; et abbatem illic de Cluniacensi semper congregatione constituas, quatenus, auxiliante Domino, per vestram sollicitudinem, vigor illic regularis disciplinae restauretur, et conservetur.

Datum Tolosae, X Kal. Junii.

CXCIX. In concilio apud Nemausum, abolito Gregorii VII praecepto, Urbanus monasteria Figiacense et Conchense uniri vetat. Utrumque monasterium gubernari a proprio abbate jubet. (Anno 1096.)[MABILL., Acta SS. Bened., Saec III, p. II, p. 448.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei.

Cum pro negotiis ecclesiasticis in partes Galliae venissemus, apud Arverniam largiente Domino plenariam synodum convocavimus. Illic a Conchensis monasterii fratribus reverendae memoriae GG. VII PP. litterae praesentatae sunt, praecipientis Figiacense coenobium Conchensi coenobio uniendum. Et quia per idem tempus utrique loco abbates proprii praesidebant, alterutro defuncto eum qui superstes esset, utrique monasterio praeferendum. Conchensis itaque coenobii abbas, quia contra litterarum ipsarum tenorem substitutus fuerat, in eodem concilio depositus, et Figiacensis, qui supervixerat, utrique loco praelatus est. Coepit ergo inter utrumque monasterium discordia tanta versari, ut et bona plurima distraherentur, et animarum salus detrimentis maximis pessumdaretur. Praeterea cum ad aures Cluniacensis abbatis hujusmodi constitutio pervenisset, coepit supradictas GG. PP. litteras tanquam subreptitias calumniari, et definitionem ejusdem negotii se praesente aliter perpetratam testari: quandoquidem ab eodem pontifice Figiacensis locus Cluniacensi monasterio per privilegium fuerit confirmatus. Igitur cum largiente Domino tertia per instantiam nostram apud Nemausum synodus convenisset, coepit ejusdem negotii quaestio graviter agitari. Post longum vero super hac re episcoporum abbatumque tractatum, placuit cum pro apostolici privilegii conservatione, tum pro communi monasteriorum salute, ut utrique loco, sicut antea fuerat, abbas cardinalis restitueretur, et Figiacenses monachi sub Cluniacensis abbatis cura deinceps et provisione persisterent. Et nos igitur commune concilii decretum apostolicae auctoritatis pondere confirmantes, definitionis hujus ordinem perpetuo permansurum nostri nominis litteris adnotari, et sigilli nostri praecepimus impressione firmari. Si quis autem hujusce definitionis tenorem temerario ausu fuerit conatus infringere, sciat se apostolicae indignationis ultionem incurrere, et detrimentum sui ordinis vel officii invenire.

Actum in concilio apud Nemausum in ecclesia Sanctae Mariae VII Id. Julli, anno Dominicae Incarnationis 1096 [ leg. 1096], indict. IV, anno vero pontificatus domni Urbani II PP. IX.

Datum apud Vallem Flavianam in monasterio Sancti Egidii, Id. Julii.

CC. Bulla Urbani II papae pro S. Martino de Campis. (Anno 1096.)[FÉLIBIEN, Histoire de Paris, Preuves, tome III, p. 12.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI, Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.

Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Tuae igitur voluntati et communis filii Ursionis prioris postulationibus annuentes, beati Martini monasterium quod de Campis dicitur in Parisiensi parochia situm, praesentis decreti auctoritate munimus, ut quemadmodum caetera Cluniacensis coenobii membra semper sub apostolicae sedis tutela permaneat, et cuncta quae ad locum ipsum im praesentiarum pertinere videntur; ecclesiae videlicet de Agonvilla, de Nova Villa, de Marcio, de Monte-Martyrum, de Loveriis, de Castenio, de Noa Sancti Remigii, de Noa Sancti Martini, de Renzegio, de Bolbineio, de Caleio, de Confluentia, de Copeyo, de Fontanis, de Flamma-Regia-Villa; de Valle-Villaris, de Monciaco, villa quae dicitur Bonzeia, Nuceium magnum, Nuceium minus, Anetum, Majoriolas, Sancta Gemma, Rodanivilla, Ursionisvilla, Clamardum, Sorvillare, Pentinum, Ceurennum, Sanctus Hilarius cum ecclesiis et pertinentiis earum, ecclesia etiam de Cona, de Bonella, de Pringeio. Quidquid praeterea idem locus hodie juste possidet vel collatione bonae memoriae Henrici Francorum regis, qui ejusdem loci fundator exstitit, vel filii ejus Philippi, cujus donatione cella eadem ad vestium coenobium noscitur pertinere; quidquid a quibuslibet fidelibus de suo jure eidem loco collatum est, vel in futurum conferri contigerit, firma semper et illibata permaneant, tam a te quam ab his qui per te vel successores tuos eidem loco praepositi fuerint, perpetuo possidenda, regenda ac disponenda.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in crastinum, ecclesiastica saecularisve persona hujus decreti paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque divino judicio se existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et etiam a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Datum Nemausi per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, II Idus Julii, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1097, pontificatus autem domni Urbani secundi papae IX.

5[recensere]

CCI. Urbanus Burgensem Ecclesiam Romanae immediate subjicit, illam ab aliarum metropoleon absolvens obedientia. (Anno 1096.)[FLOREZ, España Sagrada, XXVI, 464.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei.

Postquam apud Nemausum praesidentibus nobis per omnipotentis Dei gratiam plenaria fuisset synodus celebrata, Toletani archiepiscopi Bernardi ad audientiam nostram querela perlata est, Burgensis episcopi tanquam suffraganei proprii obedientiam requirentis, quasi in Oximae parochia Burgos esset aedificata: Oxima enim pars Toletanae provinciae non incerta cognoscitur. Ille vero ad Tarraconensem potius metropolim suam Ecclesiam pertinere protestabatur; quam quidem nos Burgensem urbem Aucae decreveramus haberi vicariam, quae, ut dicitur, antiquitus Tarraconensi fuerat metropolitano jure subjecta. Caeterum Alfonsus, Hispaniae Citerioris rex, Burgensem episcopum Tarraconensi metropolitano nequaquam patiebatur esse subjectum, ea de causa quod infra regni sui terminos Burgus sit, Tarracon autem in Barcinonensis comitis potestate. His ergo de causis nostrae et fratrum qui nobiscum aderant discretioni visum est ad Ecclesiarum illarum sedandam seditionem, ut Burgensis deinceps episcopus manu tantum Romani pontificis regeretur, et Ecclesia illa suorum antistitum consecrationem ab apostolica sede perciperet, nisi archiepiscopus ipsa eum ad se pertinere authentica posset ratione monstrare. Interim eum ab utriusque metropolis obedientia et subjectione absolvimus.

Post haec Burgensis episcopus Gomizo adversus eumdem archiepiscopum querelam exercuit, quod post primam Massiliensis abbatis definitionem, qui per id tempus apostolicae sedis vice illis in partibus functus fuerat, partem quamdam Burgensis parochiae usurpasset. Nominatim vero Burgensis Ecclesiae proprietatem ac dominium occuparet villam, quae Fenicularis dicitur, Valeranicense monasterium, cellam S. Mariae de Ravenaria. Suuper his tribus quod Ecclesiae Burgensis seu Aucensis proprietas esset, archiepiscopus ipse concessit, et episcopum in nostra praesentia revestivit. Rogatu tamen nostro, consentiente episcopo, Valeranicense monasterium usque ad annos tres eidem metropolitano habere permisimus. Villam vero Fenicularem, et cellam S. Mariae de Ravenaria tandiu teneat, quandiu Oxomensem in manu sua Ecclesiam retinuerit, in cujus parochia eadem loca sita sunt, sed Aucensi Ecclesiae in proprietatem praeceptis attributa. Quod si Oxomensi Ecclesiae cardinalis fuerit episcopus restitutus, ad Aucensem sui juris proprietas revertatur. Porro parochiae partem, quam Burgensis episcopus post legati definitionem sibi subtractam reclamabat, idem archiepiscopus asserebat ab ipso episcopo in manum suam sponte et episcoporum judicio refutatam. Cum vero episcopus gravatum se et coactum in eo negotio responderet, Nos tamen, ne confratrem nostrum Bernardum archiepiscopum videremur vehementius aggravare, causam hanc sicut erat, sic esse permisimus, donec refutationem ipsam sponte et judiciario ordine perpetratam idoneis testibus in nostra posset audientia comprobare.

Datum apud Vallem Flavianam in monasterio S. Egidii Idus Julii, indictione IV, anno Dominicae Incarnationis 1097, pontificatus autem domni Urbani papae II anno IX, per manum Joannis S. R. E. diaconi cardinalis.

CCII. Urbanus II papa confirmat bona monasterii Rivipollensis, cui nonnulla immunitatis ac exemptionis privilegia conceduntur. (Anno 1096.)[COCQUELINES, II, 90.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BERNARDO, abbati venerabilis monasterii Sanctae Mariae quod Rivipollense dicitur, in comitatu Ausonensi inter duo flumina constitutum, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Apostolicae sedis auctoritatae debitoque compellimur pro universarum ecclesiarum statu satagere, et earum quieti auxiliante Domino providere. Ea propter petitionibus tuis, fili in Christo charissime Bernarde, non immerito annuendum esse censuimus, ut Rivipollense monasterium, cui Deo auctore praesides, ad praedecessorum nostrorum Sergii et Agapiti exemplar apostolicae sedis privilegio muniremus. Per praesentis igitur decreti paginam apostolica auctoritate statuimus ut quaecunque hodie idem coenobium juste possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus nominibus adnotanda: ecclesiam Sancti Petri eidem monasterio adjacentem cum caeteris ei subjectis ecclesiis: in castro Cervariae ecclesiam Sancti Martini, capellam Sancti Nicolai, cellam Sancti Petri cum ecclesia castri de Monte Palatii, cellam Sancti Quintini, monasterium Sanctae Mariae quod dicitur Gualterii, Sancti Andreae inter Pontonos, Sanctae Mariae de Panizaris, Sanctae Mariae de Monte Serrato, ecclesiam Sancti Stephani de Grannolariis, Sancti Stephani de Ripa cum alodiis Bernardi vicecomitis, quae coenobio delegavit; mercati vero quod penes idem monasterium fieri consuevit, teloneum et omnem justitiam tibi tuisque successoribus confirmamus: castrum quoque Menslei cum terminis et pertinentiis suis, castrum de Torsa cum ecclesiis et dominicaturis, et portibus maris, piscationibus, et omnibus sibi pertinentibus; piscationes aquarum de Tezer a Ripa mala usque ad Spatam, et de flumine Freverii a ponte Corba usque Tezer: omnem etiam dominicaturam, quam Bernardus Bisuldunensis Beatae Mariae tradidit tam in Rivipollensi valle quam in aliis locis. Quidquid praeterea possessionum, villarum, sive ecclesiarum, cum decimis, primitiis, vel oblationibus suis per antecessorum nostrorum privilegia in quibuslibet regionibus possidetis; quidquid authenticis pontificum scriptis, vel principum, vel quorumque fidelium juste et legaliter vel in praesenti habetis, vel in futurum Domino largiente habituri estis, saepe fato Beatae Mariae monasterio confirmamus.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare aut ejus subditos praeter abbatis et fratrum voluntatem saeculari judicio vel potestate constringere, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, vel violentia proponatur, nisi quem fratres communi assensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem, et B. Benedicti regulam elegerint. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes clericorum ipsius loci vestri, seu monachorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a quocunque volueritis catholico accipietis episcopo. Ad haec adjicimus, ut episcoporum quilibet claustrum ipsum, et illic Domino servientes, temerario ausu excommunicare, sed neque capellas quae circa ambitum monasterii sitae sunt, sine Romani pontificis vel legati ejus audientia interdicere vel excommunicare non debeat: neque caeteris ad vos pertinentibus locis sine certis causis praejudicium canonicae ultionis inferre. Sepulturam sane ejusdem loci omnino liberam esse decernimus, ut eorum, qui illic sepeliri deliberaverint devotioni, et externae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Missas quoque publicas praeter abbatis et fratrum voluntatem in eodem monasterio ab episcopo celebrari, vel stationes fieri prohibemus, ne forte in servorum Dei recessibus, popularibus occasio praebeatur ulla conventibus. Si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona, hujus decreti paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertioque commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Datum in monasterio Sancti Aegidii per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, XVII Kalendas Augusti, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1096, pontificatus autem domini Urbani secundi nono.

CCII bis. Urbani II papae privilegium pro monasterio Balneolensi. (Anno 1096.)[COCQUELINES, Bullar. Rom. pont. Collect., II, 91.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BENEDICTO, abbati venerabilis monasterii sancti protomartyris Stephani, quod situm est in loco qui Balneolis dicitur, in comitatu Bisuldunensi, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Apostolicae sedis auctoritate debitoque compellimur pro universarum ecclesiarum statu satagere, et earum quieti auxiliante Domino providere. Ea propter petitionibus tuis, fili in Christo charissime Benedicte, non immerito annuendum censuimus, ut Balneolense monasterium, cui Deo auctore praesides, apostolicae sedis privilegio muniremus. Per praesentis ergo privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut quaecunque hodie idem coenobium juste possidet firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant: parochia videlicet de ipsa valle Balneoli, ecclesia Sancti Benedicti et Sancti Petri de Agemal, Sancti Romani de Millanicas, cum coemeterio suo, Sancti Christophori, Sancti Jacobi cum decimis et primitiis suis, et cum medietate decoemarum seu primitiarum de villa Figerolis et de Eremitanis, ecclesia Sanctae Mariae, Sancti Laurentii cum cimeterio de Porcarii, ecclesia Sancti Mauritii de Calvis, Sancti Quirici, Sancti Martini de Campo majori in valle de Milliariis, ecclesia Sancti Petri, Sancti Andreae de Ritulis, Sancti Vincentii de Saliente, Sancti Juliani de Augustino, Sanctae Mariae de villa Azert, Sancti Martialis de Quarantela, cella Sanctae Mariae de Rivo d' Azar, cum decimis, oblationibus, ac caeteris pertinentiis suis. In comitatu Petralatensi ecclesia Sancti Martini, Sancti Sylvestri. In valle mala, cella Sancti Joannis de Crosis, Sancti Cypriani de Pineta, cum decimis, oblationibus, et caeteris earum pertinentiis; in comitatu Empuritanensi, cella Sanctae Crucis, Sancti Nicolai cum coemeteriis et alodiis suis, et castrum Colepodium cum pertinentiis suis. In comitatu Gerundensi, ecclesia Sanctae Mariae de Fenestris, Sancti Felicis de Buada cum decimis, oblationibus, et caeteris earum pertinentiis. In comitatu Barchinonensi monasterium Sancti Martialis de Monte Signi; in Tazilano ecclesia Sancti Salvatoris: mercati quoque quod penes vestrum coenobium fieri solet, teloneum et omnem justitiam, tibi tuisque successoribus confirmamus. Quidquid praeterea vel per antecessorum nostrorum apostolicae sedis pontificum privilegia vel per authentica regum seu principum scripta vel ex quorumcunque fidelium oblationibus loco vestro juste et legaliter collatum est, vel in futurum largiente Domino habituri estis, ratum vobis et integrum servari praecipimus. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut praeter abbatis et fratrum voluntatem eorum familiam saeculari judicio et potestate constringere, aut coenobii possessiones auferre, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem, et beati Benedicti regulam elegerint. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, sive basilicarum, ordinationes clericorum loci vestri seu monachorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi, a quocunque volueritis catholico accipietis episcopo, sicut a nonnullis praedecessoribus nostris monasterio vestro est concessum, et a comprovincialibus est episcopis confirmatum. Ad haec adjicimus ut episcoporum quilibet claustrum ipsum, et illic Domino servientes, temerario ausu, aut sine Romani pontificis vel legati ejus audientia interdicere, vel excommunicare non debeat, neque caeteris ad vos pertinentibus locis sine certis causis praejudicium canonicae ultionis inferre. Missas vero publicas praeter abbatis et fratrum voluntatem in eodem monasterio per episcopum celebrari, aut stationes fieri, vel ad agendas causas populares conventus aggregari prohibemus, ne in servorum Dei recessibus popularibus occasio praebeatur ulla conventibus. Sepulturam quoque ejusdem loci omnino liberam esse sancimus, ut eorum qui illic sep liri deliberaverint, devotioni, et extremae voluntati, nisi excommunicati sint, nullus obsistat. Si qua igitur in crastinum ecclesiastica saecularisve persona, hujus decreti paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Datum in monasterio Sancti Aegidii apud vallem Flavinianam per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, XVI Kal. Augusti, indictione quarta, Incarnationis Dominicae anno 1096, pontificatus autem domni Urbani secundi papae nono.

CCIII. Privilegium monasterii Juviniacensis. (Anno 1096.)[MABILL., Annal. Bened., V, 658.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectae filiae GALBURGI, abbatissae monasterii Juviniacensis, et caeteris quae post eam regulariter in ejusdem monasterii regimine substituendae sunt.

Apostolicae sedis auctoritate debitoque compellimur pro universarum Ecclesiarum statu satagere, et earum maxime quae ejus sedi specialius adhaerent, et tanquam proprio jure subjectae sunt, quieti, auxiliante Domino, providere. Quapropter, filia in Christo charissima Galburgis, devotionis tuae precicibus clementer annuimus, et beatae Scholasticae virginis monasterium, cui, Domino auctore, praesides, apud villam quae Juviniacum dicitur constitutum, sub apostolicae sedis protectionem specialiter confovendum praesentis decreti auctoritate suscipimus. Quod videlicet monasterium egregiae memoriae Bonifacius marchio, et ejus uxor Beatrix, cum insigni filia sua domina Mathilde, beato Petro et episcopis sanctae Romanae Ecclesiae obtulerunt. Per praesentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut quaevis bona a praedictis principibus eidem monasterio data, firma et illibata semper permaneant: ipsa videlicet Juviniacensis villa integra cum utrisque medietatibus suis, quarum alteram praefatus marchio et ejus conjux in vita sua, alteram post obitum eorum comitissa Mathildis beatae Scholasticae tradidisse cognoscitur: Remonis villa cum pertinentiis suis et redditibus, medietas villae Verinoli Magni, Yreia cum duabus ecclesiis, Bosonis villa cum appendiciis suis, Minus Virolinum totum, in villa Vismoli mansi duodecim, in Marceio tres mansi cum ecclesia, in Clymenceio terra cum quarta parte ecclesiae, in Hastoit mansi quatuor et tertia pars ecclesiae cum molendino, in Betrui mansi duo cum ecclesia, in Vellanis mansi duo et semis, sexta pars mansi ecclesiae et molendini et piscationis; in Gualkeringi mansus unus, apud Ase juxta Masenceium terrae, apud aliud Ase quarta pars mansi, apud Nemachium mansus, apud Ham mansus cum quarta parte ecclesiae et molendini. Confirmamus etiam vobis ecclesiam de Surreio cum alodio et municipiis, novem perticata vinearum Laesura, quadraginta et septem diurnata boum in Remonivilla, quae tua prudentia ab Arluino pretio comparavit. Quidquid praeterea idem beatae Scholasticae monasterium juste possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, ratum vobis illibatumque servari sancimus. Decrevimus ergo ut nulli omnino hominum liceat supra dicti coenobii congregationem temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut oblata [ al., ablata] retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, earum pro quarum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Trevirensis Ecclesiae canonica reverentia. Obeunte te, nunc ejus loci abbatissa, vel earum quaecunque post te in ejusdem loci regimine successerint, nulla ibi quaelibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, sed quam sorores communi consensu, vel sororum pars consilii sanioris secundum Deum et beati Benedicti regulam providerint eligendam, adhibito etiam dioecesani episcopi consilio, si catholicus religiosusque exstiterit, ut jam omnino non liceat infra abbatiam ipsam aliquid violentiae vel pravae consuetudinis vindicare, aut gravaminis quidquam, quod ancillarum Domini Dei quieti impediat, irrogare. Advocatum quoque ejusdem loci non alium fore statuimus, nisi quem monasterio utilem abbatissa cum religiosarum suarum voluntate poposcerit. Nec ipsi aut abbatissae, nec alicui loci ipsius ministro facultas sit ecclesiae bona vel in feudum personis saecularibus dare, vel sub censum redigere, vel modis quibuslibet alienare. Nullum praeterea clericum in monasterio vestro ministrare permittimus, nisi de regulariorum canonicorum numero quos apud beati Montani ecclesiam religionis vestrae sollicitudo constituit, quibus delegatum ex vestrarum facultatum portionibus victum, ne qua in posterum persona subtrahere audeat, interdicimus. Ad indicium autem perceptae a Romana Ecclesia libertatis, Virdunensis monetae sex argenteos quotannis Lateranensi palatio persolvetis.

Si qua igitur in crastinum ecclesiastica persona saecularisve hujus decreti paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eodem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Datum in monasterio S. Aegidii, apud vallem Flavinianam, per manum Joannis, S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, XIV Kal. Aug., indict. IV, Incarnationis Dominicae anno 1096, pontificatus autem domini Urbani II papae IX.

CCIV. Privilegium pro monasterio S. Aegidii. (Anno 1096.)[MANSI, Concil. XX, 938.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei.

Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Comes nimirum Tolosarorum ac Ruthenensium, et marchio Provinciae, Raimundus, potentatus sui partem a Romana Ecclesia detinens, honores omnes ad beatum Aegidium pertinentes tam in valle Flaviniana quam extrinsecus, quidquid juste sive injuste videbatur tenere, omnes rectas sive pravas consuetudines, quas ipsius antecessores aut ipse habuerant, ob honorem Dei et beati Aegidii reverentiam dereliquit. Quam videlicet missionem, apud Nemausense concilium jurans in manu nostra, Odiloni abbati, et ejus fratribus fecit, in Hierosolymitanam expeditionem iturus, seque et universos succesores suos, si forte hoc donum irritum facere pertentarent, quod ad se erat, damnatione et maledictione multavit. Quod igitur suggerente ipso, et monachis exorantibus, in totius concilii conspectu firmavimus, necnon et per auctoritatis nostrae litteras stabilimus. Si quis ergo ecclesiastica saecularisve persona hanc supradicti comitis missionem, et nostram atque totius concilii confirmationem evacuare aut pervertere praesumpserit, usquequo satisfaciat, excommunicationi anathematique subdatur, et honoris atque officii sui evacuatione plectatur.

Post haec divinae voluntatis dispositione actum est ut apud B. Aegidii monasterium, basilicae novae aram omnipotenti Deo nostris manibus dicaremus. Sanximus igitur et sancimus, et ad posterum memoriam litteris designamus, ne quis ulterius archiepiscopus aut episcopus, adversus eamdem ecclesiam audeat excommunicationis aut interdictionis proferre sententiam, quatenus idem monasterium ex ipsius B. Aegidii traditione sanctae Romanae Ecclesiae juri proprio subditum, Romanae semper libertatis gratia perfruatur. Si quis autem, decreti hujus tenore cognito, obviam venire tentaverit, honoris et officii sui detrimentum patiatur, atque a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco juxta servantibus pax et misericordia a Deo et Patre nostro et Domino Jesu Christo praesentibus ac futuris saeculis conservetur. Amen, amen, amen.

Datum per manum Joannis, S. R. E. diaconi cardinalis ac bibliothecarii, apud Avenionem in monasterio S. Andreae, XI Kalendas Augusti, indictione quarta, Incarnationis Dominicae 1096, pontificatus autem domini Urbani II papae IX.

CCV. Bulla pro ecclesia Sancti Saturnini Tolosae. (Anno 1096.)[BALUZ., Miscell. II, 179.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei dilectis in Christo filiis canonicis in ecclesia Beati Saturnini regularem vitam professis, et eorum successoribus in eadem religione victuris in perpetuum.

Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, ita legitima desiderantium non est differenda petitio. Querela siquidem illa quae inter vos et fratrem nostrum Isarnum. Tolosanum episcopum, de oblationum altaris et ecclesiae parte quarta prolixis temporibus agebatur per omnipotentis Dei gratiam praesentibus nobis synodique est judicio pertractata et legitimorum testium qui audierant et viderant jurejurando finita est. Patuit enim clericos quondam, qui apud beati Saturnini ecclesiam ante vestra tempora citra canonicam disciplinam vixerant, oblationum altaris seu ecclesiae et quartam et caeteras portiones integras tenuisse. Quod videlicet tunc temporis ita actum etiam ante testium probationem ipsemet episcopus fatebatur. Quoniam ante Petrum Rogeri, Tolosanum episcopum, qui oblationes omnes causa aedificandae novae basilicae recollegit in suis domibus viventes clerici libere Beati Saturnini oblationibus fruebantur. Iniquum itaque visum est ut quod saecularibus clericis anteriores episcopi permiserant vobis jam per Dei gratiam communiter et sub regulari disciplina viventibus auferretur. Unde etiam idem frater noster Isarnus in praepositi et quorumdam de vestro collegio quartam partem illam quam tenebat in conspectu nostro et fratrum qui nobiscum aderant refutavit, atque ut id nostro privilegio firmaretur suppliciter exoravit. Secundum ipsius ergo et vestram petitionem, et quartam illam et caeteras oblationum altaris vel ecclesiae portiones in integrum vestro vestrorumque successorum usui per praesentis decreti paginam apostolica auctoritate perpetuo confirmamus, et ne quis episcopus eas deinceps exigere debeat interdicimus. Praeterea quoniam largiente Domino Beati Saturnini ecclesiam nostris manibus consecravimus, et sanximus et sancimus ne quis episcopus aut archiepiscopus sine nostra vel legati nostri audientia interdictionis vel excommunicationis in locum audeat proferre sententiam, nec alicui liceat eum qui illic hodie habetur statum ordinis commutare; nec post possessionem canonicorum cuiquam facultas sit aut proprium habere aut sine praepositi vel congregationis licentia de claustro discedere. Quod si discesserit, et commonitus redire contempserit, praepositi intersit, si opportunum viderit, eum ubilibet a suis officiis interdicere. Interdictum vero episcoporum vel abbatum sine ipsius permissione nullus absolvat. Obeunte ejusdem loci praeposito, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres regulares communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem providerint regulariter eligendum. Si qui sane clerici cum episcoporum suorum licentia conversionis gratia locum ipsum adierint, praeposito liberum sit praeter omnem episcopi Tolosani contradictionem suscipere, ut nulla eis erga praepositum suum inobedientiae causa et superbiae relinquatur. Porro praepositurae, decaniae, sacristiae, capitiscolae, et caetera ecclesiae vestrae bona omnia vobis vestrisque successoribus confirmamus. Archidiaconatus etiam dignitatem et coemeterium, sicut in episcopi et canonicorum Sancti Stephani chirographo continetur. Candelas quoque cereas, quas filius noster Raimundus, Tolosanus comes, in ecclesiae dedicatione nobis praesentibus abdicavit, ne quis ulterius exigere audeat interdicimus. Prohibemus etiam ne quis ejusdem ecclesiae claustrum violenter insilire, aut infra id rapinam aut injuriam audeat irrogare. Ad haec ecclesias Beati Petri de Valeriis et de Artaxena, abbatia quoque Sancti Aviti, Sancti Cypriani, ecclesia Sancti Petri de Slaniaco et de Mascarano, quidquid praeterea eadem ecclesia juste possidet sive in futurum juste atque canonice poterit adipisci, vobis vestrisque successoribus regulariter viventibus confirmamus. Si quis igitur in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex, aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona hujus decreti paginam sciens, citra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen

Datum apud Montem Andaonis in monasterio Sancti Andreae per manum Joannis, S. R. E. diaconi cardinalis, XI Kal. Augusti, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1097, pontificatus autem domni Urbani II papae IX.

CCVI. * Urbanus monasterii S. Andreae Avenionensis privilegia et possessiones confirmat. (Anno 1096.)[RUINART, Vita Urbani, p. 270.] CCVII. Epistola Urbani papae II ad Colomanum Hungariae regem, adversus Guibertum antipapam, vel Clementem III. (Anno 1096.)[MÉNARD, Histoire de Nîmes, Paris, 1750, in-4o, t. I, Preuves, 15.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio COLOMANNO, magnifico Ungarorum regi, salutem et apostolicam benedictionem.

Audientes magnificentiam tuam omnipotentis Dei dispositione ad Ungarici regni regimen esse provectam, gaudio non modico exsultamus. Retulit enim nobis venerabilis filius noster Odilo, S. Aegidii abbas, strenuitatem tuam, praeter saecularem qua praecellis industriam, Scripturis etiam ecclesiasticis eruditam, et quod potissimum judiciariam condecet potestatem, sanctorum canonum pollere scientia. Unde oportet te, fili in Christo charissime, supra caeteros qui te in ejusdem regni regimine praecesserunt, tam pro tua quam pro commissorum tibi populorum salute curam gerere. Et potentes enim, ut divina Scriptura pronuntiat, potenter tormenta patientur; et cui plus datur, plus profecto exigitur. Erige igitur, o rex, vexillum catholicae fidei gloriosum, quod saecularibus regni tui vexillis victoriam debeat et gloriam comparare. Jam diu enim Ungarorum populi errorum devia secuti sunt, et derelictis suae salutis pastoribus, alienorum gregum vestigiis adhaeserunt. Reminiscat tunc strenuitas tua religiosi principis Stephani, qui generis tui primus a sancta Romana et apostolica Ecclesia fidei religionem suscepit, et regularis dignitatis jura permeruit. Quanto enim amplius te divini dispositione judicii in terra dignitate provectum intelligis, tanto humilius debes potestatis divinae principibus, Petro ac Paulo, fili charissime, obedire, et eorum ecclesiae subjectionem et honorem a praefato principe institutum fideliter exhibere. Nulla te pseudoapostolorum qui eorum ecclesiam invaserunt, venena corrumpant; nulla perversitas a vera religione seducat. Nec enim latere te credimus haeresiarcham Guibertum ab omnibus ubicunque catholicis excommunicatum atque damnatum, qui contra divinae legis scita, contra Evangelii statuta, contra sanctorum canonum decreta, viventis patris ac domini cubile ascendit, et Gregorii septimi apostolicae memoriae pontificis cathedram invasit, matrem fidelium omnium Romanam Ecclesiam incestavit: sed furem eum et latronem existere per divinae clarificationis causam totus pene jam orbis agnoscit. Quid etiam in Henricum hujusce iniquitatis et praesumptionis auctorem divinae majestatis justitia operata sit et operetur, ad tuam existimamus notitiam pervenisse. In sensum enim reprobum datus et ea quae non conveniunt, imo quae Deo et hominibus exsecrabilia sunt operans, publicis est expositus ignominiis. In illo nimirum illud quodammodo divinae Scripturae impletum videtur elogium, « Quid superbit terra et cinis, » quia in vita sua projicit intima sua. Ipsi quippe quos intimos habuerat, quos tanquam sua viscera diligebat, non tantum familiares, sed ipse etiam filius, pro suis eum abominationibus exsecrati, ab ejus se consortio sequestrarunt. Jam per Dei misericordiam et judicium principalem illam regni sui partem per quam Romanae Ecclesiae incubabat amisit. Inter has diabolicae persecutionis procellas, jam diu regnum tuum ab apostolicae sedis obedientia descivit, et erroris hujus principibus administris, deditum per latioris viae devia seductum est. Nec tandem ad ejus populi velamen auferendum, personam tuam divina, ut credimus, gratia sublimavit. Unde nos quibus, licet indignis, pro apostolicae sedis ministerio Ecclesiarum omnium sollicitudo imminet, quia Graecis et barbaris, sapientibus et insipientibus debitores sumus, tuam super his prudentiam duximus admonendam: tui profecto animi voluntatem agnoscere utrum ad salutem regni tui et ad populi tui eruditionem apostolicae sedis, apocrisiarios destinari consentias. Ad cujus videlicet operis ministerium supradictum beati Aegidii abbatem cooperatorem praedestinavimus. Super hoc ergo negotio certam tui animi voluntatem nobis per latorem praesentium rescriptis tuis intimare non differas. Porro de nobis ita tuam excellentiam confidere volumus, ut quidquid honoris, quidquid dignitatis praedecessor tuus Stephanus ab apostolica nostra Ecclesia promeruisse cognoscitur, certa devotione exquiras, plena liberalitatis benignitate percipias, dummodo in unitate ejusdem apostolicae Ecclesiae firma stabilitate permaneas, et ei quidquid honoris, quidquid reverentiae, rex praefatus instituit, fideli benignitate devotus exhibeas.

Datum VI Kal. Augusti.

CCVIII. Urbani II P. M. epistola ad Gebehardum episcopum Constantiensem, ut a Reitenbuchensibus quemdam monachum Scafhusensibus monachis restituendum curet. (Anno 1096.)[PEZ, Thes. Anecd. VI, I, 297.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri G. CONSTANTIENSI episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Inter Scafusensium et Reitenbuchensium congregationes quare et quam diutina discordia fuerit, fraternitati tuae liquido patet. Nuper cum Turonis essemus, per filium nostrum Manegoldum, magistrum scholarum, pacificos eos audieramus. Communis autem filius Gerardus, Scafusensis monachus veniens, eamdem apud nos querelam replicavit, quia videlicet fratres illi monachum reddere noluerunt. Mandamus itaque dilectioni tuae ut ad reformandam inter ipsos concordiam cum religiosis adhuc invigiles. Quod si modo obedire contempserint, et post nostrarum litterarum acceptionem infra dies XXX monachum illum pro quo inter eos discordia crevit, Scafusensi abbati non restituerint, eos deinceps nostra sententia noveris interdictos.

Data VII Id. Aug. apud Forum Cholcherii.

CCIX. Ejusdem papae epistola ad Odalricum, seu Udalricum, praepositum Reitenbuchensem.--De eadem re. (Anno 1096)[PEZ, ubi supra, p. 298.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis O. praeposito, M. decano Reitenbuchensium, salutem et apostolicam benedictionem.

Jam dudum dilectionem vestram missis ac remissis litteris exhortati sumus exhortationibus, et preces adjecimus, ut cum venerabili Scafusensium abbate vel congregatione in pacem integram rediretis, restituto eis fratre quem ex eorum claustro dolosis circumventionibus eduxistis. Vos autem, quod religionem vestram minime decuit, et preces nostras sprevistis, et auctoritatem in nobis sedis apostolicae parvipendistis. Quin etiam Deum, qui charitas est, offendistis, cum religiosos viros ad reconciliationem vestram congregatos, et venerabilem Scafusensium abbatem, solo charitatis intuitu in conspectu vestro humiliatum, irridere et proposita praesumpsistis pollicitatione frustrari. Quam inobedientiae et dolositatis culpam, qua deberemus austeritate persequi, vestram ipsorum prudentiam in cordis tabula legere non diffidimus. Post harum igitur litterarum acceptionem, nisi infra dies XXX eidem abbati satisfeceritis, divinorum deinceps officiorum . . . . . .

CCX. Epistola Urbani II papae ad Bononienses.--Eorum fidem laudat. Omnibus qui bello Hierosolymitano interfuerint, peccatorum veniam proponit. (Anno 1096.)[SAVIOLI, Annali Bolognesi. Bassano, 1784, in-4o, I, II, 137.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis catholicis in clero, populo Bononiensi salutem et apostolicam benedictionem.

Bonitati vestrae gratias agimus quod inter schismaticos et haereticos constituti, quidam semper in fide catholica permansistis, quidam vero per Dei gratiam veritate comperta et errorum devia dimisistis, et jam quae catholicae fidei sunt sapitis. Hortamur ergo in Domino dilectissimi, ut in veritatis via viriliter incedatis et bonis initiis meliores eventus addere procuretis. Non enim qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit. Venerabilem fratrem nostrum et coepiscopum Bernardum, quem pastorem vobis per manus nostras divina providentia conferre dignata est, charitati vestrae attentius commendamus ut si Deum diligitis in ejus vicario ostendatis. Ipse enim de hujusmodi dixit: Qui vos audit, me audit. Nonnullos vestros in Hierusalem eundi desiderium concepisse audivimus quod nobis plurimum complacere noveritis. Sciatis autem eis omnibus qui illuc non terreni commodi cupiditate, sed pro sola animae suae salute et Ecclesiae liberatione profecti fuerint, poenitentiam totam peccatorum de quibus veram et perfectam confessionem fecerint per omnipotentis Dei misericordiam et Ecclesiae catholicae preces, tam nostra quam omnium pene archiepiscoporum et episcoporum qui in Galliis sunt auctoritate dimittimus, quoniam res et personas suas pro Dei et proximi charitate exposuerunt, neque clericis vero, neque monachis sine episcoporum vel abbatum licentia illuc eundi concedimus facultatem. Porro episcopis cura sit ne parochianos suos sine clericorum consilio et provisione dimittant. Juvenibus etiam conjugatis providendum est ne temere tantum iter sine conniventia uxorum suarum aggrediantur. Omnipotens Deus in suo vos timore et amore corroboret, et ab universis peccatis et erroribus absolutos ad summae charitatis et verae pietatis perducat intuitum.

Data Papiae, XIII Kal Octob.


CCXI. Urbani II papae bulla, qua monialibus Cremonensibus Sancti Joannis Evangelistae, omnia illarum jura confirmat. (Anno 1096.)[MURATORI, Antiq. Ital. V, 809.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectae filiae GISILAE, abbatissae monasterii Sancti Joannis Evangelistae secus Cremonam, et post eam regulariter in eodem loco substituendis in perpetuum.

Desiderium quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur, auctore Deo sine aliqua est dilatione complendum. Tuis igitur tuarumque sororum votis apostolicae benignitatis aures paterno inclinamus affectu, et beati Joannis Evangelistae monasterium, cui auctore Deo praesidere dignosceris, Romanae auctoritatis privilegio communimus. Quod videlicet monasterium Bernardus comes, et uxor ejus Berta, sumptibus suis aedificaverunt, et in manus reverentissimae memoriae Gregorii septimi, praedecessoris nostri, beato Petro et sanctae ejus Romanae Ecclesiae obtulerunt. Statuimus ergo ut quaecunque bona eidem loco per supradictos comites vel fideles quoslibet de suo jure oblata sunt, vel in futurum largiente Domino offerri contigerit, vobis et iis quae post vos successurae sunt, firma semper illibataque permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eumdem locum temere perturbare, aut ei subditas possessiones auferre, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur earum pro quarum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura; salva canonica justitia Cremonensis episcopi, siquidem catholicus fuerit, et communionem et gratiam apostolicae sedis habuerit. Cui tamen omnino non liceat idem monasterium praegravare, aut exactionem vel consuetudinem, quae libertati et quieti monasticae noceat, sororibus illic viventibus irrogare. Sane ad indicium hujus perceptae a Romana Ecclesia protectionis, per annos singulos Mediolanensis monetae denarios duodecim Lateranensi palatio persolvetis. Si quis igitur in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex, aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfecerit emendatione congrua, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini ac Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant.

Ego URBANUS, catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi.

Datum Cremonae per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, XVII Kalendas Novembris, indictione V, Incarnationis Dominicae anno 1096, pontificatus autem domni Urbani secundi papae nono.

CCXII. Urbani II epistola ad Alexium Constantinopolitanum imperatorem.--De expeditione in terram sanctam, et de cruce suscipienda. (Anno 1096.)[MANSI, Concil. XX, 660.] URBANUS secundus, Romanus pontifex, ALEXIO, Constantinopolitano imperatori, etc.

Cum statutum fuisset ad Clarum montem Arverniae ut communibus votis bellum adversus Sarracenos gereretur, tanta hominum multitudo cruce signata est, ut ad trecenta hominum millia censa fuerint. Ducum autem fortissimorum tantus ardor, ut de recuperanda Hierosolyma multum sperare debeamus. Primus omnium Petrus eremita innumerabilibus se ducem praebuit, cui Godefredus, Eustachius et Balduinus fratres, Bolionii comites, se addiderunt, majores etiam copias paraverunt. Hinc Podiensis episcopus belli dux, et Raimundus Sancti Aegidii comes, inde Hugo Magnus, Philippi Francorum regis frater, et Robertus Northmanniae, et alter Robertus Flandriae, et Stephanus Carnuti comites. Quid dicam de Boamundo ipso qui ingenti animi magnanimitate iis se comitem adjunxit cum septem millibus delectae juventutis Italicae, relicta fratri rerum omnium cura, quo cum diu bello contenderat? Ad hos belli maximos apparatus unum illud imprimis est necessarium, ut tuo praesidio commeatuque tantae copiae juventur. Quare ab te peto majorem in modum, ut quibuscunque rebus poteris justissimo bello gloriosoque faveas. Illud autem, tametsi non dubitem abs te curatum iri, volui tamen te per litteras nostras scire id mihi et universae Christianae reipublicae jucundissimum fore. Vale.

Romae, etc.

CCXIII. Urbani epistola ad Gerardum Tarvannensem.--Canonum contemptores excommunicandos esse (Intra annum 1088-97.)[Ivo, Decret., IV, c. 219.] Canonum contemptores excommunicandi sunt et damnandi, quandoquidem a sacris altaris mysteriis est removendus qui sacris non vult obedire canonibus.

CCXIV. Urbanus monasterii Cluniacensis libertates et privilegia confirmat augetque. (Anno 1097.)[ Biblioth. Cluniac., p. 520.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI, Cluniacensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Cum omnium fidelium petitionibus et necessitatibus subvenire debeat apostolicae charitatis gratia, multo magis his est impertienda ejus beneficii clementia, quos singulariter filios se gaudet habere Romana mater Ecclesia. Inter quos quoniam Cluniacensis congregatio, divino charismate caeteris imbuta plenius, ut alter sol enitet in terris, adeo ut his nunc temporibus ipsi potius conveniat quod a Domino dictum est, Vos estis lux mundi, eo magis, o charissime frater Hugo, sublimitatis apostolicae auctoritas cogitur praebere vestris petitionibus assensum; cum etiam pro sanctimonia vitae desideriis vestris parere novimus Auctorem omnium. Ea propter quidquid libertatis, quidquid tuitionis, quidquid auctoritatis praedecessores nostri Ecclesiae Romanae pontifices, praesertim apostolicae memoriae Gregorius VII, vestro monasterio et locis ad id pertinentibus contulerunt. Nos quoque praesenti decreto auctore Deo confirmamus, scilicet ut cuncta loca et monasteria ad Cluniacense coenobium pertinentia, quae ab aliquibus fidelibus Christianis, regibus, episcopis, ducibus, comitibus seu principibus, eidem loco sunt concessa, et ab antecessoribus tuis acquisita, et quaecunque ad eumdem locum aliquo modo pertinere videntur, vel in posterum dabuntur, sive terrae, sive ecclesiae, sive decimae, et quaecunque quorumcunque beneficia fidelium, absque ullius contradictione cum magna quiete et securitate tu et tui possideatis, et per te universi successores tui in perpetuum. Necnon sub divini judicii promulgatione, et confirmatione, et anathematis interdictione corroborantes decrevimus ut nullus episcopus, seu quilibet sacerdotes in eodem venerabili coenobio, neque omnino in aliquo loco huic subdito pro aliqua ordinatione seu consecratione altaris, vel ecclesiae, presbyterorum, vel diaconorum missarumque celebratione, nisi ab abbate ejus coenobii, vel prioribus eidem coenobio subditis invitatus fuerit, venire ad agendum praesumat. Sed liceat monachis tuis ubicunque positis, cujuscunque voluerint ordinationis gradum suscipere ubicunque tibi et aliis vestrisque successoribus placuerit. Interdicimus autem sub simili anathematis promulgatione, ut neque Cluniacum, neque loca ad id pertinentia ubicunque episcopi vel sacerdotis deprimantur interdictionis titulo, seu excommunicationis vinculo vel anathematis. Non enim patitur sedis sanctae apostolicae auctoritas, ut ullius cujuscunque personae obligatione proscindatur a se cuilibet concessa libertatis potestas. Non igitur fratres tui et monachi, ubicunque, cujuscunque episcopi vel maledictionis, vel excommunicationis, seu interdictionis vinculo teneantur astricti.

Quod si quis sciens hanc nostram paginam, contra hanc facere praesumpserit, auctoritate beati Petri, cui Conditor omnium ligandi atque solvendi potestatem commisit, ecclesia vestra et ipsi monachi absolvantur. Et is quicunque sit, qui apostolicae sedis filium ligare, sive maledicere contra decretum nostrum voluerit, maledictione perpetua ligetur, anathematizetur, condemnetur. Si qua vero competens ratio adversus quidquam moverit, et hoc aliter determinari vel diffiniri nequiverit, judicium apostolicum, quod nulli praejudicium praetendere patitur, super hoc patienter praestoletur, et humiliter requiratur. Liceat quoque vobis seu fratribus in ecclesiis vestris presbyteros eligere, ita tamen ut ab episcopis, vel ab episcoporum vicariis animarum curam absque venalitate suscipiant, quas si committere illi, quod absit, ex pravitate noluerint, tunc presbyteri ex apostolicae sedis benignitate officia celebrandi licentiam assequantur. Ecclesiarum vero, seu altarium consecrationes ab episcopis in quorum dioecesibus sunt, locorum vestrorum fratres accipiant; siquidem gratis ac sine pravitate voluerint exhibere. Alioquin a catholico, quem malueritis, episcopo consecrationum ipsarum sacramenta suscipiant.

Decernimus etiam illius cujus vice, quamvis indigni, fungimur, et auctoritate sancimus, ut idem locus et loca ei subdita omnibus ob salutem confugientibus sint misericordiae sinus, sint totius pietatis et salutis portus; obtineat in iis locum justus, nec repellatur poenitere volens injustus; praebeatur innocentibus charitas mutuae fraternitatis, non negetur offensis spes salutis et indulgentia pietatis. Et si aliquis etiam cujuscunque obligatus anathemate eumdem locum vel loca ei subdita expetierit, sive pro corporis sepultura, seu alterius utilitatis ac salutis gratia, minime a venia et optata misericordia excludatur, sed oleo medicamenti salutaris fovendus benigniter obligetur, quia et justum sic est, ut in domo pietatis et justo praebeatur dilectio sanctae fraternitatis, et ad veniam confugienti peccatori non negetur medicamentum indulgentiae et salutis. Sit autem omnibus ibi advenientibus causa salutis hic et in perpetuum, divinae miserationis et pietatis refugium, et apostolicae benedictionis et absolutionis praesidium. Hanc etiam vobis praerogativam concedimus ut quisquis ad vos alieni monasterii monachus pro vitae melioratione transierit, licenter recipiatur, remotis prioris loci querimoniis, ut, largiente Domino, salutis quam quaerere videtur apud vos potiatur effectu. Clericos quoque regulares, quos canonicos vocant, qui vel in locis suis salvari non possunt, vel pro necessitatibus ad loca vestra confugiunt, suscipiendi, et vestrum propositum admittendi licentiam impertimur. Decernimus praeterea, et omnino constituimus, ut praedicti loci obeunte abbate, non ibi alicujuscunque personae violentia constituatur ordinandus, sed ab ipsa congregatione loci secundum timorem Dei et institutionem legislatoris Benedicti, Pater qui sibi praeesse debeat, eligatur, atque ad eum ordinandum qualiscunque illis placuerit episcopus advocetur. Praeterea contituimus ut nulli omnino hominum liceat vestrum venerabile coenobium et loca ei subdita temere perturbare, sed eorum ecclesiae, decimae, possessiones et bona caetera, quae pro animarum salute jam donata sunt, vel in futurum, Domino miserante, donari contigerit, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona hanc nostram constitutionem sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore et sanguine Dei, et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis justa eidem coenobio suisque locis servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Datum Laterani V Idus Januarii, indictione V.

CCXV. Urbani II papae epistola ad clerum et populum Tranensis Ecclesiae. (Anno 1097.)[ Acta sanctorum, t. I Jun., p. 249.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, clero et ordini, nobilibus et plebi Trani consistentibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum largiente Domino nuper cum magna episcoporum abbatumque frequentia synodale concilium ageremus, venerabilis frater noster Bisantius, vestrae civitatis archiepiscopus, venerabilis viri Nicolai (qui apud vos Peregrinus nominatur) nonnulla miracula coram universo concilio scripto edita recitavit, et eumdem Dei hominem, auctoritate nostra, in sanctorum catalogo annumerari instantissime postulavit. Nos igitur causam ipsam eidem fratri nostro commisimus, de ejus nimirum probitate ac scientia nihil haesitantes, ut quod ei revelante Domino visum fuerit, maturiori deliberatione constituat; ad laudem et gloriam illius qui gratuita misericordia famulos suos mirifice gratificare consuevit.

CCXVI. Urbani II epistola ad Hugonem archiepiscopum Lugdunensem. (Anno 1097.)[BALUZ., Miscell. edit. Luc. II, 180.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri et coepiscopo HUGONI, apostolicae sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem.

Quod de Guapicensi seu Diensi coepiscopis prudentiam tuam egisse significasti nobis admodum gratum est, et si jam amplius actum esset, gratius haberemus, ut et Guapensis ab incubantis porci faucibus erueretur, et Diensis pastore quem appetit frueretur. In Ecclesia Lemovicensi nil potestatis confratri nostro A. nos dedisse cognoscas, nisi quod cum ab ipso pro eadem Ecclesia rogaremur, ut apud comitem Lemovicem consuleret pro ampliori familiaritate praecipimus. Electionem igitur sive consecrationem illic non jure factam nos quidem irritam habemus, sed adhuc sententiam pro non spernenda domni patris nostri Cluniacensis abbatis postulatione distulimus. Suppliciter enim exoravit ne in fratrem illum impatienter ageremus. Nos autem in nullo legationis tuae jus operante Domino minuemus, et quae dictante justitia oris nequaquam per nos suo robore cessabunt. De Aurelianensi quod statuisti et nos statuimus, siquidem quae de eo tam apud nos quam apud te allegata sunt vera esse constiterit. Quod autem de Senonensibus clericis postulasti libentius exsequemur, si clerici ipsi pro electi sui causa ad nos forte pervenerint. De Belvacensi etiam quod egisti nobis omnino non displicet, quia pro personis nullis sanctos canones volumus aut impune praestante Domino patimur conculcari. Pro causa Cluniacensis monasterii strenuitatem tuam sollicitam volumus, ut cum a domino abbate requisitus fueris, de duce Burgundiae, de Aimone Borbonensi, qui eos acriter molestant, congruentem justitiam exsequaris. De statu nostro nobiscum Deo gratias age, quia usque ad Urbem cum Com. M. pacifice venimus, urbem honestissime cum procedentium stipatione frequentissima introivimus. Urbem ipsam majori jam ex parte habemus. Synodum Laterani solemniter celebravimus. Cives nobis et regiones omnes sacramentis astringimus. Gratias Deo, honeste, tute, alacriter sumus. Vos nobiscum Deo gratias agite, et pro nobis ejus misericordiam exorate, neque inter haec matri vestrae Romanae Ecclesiae subvenire attentius negligatis.

CCXVII. * Urbanus Petro Aragonensium et Pampilonensium regi caeterisque earum regionum fidelibus ecclesiam Pampilonensem commendat. (Anno 1097.)[RUINART, Vita Urbani, p. 282.] CCXVIII. Urbanus Oderisio, cardinali Ecclesiae Romanae et abbati monasterii Casinensis, a sese consecrato, monasterium Glannafoliense, monachis Fossatensibus adjudicatum restituit. (Anno 1097.)[MANSI, Concil. XX, 928.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et charissimo fratri ODERISIO, nostris per Dei gratiam manibus et in cardinalem sanctae Romanae Ecclesiae sacerdoti, et in abbatem Casinensis monasterii consecrato, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Pater et princeps monachicae institutionis, gratia et nomine Benedictus, discipulum suum beatissimum Maurum ob religionis studium docendum et augendum in Gallias destinavit, sicut in eorum gestis luce clarius reperimus, qui ad loca destinata perveniens monasterium quod Glannafolium dicitur in Andecavensium dioecesi, divina gratia prosequente, construxit, quod Casinensi coenobio, unde prodierat, commisit, ubi cum plurimis virtutum insignibus, cooperante Domino, effulsisset, Bertulfum discipulum suum abbatem substituens, monachis Casinensibus qui una secum venerant super eum sollicitius invigilare praecepit, ne in aliquo a rectitudine regularis tramitis deviaret, sicque temporalis vitae finem sortitus est, ac sepultus. Post nonnulla igitur annorum curricula, peccatis exigentibus, idem monasterium a Gaidulfo quondam destructum, sed postmodum religiosorum virorum studio reparatum. Eo itaque tempore venerandae memoriae Adrianus papa simul cum Carolo, rege Francorum et patritio Romanorum, praefatum monasterium Glannafoliense venerabili Theodemario Casinensi abbati super hac re querimoniam facienti, cognita ratione restituit, atque auctoritate apostolica confirmavit. Verum quia Dei judicia abyssus multa, jam dictum coenobium barbarorum incursu vastatum iterum et destructum asseritur. Depopulationis ergo illius barbaricae solitudine permanente, illustrium principum studio provisum fuit quatenus Glannafoliensis locus, monachicae tunc quieti incongruus, per Fossatenses monachos disponeretur; quae quidem dispositio usque ad tempora nostra immobiliter perduravit. Caeterum cum Fossatensis etiam locus ab observatione religionis desiisset, Glannafoliensis ecclesia per loci ipsius praepositos non tam disposita quam dissipata diutius videbatur. Contigit autem divinae dispositione clementiae, cum pro ecclesiasticis causis in Gallias transissemus nos locum illum cum confratribus nostris episcopis et Romanae Ecclesiae cardinalibus visitasse. Fratrum igitur Deo servientium illic et circum habitantium nobilium virorum nos turba circumstetit super dissipatione multimoda conquerentium quae ab his inferebatur, quorum eos oportuerat industria gubernari; adjectae his sunt communis filii nostri Joannis, S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, et vestri Casinensis coenobii monachi, pro parte tua et venerabilis fratris nostri Goffridi Andecavensis episcopi, et filii nostri Fulconis Andecavensis comitis preces, proprium loci illi abbatem sub ditionem Casinensis ecclesiae auctoritate sedis apostolicae restitui postulantium, nec parum in brevi profectum loco eventurum sperabant, et de tricesimo, qui nunc inerat, monachorum numero, repente ampliorem futurum, siquidem a Fossatensium erepti tyrannide abbatis proprii regimine fruerentur. Proinde Fossatensibus monachis diem certum statuimus, quo se nostrae audientiae, si habentes privilegiis praesentarent.

Considentibus ergo nobiscum in Turonensi ecclesia archiepiscopis, episcopis et abbatibus, numero quadraginta quatuor, facta de hoc negotio quaestione, chartam nobis praedicti fratres in communi audientia praesentarunt, quasi Romani pontificis Adriani, quae omnino falsa manifestis est indiciis comprobata. Placuit itaque cunctis in commune fratribus qui consederant, quandoquidem in Fossatensi monasterio religionis observantia jam per tempora loca [ f., longa] defecerat, et Glannafoliensis locus per eos non meliorationi, sed deteriorationi videbatur expositus, cessante causa etiam cessaret effectus, et Glannafoliensibus monachis abbatis cardinalis solatium redderetur. Et tunc ergo communi decreto sancimus, et nunc per praesentis privilegii paginam legitimum sempiternum apostolica auctoritate statuimus, ut in loco illo venerabili saepe superius nominato cardinalis abbas perpetuis temporibus habeatur, salva per omnia reverentia, et obedientia matris suae ecclesiae Casinensis. Praedecessorum nostrorum ergo Romanorum pontificum Adriani et Nicolai vestigia comitantes, praenominatum Glannafoliense coenobium cum omnibus pertinentiis suis, salva libertate et dignitate ejusdem loci, tibi tuoque Casinensi monasterio praesentis nostri privilegii pagina cum omnibus possessionibus suis confirmamus. In quibus haec propriis duximus nominibus adnotanda. In primis villa Blazon, etc. Statuimus etiam ut obeunte Girardo nunc ejus loci abbate, nullus ibi subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum B. Benedicti regulam elegerint, apud Casinum secundum tenorem privilegiorum suorum benedicendum. Quod si forte, quod evenire vix credimus, in ipsa congregatione aliquis ad hoc officium idoneus non reperitur, de Casinensi coenobio abbatem sibi eligant ibidem similiter benedicendum, sicque praeposituram Casinensem et vicariatum ejusdem Casinensis abbatis per totam Galliam accipiens ad suum coenobium redeat. Omnibus autem quinque annis limina B. Benedicti Casinensis visitet, in Mauri loco resideat in Casino, et in omnibus cellis ejus super eum nullus abbas sedeat, et nulli alio loco, nisi tantum Casinensis subdatur. Si quid vero de ordine monastico tractandum fuerit arbitrio tam praepositi Casinensis, quam et abbatis B. Mauri disponatur. Insuper autem praesenti privilegio supradictum locum una cum omnibus suis pertinentibus, ecclesiis et possessionibus per totum orbem roboramus, atque ut nullius alterius ecclesiae, vel episcopi, nisi Casinensis ecclesiae ditionibus submittatur, auctoritate apostolica interdicimus. Quaecunque praeterea in futurum sive concessione pontificum, sive liberalitate principum vel oblatione fidelium juste atque canonice poteritis adipisci, firma eidem loco et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt usibus omnibus modis profutura; sepulturam quoque ejusdem loci liberam esse facimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint devotioni et extremae voluntati nullus obsistat. Si qua sane in crastinum ecclesiastica, saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se existere divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo et sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem vestroque coenobio justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant; amen, amen.

Scriptum per manum Petri, scriniarii sacri palatii.

Data apud Tarracinam per manum Joannis, S. R. E. diaconi cardinalis, XII Kal. Aprilis, indictione V, anno Dominicae Incarnationis 1097, anno autem pontificatus domni papae Urbani secundi X.

CCXIX. Urbanus II papa sacrum Casinense coenobium ejusdemque bona ab omni jurisdictione liberum sub sanctae Romanae Ecclesiae protectione confirmat, caeterisque per Occidentem monasteriis praeferendum esse declarat. (Anno 1097.)[MARGARINI, Bullar. Casin., t. II, p. 119.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo ac charissimo fratri ODERISIO, nostris per Dei gratiam manibus, et in cardinalem sanctae Romanae Ecclesiae et sacerdotem, et in abbatem Casinensis monasterii consecrato ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Praeter generale charitatis debitum, praeter singularem vestri coenobii praerogativam, quae in monasticae legis latione, et latore sanctissimo Benedicto, universorum per Occidentem monasteriorum caput a Domino institutum est; illa etiam benignitatis magnificentia, quae semper, et nostris praecipue temporibus, congregatio vestra, sanctae Romanae subvenit Ecclesiae, multum nos eidem loco fore compellit obnoxios. Is enim locus, nostrorum pauperum relevatio, fugientium refugium, fessorum sedis apostolicae filiorum requies indefessa permansit et permanet. Et nos ergo tam divinae constitutionis, quam et fraternae benignitatis dulcedini respondentes, locum ipsum, et universa ad eum pertinentia, quieta semper, omnium mortalium jugo libera permanere, et sub solius sanctae Romanae Ecclesiae jure ac defensione perpetua haberi decernimus. Sed praedecessorum nostrorum munimina Casinensi coenobio collata, proprium robur obtineant. Eorumdem et nos vestigiis insistentes, Casinense coenobium caeteris per Occidentem coenobiis praeferendum asserimus, et tam te quam successores tuos in omni conventu episcoporum, seu principum, superiorem omnibus abbatibus consedere, atque in omnibus judiciis priorem caeteris tui ordinis juris scientiam proferre sancimus. Si quis sane in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps vel dux, comes, vicecomes, judex aut ecclesiastica seu saecularis persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere contraire tentaverit, secundo tertiove commonita si se non satisfactione congrua emendaverit, honoris sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore, et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat; atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.

Scriptum per manum Petri scriniarii sacri palatii.

Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, IV Kalendas Aprilis, anno Dominicae Incarnationis 1097, anno autem pontificatus domni Urbani papae II decimo.

CCXX. Privilegium Urbani II papae ad S. Hugonem pro immunitate cellarum Cluniacensium et interdicto, ac libertate convocandi apud Cluniacum quem voluerit antistitem ad chrisma conficiendum et oleum benedicendum. (Anno 1097.)[ Bullar. Cluniac., 28.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo fratri HUGONI abbati, et universis Cluniacensis coenobii fratribus, salutem et apostolicam benedictionem.

Quoniam abundante iniquitate refrigescit charitas multorum, oportet nos pro loci nobis divinitus commissi regimine paucorum, id est servorum Dei religioni attentius providere. Per illos enim plerisque in locis servi Dei et monachi perturbantur, per quos potissimum eos foveri ac protegi expediret. Quae nimirum culpa nonnullos nostri temporis episcopos respicit, qui dum terrenis inhiant, eos qui terrena videntur despexisse perturbant. Quorum profecto molestiis per apostolicae sedis dispensationem duximus obviandum; quatenus opitulante Deo a saecularibus tumultibus liberi, tam pro nobis, quam et pro ipsis, et universis Christi fidelibus exorare sollicitius valeatis. Praesenti igitur constitutione sancimus, ne cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres pro vicinarum dioecesum interdictione, vel excommunicatione divinorum officiorum suspensionem patiantur, sed tam monachi ipsi, quam et famuli eorum, qui videlicet monasticae se professioni devoverunt, clausis ecclesiarum januis, non admissis dioecesanis, divinae servitutis officia celebrent, et sepulturae debita peragant. Vobis praeterea, qui in ipso Cluniacensi coenobio commoramini, licentiam indulgemus ut ad chrisma conficiendum, sive oleum benedicendum vestris vestrorumque usibus, quem malueritis catholicum episcopum advocetis, qui nostra fultus auctoritate quae postulant indulgeat. Si quis vero episcopus, vel episcoporum minister, super his molestiam vobis ingerere, et nostris constitutionibus obviam ire praesumpserit, pro sedis apostolicae contemptu, secundum beati Gelasii sententiam, sui erit ordinis et honoris elisor.

Scriptum per manus Lanfranci, notarii sacri palatii.

Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, XV Kalendas Maii, indictione V, anno Dominicae Incarnationis 1097, pontificatus autem domni Urbani papae secundi anno decimo.

CCXXI. * Urbanus II Ecclesiae Arvernensis privilegia et possessiones confirmat, « statuitque ut ejus Ecclesiae antistes in ordinatione metropolitani Bituricensis primum locum obtineat. » (Anno 1097.)[RUINART, Vita Urbani, p. 285.] CCXXII. Urbani II papae epistola ad Raimundum Ausciensem archiepiscopum.--Adversus clericos, qui coemeterium S. Orientii violaverant. (Anno 1097.)[Dom BOUQUET, Recueil, t. XIV, p. 725.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri R. [RAIMUNDO], Auxiensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum in Auxiensi metropoli per Romanam Ecclesiam noviter sis ordinatus, sedis apostolicae decretis obedire te irrefragabiliter oportet. Mandamus ergo fraternitati tuae ut de clericis sedis tuae, qui coemeterium quod beati papae Leonis et nostro decreto ecclesiae Beati Orientii firmatum fuerat, violaverunt, justitiam facere canonica aequitate procures. De caetero et teipsum et tuae sedis clericos ita custodias, ut Romanae Ecclesiae decreta inconvulsa apud vos, Domino largiente, conserventur et integra.

Data Romae, III Kalendas Maii.

CCXXIII. Salmoriaci pagus Ecclesiae Gratianopolitanae asseritur. (Anno 1097.)[RUINART, Vita Urbani, III, 366.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo fratri et coepiscopo HUGONI, apostolicae sedis vicario, salutem et apostolicam benedictionem.

Quam arroganter, quam indigne adversus nos et sanctam Romanam Ecclesiam frater noster Viennensis archiepiscopus Guido se habuerit, scientiam vestram nequaquam latet; praeter caetera vero cervicem suam adversus humilitatem nostram adeo sustulit, ut et Romanensem abbatiam a nobis interdictam reinvaderet, et fratri nostro Gratianopolitano episcopo ecclesias quas nobiscum ipse restituerat sine judicio reauferret. Tuam ergo fraternitatem pro nobis omnino ad justitiam excitari praecipimus. Sentiat ut adamantem et silicem faciem tuam, remotaque praeteritae lenitatis reverentia, omnino secundum justitiam Gratianopolitanae Ecclesiae sua jura restituas, et apostolicae sedis injurias ulciscaris, in episcoporum mutationibus hactenus nimis lenis pro apostolicae mansuetudinis gratia Gallicanorum petitionibus condescendimus, deinceps autem id penitus praecaveri praecipimus, neque enim Nicaenae synodi, quam aeque ut sanctum Evangelium veneramur, auctoritatem hujusmodi occasionibus evacuari ulterius patiemur.

Data Lateranis II Nonas Junii.

CCXXIV. Urbani II papae epistola ad Bertrandum Narbonensem archiepiscopum.--Ecclesiae Narbonensis privilegia corroborat. (Anno 1097.)[D. BOUQUET, Recueil, t. XIV, p. 727.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri BERTRANDO, Narbonensi archiepiscopo, perpetuam salutem in Domino.

Potestatem ligandi atque solvendi in coelis et in terra B. Petro ejusque successoribus, auctore Deo, principaliter traditam illis Ecclesia verbis agnoscit, quibus Petrum est Dominus allocutus: Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis, et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVIII, 8). Ipsi quoque et propriae firmitas et alienae fidei confirmatio, eodem Domino auctore, praestatur, cum ad eum dicitur: Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII, 32). Oportet ergo nos, qui, licet indigni, Petri sedem videmus habere, prava corrigere, recta firmare, et in omni Ecclesia ad aeterni arbitrium judicis sic disponenda disponere, ut de vultu ejus judicium nostrum prodeat, et oculi nostri videant aequitatem. Fraternitatis igitur tuae justis petitionibus annuens, sanctam Narbonensem Ecclesiam, cui divina largiente clementia praesides, possidendam, regendam, ac disponendam praesentis tibi decreti pagina confirmamus. Nos enim te in Nemausensi Ecclesia episcopum consecravimus, et, exigente necessitate, ad tuam te transferri metropolim per suffraganeorum electionem auctoritatis nostrae scriptis permisimus; quod nulli deinceps concedimus permittendum. Has igitur civitates eidem Ecclesiae tuae fraternitati sancimus esse subjectas, Tolosam, Carcassonam, Elxam, Biterrim, Aydam, Magalonam, Nemausam, Uticem, Lugdevem, salvo tamen in omnibus sedis apostolicae jure. Praeterea primatum Aquensis metropolis, quae est Narbonensis secunda, et quidquid dignitatis vel honoris eamdem Narbonensem Ecclesiam antiquitus jure habuisse constiterit, nos quoque praesentis decreti pagina inconcussum et inviolabile perpetuo manere decernimus. Pallium autem fraternitati tuae ad missarum tantum solemnia celebranda ex more concedimus, quo in subscriptis tibi solummodo licebit uti diebus, in epiphania, in omnibus B. Mariae festivitatibus, in coena Domini, in resurrectione Domini duobus diebus, in Ascensione Domini, in Pentecoste, in nativitate B. Joannis, in natalitiis apostolorum omnium, in festo B. Martini, in solemnitatibus S. martyrum Justi et Pastoris, ac Pauli confessoris, in consecratione episcoporum et ecclesiarum, in ordinatione clericorum. In quo quid ponderis tibi ac sollicitudinis injungitur considerare te diligentissime convenit. Hujus enim indumenti honor humilitas atque justitia est, etc.

Scriptum per manum Petri, scriniarii sacri palatii.

Datum Laterani, VIII Idus Novembris, per manus Lanfranci, vicem agentis cancellarii, anno Dominicae Incarnationis 1097, indictione VI, pontificatus autem domni Urbani II papae anno X.

CCXXV. Urbani II papae epistola ad Petrum Goffredi Aquensem archiepiscopum.--Mandat ut Narbonensi archiepiscopo, tanquam primati, reverentiam exhibeat. (Anno 1097.)[D. BOUQUET, Recueil, t. XIV, p. 728.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri Aquensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Frater noster Narbonensis archiepiscopus conquestus est super te, quod ei jure primatus obedire contemnas. Praesentibus igitur litteris tuae dilectioni mandamus ut Narbonensi Ecclesiae reverentiam debitam exsolvas; alioquin, tanquam apostoticae sedis contemptor, apostolicae sedis judicio subjacebis.

CCXXVI. Urbani II epistola ad Hugonem Lugdunensem archiepiscopum.--Ut Aquensem archiepiscopum primati suo Narbonensi archiepiscopo obedire compellat. (Anno 1097.)[D. BOUQUET, Recueil, t. XIV, p. 728.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili HUGONI, apostolicae sedis vicario salutem et apostolicam benedictionem.

Frater noster Narbonensis archiepiscopus conquestus est super Aquensi archiepiscopo, quod ei jure primatus obedire contemnat. Unde fraternitati tuae praesentia scripta dirigimus, praecipientes ut eumdem Aquensem archiepiscopum juxta sedis apostolicae instituta primati tuo obedire compellas. Vale.

CCXXVII. Privilegium pro Ecclesia Verulana Anno 1097.)[UGHELLI, Italia Sacra, I, 1390.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri ALBERTO, Verulensi episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Justis votis assensum praebere, justisque petitionibus aures accommodare nos convenit, qui, licet indigni, justitiae custodes atque praecones in excelsa apostolorum principis Petri et Pauli specula positi, Domino disponente videmur existere. Tuis igitur, frater in Christo charissime Alberte, justis petitionibus annuentes, S. Verulanam Ecclesiam, cui auctore Deo praesides, apostolicae sedis auctoritate munimus. Statuimus enim ut quaecunque eidem venerabili loco a quibuslibet hominibus de proprio jure jam donata sunt, vel in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium, Deo miserante, collata fuerint, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Vallis scilicet de Literana cum affinibus suis; lacus cum pertinentiis suis, Astianum, Pattena, Mundezanum, Paternum, casale, Criptae Anselmi, Cassianum cum eorum pertinentiis; ecclesia S. Crucis, S. Mariae, quae dicitur Rotunda, S. Archangeli, S. Mariae de Paretis cum pertinentiis suis, Molendinum, quod est in Masena, cum pertinentiis suis, ecclesia S. Stephani, et S. Viti cum pertinentiis earum, ecclesia SS. Cosmae et Damiani, cum pertinentiis suis, ecclesia S. Angeli de Forgna cum silvis et territoriis suis, ecclesia S. Joannis in territorio Frusinonis, quae sita est juxta flumen casam cum omnibus ad ipsum pertinentibus. Lacus de Masciano, et quidquid in territorio Surricis per authentica chartarum monumenta eidem Verulanae Ecclesiae pertinere cognoscitur. Per ipsam itaque tam tibi, quam tuis successoribus episcopali jure regenda perpetuo, ac disponenda concedimus, atque firmamus civitate Verulanae cum omnibus adjacentibus Eccl. intus, vel foris Frusinonem, cum omnibus suis. Oppida Turricis, Larnaria, Paphen cum ecclesiis S. Petri, et S. Columbae, monasterium S. Sylvestri. Ripas, Castrum, monte Nigrum, Fabrateriam cum finibus et pertinentiis earum, Ceperannum, Cannetum, Castellum novum, Strangulagallum, Carpenum, Montem S. Joannis, cum ejusdem nominis monasterio. Ecclesia S. Petri de Arenula, S. Pudentianae, Babucum cum omnibus ecclesiis eidem castello adjacentibus. Duo praeterea canonicorum monasteria; unum videlicet S. Paterniani, alterum S. Petri de Canneto. Ecclesia S. Joannis in Ceperano, et S. Magni cum omnibus aliis. Ecclesia S. Benedicti inter Castrum, et montem Nigrum sita cum suis omnibus pertinentiis. Ecclesia S. Angeli de Meruleta, et S. Stephani cum omnibus aliis, tuae, tuorumque successorum dispositioni perpetuo subesse sancimus. In monasterio monachorum, quod dicitur SS. Joannis et Pauli, quidquid ad antiquum Verulani episcopi jus canonice pertinet, integrum vobis perpetuo servari censemus, salva nimirum nostrae S. R. Ecclesiae reverentia. Ad haec per praesentis privilegii paginam, apostolica auctoritate decernimus, ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessionem auferre, aut sub cujuslibet causae occasionisve specie minuere, sive suis usibus applicare, vel aliis quasi piis de causis pro suae avaritiae excusatione concedere; sed omnia integre conserventur, tam vestris quam clericorum ac pauperum usibus omnimodis profutura. Si quis igitur sacerdotum aut clericorum, imperatorum aut regum, principum aut ducum, comitum, vicecomitum, judicum, vel quarumlibet magnarum parvarumque personarum, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire praesumpserit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et nisi ea quae ab illo sunt male ablata, restituerit, vel digna poenitentia illicite acta defleverit, a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax D. N. J. C., quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Scriptum Albani, et datum per manum Lanfranci vices gerentis cancellarii, anno Domini 1097, indictione sexta, domini Urbani II papae anno X.

CCXXVIII. Urbanus II ecclesiae S. Mariae Buronensis protectionem suscipit; bona confirmat, privilegia constituit, imposito fratribus bizantii aurei censu annuo. (Anno 1097.)[PETRUS, Suevia ecclesiastica. Augustae et Dillingae 1699, in-fol., p. 212.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BERTHOLDO praeposito, ejusque fratribus in ecclesia cui vocabulum est B. Martini, quae consecranda est in honorem B. Mariae Virginis, in loco qui Buron dicitur, inter duos montes, super ripam fluminis Danubii, in territorio Constantiensi, canonicam vitam professis, eorumque successoribus in perpetuum.

Sicut irrationabilia poscentibus negari debet assensus, sic justa petentium votis benigna assensio concurrere. Tuis igitur, fili Bertholde in Christo charissime, justis petitionibus annuentes, ecclesiam Dei Genitricis et semper Virginis Mariae, quam filius noster Peregrinus in proprio fundo constructam B. Petro ejusque sacrae Romanae Ecclesiae in allodium proprium obtulit, cui auctore Deo praesides, sub apostolicae sedis protectione specialiter confovendam, tanquam jus proprium suscipimus, et contra pravorum omnium nequitiam auctoritatis ejus et nostrae privilegio communimus. Praesenti itaque decreto statuimus ut quaecunque hodie vestra ecclesia juste possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione fidelium, juste atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata sub apostolicae sedis semper tutela permaneant; ad haec adjicientes sancimus ut nemini inter vos professione exhibita proprium quid habere, nec sine tua, fili charissime Bertholde, vel eorum qui potestate in eodem regimine successerint, aut sine communi congregationis licentia de claustro discedere liberum sit; quod si discesserit, et commonitus redire contempserit, tibi tuisque successoribus facultas sit ejusmodi ubilibet a suis officiis interdicere; interdictum vero nullius episcoporum abbatumve seu praepositorum suscipiat. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci praeposito, vel tuorum quolibet successorum, nullius ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem, vel ex eadem congregatione, vel ex alia ejusdem professionis providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, ablatasve retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integre conserventur, vestris vestrorumque successoribus et pauperum usibus profutura, salvo, si catholicus fuerit, Constantiensis episcopi jure canonico et reverentia. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis, bizantium aureum, aut ejusdem pretii argentum quotannis Lateranensi palatio persolvetis.

Si quis igitur in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator, aut rex, aut dux, comes, vicecomes, judex, advocatus, vel cujuscunque ordinis homo hanc decreti nostri paginam violaverit, aut sciens contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si se satisfactione congrua non emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructus bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Scriptum et datum per manus Lanfranci, vices agentis cancellarii, anno Dominicae Incarnationis millesimo nonagesimo septimo, indictione quinta, pontificatus autem domini Urbani secundi papae anno decimo

CCXXIX. Urbani II epistola ad Manassem Remensem archiepiscopum. (Anno 1097.)[Dom. MARLOT, Metropolis Remensis, II, 221.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri MANASSAE, Remensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Abbatis S. Remigii causa in praesentia nostra et confratrum nostrorum episcoporum et cardinalium diligentiori discussa est inquisitione, et ad hunc tandem finem producta. Judicium episcoporum prolatum super eum hac ratione reprobatum noveris, quia postquam filius a patre emancipatus est, sub curam et dominationem patris redire districtione legum non cogitur, nisi sponte ipse rogaverit. Promotionem enim abbatis emancipationem accipimus, et ideo sub potestatem abbatis redire non debere judicamus.

CCXXX. Urbani II papae epistola ad Bernardum Bonomensem episcopum.--Commendat fratres quosdam ab haereticis invite ordinatos. (Anno 1097.)[SAVIOLI, Annali Bolognesi, t. I, p. II, p. 138.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri BERNARDO, Bononiensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

De ordinationibus ab haeresiarcha Guiberto factis postquam a beatae memoriae Gregorio papa et a Romana Ecclesia damnatus est, quaeque etiam a pseudoepiscopis per eum postea ordinatis perpetratae sunt, Placentinae synodi generali judicio definitum est ut irritae habeantur, nisi probare voluerint se cum ordinarentur eos nescisse damnatos. Quia vero fratres super quibus rogas religiosos asseris et omnino vim passos et tractos ad ordinandum confiteris, magnam etiam Ecclesiae tuae necessitatem conquereris, utrum eis in sacerdotali ordine condescendendum sit, tuae providentiae pro graviori opportunitate committimus. Vestra vero experientia caveat ne in eis aut scandalum, aut infamiam Ecclesia patiatur: in aliis, quando eadem religionis gratia et violentiae illatione excusabiles non sunt, omnino synodalis judicii sententiam persequereris. Si quos tamen propensiori necessitate restitueris, non sine poenitentiae quotidianae remedio patieris; et ipsos autem inter eos quibus ordinandis manum imponis, dum orationum solemnitas agitur interesse praecipito. Quod tamen omnino praecipimus ne sine graviori Ecclesiae necessitate et personarum merito ullatenus praesumatur

Data Laterani XV Kal. Maii.

CCXXXI * Jarentoni, abbati S. Benigni Divionensis, Urbanus asserit monasterium S. Vigoris Bajocense, ab Odone episcopo donatum. (Anno 1098.)[RUINART, Vita Urbani, p. 292.] CCXXXII. Urbani epistola ad Udalricum, abbatem monasterii S. Michaelis ad Mosam.--Concedit ut circa ecclesiam novam coemeterium constituat. (Anno 1098.)[BALUZ., Miscell. edit. Luc., III, 61.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio UDALRICO, abbati Sancti Michaelis, salutem et apostolicam benedictionem.

Benignitati tuae gratias agimus quia venerabilibus fratribus et coabbatibus, Rodulpho scilicet et Lanzoni, fraternae charitatis sinum expandis, et persecutionis aestu laborantes tuae quietis umbraculo protegis, sicut nos ex ipsorum relatione comperimus. Unde et rogamus ut quod coepisti nunc magis pro nostrae postulationis reverentia vigilantius ac devotius prosequaris. Quod vero nobis legatione petitoria suggessisti, de construendo videlicet circa novam ecclesiam coenobii vestri cimeterio, siquidem fratribus laboriosum et religioni contrarium est, ut scripsisti, ad veteris ecclesiae locum, quia longius sita est, fratrum funera deportare, nos praesentium litterarum auctoritate concedimus.

Data Laterani VII Kal. Aprilis, anno ab Incarnatione Domini, secundum Dionysium, millesimo nonagesimo octavo, secundum vero certiorem Evangelii probationem millesimo centesimo vicesimo primo, indictione VI, epacta XV, concurrente IV.

CCXXXIII. Urbani II papae bulla pro monasterio Wiblingensi. (Anno 1098.)[D. GERBERT, Historia Nigrae-Silvae, III, 34.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio WERNERO, abbati monasterii S. Martini, quod Wiblingen dicitur, ejusdem successoribus regulariter promovendis in perpetuum.

Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Quia igitur Romanae Ecclesiae filii Hartmannus comes et Otho frater ejus B. Martini ecclesiam in loco qui dicitur Wiblingen suis sumptibus aedificatam B. Petro et S. sedi apostolicae tradiderunt, eam in jus et tutelam suscipientes apostolicae auctoritatis, privilegio communimus, statuentes ut quaecunque praedia, quaecunque dona, tam ex ipsorum fratrum largitione, quam ex devotorum fidelium oblatione supradicta B. Martini ecclesia impraesentiarum possidet sive in futurum juste atque canonice adipisci poterit, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis fatigare vexationibus, sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, salva Constantiensis [episcopi] canonica reverentia, cui tamen non liceat omnino exactionem aliquam, vel consuetudinem, quae regularium quieti noceat, irrogare. Advocatiam ipsius monasterii post Hartmannum religiosum comitem, haeres ejus, quem abbas cum fratribus elegerint, administret; qui si postmodum monasterio inutilis fuerit, remoto eo alium praeficiant. Sepulturam quoque ejusdem loci omnino liberam esse decernimus, ut eorum, qui illic sepelire deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Praeterea mansuro in perpetuum decreto sancimus, ut nulli omnino viventium liceat, in vestro monasterio aliquas proprietatis conditiones, non haereditarii juris, non investiturae, nec cujuslibet potestatis, quae libertati et quieti fratrum noceat, vindicare. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, sive basilicarum, ordinationes monachorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, ab episcopo, in cujus dioecesi estis accipietis, siquidem gratiam et communionem apostolicae sedis habuerit, etsi ea gratis, ac sine pravitate voluerit exhibere, alioquin liceat vobis catholicum, quem malueritis, adire antistitem, et ab eo consecrationum sacramenta suscipere, qui apostolicae sedis fultus auctoritate, quod postulatur, indulgeat. Obeunte te nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem, et D. Benedicti regulam elegerint. Ad judicium autem perceptae a Romana Ecclesia libertatis Bizantium aureum singulis annis Lateranensi palatio persolvetis.

Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si se non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremi judicii examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum boni actus percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Scripta per manum Petri, scriniarii sacri palatii.

Data Laterani III Nonas Aprilis per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, anno Dominicae Incarnationis 1098; pontificatus vero domni Urbani II papae XI.

CCXXXIV. Bulla Urbani II pro Ecclesia Urgellensi. (Anno 1098.)[MARCA, Marca Hispanica, Append., p. 1207.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri ODONI, Urgellensi episcopo, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum

Justis votis assensum praebere justisque petitionibus aures accommodare nos convenit, qui, licet indigni, justitiae custodes atque praecones in excelsa apostolorum principum Petri et Pauli specula positi. Domino disponente videmur existere. Tuis igitur, frater in Christo charissime Odo, justis petitionibus annuentes, sanctam Urgellensem Ecclesiam, cui auctore Deo praesides, apostolicae sedis auctoritate munimus. Statuimus enim ut universa quae juste ad eamdem Ecclesiam sive parochiali sive proprietario jure pertinere noscuntur, tibi tuisque successoribus libera semper et illibata serventur, scilicet Cerdaniensis pagus, Libianensis, Bergitanensis, Paliarensis, Ribacurcensis, Gestabiensis, Cordosensis, Anabiensis, Tirbiensis, et locum Sanctae Deodatae cum finibus suis, castrum de Gisona cum omnibus terminis suis, castrum de Lanera cum finibus suis, castrum Celsona et ecclesia Beatae Mariae Celsonae cum omnibus sibi pertinentibus, castrum Aguda de Vallearia cum finibus suis, castrum Clusa cum finibus suis, castrum Figerola et Fontaned cum omnibus eorum pertinentiis, castrum Perarua, castrum Sallent, et villa Montaniocel et de Cubilar cum finibus earum, castrum Corneliana cum terminis suis, et villa Tossen cum finibus suis, castrum Turris et villa Biscaran, et villa Archavel cum earum pertinentiis, et vallem Andorra cum omnibus finibus suis, castrum Rivi Matrici, castrum Colomers, castrum Sarred, castrum Arnoll, castrum Archalis, cum omnibus eorum pertinentiis, et villa Saort, et villa Languanes, et villa Aquatepida, Calbiciniano et Feners, et sub monte et Alass, Leton, Clopedera, Ges, Sardine, ambae Nocolonae, ambo Boxedera, villam sancti Stephani, et villa ipsius sedis Urgellensis, cum omnibus earum pertinentiis. In Ausonensi parochia castrum de Turizella, castelleto subtus Menresa, salvo parochiali jure Ausonensis episcopi. Confirmamus etiam tibi tuisque successoribus tertiam partem telonei sive mercati in omnibus locis ad vestrum episcopium pertinentibus, primitias quoque ac decimas secundum canonicas sanctiones distribuendas. Quidquid praeterea impraesentiarum vestra Ecclesia juste possidet, sive in futurum juste atque canonice poterit adipisci, tibi tuisque successoribus firmum semper integrumque permaneat. Ad haec adjicientes statuimus ut parochiae vestrae clerici nullius saecularis potestatis districtionibus addicantur, sed juxta sanctorum canonum instituta episcopali semper sint subditi disciplinae. Si quis sane in crastinum archiepiscopus, imperator, rex, princeps, aut dux, marchio, comes, vicecomes, judex aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si se non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant.

Scriptum per manus Joannis, sanctae Ecclesiae Romanae scriniarii, Constantini filii, in mense et indictione subscripta.

Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, VIII Idus Aprilis, indictione VI, anno Dominicae Incarnationis 1098, pontificatus autem domini Urbani secundi papae XI.

CCXXXV. Urbanus Landulfo, praeposito ecclesiae S. Ambrosii Mediolanensis, asserit « altaris majoris oblationes et caeterorum altarium quae intra parietes ecclesiae B. Ambrosii statuta sunt vel statuentur. » (Anno 1098.)[GIULINI, Memorie di Milano. Milano 1760, in-4o, t. IV, p. 542.] CCXXXVI. Bulla Urbani II papae pro monasterio Jesu Nazareni (Montis Aragonensis.) (Anno 1098.)[AYNSA, Fundacion, excelencias, grandezas y cosas memorables de Huesca, p. 455.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo filio EXIMINO praeposito, et caeteris fratribus canonicis Domini nostri Jesu Nazareni eorumque successoribus in perpetuum, etc.

( Es su data . . . Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, IV Nonis Maii, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1099, pontificatus autem domni Urbani II papae anno XI.

CCXXXVII. Urbani epistola ad Petrum Oscensem episcopum.--Oscensem Ecclesiam caput Jacensis Ecclesiae constituit. (Anno 1098.)[MANSI, Concil. XX, 702.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri PETRO, Oscensi episcopo, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum

Miserationibus Domini multiplices a nobis gratiarum habentur actiones, quia post multa annorum curricula nostris potissimum temporibus Christiani populi pressuras relevare, fidem exaltare dignatus est. Nostris siquidem diebus in Asia Turcos, in Europa Mauros Christianorum viribus debellavit, et urbes quondam famosas religionis suae cultui gratia propensiore restituit. Inter quas Oscam quoque pontificalis cathedrae urbem Saracenorum tyrannide liberatam, charissimi filii nostri Petri Aragonensis regis instantia catholicae suae Ecclesiae reformavit. Aequum igitur fore perpendimus ut et nos omnipotentis Dei benignitatem ipso praestante liberalitate sanctae sedis apostolicae prosequamur, et cui multiplici miseratione ipse fidei suae reddidit libertatem, et nos quoque restituamus episcopalis cathedrae dignitatem. Praesentis ergo decreti auctoritate statuimus ut eadem Oscitana ecclesia, totius parochiae quae nunc Jaccensi Ecclesiae subdita est, et ipsius Jaccensis Ecclesiae, caput deinceps temporibus perpetuis habeatur. Locus autem episcopalis cathedrae in majori illa mezcita servetur, quam Sancii regis dono Saracenorum temporibus canonici Domini nostri Jesu Christi Nazareni possederant, sed Petrus ejus filius rex tuae fraternitati capta civitate concessit; cujus etiam dona caetera vestrae ecclesiae collata, non praesentis decreti auctoritate firmamus, et universa praedia, sive possessiones, aut redditus vectigalium seu tributorum, quae bonae memoriae Ranimirus rex praesentis regis Petri in Domino charissimi filii avus cum filio suo Sanctio Jaccensi Ecclesiae per regalis excellentiae scripta concessit, nos largiente Domino supradictae Oscitanae ecclesiae illibata in perpetuum permanere censemus, sicut etiam idem rex Petrus in oblationis suae litteris optasse ac statuisse cognoscitur, exceptis nimirum his quae praefatus ejus filius Sanctius rex una cum filio suo Petro saepe superius nominato, consentientibus praedecessoribus tuis Sanctio et Garsia, te quoque id ipsum confirmante, de illa Ranimiri parentis sui constitutione mutavit. Item tam tibi quam successoribus tuis, et ecclesiae vestrae in perpetuum stabilimus quidquid ab egregio rege Sanctio oblatum cognoscitur, his exceptis quae de ipsius chirographo praefatus rex Sanctii filius, consentientibus ecclesiae tuae clericis, et eximio praeposito canonicae D. N. Jesu Nazareni, teque idipsum confirmante mutavit.

Venientes enim ad nos sedis tuae archidiaconus Lupus, et idem eximius Ecclesiae D. N. Jesu Nazareni praepositus in nostra audientia collaudaverunt, et mutuo consensu confirmari petierunt diffinitionem illam quae inter te et filium nostrum Petrum Aragonensem, seu Pampilonensem regem acta est apud castrum Calasanz, de rebus ac redditibus ecclesiae tuae et canonicae D. N. Jesu Nazareni. Dilectio siquidem tua quartam decimarum partera de toto monte Aragone, et quidquid praeter animarum curam, et ecclesiarum seu clericorum consecrationem ad se episcopali jure pertinebat, intercedente supradito rege illius canonicae clericis tradidit, et scripti cautione firmavit. Illi vero medietatem decimarum quam de Oscitana civitate per manum ejusdem regis accipere consueverant, tuae tuorumque successorum ditioni restituerunt. De laboribus autem domui regis decimarum medietas tibi et episcopalis cathedrae clericis, altera autem medietas canonicis D. N. Jesu Christi mutua charitate convenit. Caetera vero omnia secundum Sanctii bonae memoriae regis, et supradicti ejus filii chirographum communi concordia statuistis, et a nobis eadem stabiliri per supradictos nuntios postulastis.

Ad haec adjicientes statuimus ut parochiarum fines qui adhuc Saracenorum oppressionibus detinentur, ad Oscitanam Ecclesiam antiquo jure pertinentes, in idipsum referantur, cum eas omnipotentis Dei dignatio Christianae restituerit ditioni. Hasien [ecclesiam] quoque canonicam nostri juris, quam supradicti Ranimiri regis, filius, Petri vero regis avunculus, Sancius comes suo studio aedificatam sanctae Romanae Ecclesiae obtulit, nos tam tibi quam successoribus tuis, et ecclesiae vestrae canonicis, apostolicae sedis decreta servantibus et gratiam obtinentibus, regendam seu disponendam secundum fundatoris votum committimus; eo videlicet tenore ut et regularem illic disciplinam servari attentius faciatis, et ex loco ipso censum annuum Lateranensi palatio auri unciam dimidiam persolvatis. Praeter hoc universa decimarum seu primitiarum debita tam ex ipsa civitate Osca quam ex caeteris finibus quos ad eam episcopali jure pertinere constiterit, tam tibi quam tuis successoribus canonice ordinatis seu cathedrae ipsius clericis confirmamus, praeter illam reddituum partem quam supradicti regis Petri precibus fraternitas tua Jesu Nazareni canonicis benigniore liberalitate concessit. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, etc.

Datum Laterani per manum Joannis, S. R. E. diaconi cardinalis, V Idus Maii, indict. VI, Incarnationis Dominicae anno 1098, pontificatus autem domini Urbani II papae anno XI.

CCXXXVIII. * Urbanus Willelmo regi Anglorum scribit « ut res Anselmi (archiepiscopi Cantuariensis) liberas in regno suo faciat ac de suis omnibus illum revestiat. » (Anno 1098.)[Vide Eadmeri Hist. nov., l. II, p. 51.] CCXXXIX. Urbani II epistola ad Rogerium comitem Siciliae.--De privilegio monarchiae Siciliae. (Anno 1098.)[MANSI, Concil. XX, 659.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo filio ROGERIO, comiti Calabriae et Siciliae, salutem et apostolicam benedictionem.

Quia prudentiam tuam supernae majestatis dignatio multis triumphis et honoribus exaltavit, et probitas tua in Saracenorum finibus Ecclesiam Dei plurimum dilatavit, et sanctae [sanctaeque] sedi apostolicae devotam se multimodis semper exhibuit, nos in specialem atque charissimum filium ejusdem universalis Ecclesiae te assumpsimus. Idcirco de tuae probitatis sinceritate plurimum confidentes, sicut verbis promisimus, ita litterarum auctoritate firmamus; quod omni vitae tuae tempore, vel filii tui Simonis, vel alterius qui legitimus tui haeres exstiterit, nullum in terra potestatis vestrae, praeter voluntatem aut consilium vestrum legatum Romanae Ecclesiae statuemus. Quinimo quae per legatum acturi sumus, per vestram industriam legati vice cohiberi volumus. Quando ad vos ex latere nostro mitteremus [ al., miserimus] ad salutem sanctarum [ al., videlicet] ecclesiarum quae sub vestra potestate consistunt [ al., existunt], ad honorem B. Petri sanctaeque ejus apostolicae sedis, cui devote hactenus obedisti, quamque in necessitatibus suis strenue et fideliter adjuvisti. Si vero celebratur [ al., celebrabitur] concilium, et tibi mandavero quatenus episcopos et abbates tuae terrae mihi mittas, quos et quos volueris mittes [ al., mittas], alios vero ad servitium ecclesiarum tuarum [ al. add. et ad tutelam] retineas. Omnipotens Deus actus tuos in beneplacito suo dirigat, et te a peccatis absolutum in vitam aeternam perducat.

Datum Salerni per manus Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi, tertio Nonas Julii, indictionis septimae, anno pontificatus nostri undecimo.

CCXL. Alphano, archiepiscopo Salernitano, ejusque successoribus Acherontinae et Consentinae provinciarum primatum asserit, petente Rogerio duce. (Anno 1098.)[UGHELLI, Italia sacra, VII, 393.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri ALPHANO, Salernitano archiepiscopo, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.

Singulare semper sedis apostolicae privilegium claruit subjectas sibi per orbem terrarum Ecclesias, et auctoritate disponere, et benignitate clementius confovere. Quibus autem supernae majestatis dignatio gratiae suae pleniorem contulit largitatem, ipsa etiam consuevit excellentiorem contribuere dignitatem. Unde non immerito aestimamus Salernitanam amplioribus nostrae benignitatis muneribus honorandam, quam omnipotens Dominus eximiae suae donationis praerogativa per misericordiam gratuitam sublimavit. Ex novissimis namque terrarum finibus B. Matthaei apostoli et evangelistae corpus ad hanc deferri, apud hanc haberi clementissima suae dispositionis dignatione permisit; cujus scilicet apostoli quanta sit in Deo et Ecclesia gloriae excellentia collatorum divinitus munerum gratia cumulata demontrat. Hic enim primus inter caeteros Evangelii seriem scribere inspiratione divina exorsus est. Hic in divini seminis fructu trium ordinum coronam centesimam singulariter reportavit, ut simul apostolus, evangelista et martyr existeret. Adjecit ad haec omnipotens Dominus ut eamdem Ecclesiam gloriosorum martyrum, Fortunati, Gaii et Anthes triumphis simul et corporibus honoraret. Apposuit etiam tertii muneris claritatem, ut eam, nostris temporibus, Gregorii apostolicae memoriae papae VII tam exsilio quam tumulo illustraret. Cujus quam egregia vita, quam praeclara doctrina, quam miranda constantia fuerit, Romana Ecclesia praedicat, Occidens universus agnoscit, tyrannorum pertinacia tolerata et conculcata testatur. Nec illud tanquam ingrati praeterimus quod, inter multimodas sedis apostolicae persecutiones, quas nostris temporibus pertulit Ecclesi eadem, gloriosissimorum ducum Roberti et filii ejus Rogerii devotione, ac studio filiorum sedis apostolicae, nonnunquam etiam nostri ipsius requies et portus fuit. Cum igitur, per omnipotentis Dei gratiam, sedis apostolicae, licet indigni, moderamina teneamus, tantis divinae gratiae beneficiis et vestrae devotionis officiis, per sententiae Romanae Ecclesiae liberalitatem, concurrendum et respondendum arbitrati sumus, ob reverentiam siquidem S. et gloriosae semperque Virginis Dei genitricis Mariae, et B. apostoli, evangelistae ac martyris Matthaei, ob devotionem reverendissimi Patris ac praedecessoris nostri Gregorii, ob petitionem nihilominus tam tuam quam charissimi filii nostri ducis Rogerii, qui semper apostolicae sedi fideliter obsecutus est, veterum etiam Ecclesiae vestrae privilegiorum rationibus informati, tibi, deinceps tuisque successoribus, super Consanam et Acheruntinam Ecclesias, et earum suffraganeos primatum gerere ex apostolicae sedis liberalitate concedimus. Has nimirum Ecclesias, sive civitates Ecclesiae vestrae privilegia continent, tanquam vestrae metropoli olim ex apostolicae sedis concessione subjectas. Verum, et ipsae, qua nescimus ratione, et pallei dignitatem, et privilegiorum auctoritatem praeteritis temporibus a sede apostolica meruerunt.

Verum quia praedecessorum nostrorum statuta inconvulsa et intemerata manere cupimus, eis quidem propriae dignitatis gratiam conservamus, ut archiepiscopali honore ac nomine potiantur. Vestrae vero Ecclesiae suorum privilegiorum integritatem hoc ordine restituimus. Quidquid igitur reverentiae, quidquid subjectionis primatibus persolvendum sacrorum canonum decreta constituunt, tibi deinceps tuisque successoribus legitimis a Consano, et Acheruntino archiepiscopo persolvatur. Quin etiam ex abundantia gratiae plenioris adjicimus, ut etiam praesente Romanae legato Ecclesiae in supradictis duabus metropolitanis urbibus, cum tuo semper, aut successorum tuorum consilio archiepiscopi eligantur, cum vestris etiam litteris, aut nuntii consecrandi ad sedem apostolicam dirigantur, et item ipsi ad successorum tuorum electionem nihilominus advocentur. Post consecrationem vero, vel pallium ab apostolica sede perceptum, tibi tuisque successoribus, tanquam primati, obedientiam promittant et exhibeant, salva in omnibus, secundum canonicas sanctiones, Romanae auctoritate Ecclesiae, ipsarum etiam urbium privilegiis robur proprium obtinentibus. Oportet igitur et vos propensiorem deinceps apostolicae sedi devotionem et obedientiam exhibere, ejus in omnibus decreta efficacius observare, ut quanto per eam altius supra caeteros sublimamini, tanto ei humilius, et cordis affectione, et operis exhibitione subjiciamini. Vitam etiam vestram et mores sollicitiori expedit custodia moderari, ut qui aliorum judices eligimini, vosmetipsos prius secundum Apostoli sententiam districtius judicetis. Mandatum Domini sine macula, et irreprehensibile conservate, ut cum apparuerit Princeps pastorum, percipiatis immarcessibilem gloriae coronam. Fraternitatem vestram superna dignatio per tempora multa conservare dignetur incolumen. Si quis autem hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si se non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Conservantibus autem haec pax Domini nostri Jesu Christi et misericordia conservetur, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

S. Petrus, S. Paulus. Urbanus PP. II.

Datum Salerni per manum Joannis S. R. E. diaconi cardinalis, XIII Kal. Aug., indictione VI, [VII] Incarn. Dom. anno 1099, pontificatus autem D. Urbani II papae XI.

6[recensere]

CCXLI. Urbanus II Brunonis et Lanuini (eremitarum) possessiones concessas a [Rogerio] comite et Joanne, episcopo Scyllacensi, confirmat. (Anno 1098.)[UGHELLI, Italia sacra, IX, 427.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis BRUNONI et LANUINI, salutem et apostolicam benedictionem.

Quia igitur nostri officii interest servorum Dei quieti et commodis, prout in Domino possibile erit, providere, petitionibus vestris, filii in Christo charissimi ac reverendissimi, clementer annuimus. Per hujus igitur apostolici privilegii paginam apostolica auctoritate concedimus, et firmam et stabilem et in perpetuum permansuram confirmamus donationem terrarum quae vobis datae sunt in Squillacensi territorio, et conscriptae et determinatae, et designatae per terminos certos a dilecto nostro filio R. Comite, et Joanne confratre nostro Squillacensi episcopo concedente et confirmante. Quocirca praedicta auctoritate praecipimus, statuimus, et ea quae vobis concessa sunt, licentia interdicimus ut a die in antea neque comiti ipsi, neque alicui haeredum suorum supradictam vestram donationem et hanc nostram confirmationem violare vel dearctare liceat. Neque de his quae confirmamus aliqua re intromittat personam sine vestra voluntate, quatenus omnipotentis Dei speculationi mentibus liberis insistatis, et ad ejus faciei dulcedinem ipso praestante pervenire valeatis. Si qua vero persona aut haeres comitis ipsam violaverit, nisi ad condignam venerit satisfactionem, eum honoris vel officii sui periculo subjacere decernimus, et a Christo ac Ecclesiae corpore segregatus, atque in aeterno examine districte subjaceat ultioni sine intermissione et remedio. Conservantibus autem pie a Deo et misericordia ejus praesentibus et futuris saeculis conservetur. Amen. Si vero tam legalis comes, aut ejus haeres, addere aliquid huic voluerit donationi, sub hac nostra confirmatione ratum esse statuimus Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Rainerius card. subscripsi. Ego Joannes card. ss. Ego Alphanus Salernitanus archiepisc. ss. Ego Amatus capellanus et sacerdos ss. Ego Dis. capellanus ss. Ego Constantinus Catacensis episc. ss.

Datum Salerni mense Septembri, indict. VI, anno ab Incarnatione Dominica 1098.

CCXLII. Urbanus consecrato Gerlando episcopo fines restitutae ecclesiae Agrigentinae confirmat. (Anno 1098.)[MANSI, Concil. XX, 951.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri GERLANDO, Agrigentino episcopo, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.

Omnipotentis Dei dispositione mutantur tempora, transferuntur regna; hinc est quod magni nominis nationes dirutas et depressas, viles vero atque exiguas nonnunquam legimus exaltatas; hinc est quod in quibusdam regionibus Christiani nominis potestatem paganorum feritas occupavit, in quibusdam iterum paganorum tyrannidem Christianae potentiae dignitas conculcavit. Sicut nostris temporibus gloriosissimorum principum Roberti ducis et Rogerii comitis fortitudine supremae dignationis miseratio omnem Saracenorum molestiam in Sicilia insula expugnavit, et antiquum Ecclesiae sanctae statum pro voluntatis suae beneplacito recuperavit. Unde et ipsius ineffabili misericordiae gratias agimus, et ipsius gratiam super illos egregios fratres, alterum jam defunctum, alterum ipso patrante superstitem imploramus, et ad ecclesiarum quae in eadem insula sunt, restitutionem, seu ordinationem pro nostri officii debito anhelamus. Sicut igitur annuente Deo caeterarum jam parochias disposuimus, ita et Agrigentinae dioecesis praesentis decreti auctoritate disponimus; statuimus enim, charissime frater Gerlande, quem omnipotens Dominus in ipsa Ecclesia nostra tanquam B. Petri manibus consecrare dignatus est, ut tibi deinceps tuisque legitimis successoribus episcopali jure regendum ac disponendum perpetuo maneat quidquid infra fines subscriptos continetur, videlicet a loco ubi oritur flumen subtus Corilionem usque desuper petram de Zineth, et inde tenditur per divisiones Jatinae et Cephalae, et deinde ad divisiones Biccari; inde vero usque ad flumen salsum, quod est divisio Panormi, et Thermarum, et ab ore hujus fluminis, ubi cadit in mare protenditur haec parochia juxta mare usque ad flumen Tortum; et ab hoc abinde unde oritur, tenditur ad Pyra subtus Petram Eliae, atque inde ad altum montem, qui est supra Pyra; inde autem ad flumen salsum, ubi jungitur cum flumine Petrae Eliae, et ex hoc flumine sicut ipsum descendit ad Lympiadum, qui locus dividit Agrigentum et Buteriam, atque inde per maritimam usque ad flumen de Bilichi, quod est divisio Maxariae, et adhuc tenditur, sicut hoc flumen currit usque subtus Corilionem, ubi incipit divisio, exceptis Biccaro, Corilione, et Thermis. In proprietate autem tam tui quam successorum tuorum jure Casale Cathal cum centum villanis, sicut a supradicto filio nostro comite Rogerio traditum est, conserventur. Praeterea quaecunque in posterum liberalitate principum vel oblatione fidelium eadem Ecclesia Agrigentina juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur tam tuis quam canonicorum, et clericorum omnium, ac pauperum usibus profutura. Si quae autem ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si se non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, atque a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, et in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et in loco judicii praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Datum Barii per manus Joannis, S. R. E. diaconi card., VI Id. Octobr., indict. VIII, Incarnat. Domini 1099, pontif. Urbani II PP. XI.

CCXLIII. Urbani II epistola ad fratres S. Huberti Andaginensis. (Anno 1098.)[MARTENE, amplissima Collect., IV, 1013.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, Arduennensis monasterii B. Huberti catholicis fratribus salutem et apostolicam benedictionem.

Audivimus, et auditum non dolere non possumus, quia Otberti pseudoepiscopi violentia venerabilis filius noster Theodericus, vester abbas, pro catholicae fidei gratia de vestro sit monasterio expulsus, et Wiredus pseudomonachus per ejusdem Otberti violentiam super capita vestra sit ingestus. Quod omnino nobis displicere sciatis. Unde vos litteris praesentibus salutantes, ut vestrae fidei constantiam conservetis hortamur, et licentiam indulgeo ut si in monasterio vestro secundum regulam beati Benedicti et apostolicam veritatem vivere non valetis, ad quodcunque religiosum volueritis monasterium secedatis, donec omnipotens Deus locum vestrum respiciat, et secundum beneplacitum suum in pristino statu reformet. Illum autem Wiredum monasterii vestri invasorem cum suis omnibus subditis, quandiu ab ipsius monasterii invasione non destiterit, a sancta Romana Ecclesia excommunicatum esse scriptis vobis praesentibus innotescimus.

CCXLIV. Urbani II epistola ad Leodienses pro Theoderico abbate. (Anno 1098.)[MARTEN., ubi supra. ] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, catholicis omnibus in clero Leodiensi et populo S. et A. B.

Dolemus pro vobis graviter, filii in Christo dilectissimi, quia jam tanto tempore vestram Ecclesiam errorum tenebrae contegunt, et a veritate sedis apostolicae alienant. Unde vos tanquam viscerum meorum filios paterna dilectione corripimus, admonentes et obsecrantes ut ad merae veritatis lumen mentium vestrarum oculos elevetis. Auferte malum ex vobis ipsis; lupum illum dico et furem, qui non ad salutem vestram per ostium introivit, sed aliunde ascendit, ut mactet et manducet et perdat. Aut igitur Ecclesiae invasorem et occupatorem, Obertum dicimus, Henrici complicem et Guiberti, ex vobis, si quo modo possibile, pellite; aut ei tanquam a sancta Romana Ecclesia alieno, et excommunicato, obedientiam vestram consortiumque vestrum subtrahite. Hoc ipsum de Wiredo pseudoabbate praecipimus, qui per ejusdem pseudoepiscopi violentiam Arduennense monasterium B. Huberti occupavit. Si quis autem deinceps eis communicare praesumpserit, donec ecclesiarum quibus incubant oppressione deserta, Deo et sedi apostolicae satisfaciant, sciant se ejusdem excommunicationis vinculo innodatos. Vobis sane et caeteris omnibus notum sit quia religioso abbati Theoderico licentiam dedimus ut a schismaticis conversos, qui ad ipsum confugerint, a vinculo excommunicationis absolvat.

Datum . . . . .

CCXLV. Urbam II rescriptum pro Casinensi monasterio. URBANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo filio ANSONI Beneventanorum domino, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum nuper a te discessimus, nosti sub quanta te affectione dimisimus: in eadem vero affectione, in eamdem benignitatem et nos tibi manere, et te nobis volumus permanere, quoniam quidem nos honorem tuum servare, et in melius augere curabimus, si et tu in beati Petri apostoli et nostra curaveris fidelitate et amore persistere. De monasterio Sanctae Sophiae quoties et ex quanto jam tempore Casinenses monachi reclamaverint, te ipsum ignorare non credimus. Nuper in Barensi concilio cum scriptis et monimentis ecclesiae suae justitiam suam astruere parati fuissent, abbas Sanctae Sophiae occasione tui causae actionem fugit. Cum Beneventum etiam venissemus in ipsa beatae Sophiae domo, fratres ipsi quantum questi fuerint audisti. Quid nos tibi de eadem causa dixerimus meministi, tunc nobis pro voluntatis tuae placito respondisti. Nos autem diutius pati nolumus ut Casinense monasterium de his quae ad ipsum pertinere videntur, injuriam diutius patiatur. Locus enim ipse per Dei gratiam beati Benedicti meritis non tantum nobis, qui prope sumus, sed universae etiam Italiae opportunus et necessarius est, multumque nos deceret ut, si possibile esset, locum ipsum de nostris etiam dicaremus, nedum sua, favente justitia, non recipiat. Tibi igitur, tanquam charissimo et fideli nostro mandamus ut venerabili fratri nostro Casinensi abbati et ejus fratribus de Sanctae Sophiae monasterio vice nostra justitiam facias. Quod si ante te quasi saecularem potestatem causam agere excusaverint, tu eos ad praesentiam nostram venire compelle. Quo autem termino ante nos pro causa hac convenire debeant, nobis ante significa, ut et nos Casinensi abbati significemus. Porro quidquid nos exinde statuerimus, tuum erit, his etiam renitentibus, adimplere; alioquin auctoritatis nostrae injuriam diutius pati nequibimus, quin adversus contumaces quod officii nostri est impleamus, et Casinensi abbati quae sua sunt restituamus, quem, in quantum videtur, plenam habere justitiam credimus.

Data Ciperani tertio Nonas Novembris.

CCXLVI. Bulla Urbani II papae pro monasterio Sancti Cucuphatis. (Anno 1098.)[MARCA, Marca Hispanica, Append., p. 1203.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BERENGARIO, abbati monasterii Sancti Cucuphatis quod Octoviense dicitur, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia ergo dilectio tua ad sedis apostolicae portum confugiens ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi tuae clementer annuimus. Beati siquidem Cucuphatis venerabile monasterium, cui disponente Domino in abbatem praeesse dignosceris, nos juxta venerabilium praedecessorum nostrorum exemplar sub apostolicae sedis protectione specialiter in perpetuum manere sancimus, et tam ipsum quam universa ad ipsum pertinentia tibi tuisque legitimis successoribus possidenda, regenda ac disponenda firmamus, alodium scilicet quod in monasterii ipsius ambitu circumsitum est cum ecclesia Sancti Petri et Sancti Severi, cum omnibus finibus pertinentiisque suis, sicut in praedecessorum nostrorum privilegiis continetur, monasterium Sanctae Caeciliae de Monte-Serrato cum terminis et possessionibus et pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Laurentii cum ecclesia Sancti Stephani et castellari cum terminis, adjacentiis, possessionibus pertinentiisque suis; ecclesiam Sancti Pauli extra muros Barcinonae cum alodio quod ibi obtulit Girbertus et uxor ejus, cum omnibus quae modo possidet, et inantea acquisierit; ecclesiam Sanctae Mariae de Fonte-Rubea cum alodio quod tibi obtulit Geraldus Mironis; ecclesiam Sancti Petri de Clariano, ecclesiam Sancti Vincentii de Aqua-Obba, ecclesiam Sanctae Mariae et Sancti Stephani de Palatio; ecclesiam Sancti Cucuphatis de Rifano, ecclesiam Sancti Stephani de Rivipullo, ecclesiam Sancti Asiscli de Villa Auziri, ecclesiam Sancti Martini et Sancti Romani de Monte-Gato, ecclesiam Sancti Felicis de Castellario, ecclesiam Sancti Sebastiani de Monte-Majore cum ipso monte, ecclesiam Sanctae Mariae de Toldelo, ecclesiam Sancti Felicis de Villa de Milanos, ecclesiam Sanctae Mariae et Sancti Petri quod castrum Felix dicitur, ecclesiam Sanctae Mariae et Sancti Joannis quod Monasteriolum vocant, ecclesiam Sanctae Crucis et Sancti Sylvestri de Vallerana, ecclesiam Sancti Cucuphatis de Moia, et aliam ecclesiam Sancti Cucuphatis de Garriga, ecclesiam Sancti Benedicti de Spiselis, ecclesiam Sancti Stephani de Castelleto, ecclesiam Sancti Juliani de Sancta Oliva cum castello, ecclesiam Sancti Salvatoris Bactensis cum possessionibus et pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Petri et Sanctae Crucis de Mosquefa, ecclesiam Sanctae Mariae de Capelades, ecclesiam Sancti Felicis de Castro Odilione, ecclesiam Sanctae Mariae de Castello de Clariana cum ipso castello, ecclesiam Sanctae Mariae de Aqualata, ecclesiam Sancti Petri de Viri, castellum Sancti Vincentii cum ipsa ecclesia, castellum de Albiniana cum ecclesia sua, ecclesias Sancti Sepulchri et Sanctae Mariae de Amposta cum universis possessionibus et pertinentiis eorum, ecclesias Sancti Martini et Sancti Felicis, et Sancti Genesii quae sunt ad ipsam curtem de Faio, ecclesiam Sancti Genesii et Sanctae Eulaliae quam vocant Tapioles, alodium quod est intra muros civitatis Barcinonae, scilicet cum domibus, curtibus, hortis et hortalibus, vel quantum infra territorium praedictae civitatis praefatum monasterium habere videtur, alodium quod est infra terminos de castro Fonte rubea, et de Monte-Acuto, et de Piniana, et de Carolo, et de castro Virli, alodium de Olorda cum ipsa turre, et alodium quod est in duodecimo sive in Misano, alodium quod habet infra terminum de Terratia et de Castellaro, et in Arraona et in Barbarano et de palatio Ausit, et de palatio Palatano, et in villa de Mogodo et de Moleto, et in palatio de Aries, et in Lisiano superiore et inferiore, et in parochia de Parietes, et de Gallegos, et Plegarnanis et de Petiaco, quod dicunt bellum ditinum, et de Bitilona, et de Palumbare et de Otto et de Rivopullo et de Valle de Ariolfo, et de Grannularios, et de Lerona, et de Moserata, et de Samatus et de Canovas et de Corrone superiore et subteriore, alodium de Turres Beses, cum alio quod Nelma femina ibi obtulit, alodium de Ausona, alodium de Storria, et omnia alodia quae habet et habere debet in praedicto comitatu Barcinonensi, Gerundensi, Ausonensi, et in comitatu Minorisa, cum universis terminis suis; ecclesiam Sancti Quirici cum decimis et primitiis et oblationibus suis. Decimas quoque quas de his sive de aliis locis ante triginta annos monasterium vestrum praedecessorum nostrorum concessione possedit, nos in perpetum vestris usibus omnino quietas et integras conservari censemus. Praeterea per praesentis privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut quaecunque bona sive possessiones in praesenti coenobium vestrum juste possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste ac canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneat.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel oblatas retinere, vel juste datas suis usibus vindicare, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Sepulturam quoque ejusdem loci liberam omnino esse decernimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Obeunte te nunc ejus loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ubi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint. Electus autem a dioecesano episcopo consecretur, siquidem gratiam et communionem apostolicae sedis habuerit, et gratis ac sine pravitate id exhibere voluerit. Alioquin ad Romanum pontificem recurrat, aut ab alio quem maluerit catholico antistite consecretur. Idem et de ordinationibus fratrum, de chrismate, de altarium sive basilicarum consecratione statuimus. Ad indicium autem praestitae a Romana Ecclesia libertatis pro ecclesia Sancti Pauli, morabatinum unum quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si se non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant.

Scriptum per manus Gerardi notarii regionarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, anno Dominicae Incarnationis millesimo nonagesimo octavo, indictione septima, mensis Decembris die primo.

CCXLVII. Urbani II bulla pro Casinensi monasterio. (Anno 1098.)[MABILL., Annal. Bened., V, 665.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Casinensis coenobii monachis, salutem et apostolicam benedictionem.

Ex officii nostri debito et auctoritate compellimur Ecclesiarum saluti et paci, prout Dominus scire et posse dederit, providere, vestri praecipue monasterii, quod sanctae nostrae sedis apostolicae semper familiarius ac devotius adhaesit, et in omni persecutionis opportunitate promptius ac benignius ad fuit. Ideoque opportunum duximus, secundum petitionem venerabilis fratris nostri Oderisii abbatis vestri, nostris in posterum litteris adnotare qualiter Cinglensis cellae causa, unde vestrum coenobium diutius inquietatum est, nuper in nostra sit audientia nostro judicio diffinita. Quod enim dilectio vestra plenius novit, saepe de eodem negotio in Romana Ecclesia, inter synodales actus, ante praedecessores nostros quaestio acta est a sanctae memoriae Desiderio ( Victore III papa ), apostolicae sedis presbytero cardinali et monasterii Casinensis abbate, qui postmodum divinae dignationis gratia ad summi pontificatus apicem pervenit, sed exiguo tempore supervixit. Nostro etiam tempore in synodalibus gestis a confratre vestro, quem superius nominavimus, Oderisio, sanctae nostrae Ecclesiae presbytero cardinali, de causa ipsa coram nostra est praesentia saepius proclamatum. Accidit autem ut Robertus comes ad beati Benedicti devotionem promptius conversus, locum ipsum ad vestri monasterii jus pertinere cognosceret, qui mox eumdem locum in manum praefati fratris nostri Oderisii reddidit: eo siquidem tempore abbatissa, quae in cellam violenter ingressa fuerat, pro ejusdem comitis timore discesserat. Coepit inter haec illa nostrae auctoritatis aures, dum in urbe essemus, crebris clamoribus appellare, unde nos ex latere nostro viros strenuos usque Capuam destinavimus, qui diligenter causam utramque cognoscerent et pacifice definirent; quo tunc quidem quibusdam occasionibus ad effectum pervenire non potuit. Post aliquantum pro causis ecclesiasticis Urbem egressi, cum eamdem causam diligentius in utriusque partis praesentia tractaremus, cognovimus praefatum venerabilem fratrem nostrum Oderisium abbatem vestrum, non malitiae intentione, sed justitiae respectu locum illum, tanquam sui juris, de quo saepius proclamaverat, recepisse. Enimvero et pontificalibus decretis, et regalibus instrumentis, et terrae principum scriptis, et loci fundatoris chirographo cellam ipsam ad vestrum ostendebatur monasterium pertinere. Quia tamen sine judicio praecedente receperat, aequum nobis visum est ut abbatissa, quae se quaerebatur exspoliata, reinvestiretur; post reversionem vero nostram, in utramque partem legitimum judicium ageretur. In iis diebus, largiente Domino, plenarium in Barensi urbe concilium celebrare disponebamus. Post menses igitur sex abbatissam illam et litteris et nostri oris invitatione vocavimus; venire quidem renuit, sed nuntium destinavit: cum autem minus plenas, nec satis rationabiles causas de illius absentia coram concilio reddidisset, nos, ne quod illa gravamine pati quereretur, ejusdem causae actionem usque ad nostrum reditum duximus differendam. Porro Beneventum venientes, iterum nostras ad illam litteras destinavimus, diem et locum quo causa ventilanda fuerit, designantes. Cum autem nec tunc venisset, ad locum alium eam tertio vocavimus. Venit illa, sed causam aggredi recusavit, asserens se nequaquam omnia Cinglensis cellae munimenta et litteras recepisse; ad quod fratrum nostrorum quidam sacramentis asserere parati fuerant, se nec plures, nec alias in loco eodem chartas, quam quas reddiderant, invenisse. Illa secreto nonnullis fratrum qui nobiscum erant munimenta sua prodidit, nobis autem ostendere detrectavit. Cumque judiciario ordine causam nec vellet agere nec valeret, nos eam ut ad abbatis et fratrum vestrorum concordiam satageret, commonuimus, nec monita suscepit, et judicium penitus subterfugit. Iterum coenobii vestri munimina vidimus; iterum pontificum Romanorum privilegia et imperatorum scripta perspeximus; iterum fundatoris loci chirographum, et Beneventani principis, qui tunc temporis fuerat, concessionem audivimus: quibus omnibus instructi et prius sumus, Cinglensem cellam ab ipso fundationis exordio ad Casinense coenobium pertinuisse, et per Casinensis abbatis voluntatem sanctimonialium ibi congregationem fuisse dispositam. Sic post multas tandem dilationes, negotii veritate perspecta, communicato cum fratribus nostris episcopis, seu Romanae Ecclesiae cardinalibus, judicibusque consilio, venerabili fratri Oderisio abbati vestro Cinglense monasterium ex integro restituimus; ita tamen ut de loco ipso sanctimoniales minime expellantur, sed semper illic puellarum Dei congregatio conversetur, tanto, ut speramus, religiosius, quanto sanctiori patrono monasterioque commissae sunt, salva in omnibus sedis apostolicae reverentia. Quam scilicet restitutionem litteris praesentibus ratam et inviolatam perpetuo manere censemus, dico decernimus. Si quis autem post haec, hujusce actionis tenore cognito, constitutioni nostrae temere obviare tentaverit, apostolicae indignationis ultione plectetur; qui vero conservator exstiterit, divinae benedictionis gratia perfruatur.

Scriptum per manum Petri scriniarii nostri sacri palatii, indictione septima, mensis Decembris die VII.

Datum Romae apud Beatum Petrum per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, sexto Idus Decembris, indictione septima, anno Dominicae Incarnationis 1098, pontificatus autem domini Urbani II papae XI.

CCXLVIII. Urbani II epistola ad Manassem Remensem archiepiscopum. (Anno 1098.)[BALUZ., Miscell. edit. Luc., II, 144.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo fratri et coepiscopo MANASSE, Remensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Quamvis clericorum Noviomensium litteras de Tornacensis Ecclesiae conjunctione falsas ex parte non ambigamus (non enim in vita tantum venerabilis fratris nostri Rabbodi unitatem ipsarum Ecclesiarum sanxeramus, et authentica tantum Novio mensium privilegia rata manere decreveramus), nil tamen ad praesens super hac re vel mutandum vel stabiliendum duximus. Fratrem autem Baldricum, quem ad nos misistis, Noviomensem electum nos tuae fraternitati remittimus. Tu ipsi et Ecclesiae in qua electus est secundum Deum atque salutem tuae et ipsius animae providere debita sollicitudine procurato. Vale

CCXLIX. Bulla pro abbate Majoris Monasterii Turonensis. (Circa an. 1098.)[BALUZ., Miscell. edit. Luc., II, 181.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili filio BERNARDO Majoris Monasterii abbati, salutem et apostolicam benedictionem.

Sic apud bonos viros est servanda humilitas, ut veritatis ac justitiae non deseratur auctoritas. Ita ergo humilitatem tuam suscipimus ut veritatem ac justitiam teneamus. Te siquidem per omnipotentis Dei gratiam catholicum ac vere religiosum habemus. Si quid vero in ordinationis tuae primordiis vel per ordinantis culpam vel per tuam negligentiam deliquisti, nos tibi, beati Martini meritis confidentes, beati Petri vice et auctoritate dimittimus. Hanc autem tibi poenitentiam indicimus ut de caetero commissorum fratrum saluti vigilantius ac ferventius instare non desinas. In hac siquidem parte omnibus adversus te oblocutionis vocem auferimus et perpetuum silentium imperamus. Universis autem vestri coenobii fratribus praesentium litterarum auctoritate praecipimus ut devotione plenissima debitam tibi reverentiam obedientiamque persolvant, quatenus annuente Deo et ipsi de tuae sollicitudinis gratia et tu de ipsorum obedientia pariter gaudere possitis.

CCL. Urbani II epistola ad episcopum Magdeburgensem.--Ne vacillet, sed rectae causae insistat, hortatur. (Intra an. 1098-1099).[MANSI, Concil. XX, 711]. URBANUS episcopus, servus servorum Dei, N., Magdeburgensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Indolis tuae, dilecte in Christo frater, strenuitatem miramur, imo aliquantulum circa pietatis viscera timemus, ne incurrentis erroris persuasio infra praecordia jamdudum tibi pullulasset, quod absit; quandoquidem per utriusque sexus fideles religiosos veraciter tibi exoptatos aliquoties nostras direximus litteras tuae, ut speramus, fidelitati, nullumque, aut prorsus raro, uti talem ac tam strenuum, decet virum, nobis dedisti responsum. Cave ergo, cave interim, quaeso, ne collum tuum Pharaoni subdatur quo decidente veteri controversia, quae, peccatis nostris exigentibus, magno temporis spatio Ecclesiam Dei per diversa orbis climata, pene per interiores medullas fatigavit; salvo tamen paucorum interiore homine, Baal paulatim confusus est et mundo absordet donorum episcopi sancti fraudulentus mercator. Tu ergo qui, ut a Deo, ita et ab hominibus culmen accepisti, quod magistro apostolorum, cujus vicem adeptus es, suisque successoribus spopondisti. Quod si perseverare valeas salvus eris. Nemo enim mittens manum suam in aratrum, si retro prospiciat, faciens injustum sulcum, aptus est regno Dei; et qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. Sunt autem alia non modulo chartulae commendanda, quae Deo disponente praesens legatus verbis auri secrete intimabit, quae precamur honeste remittas quantocius poteris. Gloriosus Deus mentem tuam atque provideat tuos actus.

CCLI. Urbanus II Hartmannum, abbatem Gottwicensem, « Gebehardo, Constantiensi episcopo, in apostolica legatione adjutorem constituit. » (Intra an. 1088-1099.)[Vide Acta sanctorum, Aug. t. II, p. 376, in Vita Altmanni, episcopi Patav.] CCLII. Urbanus II monasterii Gottwicensis privilegia, rogante Hartmanno abbate, confirmat. (Intra an. 1088-1099.)[Vide Acta sanctorum ubi supra.] CCLIII. Privilegium immunitatis Schafhusano in Hirsaugia monasterio concessum. (Intra an. 1088-1099).[MANSI, Concil. XX, 706.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio Schafhusensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Cum universis sanctae Ecclesiae filiis et apostolicae sedis auctoritate ac benevolentia debitores existamus, illis tamen locis atque personis quae specialius ac familiarius Romanae adhaerent Ecclesiae, quaeque amplioris religionis gratia eminent, propensiori nos convenit charitatis studio imminere. Igitur tam tuis et tuorum fratrum, quam et religiosi comitis N. piis votis et petitionibus annuentes, Sancti Salvatoris venerabile coenobium, ab N. quondam comite apud villam H. sub honore omnium sanctorum aedificatum, et beato Petro oblatum, in jus perpetuum et tutelam recipimus apostolicae sedis, sicut a piae memoriae praedecessore nostro Gregorio VII constat fuisse susceptum. Quidquid etiam immunitatis idem pontifex loco ipsi contulit, nos quoque concedimus, et praesenti decreto corroboramus. Apostolica itaque auctoritate statuimus ut universa quae praefati comites vel alii quilibet fideles coenobio vestro de suis facultatibus contulerint, quaeque hodie posset, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus et illibata permaneant. De cellis autem Beatae Agnetis et Beatae Mariae in villa N. nominatim interdicimus, ne quis occasione qualibet eas audeat a praefati monasterii proprietate subtrahere vel alienare, sed in eo ordine semper maneant; quo a te, charissime fili N., institutae sunt, nec tibi nec successorum tuorum alicui liceat eas distrahere, vel earum bona temere aut violenter minuere vel auferre. Si quis vero hactenus eorum quidquam abstulit, donec restituat, ab omnipotentis Dei gratia alienus existat. Praeterea mansuro in perpetuum decreto sancimus, ut nulli omnino viventium liceat in vestro monasterio aliquid proprietatis, conditionis, haereditarii juris, advocatiae, investiturae aut cujuslibet potestatis, quae libertati et quieti fratrum noceat, vindicare. Abbas sane cum fratribus advocatum sibi, quem utiliorem providerint, instituat. Qui si postmodum monasterio inutilis fuerit, remoto eo alium praeficiant. Sepulturam ejusdem loci liberam omnino esse decrevimus, ut eorum qui ibi sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Si quas vero decimas pertinentes ecclesiis, quas habetis et habebitis, a laicis recuperare, annuente Domino, potueritis, vestris usibus perpetuo mancipandas absque omnium episcoporum contradictione censemus, salva episcopali reverentia. Laicos seu clericos saeculares ad conversionem suscipere, nullius episcopi vel praepositi contradictio vos inhibeat. Ad hoc adjicimus ut nulli episcoporum facultas sit sine Romani pontificis licentia loca vestra vel monachos interdictioni, vel excommunicationi subjicere. Nulli praeterea homini liceat saepefatum monasterium temere perturbare, vel ejus possessiones, seu res caeteras auferre, ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, quatenus illic Deo servientes fratres ab omni potestate liberi Romanae liberalitatis gratia potiantur, et a saecularibus tumultibus alieni, omnipotentis Dei speculationi licentius vacare praevaleant. Obeunte te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum beati Benedicti regulam elegerint. Consecrationes altarium basilicarum, ordines clericorum, chrisma, et caetera ad episcopale officium pertinentia ab episcopo Constantiensi, in cujus estis dioecesi, accipiatis, si tamen catholicus est, et gratiam et communionem apostolicae sedis habuerit. Alias vero liceat vobis catholicum, quem volueritis, adire antistitem, et ab eo consecrationis sacramenta suscipere, vel ad sedem apostolicam recurrere: qui apostolica fultus auctoritate, quae postulantur indulgeat. Ad indicium autem perceptae a Romana Ecclesia libertatis auri unciam quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Si qua sane deinceps ecclesiastica saecularisve persona, hujus privilegii paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisve sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, atque a sanctissimo corpore et sanguine Dei ac redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, et in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant.

CCLIV. Urbani II epistola ad Rodulphum comitem.--Pro immunitate ecclesiastica. (Intra an. 1088-1099.)[MANSI, Concil. XX, 659.] Nosse te volumus quia nulli saecularium domino potestatem in clericos habere licet; sed omnes clerici episcopo soli esse debent subjecti. Quicunque vero aliter praesumpserit, canonicae procul dubio sententiae subjacebit.

CCLV. Urbani II epistola ad Hugonem Lugdunensem archiepiscopum. (Intra an. 1088-1099.)[MANSI, Concil. XX, 677.] URBANUS II HUGONI Lugdunensi archiepiscopo.

Lugdunensis paroeciae clericos, quos contra statuta canonum et ab alterius paroeciae episcopis ordinatos litterarum tuarum significatione monstrasti, cum graduum suorum honore recipere religionis tuae prudentia poterit, si eos alias canonice et sine gravitate aliqua ordinatos constiterit, si tamen eorum vitam probabilem id indulgentiae prospexeris promereri. Legimus quippe sanctum Epiphanium episcopum ex dioecesi sancti Joannis Chrysostomi quosdam clericos ordinasse, quod sanctus vir omnino non fecisset, si eis detrimentum ferre perpendisset. Quos igitur recipiendos moderatio tua arbitrata fuerit, injuncta satisfactionis gratia propter Ecclesiam quam offenderunt congrua poenitentia miserationis intuitu in suo quemque honore recipias, salva in omnibus sanctorum canonum disciplina.

CCLVI. Urbani II epistola ad Ebredunensem, Vapincensem et Diensem episcopos.--Antequam reconcilientur, fidelitatem excommunicatis nullus servare cogitur. (Fragm.--Intra an. 1088-1099.)[GRATIAN., Decret., C. XV, qu. 6, c. 5.] Juratos milites Hugoni comiti, ne ipsi, quandiu excommunicatus est, serviant, prohibeto. Qui si sacramenta praetenderint, moneantur oportere Deo magis servire quam hominibus. Fidelitatem enim quam Christiano principi jurarunt, Deo ejusque sanctis adversanti, et eorum praecepta calcanti, nulla cohibentur auctoritate persolvere.

CCLVII. Urbani II epistola ad Hugonem, episcopum Gratianopolitanum.--Extraordinaria pollutio in naturalibus non impedit matrimonium. (Fragm.--Intra an. 1088-1099.)[GRATIAN., Decret., C. XXXV, qu. 2, c. 11.] Extraordinaria pollutio non nisi in naturalibus admissa, vel saepius reiterata, citra maritalem affectum, si praebitis sacramentis ita esse constiterit quemadmodum nobis tuis significatum est litteris, non videtur matrimonium impedire, quamvis ipsa est criminosa et damnabilis.

CCLVIII. Urbani II papae epistola ad Hugonem Cluniacensem abbatem.--S. Bertini monasterium ei juxta consuetudines Cluniacenses informandum concedit. (Intra an. 1088-1099.)[D. BOUQUET, Recueil, t. XIV, p. 737.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI, Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.

Justis precibus ministerium nostrum deesse non debet. Idcirco Flandrensis comitissae preces, quas abbate B. Bertini suggerente mandavit, admittendas fore decrevimus. Postulavit enim ut B. Bertini monasterium tuae tuorumque successorum providentiae disponendum curandumque committeremus: quod nos, qui pro commisso officio saluti omnium providere debemus, clementer annuimus. Tuam ergo fraternitatem auctoritate praesentium litterarum commonemus, ut monasterium ipsum in tua deinceps provisione suscipias, abbatemque, si disciplinae monasticae inconveniens fuerit, amovere facultas vobis libera permittatur, salvo quidem dioecesani episcopi jure, scilicet ut vobis in monasterii correctione obviare non valeat.

CCLIX. Privilegium Urbani II papae Raginero abbati monasterii S. Petri Crispiniensis Romae concessum. (Intra an. 1088-1099.)[ Gall. Christ., tom. III, Instrum., p. 26.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo filio suo RAGINERO, abbati monasterii Sancti Petri, quod est situm in villa quae vocatur Crispinium super fluvium Hon, in pago Hainau.

Tuis igitur, dilectissime in Christo fili, justis postulationibus annuentes per praesentis privilegii paginam Beati Petri monasterium, in quo beatus Christi confessor Landelinus quiescit, situm in villa quae dicitur Crispinium, super fluvium Hon, in pago Hainau, regendum ac disponendum tibi tuisque legitimis successoribus confirmamus. Adjacentem etiam villam supranominatam a Novo Fossato cum omnibus possessionibus suis in pratis, in agris cultis aut incultis, in aquis aquarumve decursibus, et silvam quae Ambligis dicitur, sicut a bonae memoriae comite Balduino et matre ejus Richilde beato Landelino reddita, et a venerabili viro Gerardo Cameracensium episcopo confirmata sunt, integra prorsus et omni exactione libera praefato Beati Petri monasterio in perpetuum possidenda manere decernimus. Praeterea apostolica auctoritate statuimus ut quaecunque hodie idem monasterium juste possidet, sive in crastinum concessione pontificum, largitione principum vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus illibata permaneant, salva Cameracensis episcopi canonica reverentia. Decernimus ergo ne ulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ei subditas possessiones auferre, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnino integra conserventur eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt usibus profutura. Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes aut vicecomes, aut judex, aut persona quaelibet magna vel parva, potens vel impotens, hujus nostri privilegii paginam sciens contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit, a Christi Ecclesiae corpore cum auctoritate potestatis apostolicae segregamus. Conservantibus autem pax a Deo et misericordia praesentibus ac futuris saeculis conservetur. Amen.

CCLX. Urbanus II « coenobium Generense in Guasconia in jus et proprietatem apostolicae sedis recipit et privilegio communit sub annuo censu II unciarum auri. » (Intra an. 1088-1099.)[Centii Camerarii Liber censualis, apud MURATORI Antiq. Ital., V, 885.] CCLXI. Urbani II papae privilegium pro monasterio Latiniacensi. (Intra an. 1088-1099.)[MABILLON et RUINART, Ouvr. posth., III, 401.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ARNULPHO Latiniacensi abbati ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.

Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter elucescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur electio tua ad sedis apostolicae portum confugiens, ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi clementer annuimus, et beati Petri Latiniacense monasterium, cui Deo auctore praesides, et tam ei adjacentem villam quam caetera omnia ad ipsum pertinentia sub tutelam apostolicae sedis excipimus. Per praesentis ergo privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut tam praefata Latiniacensis villa quam caetera omnia quae vestrum hodie monasterium possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eumdem locum temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere. minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salvo scilicet Parisiensis Ecclesiae jure canonico, ita tamen quod neque ejusdem Ecclesiae episcopo, neque archidiacono liceat temerariae excommunicationis vel exsecutionis aut consuetudinis gravamen aliquod fratribus irrogare. Obeunte te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi quibusvis subreptionibus astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, seu secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint. Electus vero, a Parisiensi episcopo consecretur. Ad judicium autem perceptae a Romana Ecclesia libertatis auri unciam quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Vos igitur, fili in Christo dilecti, Dei timorem et amorem in cordibus habere satagite, ut quanto a saecularibus tumultibus liberiores estis, tanto amplius placare Deo totius mentis et animae virtutibus anheletis. Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, aut dux, comes, vicecomes, judex, aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona, hanc nostrae auctoritatis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

CCLXII. Urbani II epistola ad Rotgerium Suessionensem episcopum.--Ut in parochianis ecclesiis canonici regulares ordinentur. (Intra an. 1088-1099.)[MANSI, concil. XX, 677.] URBANUS papa ROTGERIO Suessionensi abbati.

Justis votis assensum praebere, justisque postulationibus aures accommodare nos convenit, qui, licet indigni, justitiae custodes atque praecones in excelsa apostolorum principum Petri et Pauli specula positi Domino disponente videmur existere. Ut igitur propositi vestri ordinem secundum beati Augustini regulam commissi tibi fratres tranquille valeant absque saecularium tumultuum perturbationibus annuente Domino custodire, postulationi tuae libenter annuimus, et praesentium litterarum auctoritate concedimus, ut in parochianis ecclesiis quae ad vestrum monasterium pertinent, regulares vobis liceat claustri vestri clericos [canonicos] ordinare, qui et ecclesiis ipsis religiose serviant, et adjacentis populi parochiam secundum timorem Dei, salvo episcopi jure dubito, sollicite procurare non negligant, quatenus omnia quae domus Dei sunt a sapientibus et sapienter administrentur.

Data II Idus Julii.

CCLXIII. Urbani papae epistola ad Bernardum archiepiscopum Toletanum. (Intra an. 1088-1099.)[MANSI, Concil. XX, 701.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri et coepiscopo BERNARDO Toletano salutem et apostolicam benedictionem.

Litterarum praesentium lator ad nos veniens ab exorcista usque ad sacerdotium nullum ordinem se accepisse confessus est. Quod audientes plurimum mirati sumus. Et quia ejus persona nobis ignota sine litteris et sine ullis indiciis nostro se praesentavit conspectui, eum strenuitati tuae remisimus, praecipientes ut causam ejus diligenter inquiras; et si quod refert verum esse constiterit, a sacerdotio male et inordinate accepto, indicta quam dignam duxeris poenitentia, per annum cessare jubebis. Anno vero transacto, si ejus vita et conversatio talis visa fuerit et alia non impediunt ut honore digna sit tanto, omnes ordines quos non accepit cum ipso pariter presbyteratu, siquidem presbyteratum gratis assumpserit, illi restituas.

CCLXIV. Bulla Urbani II papae ad Petrum episcopum Jaccensem. (Intra an. 1088-1099.)[MARTINEZ, Historia de la fundacion y antiguedades de San Juan de la Peña. Çaragoça, 1620, in-fol., p. 235.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri PETRO Jaccensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum monasticae religionis in religioso claustro rudimenta susceperis, miramur plurimum quod ejusdem religionis viros plurimum adverseris. Queritur enim venerabilis filius noster abbas Sancti Joannis in Pinna quod ipsius loci coemeterium vehementer impugnes, et ab eo viros retrahas saeculares; quod quam prave facias, etiam saecularibus potes legibus informari, quae sanctis coenobiis consonantes, extremas deficientium voluntates ratas haberi constituunt. Dixerit etiam devotos monasterio viros, prava illinc suasione, retrahere, de quibus magnopere metuendum est, ne secundum Apostoli dictum damnationem incurrant, quia primam fidem irritam fecerunt. Tuam igitur dilectionem litteris praesentibus admonemus atque praecipimus, ne ulterius quorumlibet suasione, locum illum, qui sub beati Petri jure specialiter continetur, hujusmodi vexationibus defatiges; nec a conversione devotos, nec a coemeterio mortuos ulterius retrahi patiaris. Super detrimento etiam, quod per hujusmodi occasiones monasterio illatum est, aut justitiam integram, aut convenientem concordiam, supradicto abbati praecipimus exhiberi. Illi vero qui contra votum suum a monasterio recesserunt, redire omnino ad monasterium, et votum suum adimplere cogantur.

Datum, etc.

CCLXV. Urbani II papae privilegium pro Ecclesia Jaccensi. (Intra an. 1088-1099.)[AYNSA, Fundacion, excelencias, grandezas y cosas memorables de Huesca, p. 539.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, PETRO, Oscitano episcopo, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.

Misericordiae mater et justitiae custos sedes Romana a Domino Jesu Christo, qui beatis apostolis Petro et Paulo ligandi atque solvendi potestatem concessit, observare justitiam et misericordiam impendere didicit. Sequentes igitur constitutionis paginam praedecessoris nostri PP. Gregorii VII, de terminis Oscen. episcopatus et Jaccen. quos ipse jure antiquitatis summae et precibus gloriosi regis Ranimiri filio ejus et nostro charissimo Garsiae episcopo Oscen. et Jaccen. in parte orientali concessit; sicut Cinca Fluvius a Pirannis montibus descendens, per montana et plana discurrit, usque ad vallem Lupariam, infra quos terminos etiam ecclesias de Belsa, et de Gestan, et de Alquezar, et de Barbastro eidem antecessori tuo, o Petre, episcopo Oscen. privilegii assertione confirmavit: et nos quoque pari spiritu eosdem terminos cum praedictis ecclesiis et terminis earum, et canonicis tuis praesenti auctoritate corroboramus, et omnes alias Ecclesias, quae hac in die sunt inter duo flumina Alcanatre videlicet, et Cinca, vel in posterum Deo miserante in praescripto termino aedificabuntur: ut scilicet deinceps querela, quam archidiaconi tui Luppo Fortunionis et Luppo Eneconis fecerunt nobis pro ecclesiis, quas de sedis tuae parochia condignis postulationibus Sanctii Regis, quia terram cum gladio acquisierat, capellae suae Montis-Aragonis concesseramus, in posterum omnino sopiretur: et Ecclesiae tuae pro eo quod praedecessor tuus Garsias episcopus contra censuram privilegii Romani, de Ecclesia jam praenominata, videlicet de Alquezar, per violentiam fuerat expulsus, per nostram manum illas ecclesias cum suis pertinentiis libere, et sine inquietatione quorumlibet posterorum in pace bona postmodum obtineat. In parte etiam septentrionali eodem tenore, quo per ejusdem regis Ranimiri similiter instantiam, cum supra positis assignatis terminis videlicet, et usque ad locum qui vulgo dicitur Planamayor inclusa tota terra Pintana, et valle Orsella, cum ecclesiis suppositorum castellorum de Us scilicet, et de Sos, et de Lusia, et de Bel, et de Aguero, et de Moriello: et nos . . . . . eosdem Oscen. et Jaccen. Ecclesiae in perpetuum concedimus, dignum judicantes ut tam ista quam alia omnia quae praefatus rex die qua canonica in Jacca fuit constituta episcopo et canonicis in praesentia novem pontificum, ad ordinis sustentationem libere donavit, scilicet Liertiae villam, et Sesave, et locum qui dicitur septem fontes, cum omnibus eorum pertinentiis, cultis et incultis et cum decimis omnium redituum regalium, et eorum qui quibuscunque ex causis regibus unquam persolventur in Jacca, et circumquaque per totam Aragoniam, illibata deinceps servitio canonicorum per infinita saecula habeantur. Si qua sane in posterum ecclesiastica, saecularisve persona, hujus nostrae assertionis tenorem sciens, contra eum temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat . . . Divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Domini nostri Jesu Christi aliena fiat. Cunctis autem praefixa Ecclesiae Oscen. et Jaccen. jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, et vita aeterna.

CCLXVI. Urbanus Petronium, episcopum Legionensem, ex matre non legitima editum, ab hujus peccati vinculo absolvit. (Intra an. 1088-1099.)[GRATIAN., Decret. I, dist. 56, c. 14.] Quia simpliciter ad sedem apostolicam veniens humiliter peccatum confessus es quod pontificii tui videbatur officium impedire, videlicet, quod ex matre non legitima procreatus sis, quam vivente propria uxore pater tuus cognovisse dignoscitur; ÷ Nos, apostolicae mansuetudinis gratia admonente, a caeteris quae sacerdotium impediunt criminibus tam tui professione quam fratrum testimonio, qui tecum sunt, immunem te agnoscentes et vitam tuam religiosam audientes, ab hujus te peccati vinculo absolutum in suscepto sacerdotali officio confirmamus.

CCLXVII. Urbanus II papa committit Mathildi comitissae restitutionem ecclesiae Sancti-Floriani, faciendam ab episcopo Mantuano ad favorem monasterii Sancti Benedicti de Padolyrone. (Intra annum 1088-1099.)[MARGARINI, Bullar. Casin., II, 118.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, inclytae MATHILDI, unicae beati Petri filiae, salutem et apostolicam benedictionem.

Conquestus est filius noster coenobii Sancti Benedicti abbas super quadam ecclesia Sancti Floriani a beatae memoriae patre tuo B. in praedio ejusdem monasterii fundata, et a religione tua jam dicto coenobio postea reddita. Quam cum monasterium illud quiete tenuisset et a capellanis suis eam regi, utpote quod suum erat, sine molestia et alicujus controversia administrari fecisset facta commutatione inter Mantuanum episcopum, et monasterium, de monasteriis episcopatus, et de ecclesiis abbatiae, sicut bene novit prudentia tua, cumque postea id destructum fuisset, utrisque partibus, quod proprium erat, recipientibus, hanc solam ecclesiam, de qua fit querimonia, episcopus sibi retinuit, eamque monasterio reddere noluit. Quando etiam monasterium illud Ecclesiae Sancti Petri, cui, licet indigni, praesidemus, concessione tua traditum est; abbatis capellanus populum illius terrae regebat, baptisma celebrabat, et quidquid ad animarum curam pertinet, permissione Mantuanorum episcoporum ibi regebat. Volumus itaque et praecipimus ut monasterium nostrum, quod suum erat, quodque jure tenebat, ex integro recipiat; nullamque bonorum suorum diminutionem ullomodo de his quae tenebat patiatur. Oportet igitur ut in praesentia Regiensis episcopi, et aliorum prudentium virorum, Mantuanum episcopum conveniens eique praecipias ut ea quae monasterii fuerunt sibi restituat et alia in pace ipsum possidere permittat.

CCLXVIII. Urbani II epistola ad clerum populumque Salernitanum.--Pro immunitate ecclesiastica. (Intra an. 1088-1099.)[MANSI, Concil. X, 660.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis clero et populo Salernitano salutem et apostolicam benedictionem.

Lanzonem presbyterum, qui ecclesiam Sanctae Mariae per manum laicam invasit, expulso eo qui legitime possidebat, noveritis sententia nostra officio et beneficio interdictum. Omnes praeterea qui ecclesias vel ecclesiastica beneficia aut capellanias sine episcopi sui consensu per manum laicam obtinuerint, donec satisfaciant suo episcopo, secundum sanctorum canonum constituta, ab officio et beneficio interdicimus.

CCLXIX. Urbani II epistola ad Godinum, antistitem Uritanum.--Mandat ut sedem episcopalem, in urbem Uriam quondam translatam, Brundisio urbi reddat. (Intra an. 1088-1099.)[UGHELLI, Italia sacra, IX, 30.] URBANUS II episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri GODINO, Oritano antistiti, salutem et apostolicam benedictionem.

Quia nobis virorum veracium assertione, qui rem diligenter investigarunt, compertum est cathedram tuam, quae nunc apud Oritanum municipium habetur, apud Brundusii civitatem antiquitus exstitisse, postea civitate desolata in Oritanum municipium esse translatam, nunc, miserante Domino, Brundusii est civitas restituta, volumus et praesentis paginae auctoritate sancimus ut eadem episcopalis cathedra Brundusium referatur, eo tenore ut Goffridus egregius comes noster in Christo filius pollicitus est, etc.

CCLXX. Urbani epistola ad Vitalem presbyterum [Brixiensem].--In dignitate servanda Simoniacis misericordia potest impendi, si eos vita commendat. (Intra an. 1088-1099.)[GRATIAN. Decret., C. I, qu. 5, c. 2.] Eos qui ecclesiam emerunt, si persona talis fuerit quam vita commendet, videlicet ut in canoniis, vel monasteriis regulariter vivat, in sui honoris officio, misericorditer condescendendo, ministrare concedimus, absque tamen sanctorum canonum praejudicio.

CCLXXI. Ad eumdem.--Filii, vel filiae ante vel post compaternitatem geniti legitime conjungi possunt. (Intra an. 1088-1099.)[GRATIAN. Decret., C. XXX, qu. 3, c. 4.] Super quibus consulit nos tua dilectio, hoc videtur nobis ex sententia respondendum; ut et baptismus sit, si instante necessitate femina puerum in nomine Trinitatis baptizaverit, et quod spiritualium parentum filii, vel filiae, ante, vel post compaternitatem geniti possunt legitime conjungi, praeter illam personam per quam compatres sunt effecti.

CCLXXII. Ad eumdem.--Uxor simul cum viro filium alicujus in baptismate non suscipiat. (Intra an. 1088-1099.)[GRATIAN. Decret., C. XXX, qu. 4, c. 6.] Quod autem uxor cum marito in baptismate simul non debeat suscipere puerum, nulla auctoritate reperitur prohibitum. Sed ut puritas spiritualis paternitatis ab omni labe et infamia conservetur immunis, dignum esse decernimus ut utrique insimul ad hoc aspirare minime praesumant. Quia vero piaculare flagitium commisit, qui duabus commatribus velut duabus sororibus nupsit, magna juxta modum culpae poenitentia sibi debet injungi.

CCLXXIII. Ad Lucium, praepositum Sancti Juventii.--De valore baptismi aliorumque sacramentorum a criminosis sacerdotibus collatorum. (Intra an. 1088-1099.)[MANSI, Concil. XX, 660.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LUCIO, praeposito ecclesiae Sancti Juventii apud Ticinum, salutem et apostolicam benedictionem.

Salvator praedixit in Evangelio circa finem saeculi pseudochristos et pseudoprophetas surgere, et multos seducere, et fideles suos in mundo multas habituros pressuras; sed tamen portas inferi adversus Ecclesiam non praevalituras. Proin quia, ut ait Apostolus (I Cor. XI), oportet haereses esse, ut qui probati sunt manifesti fiant, oportet nos cum propheta ex adverso ascendere, et murum opponere pro domo Israel, et cum eodem apostolo per multas tribulationes intrare in regnum Dei, unde non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Igitur quia innotuisti nobis quod tibi objicitur: Utrum vendere ecclesiasticam rem Simoniacum sit? hoc Simoniacum esse patenter colligitur ex hoc quod B. Petrus apostolus ait Simoni: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia existimasti donum Dei pecunia possideri (Act. VIII). Donum quippe Dei est Spiritus sanctus, et donum Dei est res ipsius ecclesiae oblata. Et si bene advertis, Simon Magus, qui ficte ad fidem accessit, non Spiritum sanctum propter Spiritum sanctum, quo ipso indignus erat (quoniam ut scriptum est, Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum [Sap. I] ), sed ideo, quantum in ipso erat, emere voluit, ut ex venditione signorum quae per eumdem fiebant multiplicatam pecuniam quam obtulerat lucraretur. Nec apostolus emptionem Spiritus sancti quam bene noverat fieri non posse, sed ambitionem talis quaestus, id est avaritiam, quod est idolorum servitus, in eodem Simone exhorruit, et maledictionis jaculo perculit.

Quisquis itaque res ecclesiasticas quae Dei dona sunt, quoniam a Deo fidelibus et a fidelibus Deo donantur, quaeque ab eodem gratis accipiuntur, et ideo gratis dari debent, propter sua lucra vendit vel emit, cum eodem Simone donum Dei pecunia possideri existimat. Ideo qui easdem res non ad hoc ad quod institutae sunt, sed ad propria lucra, munere linguae, vel indebiti obsequii, vel pecunia largitur vel adipiscitur, Simoniacus est, cum principalis intentio Simonis fuerit sola pecuniae avaritia, id est idololatria, ut ait apostolus Paulus. Alioquin cur synodus Chalcedonensis sexcentorum triginta episcoporum procuratorem vel defensorem Ecclesiae, vel quemquam regulae subjectum, adeo per pecuniam ordinari prohibet, ut interventores quoque tanti sceleris anathematizet, nisi quod eosdem Simoniacos judicet? Quod si praefati milites Ecclesiae ob hujus scelus taliter percelluntur, nemo sapiens negabit non militantes Ecclesiae multo damnabilius hanc ob causam, id est venditionis vel emptionis, debere percelli.

Sed et beatus praedecessor noster Paschalis de consecratione, et de rebus quae proveniunt ex consecratione, affirmat quod quisquis alterum eorum vendit, sine quo alterum habere non potest, neutrum non venditum derelinquit. Ac per hoc eum qui rem Ecclesiae vendit vel emit Simoniacum intelligit; in nomine vero procuratoris intelligit praefata synodus quemlibet ecclesiasticarum rerum administratorem, ut ver. gr. praepositum, oeconomum, vicedominum: defensoris nomine advocatum sive castaldum, et judicem: in subjecto regulae archipresbyterum, archidiaconum, canonicum, monachum, vel quemlibet ecclesiastico mancipatum officio. Quod vero Spiritum sanctum, quantum in se est, vendat vel emat qui praeposituram vel hujusmodi vendit vel emit, audi Augustinum super Joannem: « O quot proposita fecerunt! Alterum propositum habet Carthagine Primianus, alterum habet Maximianus, alterum habet in Mauritania Rogatus, alterum habent in Numidia illi et illi quos jam nec nominare sufficimus. Circumit ergo aliquis emere columbam? unusquisque propositum suum laudat quod vendit, » etc.

Ecce venerabilis Augustinus de praepositurae distractione agens, in nomine columbae sancti Spiritus venditionem vel emptionem accipit, sicut et omnes hujus evangelici capituli tractatores. Pensandum vero est qua poena multentur qui jam Deo et Ecclesiae suae oblata vendunt vel emunt, si cum flagellis a Dei templo ejecti sunt, qui quae Deo erant offerenda vendebant vel emebant. Si de offerendorum venditoribus vel emptoribus dictum est: Vos fecistis domum Patris mei domum negotiationis, et speluncam latronum (Joan. II, 16; Marc. XI, 17), quid dicetur jam de Ecclesiae oblatorum venditoribus vel emptoribus? Et ne quis insanus objiciat merito hos Dominum tam acerbe vindicasse, quia tunc illa in Dei templo, ecclesiasticae vero res modo extra templum distrahantur, attendat super his Augustini non determinantem locum venditionis vel emptionis propositorum, sed tantum indefinite dicentem: « Circumit aliquis emere columbam? » unusquisque propositum suum laudat quod vendit, non adjiciens, in templo vel extra templum. Haec contra venditores vel emptores sacrarum rerum.

Ad hoc vero quod in epistola tua sequitur, id est: Utrum obedire tentantibus ad mortem nefas sit? et circa finem ejusdem epistolae hoc idem iterum inculcatur, illud beati Petri respondemus: Obedire Deo oportet magis quam hominibus (Act. V). In quo exemplo notandum est hominibus interdum obediri debere, sed magis Deo; hominibus quidem in his quae contra fidem et religionem non sunt, quoniam cives Jerusalem legimus Babylonis civibus militasse, ut sanctum Joseph et socios Danielis; quorum primus stuprum dominae, sequentes vero idololatriam perhorrentes, rem publicam et alienigenarum principum strenue gubernaverunt. Et in Evangelio habes (Matth. V), cum eo qui te angariaverit uno milliario, alia duo ambulare debere, et reddere quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Item Hieronymus super epistola ad Philippenses: « Si dominus ea jubet quae non sunt adversa Scripturis sanctis, subjiciatur domino servus; si vero contraria praecipit, magis obediat spiritus quam corporis domino, » et infra: « Si bonum est quod praecipit imperator, jubentis exsequere voluntatem; si malum, respondere: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V). »

Ad hoc vero quod subjungitur in eadem epistola, id est: Utrum sit utendum ordinationibus et reliquis sacramentis, a criminosis exhibitis, ut ab adulteris, vel sanctimonialium violatoribus, vel hujusmodi? ad hoc, inquam, ita respondemus: Si schismate vel haeresi ab Ecclesia non separantur, eorumdem ordinationes, et reliqua sacramenta sancta et veneranda non negamus, sequentes beatum Augustinum, qui super Joannem de hujusmodi tam copiose quam veraciter disseruit. Ait enim: « Baptizet servus bonus, sive servus malus, non sciat se ille qui baptizatur baptizari ab eo qui non sibi renuit baptizandi potestatem; » et paulo post: « Non horreat columba ministerium malorum, respiciat Domini potestatem. Si fuerit superbus minister, cum zabulo computatur, sed per illum Christi sacramentum non contaminatur. Quod per illum fluit, purum est, quod per illum transit, liquidum est. » Item: « Spiritualis vero virtus sacramenti ita est ut lux, quae et ab illuminandis pura excipitur, et, si per immunda transeat, non inquinatur. Quos baptizat ebriosus, quos baptizat homicida, quos baptizat adulter, Christus baptizat. » Et caetera hujusmodi. Attamen decessores nostri Nicolaus et Gregorius a missis sacerdotum, quos tales revera esse constiterit, fideles abstinere decreverunt, ut et peccandi licentiam caeteris auferrent, et hujusmodi ad dignae poenitentiae lamenta revocarent. Scripsit hoc praedecessor noster Gregorius Rodulpho et Bertholdo ducibus inter caetera (GREGORIUS VII, lib. II, epist. 45): « Officium Simoniacorum, et in fornicatione jacentium scientes nullo modo recipiatis, et quantum potestis, tales sanctis deservire mysteriis vi, si oportuerit, prohibeatis, » etc.

Porro ad haec quae tibi syllogistice in eadem epistola objiciuntur, id est, si corpus et sanguis Christi non sunt, et alia quae praediximus, proprias non habent virtutis dignitates, quid agentibus obsunt; quod si habent, cur spernuntur, sicubi ab indigno praesumuntur? Ad haec, inquam, ita respondemus: Proprias quidem habent virtutis dignitates, ut praefatus Augustinus ait super Joannem contra Donatistas, sed agentibus vel suscipientibus eadem sacramenta contra praefatorum pontificum instituta, nisi forte sola morte interveniente, utpote ne sine baptismate vel communione quilibet humanis rebus excedat: eis, inquam, in tantum obsunt, ut veri idololatrae sint, cum talibus et ordinationum et sacramentorum confectio, et aliter quam praemissum est scienter susceptio, vehementer a sanctis canonibus prohibeatur. Ait namque Samuel propheta: Quoniam peccatum hariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae noli acquiescere (I Reg. XV). Haec de malis catholicis qui intra Ecclesiam sunt. Caeterum schismaticorum et haereticorum sacramenta, quoniam extra Ecclesiam sunt juxta sanctorum Patrum traditiones, scilicet Pelagii, Gregorii, Cypriani, Augustini, Hieronymi, formam quidem sacramentorum, non autem virtutis effectum habere profitemur, nisi cum ipsi, vel eorum sacramentis initiati, per manus impositionem ad catholicam redierint unitatem.

Sciendum vero est quod canones apostolorum, quorum auctoritate Orientalis et ex parte Romana unitur Ecclesia, et insignis martyr Cyprianus, et octoginta episcopi cum eodem baptismum haereticorum lavacrum diaboli appellant. Stephanus vero et Cornelius martyres et pontifices Romani, et venerabilis Augustinus in libro De baptismate eumdem Cyprianum, et praefatos episcopos hanc ob causam vehementer redarguunt, affirmantes baptismum sive ab haeretico sive schismatico ecclesiastico more celebratum ratum esse; et merito, quia alia in baptismo, et alia in reliquis sacramentis consideratio est: quippe cum et ordine prior et necessarior sit; subito enim morituro prius baptismate, quam Dominici corporis communione vel aliis sacramentis consulitur. Et dum forte catholicus non invenitur, satius est ab haeretico baptismi sacramentum sumere quam in aeternum perire. Et hanc sententiam praescriptorum pontificum Cornelii, Stephani, et Augustini, secuti sunt Innocentius, Siricius, Leo, Anastasius et magnus Gregorius, et omnis Ecclesia catholica. Et quoniam epistolaris brevitas propositis tibi quaestionibus fortasse non sufficit, eorumdem temeritatem ad sedem apostolicam instruendam mitte, aut, juxta Apostolum, veluti sanae doctrinae adversarium post secundam et tertiam correptionem devita (Tit. III). Tu vero esto fidelis usque ad mortem, ut percipias coronam vitae.

Data Romae.

CCLXXIV. Urbanus ecclesiae S. Trinitatis, in loco qui Pons Guinizeli dicitur, privilegia instituit, ea lege ut clerici « Mediolanensis monetae nummos sex quatuor annis Lateranensi palatio persolvant. » (Intra an. 1088-1099.)[MURATORI, Rer. Ital. Script., V, 479.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LIPRANDO, etc.

Statuimus ecclesiam illam cum praediolo, in quo fundata est . . . vel per alios fideles illic Domino largiente collata fuerint, ab omni saeculari oppositione quietam perpetuo manere, et liberam. Clericis vero ibi victuris vivendi regulariter concedimus facultatem, eosque decernimus tam proprias ordinationes, quam altarium et ecclesiarum consecrationes, caeterorumque dona sacramentorum a Mediolanensi archiepiscopo suscipere, si quidem catholicus fuerit, et communionem ac gratiam apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis et non pravitate indulserit, alias autem liberum eis arbitrium sit sacramenta eadem suscipere a quocunque voluerint catholico episcopo. Decernimus ergo ut neque Mediolanensi archiepiscopo, neque alicui viventium liceat eamdem ecclesiam, et fratres qui illic Deo servierint, quolibet occasionis jugo deprimere, aut bona eorum distrahere et suis usibus applicare, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur vobis, et successoribus vestris omnimodis profutura, salva ejusdem Mediolanensis archiepiscopi catholica reverentia. Ad indicium autem hujus perceptae libertatis a Romana Ecclesia Mediolanensis monetae nummos sex quatuor annis Lateranensi palatio persolveritis. Si qua igitur in crastinum ecclesiastica saecularisve persona, hujus decreti paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, potestatis honorisque dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, atque a sacratissimo corpore et sanguine Christi Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, et in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servientibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructus bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

CCLXXV. Urbanus papa in epistola ad populum S. Vincentii Vulturnensis juxta Capuam. (Intra an. 1088-1099.)[MANSI, Concil. XX, 714.) Si adulteri vel alias criminosi haeresi vel schismate, id est praecisione vel depositione ab Ecclesia non separantur, sacramenta eorum sancta non negamus, sic Augustinum sequentes; sed praedecessores nostri Gregorius et Nicolaus a missis talium abstinere praeceperunt, ut hoc terrore et peccandi licentiam caeteris auferrent, et ipsos rubore sui contemptus ad digna poenitentiae lamenta revocarent.

Et post modicum: Proprias habent criminosorum sacramenta virtutis dignitates, ut beatus Augustinus super Joannem contra Donatistas ait; sed agentibus et suscipientibus eadem sacramenta contra sanctorum pontificum instituta, nisi forte sola morte interveniente, utpote ne sine baptismate vel communione quilibet, humanis rebus excedat, eis inquam, in tantum obsunt, ut veri idololatrae sint, cum talibus et ordinationum, et sacramentorum confectio, et aliter quam praemissum susceptio, vehementer a sacris ordinibus prohibeantur.

Item post pauca: Haec de malis catholicis qui intra Ecclesiam sunt. Caeterum schismaticorum et haereticorum sacramenta quoniam extra sunt, juxta sanctorum Patrum traditiones, Pelagii scilicet, Gregorii, Cypriani, Augustini, Hieronymi, formam quidem sacramentorum, non autem virtutis effectum habere profitemur, nisi cum ipsi vel eorum sacramentis initiati per manus impositionem ad catholicam veritatem redierint.

CCLXXVI. Urbanus II permittit ut Jordani principis filia, infantula Rainaldo, Rodeli filio, invitis matre et parentela, desponsata, alii viro nuptum detur. (Intra an. 1088-1099.)[GRATIAN. Decret., C. XXXI, qu. 5, c. 1.] Si verum esse constiterit, quod nobis legati Jordanis principis retulerunt, scilicet, quod ipse coactus et dolens filiam suam infantulam nolentem, flentem, et pro viribus renitentem, non assentientibus, sed valde dolentibus matre et parentela, Raynaldo, Rodeli filio, desponsaverit; quoniam canonum et legum auctoritas talia sponsalia (ut infra ostenditur) non approbat, ne ignorantibus leges et canones, nimis durum, quod dicimus, videatur, ita sententiam temperamus, ut si princeps cum filiae, matris, et parentelae assensu, id quod coeptum est, perficere voluerit, concedamus. Sin autem legatus noster utrasque partes audiat; et si nihil fuerit ex parte supradicti Raynaldi amplius, quod impediat, ab ipso Jordane sacramentum, quod ita constent haec, ut dicta sunt, accipiat; et nos canonum ac legum scita sequentes, deinceps non prohibemus, quin alii viro si voluerit, praedicta filia ejus nubat, tantum in Domino.

CCLXXVII. Aliud Urbani II decretum. (Intra an. 1088-1099.)[GRATIAN. Decretum, C. XIX, qu. 2, c. 3.] Nullus episcopus clericos suos, nisi forte, quibus ecclesiasticarum rerum dispensatio commissa fuerit, sibi jurare compellat.

CCLXXVIII. Aliud Urbani II decretum (Intra an. 1088-1099.)[MANSI, Concil. XX, 714.] Urbanus papa secundus, Duae, inquit, leges sunt, una publica, altera privata; publica lex est quae a sanctis Patribus scripta est firmata, ut est lex canonum, quae quidem propter transgressores est tradita; verbi gratia, decretum est in canonibus clericum non debere de suo episcopatu ad alium transire, nisi commendatitiis litteris episcopi sui, quod propter criminosos sic statutum est, nec videlicet infames ab aliquo episcopo suscipiantur personae. Solebant enim officia sua cum non poterant in suo, in episcopatu altero celebrare, quod jure praeceptis, et scriptis detestatum est. Lex vero privata, quod instinctum est sancti Spiritus, in corde scribitur, sicut de quibusdam dicit Apostolus, qui habent legem Dei scriptam in cordibus suis, et sibi et ipsi sancti sunt lex. Si quis horum in Ecclesia sua sub episcopo suo proprium retinet, et saeculariter vivit, si afflante Spiritu sancto in aliquo monasterio se salvare voluerit, quia lege privata ducitur, nulla ratio exigit ut ad publica constringat [ f., ut a publica constringatur]; dignior est enim privata lex quam publica. Spiritus quidem Dei lex est, et qui Spiritu Dei aguntur, lege Dei ducuntur. Et quis est qui possit Spiritu sancto digne resistere? Quisquis ergo hoc Spiritu ducitur, et episcopo suo contradicente, eat liber nostra auctoritate. Justo enim lex non est posita, et ubi Spiritus Domini ibi libertas, et si Spiritu Dei ducimini, non estis sub lege.

CCLXXIX. Urbanus II canonicis regularibus quibusdam scribit de canonicorum disciplina restituenda. (Intra an. 1088-1099).[MANSI, Concil. XX, 712]. Oportet nos, qui, licet indigni, Petri residemus in loco, prava corrigere, recta firmare, et in omni Ecclesia arbitrium judicis ejus judicium nostrum prodeat, oculi nostri videant aequitatem. Omnipotenti ergo Deo, cujus melior est misericordia super vitas, gratias agimus: quod vos estis qui sanctorum Patrum vitam probabilem renovatis et apostolica instituta disciplinae in primordiis Ecclesiae sanctae exorta, sed crescente Ecclesia jam pene delecta instinctu sancti Spiritus suscitatis. Duae enim ab Ecclesiae sanctae primordiis vitae ejus filiis sunt institutae, una, qua infirmorum debilitas retinetur: altera, qua fortiorum virtus beata perficitur. Una remanens in Segor parvula, altera ad montis altiora conscendens. Una lacrymis et eleemosynis quotidiana peccata redimens; altera quotidiana instantia merita aeterna conquirens. Alteram tenentes inferiorem, terrenis bonis utuntur, alteram sequentes superiorem, bonam terram despiciunt ac relinquunt. Haec autem quae a terrenis divertitur, in duas pene unius ejusdemque propositi dividitur portiones, canonicorum scilicet et monachorum. Harum secunda per divinam misericordiam frequentata satis jam saeculo universo elucet. Prima vero decalescente fervore fidelium jam pene omnino defluxit. Hanc martyr et pontifex Urbanus instituit. Hanc Augustinus suis regulis ordinavit. Hanc Gregorius Augustino Anglorum archiepiscopo instituendam praecepit. Itaque non minoris aestimandum est meriti, hanc vitam Ecclesiae primitivae aspirante ac prosequente Domini Spiritu suscitare, quam florentem monachorum religionem ejusdem Spiritus perseverantia custodire.

CCLXXX. Urbani epistola ad Bernardum Toletanum archiepiscopum.--Cum Ricardo Massiliensi episcopo sit adempta legatio, ipse invigilet omnibus: archiepiscopus Compostellanus vinculis solutus, suo restituatur officio. Moneat cui committendam legationem putet. (Intra an. 1096-1099.)[MANSI, Concil. XX, 697.] Semper te memorem esse oportet benedictionis et gratiae, excellentisque liberalitatis quam a sede apostolica accepisti; semper te quanti geras culmen officii, et rebus ostendere; rivum te a fonte Petri apostoli descendisse, et flammam quam ab ignis ejus camino susceptam foves, semper in altiora producere. Nunc praecipue fraternitatem tuam ampliorem principum Petri et Pauli disciplinam instruere, tuique officii oportet exhibere censuram; nunc praecipue, cum nullus in vestris partibus apostolicae sedis legatus existit. Ricardo enim legationem, quam hactenus habuit, denegavimus, neque alii cuipiam vestrarum partium legationem injunximus. Te igitur, ut prudentem ac religiosum virum, hortamur et obsecramus in Domino ut quae dicta sunt studiose exerceas, bonos in melius acuas, pravos corrigas, et canonicam in omnibus disciplinam ad Romanae Ecclesiae gloriam tuique studii mercedem, ferventer et indesinenter observare procures. Adesto, invigila, insta cum fratribus nostris episcopis, regibus, principibus ac populo, quatenus aberrantes ad rectum propositum redeant, manentes in fidei veritate ad exitum usque viriliter perseverent. Id vero praecipue te laborare volumus et rogamus, ut Sancti Jacobi episcopus, emancipatus vinculis, suo restituatur officio. De quo quidquid, auxiliante Domino, egeris, tuis nobis litteris indicabis. De caeteris, et quae in Hispaniarum regnis per nos disponenda provideris, et cui potissimum committenda sedis apostolicae legatio videatur, tuis nos nuntiis et apicibus informabis. Labores autem quos in membris suis apostolorum principes quotidie patiuntur, nolito ullo modo oblivisci; sed os semper in corde bajulans, et fidelibus omnibus commendans, solatiorum vestrorum ope lenire festina.

CCLXXXI. Urbani II papae epistola ad Galonem, S. Quintini Bellovacensis praepositum.--Confirmat donationem terrae de Alnella factam a Guillelmo Parisiensi episcopo. (Intra an. 1096-1099.)[Dom BOUQUET, Recueil, XIV, 734.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GALONI, praeposito ecclesiae S. Quintini, quae Belvaci sita est, salutem et apostolicam benedictionem.

Et commissi officii nos compellit auctoritas, et specialis charitas exhortatur, ut quae recte statuta sunt confirmare, et eis quae sub tutela nostrae sedis sita sunt, propensiorem debeamus protectionem impendere. Idcirco donationem terrae quae dicitur Alnella, a Parisiensi episcopo Guillelmo vestrae ecclesiae factam, praesentium litterarum assertione firmamus: quam videlicet terram praedictus episcopus a canonicis S. Germani Antissiodorensis acceperat, data nimirum in commutationem praebenda quadam Parisiensis Ecclesiae, praesentibus et subscribentibus fratribus utriusque capituli. Nulli deinceps commutationem hanc violare liceat, nisi forte apostolicae nostrae sedis judicio retractetur.

CCLXXXII. Urbanus mittit « litteras in gratiam monachorum S. Andreae Viennensis quos et eorum bajulos in tantum vexaverat Guido, ejusdem urbis archiepiscopus, ut etiam ex his nonnullos in carcere retineret. » (Intra an. 1097-1099.)[Vide RUINART in Vita Urbani II, p. 292.] CCLXXXIII. Urbanus Ivoni Carnotensi et Ramnulfo Santonensi episcopis scribit « in gratiam monachorum Vindocinensium, quos ab omni episcoporum subjectione immunes esse declarat. » (Intra an. 1097-1099.)[Vide apud RUINART ubi supra. ] CCLXXXIV. Monasterii Vindocinensis libertas confirmatur. (Intra an. 1097-1099.)[ Opp. Sirmundi, III, 468.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili congregationi Vindocinensis monasterii, salutem et apostolicam benedictionem.

Relatum nobis est quod Carnotensis episcopus a charissimo filio nostro Gaufredo, vestro abbate, in consecratione quam accepit, ab eo professionem extorserit. Quam quia contra Romanae Ecclesiae auctoritatem factam agnovimus, abbati quidem nos misericorditer hujusmodi noxam indulsisse noveritis. Professionem vero ipsam ita adnullamus, ut nullas penitus vires obstineat. Insuper etiam ne abbas monasterii vestri deinceps episcopo professionem faciat, et nostrae auctoritatis privilegio firmatum est, et praesentibus litteris prohibemus. Si quis autem in posterum contra haec venire tentaverit, a sanctae Ecclesiae liminibus arceatur, et maneat excommunicatus donec resipiscat et Romanae Ecclesiae satisfaciat.

Datum Romae VIII Kal. Decemb.

CCLXXXV. Urbani epistola ad archiepiscopos et episcopos Franciae.--Philippum regem, qui dimissa uxore sese adulterae addixerat, gaudet ad cor rediisse. (Intra an. 1097-1099.)[DACHERY, Spicil., t. III, p. 431.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimis in Christo fratribus MANASSE Remensi archiepiscopo, et caeteris per Franciam tam archiepiscopis quam episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.

Charissimi filii nostri Philippi Francorum regis nuntius ad sedem apostolicam veniens, debitae humilitatis litteras ac devotionis attulit verba; atque de illius mulieris culpa, pro qua venerabilis confrater noster Lugdunensis archiepiscopus interdictionis in ipsum sententiam protulerat, secundum fratrum nostrorum consilium satisfecit. Juravit enim quod idem rex mulierem illam postquam in manu nostra, imo per nos in beati Petri manu refutavit, nunquam eam carnaliter habuerit. Postea vero cum confratribus nostris consilium habentes, statuimus ut rex de episcopis et regni sui primatibus usque ad festivitatem Omnium Sanctorum aliquot ad nos dirigat, qui hoc ipsum quod nuntius ejus juravit, debeant affirmare. Ejusmodi igitur per legatum ipsius satisfactione accepta, eumdem filium nostrum regem ab interdictionis, quae pro hac causa in eum prolata fuerat, vinculo absolvimus, et utendi pro more regni corona auctoritatem ei praebuimus.

Data Laterani VIII Idus Maii.

CCLXXXVI. Urbani epistola ad Hugonem, Cluniacensem abbatem.--Illi significat « in Romana nuper synodo » se decrevisse ut monasterium S. Germani Antissiodorense, ab abbate in concilio Nemausensi sibi « refutatum, » ei committeretur. (Intra an. 1097-1098.)[BALUZ., Miscell. edit. Luc., II, 177.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI, Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.

In Nemausensi concilio monasterii Sancti Germani, quod Altissiodori situm est, abbas eamdem abbatiam in manu nostra refutavit, et saepe ab eo rogati locum ipsum ei restituere noluimus. Filius praeterea noster Stephanus comes cum uxore sua nos deprecatus est ut idem monasterium tibi committeremus. Hoc ipsum in Romana nuper synodo coram ejusdem civitatis episcopo et praedicti loci fratribus a nobis statutum est. Fraternitati igitur tuae litteris praesentibus mandamus ut praefatam abbatiam in tua deinceps provisione perpetuo disponendam suscipias et monasticam ibi religionem secundum fratrum tuorum conversationem instituas, ita tamen ut locus idem proprio abbate non careat.

CCLXXXVII. Bulla Urbani II qua Barbastrensis sedes constituitur. (Circa annum 1099.)[FLOREZ, España Sagrada, t. XLVI, p. 245.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PONTIO, Barbastrensi episcopo.

Miserationibus Domini multiplices debemus gratiarum actiones quod nostris temporibus Ecclesia propagatur, Saracenorum dominatio diminuitur, antiquus episcopalium sedium honor, praestante Domino, restauratur. Inter quas Ilerde urbis parochia Petri Aragonum regis studio majori jam ex parte Christianorum est reddita potestati, unde et nos ejusdem regis postulationibus annuentes, apud Barbastrum, quod praecipuum oppidum apud Ilerde adjacet, episcopalem sedem manere statuimus. Omnes etiam ejusdem Barbastrensis termini vel fines ad Ilerde dioecesim pertinentes qui in Christianorum reducti sunt vel fuerint potestate, tuae tuorumque successorum dispositioni episcopali jure subjacere praecipimus cum oppido Alquezar. Quod ut perpetuus ( sic ) firmum inviolatumque permaneat, omnipotentis Patris, Filii, et Spiritus sancti auctoritate firmamus.

CCLXXXVIII. Urbani epistola ad Ingelrannum Laudanensem episcopum.--Hortatur ut fratribus B. Remigii altare Corbiniacense restituat. (Anno 1099.)[MANSI, Concil. XX, 678.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, INGELRANNO, Laudunensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Quanto familiarius ab Ecclesia Romana diligeris, tanto charius quos ipsa diligit favore debueras et amplecti. Idcirco ab infestatione fratrum Beati Remigii fraternitas tua cesset, et altare quod in villa quae Corbiniacus dicitur iidem fratres habuisse noscuntur, eis restituas. Etenim personas removimus, non tamen antiquae possessionis jus monasteriis abstulimus. In illa siquidem personarum mutatione avaritiae renovatio, et ecclesiasticarum rerum distractio contingebat. Porro altaria quae per XI seu XXX annos monasteria possederunt, sicut in synodo constitutum est, immota eis permanere volumus.

CCLXXXIX. Urbanus II confirmat monasterium Blaubeurense in dioecesi Constantiensi, ac donationes omnes eidem ab Adelaide patruisque factas. (Anno 1099.)[COCQUELINES, bullar. Rom. pont. Collect. II, 105.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto AZELINO, monasterii Blaubeurensis abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Sicut irrationabilia poscentibus negari debet assensus, sic justa petentium votis benigna debemus assensione concurrere. Ea propter charissimae filiae nostrae Adelaidis comitissae desiderio ac petitioni duximus annuendum. Haec nimirum ad limina sanctorum apostolorum veniens, et tuam, et viri, et et leviri sui devotionem strenue adimplere curavit: Burrhonensem namque ecclesiam, cui nunc auctore Deo tua fraternitas praesidet, soceri sui studio a fundamentis aedificatum, secundum ipsorum vota supra sacrosanctum B. Petri altare obtulit, et per manum nostram in proprium sedis apostolicae allodium delegavit: quam videlicet oblationem scriptorum nostrorum petiit auctoritate confirmari. Nos igitur praesentis decreti auctoritate sancimus ut tam praefatus locus quam universa quae ibidem supradictorum comitum Henrici et Hugonis, seu praenominatae Adelaidis comitissae largitione collata sunt, vel in futurum ipsorum aut aliorum fidelium oblationibus conferentur; sub apostolicae sedis tutela integra semper et illibata permaneant, servorum Dei illic degentium usibus omnimodis profutura; salva Constantiensis episcopi canonica reverentia: ut tamen ex eodem loco unius bisantii census annuus Lateranensi palatio persolvatur.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, minuere, vel piis de causis suis usibus applicare. Obeunte te nunc loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptione vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et B. Benedicti regulam elegerint. Si quis igitur sacerdotum, clericorum, ducum, comitum et judicum, vel saecularium personarum, hanc nostrae constitutionis paginam agnoscens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque dignitate careat, reumque se divini judicii existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant.

Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, VIII Kal. Februarii, indict. septima, anno Dominicae Incarnationis 1099, pontificatus autem domni Urbani secundi papae undecimo anno.

CCXC. Urbani II papae bulla, qua monasterium S. Blasii in sedis apostolicae protectionem recipit. (Anno 1099.)[D. GERBERT, Hist. Nigrae Silvae, III, 36.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili filio HUTONI, abbati monasterii S. Blasii, quod est situm in Nigra Silva, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.

Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter crescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicae praesidium confugiens ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi tuae clementer annuimus, et monasterium cui Deo auctore praesides, cum omnibus ad eum pertinentibus sub tutela apostolicae sedis excipimus. Per praesentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut quaecunque hodie idem coenobium possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione fidelium juste et canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel oblatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes monachorum, chrisma, oleum sanctum, et caetera ad episcopale officium pertinentia, ab episcopo Constantiensi, in cujus dioecesi estis, accipietis, si tamen catholicus erit, et gratiam ac communionem apostolicae sedis habuerit, et ea gratis et sine pravitate impendere voluerit: alias liceat vobis quem volueritis adire antistitem, et ab eo consecrationum sacramenta suscipere, vel ad sedem apostolicam recurrere, qui fultus auctoritate apostolica sine ambiguitate postulata concedat. Sane sepulturam ejusdem loci omnino liberam esse decernimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nemo obsistat. Laicos sive clericos saeculares ad conversionem suscipere nullius episcopi vel praepositi contradictio vos inhibeat. Obeunte te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars sanioris consilii secundum Dei timorem et B. Benedicti regulam elegerint. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire attentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.

Scriptum per manum Petri, notarii regionarii et scriniarii sacri palatii.

Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, VII Kal. Aprilis, indictione VII, anno Dominicae incarnationis 1099, pontificatus autem domni Urbani II papae XII.

CCXCI. Bulla Urbani II pro monasterio Sancti Saturnini in pago Urgellensi. (Anno 1099.)[MARCA, Marca Hispanica, p. 1208.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO, abbati monasterii Sancti Saturnini, quod situm est prope amnem Valeriae in parochia Urgellensi, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.

Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Proinde nos postulationi tuae paternae benignitatis accommodantes assensum, beati Saturnini venerabile monasterium, cui auctore Deo praesides, sub apostolicae sedis tutela suscipimus, et in ea semper libertate manere decernimus quam egregiae memoriae Carolus imperator instituit, et Leo, venerabilis sanctae sedis apostolicae pontifex, privilegii sanctione firmavit, et provinciales episcopi scriptorum assertionibus consenserunt, ut videlicet sub jure semper et proprietate sedis apostolicae locus ipse servetur, nulla super eum laicalis persona dominatum exerceat, sed placita omnia sive judicia et districtiones omnium eidem in monasterio pertinentium in abbatis potestate persistant, nec dioecesano episcopo liceat aliquam eidem monasterio excommunicationem inferre, nec molestiam irrogare, sed quaecunque in praesentiarum quiete in authentica possessione possidere cognoscitur, quaecunque in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, ea praesertim quae venerabilis memoriae Erimbaldus Urgellensis et Arnulfus Ripacorcensis episcopus in dedicatione ejusdem monasterii tradidisse et concessisse leguntur in ecclesiis, ecclesiarum decimis, primitiis et oblationibus sive coemeteriis per Urgellensem sive Ripacorcensem parochiam, per Cerdaniam, Bergitanum, sive Paliarum, ecclesiam quoque Sancti Petri de Villanita, apud quam statum disciplinae monasticae reformastis, cujus castello suo Carogio, et rocha quae dicitur Sancti Romani, et caeteris ad eam pertinentibus, vestro, sicut hodie est, monasterio in perpetuum subjectum esse concedimus. Ad haec adjicientes decernimus ut nulli omnino hominum liceat praenominatum Saturnini monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Obeunte nihilominus ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem frater communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint. Ad indicium autem perceptae a Romana Ecclesia libertatis, quotannis unam argenti libram Lateranensi palatio persolvetis.

Si qua sane in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat, cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Scriptum per manum Petri, notarii regionarii et scriniarii sacri palatii.

Datum Romae in porticu Beati Petri per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis XIII Kal. Maii, indict. VII, Incarnationis Dominicae anno 1099, pontificatus autem domni Urbani II papae XII.

CCXCII. Urbani epistola ad Hugonem, archiepiscopum Lugdunensem.--Nuntiat tandem primatum ejus a Daimberto, archiepiscopo Senonensi, agnitum Romae esse. (Anno 1099.)[MANSI, Concil. XX, 877.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri et coepiscopo HUGONI, Lugdunensi primati, salutem et apostolicam benedictionem.

Pro querela quam adversus Senonensem Ecclesiam et praedecessorum tuorum et tua hactenus fraternitas vehementer exercuit, quantis contentionibus, quantis clamoribus, et nostro et antecessorum nostrorum tempore sedes apostolica interpellata sit, non est necessarium memorare: quoniam et antecessorum nostrorum scripta indicant, et conciliorum quae nos auctore Deo in Galliis celebravimus, communis memoria protestatur. Ea siquidem causa in plenario Arvernensi concilio tractata ac definita est. Et cum Richerius, Senonensis archiepiscopus, synodali definitioni minime acquievisset, in Turonensi pariter ac Nemausensi concilio per tuam est industriam repetita; et supradictus quidem Richerius pro sua pertinacia interdictus obiit, suffraganeis ejus tibi tanquam primati et synodali judicio obedientiam jam professis. Frater autem noster Daimbertus, qui eidem nunc Ecclesiae, disponente Domino, praesidet, sicut tibi nostris significatum est litteris, sub eadem querela per ministerium meum gratiam consecrationis accepit. Nuper autem, cum ad apostolorum limina, tam pro ejusdem causae actione quam pro communi synodica vocatione, rediisset, praesentibus legatis tuis, Ismeone Diensi episcopo, Girino decano et item Girino capellano, sedis apostolicae cogente judicio, omni demum tergiversatione cassata, in manu nostra professus est se et Lugdunensis Ecclesiae super Senonensem primatum agnoscere, et de caetero tibi tuisque legitimis successoribus tanquam primatibus obedire. Similiter etiam pollicitus est statuto a nobis tempore, id est usque ad proximam beati Dionysii solemnitatem, se ad vos venturum, et in conspectu Lugdunensis Ecclesiae idipsum ore proprio professurum, nisi canonicum impedimentum evenerit: quo transacto infra triginta dies idipsum implere curabit. Sic enim vicariis vestris, per eos tibi ac Lugdunensi Ecclesiae in manum assignavimus, praesentibus fratribus nostris, quorum infra scripta sunt nomina: Anselmo videlicet Cantuariensi, Leodegario Bituricensi, Amato Burdigalensi, archiepiscopis; Gualterio Albanensi, Odone Ostiensi, Guntardo Fundano, Leutaldo Silvanectensi, episcopis; Nunerio de titulo Sancti Clementis, Teuzone de titulo Sanctorum Joannis et Pauli, Joanne de titulo Sanctae Anastasiae, nostrae sedis apostolicae presbyteris cardinalibus; Petro Leonis, Joanne Frejapane, Romanis proceribus. Tua ergo fraternitas quid apostolicae sedi debeat propensiori deinceps et amoris et obsequii exhibitione perpendat.

Datum Romae apud Beatum Petrum, per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, indictione septima, VIII Kalendas Maii, anno Dominicae Incarnationis 1099, pontificatus domini Urbani papae XII.

CCXCIII. * Urbanus in monasterio Casalis S. Petri « eam semper disciplinae regularis institutionem conservari jubet, quam juxta Vallumbrosanorum fratrum consuetudinem Andreas, monasterii conditor, stabilierat. » (Anno 1099.)[Vide MABILL. Annal. Bened., V, 406.] CCXCIV. * Monasterii S. Crucis possessiones, rogante Amato, archiepiscopo Burdigalensi, confirmat. (Anno 1099.)[Vide MABILL. ubi supra. ] CCXCV. Urbani epistola ad Hugonem archiepiscopum Lugdunensem.--De Roberto abbate Cisterciensi ex eremo revocando. (Anno 1099.)[MANSI, Concil., XX, 666.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri et episcopo HUGONI, apostolicae sedis vicario, salutem et apostolicam benedictionem.

Molismensium fratrum magnum in consilio clamorem accepimus, abbatis sui reditum vehementius postulantium. Dicebant enim religionem suo choro eversam, seque pro abbatis illius absentia odio apud principes et caeteros vicinos haberi. Coacti tandem a fratribus nostris, dilectioni tuae per praesentia scripta mandamus, significantes gratum nobis existere ut, si fieri posset, abbas ille ab eremo ad monasterium reducatur. Quod si implere nequiveris, curae tibi sit ut et qui eremum diligunt conquiescant, et qui in coenobio sunt regularibus disciplinis inserviant

CCXCVI. Urbani II epistola pro Joanne archidiacono Atrebatensi. (Anno 1099.)[Dom BOUQUET, Recueil, t. XIV, p. 239.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio suo JOANNI, Atrebatensi archidiacono, salutem et apostolicam benedictionem.

Quoniam relatum est in auribus nostris te communi voto religiosorum virorum, tam clerici quam populi, in Ecclesia Morinensi esse electum, plurimum congaudemus, auctoritate igitur apostolicae sedis electionem illam confirmamus et corroboramus, et ne aliqua occasione eam subterfugiat, eadem auctoritate omnino interdicimus . . . . .

CCXCVII. * Urbanus monasterii Psalmodiensis libertatem confirmat « ne ullam dominationem Massilienses ibi habeant. » (Anno 1099.)[Vide relationem apud MABILLON et RUINART. Ouvrages posth., III, 395, et infra in append. ad epistolas Urbani.] CCXCVIII. Urbani II papae epistola ad canonicos S. Andreae Burdegalensis.--Notum facit eorum controversiam cum clericis S. Severini ita definitam fuisse in concilio Romano, ut ecclesia S. Andreae proprium habeat caemeterium in perpetuum. (Anno 1099.)[Dom BOUQUET, Recueil, XIV, 736.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis S. Andreae salutem et apostolicam benedictionem.

Notum sit, fratres charissimi, dilectioni vestrae, quod altercationem quam clerici S. Severini vobiscum diu habuerunt de coemeterio matris vestrae ecclesiae a nobis per Dei gratiam consecratae, ad justum et legitimum perduximus finem. In concilio enim Romano, quod Dei voluntate ante corpus beatissimi Petri apostolorum principis solemniter celebravimus, rationibus vestris per Petrum decanum enarratis, et adversariorum vestrorum oppositionibus diligenter pertractatis, decrevit sancta Synodus matrem vestram, Burdegalensem scilicet Ecclesiam, filiam vero nostram unico privilegio amoris nobis semper adjunctam, suum, quod requirebat, debere in perpetuum habere coemeterium. Igitur communi decreto concilii, coemeterium, quod requirebatis ad sepulturam fidelium, ecclesiae statim vestrae restituimus, et jure perpetuo auctoritate apostolica possidendum concessimus: subinde Petrum decanum vestrum in conspectu concilii manu nostra investivimus. Neque ergo persona contra hanc concilii definitionem et nostram concessionem aliquando venire praesumat, auctoritate Dei omnipotentis, et beatorum apostolorum Petri et Pauli atque Andreae, et nostra, modis omnibus interdicimus.

Datum Romae apud S. Petrum, V Nonas Maii, indict. VII, Incarnationis Dominicae anno 1099, pontificatus autem domni Urbani II papae XII.

CCXCIX. Epistola Urbani II papae ad Petrum praepositum et canonicos ecclesiae Ruthenensis. (Anno 1099.)[BALUZ., Miscell. III, 91.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, PETRO praeposito et ejus fratribus in ecclesia Ruthenensi canonicam vitam professis, eorumque successoribus in eadem religione permansuris in perpetuum.

Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur vos, o filii charissimi, per divinam gratiam aspirati, mores vestros sub regularis vitae disciplina coercere et communiter secundum sanctorum Patrum institutionem omnipotenti Domino deservire proposuistis, nos votis vestris paterno congratulamur affectu. Unde etiam petitioni vestrae benignitate debita impertimur assensum. Vitae namque canonicae ordinem, quem professi estis, praesentis privilegii auctoritate firmamus; et ne cui post professionem exhibitam proprium quid habere, neve sine praepositi vel congregationis licentia de claustro discedere liceat, interdicimus. Quod si discesserit, et commonitus redire contempserit, tibi tuisque successoribus facultas sit ejusmodi ubilibet a suis officiis interdicere; interdictum vero nullus episcoporum abbatumve suscipiat, quandiu scilicet illic canonici ordinis tenor Domino praestante viguerit. Vobis itaque vestrisque successoribus in eadem religione permansuris ea omnia perpetuo possidenda sancimus quae in praesentiarum pro communis victus sustentatione possidere videmini, ecclesiam videlicet Sancti Salvatoris de Veirieiras, et ecclesiam Sancti Petri de Colnac, et ecclesiam Sancti Geraldi de Salas, universas praeterea paratas sive symbolas, quas synodos vocant, tam ecclesiarum jam dictarum quam ex caeteris ecclesiis quas Ruthenensis Ecclesiae antistites, Petrus quondam Berengarii, Poncius Stephani, Raymundus Frotardi, et Ademarus, qui inpraesentiarum eidem Ruthenensi Ecclesiae praesidet, vobis in sumptus vestium concesserunt. Praeposituram quoque dignariam Ruthenensis parochiae, archidiaconiam, oblationes quoque vestrae matricis Ecclesiae, quas dono praefati Ademari confratris nostri et coepiscopis possidetis, vestrae communitatis usibus confirmamus, et quodcunque deinceps vos aut successores vestri concessione pontificum aut liberalitate principum vel oblatione fidelium juste atque canonice poteritis adipisci. Ut autem omnipotenti Deo quietius deservire et canonici ordinis disciplinam districtius observare possitis, coemeterium vobis apud matrem ecclesiam, ubi communiter vivitis, juxta praefati fratris nostri Ademari vestri episcopi petitionem habere concedimus, in quo fratrum vestrorum sive parochianorum, quibus viventibus mysteria divina ministratis, deficientium corpora tumulentur. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi; quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant.

Scriptum per manum Petri, notarii regionarii sacri palatii.

Datum Romae apud Sanctum Petrum per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis II, Idus Maii, indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1099, pontificatus autem Domini Urbani papae secundi duodecimo.

CCC. Urbani epistola ad Alfanum, Salernitanum archiepiscopum. (Anno 1099.)[UGHELLI, Italia sacra, VIII, 393.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, ALFANO, S. Salernitanae Ecclesiae archiepiscopo, suisque successoribus.

Quia monasterio S. Trinitatis, quod in vestra parochia situm est, precibus P. abbatis ejusdem monast. pro charitate fratrum in eo religiose viventium libertatem concessimus, et illud sub tuitione et subjectione solius S. R. E. recepimus, et ipsi abbati suisque successoribus concessimus, ut abbatis benedictionem a Romana tantum Ecclesia reciperent, et ecclesiarum, et altarium, et clericorum consecrationes a Salernitano archiepiscopo acciperent, si catholicus esset, et nostram, successorumque nostrorum gratiam haberet, alioquin praefato abbati suisque successoribus liceret a quocunque vellent episcopo praedicta recipere. Modo vestrae Ecclesiae privilegia videntes, quae prius ignorabamus, in veritate comperimus quod antecessores nostri Ecclesiae vestrae concesserint omnes ecclesias, et omnia monasteria, tam constructa quam construenda, sive infra civitatem, sive extra, ut eidem subjectae Ecclesiae vestrae, et integrum jus in ipsis, et in clericis earum haberet, sicut canones SS. Patrum praecipiunt. Advertimus tandem nobis persuasum fuisse contra canones sanctorum Patrum, et contra auctoritatem antecessorum nostrorum de omnibus suprascriptis quae praefato abbati suisque successoribus concesseramus. Ideoque suprascripta omnia per subreptionem nobis suggesta advertimus, et advertentes irrita . . . deinceps fore decernimus, et Ecclesiae vestrae ac vobis vestrisque successoribus de praedicto monasterio, et de aliis monasteriis, et de omnibus ecclesiis, vel clericis eorum secundum canones sanctorum Patrum, et secundum privilegia antecessorum nostrorum vestrae Ecclesiae facta canonicum jus reddimus in integrum. Praeterea si praedictum monasterium vel alia monasteria aliquas ecclesias habuerunt in parochia vestra ante decreta venerabilis mem. Gregorii VII papae, antecessoris nostri, illas habeant. Quod si praedictum monasterium et reliqua monasteria aliquas ecclesias post decreta praefati papae in vestra parochia sive vestra concessione, vel praedecessorum et successorum vestrorum quomodolibet acquisierunt, vel acquisierint, Ecclesiae vestrae illas reddimus et stabilimus. Tantum si praedicto monasterio, aut reliquis monasteriis quamlibet injustitiam aliquis fecerit, et praeterea ad auxilium Romanae Ecclesiae confugerint, a tuitione nostra, et successorum nostrorum. illa non repellimus.

Datum Romae anno Dominicae Incarnationis 1098, mens. Maii, ind. VII.

DUBIA. CCCI. Bulla Urbani II papae qua beatissimi legislatoris et monachorum patriarchae Benedicti corpus Casini quiescere, ex ejusdem S. Patris revelatione, et signo restitutae salutis, declarat. (Intra an. 1088-1099.)[MARGARINI, Bullar. Casin., I, 12.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus Ecclesiae catholicae filiis Redemptoris nostri sanguine pretioso redemptis, salutem et apostolicam benedictionem.

Scriptum est, sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei. Illud vero donum quod omnipotens Deus beatissimo Patri nostro Benedicto, et per eum suo Casinensi concessit coenobio, nulla potest ratione convelli, nulla violentia permutari, quin ipse omnium monachorum Pater, et ejus jam dictum Casinense monasterium, caput omnium monasteriorum perpetuo habeatur; et merito: nam ex eodem loco de Benedicti pectore monastici ordinis veneranda religio, quasi de paradisi fonte manavit; quem etiam idem venerabilis Pater virtutibus et sua corporali requie memorabilem toto orbi effecit. Cujus dum sacratissima limina, more praedecessorum nostrorum, ipso die vigiliarum ejusdem Patris visitassemus, consuetudinario lateris dolore attacti devenimus; cumque jam salutis spes funditus nobis adimi videretur, ac de corporali ejusdem Patris Benedicti in eodem loco praesentia, in nostro animo dubietas versaretur, nocte qua ejusdem Patris agebatur solemnitas, idem sanctissimus Benedictus nostrae exiguitati visibiliter apparens dixit: « Cur de nostra corporali praesentia dubitas? » Quem dum quis esset interrogassemus, sanctus Domini respondit: « Ego sum frater Benedictus, hujus Casinensis coenobii custos et habitator in sempiternum? Quia autem tu me hic dubitasti quiescere, id ne amplius dubites, meumque hic quiescere corpusculum credas, hoc tibi signum erit. Cum primum ad nocturnale officium pulsatum fuerit, ulterius dolore isto non laborabis; » et his dictis disparuit. Adveniente autem hora (juxta quod sanctus Domini dixerat) sanitati pristinae redditi, cum episcopis et cardinalibus, Deo et sanctissimo confessori Benedicto grates permaximas referentes ejus festivitatem digna cum veneratione peregimus.

Ob quam rem rogamus et obsecramus in Domino Jesu qui pro nostra salute incarnari et mori dignatus est, et ex auctoritate B. Petri apostolorum principis, cujus vice Romanae Ecclesiae praesidemus, et in virtute Spiritus sancti expresse praecipimus, ne quis ulterius falsam Patris Benedicti translationem celebrare praesumat, contradictoribus hujus nostri apostolici instituti divinum judicium intentantes, et anathematis vinculo innodantes. Et quia ex dispensatione sacratissimae sedis beati Petri apostolorum principis, cui Deo auctore, licet indigni, administramus, totius Dominici gregis curam gerere, pastorali sollicitudine compellimur, Casinensi congregationi divino cultui perpetuo juri mancipatae, tanto nos plus debere gratiae scimus, quanto per Patrem Benedictum nos sanitati pristinae redditi sumus, et illos ab omni saeculari inquietudine convenit esse remotos, quatenus fidelis mens, expedita impedimentis mundialibus, et etiam intensius creatoris sui laudibus [insistat], et nos sanctarum orationum suffragiis peccatorum onere sublevemur. Quocirca sequentes statuta sanctorum praedecessorum nostrorum, confirmamus in perpetuum sancto Casinensi coenobio quidquid a temporibus Justini et Justiniani imperatorum usque ad hunc diem eidem loco per totum orbem terrarum oblatum, concessum, venditum vel commutatum est, sive quod amodo et in futurum tempus juste et canonice poterit adipisci. Confirmantes insuper omnia privilegia Romanorum pontificum, praecepta imperatorum, regum, marchionum, ducum et principum, et oblationes quorumcunque fidelium, quae B. Benedicto et per eum Casinensi coenobio concessa sunt. Si quae sane in posterum, ecclesiastica, saecularisque persona, hanc nostrae constitutionis sciens paginam, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, secundum satisfactionem congruam non emendaverit, potestatis honorisve sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo et sacratissimo sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini Jesu Christi, quatenus et in futurum bonae actionis mercedem percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant.

Datum, etc.

CCCII. Urbanus Petro Hispaniarum regi ejusque successoribus rite substituendis concedit « ut ecclesias villarum, tam earum quas in Saracenorum terris capere potuerint, quam earum quas ipsi in regno aedificare fecerint, per quae voluerint monasteria, sedibus duntaxat episcopalibus exceptis, distribuant; regni proceribus eamdem licentiam concedens, ut ecclesias quas in Saracenorum terris jure belli acquisierint, vel in propriis haereditatibus fundaverint, sibi suisque haeredibus cum primitiis et decimis propriarum duntaxat haereditatum retineant, vel quarumlibet capellarum vel monasteriorum dictioni subdant. » (Intra an. 1088-1099.)[ARRUEGO, Catedra episcopal de Zaragoza. Zaragoza, 1653, in fol., 659.] CCCIII. Urbanus clero et populo Lemovicensi praecipit ut Humbaldo episcopo de Simonia purgato, a seque in integrum restituto, obediant. (Anno 1094.)[BALUZ., Miscell., II, 182.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, clero et populo universo Lemovicensium salutem et apostolicam benedictionem.

Universos vos scire credimus quemadmodum anno praeterito vester episcopus, cum se nostro conspectui praesentasset super quibusdam capitulis accusatus quae secundum sanctorum canonum regulam tam electionem ejus quam consecrationem ejus, praesente etiam Bituricensi archiepiscopo, qui eum consecraverat, infirmabant, super quibus omnibus cum se canonice expurgare nequiverit, imparatus quippe sine defensoribus venerat, ille, episcopatu, sub spe licet misericordiae, abdicato, Jerosolymam petiit, rediens misericordiam imploravit, nos multis multorum filiorum nostrorum precibus inclinati eamdem causam reverentissimo confratri nostro H. Lugdunensi archiepiscopo permisimus intra provinciam diligentiori examine quaerendam, ubi et accusatorum personae notae sunt, et episcopus de testium absentia conqueri nullo modo valeret. Causa igitur diligentius requisita, cum Simoniacum eum accusatores probare nequiverint, misericordiae et ecclesiasticae pacis intuitu facultas ei concessa est ut se ab hoc una cum idoneis testibus expurgaret. Igitur caeteris, licet depositionem solam asserant, apostolicae mansuetudinis pietate propter pacem et tranquillitatem vestrae Ecclesiae indultis, Simoniaco scelere jusjurandum praestitit quod pro adipiscendo episcopatu pecuniam nec ipse dederit aut promiserit aut pro ipso alius se sciente. Quod videlicet sacramentum, quia per tantas hujus temporis augustias comprovinciales episcopi coram nostra neutiquam possent praesentia convocari, Stirpensis F. et J. Floriacensis abbates pariter, viri nimirum religiosae vitae et famae integrae, cum aliis tribus clericis suis, sacramentis asseruerunt. Eum itaque ad vos cum nostrae gratiae et episcopalis officii plenitudine remandantes, ut ipsi tanquam pastori proprio obediatis praesentibus apicibus admonemus. Obedientes vos misericordia divina custodiat.

CCCIV. Clero et populo Lemovicensi Humbaldum episcopum iterum commendat. (Anno eodem.)[BALUZ. Miscell., II, 182.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, clero et populo universo Lemovicensium salutem et apostolicam benedictionem.

Veniens ad nos confrater noster Humbaldus vestrae civitatis episcopus multas matri Ecclesiae a filiis suis questus est injurias irrogari. Quidam enim militum et Ecclesiarum bonis violenter abutuntur et honores tanquam possessionem haereditariam exigunt, et non consentienti episcopo tanquam hosti molestias ingerunt. Unde nos dilectionem vestram cum litteris praesentibus exhortamur atque praecipimus ut a praesumptione hac abstinere deinceps omnino satagatis. Quod si post haec contempseritis, quamcunque sententiam in vos episcopus vester canonica auctoritate dictaverit, assensus nostri auctoritate confirmamus. Nos enim universas dioecesis ecclesias episcopo subjectas esse et canonicam volumus reverentiam exhibere, salvis, si qua sunt, Romanae Ecclesiae privilegiis. Universis sane tam clericis quam laicis eum commendatum volumus, tanquam ad vos cum benignitatis nostrae gratia revertentem. Obedientes vos monitis nostris misericordia divina custodiat.

Data Pisis VI Idus Octobris.