Epistolae XL-XLIX | Epistolae LX-LXIII |
EPISTOLA L.
[recensere]Quod mentiri Deus non possit, non esse infirmitatis; Dei tamen esse aliquod infirmum, sed quod fortius sit hominibus, crucem nimirum. Quod Deus prophetiam Balaam infuderit mirum non esse; cum illud nec sacerdoti negaverit Christum persequenti; ut nempe sibi ex inimicis exprimeret testimonium. Quanta infidelitate atque avaritia prophetias suas corruperit Balaam: sed potissimum quae fuerit illius in persuadendo scelere perfidia. Unde efficitur Deum mutabilem non fuisse erga eum, ut pote cujus nequitiam perspexerat.
AMBROSIUS CHROMATIO.
1. Numquidnam mentitur Deus? Sed non mentitur, quia impossibile est mentiri Deum. Impossibile quoque istud numquidnam infirmitatis est? Non utique; nam quomodo omnia potest, si aliquid efficere non potest? Quid ergo ei impossibile? Non quod virtuti arduum, sed quod naturae ejus contrarium. Impossibile, inquit, est ei mentiri. Impossibile, istud non infirmitatis est, sed virtutis et majestatis; quia veritas non recipit mendacium, nec Dei virtus levitatis errorem. Ideoque sit Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4).
2. Veritas itaque semper in eo est, fidelis manet, mutare se et negare non potest. Si enim verum se negat, mentitur: mentiri autem non virtutis, sed infirmitatis est. Nec mutare se potest, quia natura ejus non recipit infirmitatem. Hoc igitur impossibile ejus plenitudinis est, quae minuere se et augere non potest: non infirmitatis, quae in eo quod se auget, imbecilla est. Ex quo colligitur impossibile Dei potentissimum esse. Quid enim potentius, quam nescire quidquid infirmitatis est? 3. Est tamen et aliud infirmum Dei, quod fortius est hominibus; et stultum Dei, quod sapientius est hominibus (I Cor. I, 25): sed hoc crucis, illud divinitatis. Si ergo quod infirmum est ejus, potentia est: quod potentiae, quomodo infirmum est? Sit igitur nobis positum, quia non mentitur Deus. 4. Sed nec augurator augurii in Israel, secundum legem Dei (Deut. XVIII, 10). Quomodo ergo Balaam prohibitum se oraculo Dei dicit (Num. XXII, 31 et seq.), ut vadat ad maledicendum populo Israel, et ivit, et occurrit ei angelus Domini, qui eum prohibuerat pergere, ita ut obsisteret asinae ejus, quae vehebat eum; et nihilominus et ipse dixit ei ut iret, 994 sed hoc diceret, quod sibi infunderetur? Si augurator non est in Israel, unde isti oraculum Dei, quod futura manifestavit, qui augur erat? Si oraculum Dei loquebatur, unde meritum divinae aspirationis assumpserat? 5. Sed non mireris infusum auguri a Domino, quod loqueretur; quando infusum legis in Evangelio etiam principi Synagogae uni ex persequentibus Christum, quia oportet unum hominem mori pro populo (Joan. XI, 50). In quo non prophetiae meritum, sed assertio veritatis est; ut adversariorum testimonio manifestaretur, quo perfidia non credentium vocibus suorum augurum redargueretur. Ideo Abraham ille Chaldaeus adscitur ad fidem, ut Chaldaeorum superstitio conticesceret. Non igitur confitentis meritum, sed vocantis oraculum est, revelantis Dei gratia. 6. Quid igitur Balaam contraxit offensionis (Num. XXII, 12), nisi quia aliud loquebatur, aliud machinabatur? Deus enim vas mundum requirit, non immunditia inquinatum et sordibus. Tentabatur igitur Balaam, non probabatur; erat enim plenus fallaciae ac doli. Denique cum primo consuluisset utrum ad illum vanitatis populum deberet pergere, et prohibitus esset, excusavit: postea missis legatis honoratioribus, promissis uberioribus, muneribus cumulatioribus illectus (Num. XXII, 19), qui renuntiare debuerat, iterum consulendum putavit: quasi Deus aut pretio aut muneribus inflecteretur. 7. Responsum est quasi avaro, non quasi ei, qui verum quaereret; ut illuderetur potius, quam informaretur. Coepit ire, occurrit ei angelus in augusto (Ibid., 24), demonstravit se asinae, non demonstravit auguri. Illi se revelavit, istum obtrivit; tamen ut aliquando et ipse cognosceret, aperuit oculos ejus: vidit, et adhuc tamen non credidit evidenti oraculo; et qui vel oculis credere debuisset, involuta et ambigua respondit. 8. Tunc indignatus Dominus per Angelum dixit: Vade; sed quaecumque tibi inspiravero, haec dices (Ibid., 35), id est, non quae vis, sed quae cogeris loqui. Quasi organum inane sonum meis praebebis sermonibus. Ego sum, qui loquar, non tu qui ea quae audieris, resultabis, et quae non intelliges. Nihil proficies eundo; quia sine mercede remeabis pecuniae, et sine profectu gratiae. Denique ea prima vox ejus est: Quid maledicam, cui non maledicit Dominus (Num. XXIII, 8)? ut ostenderet non in sua voluntate esse benedictionem Hebraei populi, sed in Dei gratia. 995 9. A summis, inquit, montibus conspiciam eum (Num. XXIII, 9); quoniam non oculis comprehendere possum hunc populum, qui habitabit solus, fines suos non locorum possessione disterminans, sed virtutis incolatu, et morum singularium proprietate in aeterna diffundens saecula. Quis enim annumerabitur ei de nationibus aliis, qui finitimorum populorum excedit consortia justitiae sublimitate? Quis constitutionem generationis ejus colliget? Corpora quidem eorum humanis seminibus concreta et figurata advertimus, sed de superioribus, et mirabilibus seminariis animae eorum pullularunt. 10. Moriatur anima mea in animis eorum (Ibid., 10), moriatur hanc corporalem vitam, ut in animis justorum illius aeternae vitae adipiscatur gratiam. In quo jam tunc sacramenti hujus coelestis, et sacri baptismatis revelata est magnificentia, per cujus operationem moriuntur homines culpae veteri, et iniquorum operibus; ut novitate vitae in consortia justorum transfigurati, in eorum mores resurgant. Et quid mirum de hominibus, cum moriantur peccato, ut Deo vivant? 11. Haec audiens Balac, indignatus est dicens: Ad maledicendum te adduxi, et tu benedicis. Respondit ille: Calumniam patior de eo, quod nescio; ego enim nihil meum loquor, sed quasi cymhalum tinniens sonum reddo. Iterum alio atque alio transductus, cum vellet maledicere, benedicebat: Non est labor in Jacob, neque dolor (Ibid., 21). Dominus illum protegit. Et infra jubet parari aras septem et sacrificia. Utique debuit discedere, sed per infirmitatem mentis, et mutabilitatem sententiae putabat quod avertere posset Dei voluntatem: ipse autem per excessum mentis aliud cupiebat, et aliud loquebatur. 12. Quam speciosa, inquit, habitacula tua, o Hebraeorum militia! Tabernacula tua sicut nemora obumbrantia, sicut paradisus super fluvium, et sicut cedrus secus aquas (Num. XXIV, 5, 6). Exiet homo ex Jacob et obtinebit multas gentes, et attolletur regnum ejus in altum: in terris quoque extendet principatum suum in Aegyptum. Qui benedicent eum, benedicentur: et qui maledixerint ei, maledicti erunt (Ibid., 9). Quem igitur nisi Christi populum significat? Eum benedicit Deus, in cujus medullas Verbum Dei descendit usque ad divisionem animae, artuum quoque et medullarum (Hebr. IV, 12): in quo habuisset Balaam gratiam Domini, si id ex sententia et affectus sui proposito fecisset. Sed quia revincitur mala mens consiliis suis, et occulta animi produntur exitu; ideo sequentibus insidiis animus ejus aperitur. 13. Unde et dignam mercedem suae invenit malevolentiae. Nam cum adverteret quod non posset in excessu mentis positus maledicere, dat 996 consilium regi, dicens: Illa sint oracula horum quae Deus praecepit, accipe consilium adversus oracula Dei. Populus iste justus est, habet protectionem Dei: quia non divinationibus et auguriis sese dedit, sed soli aeterno Deo; ideo caeteris fide praestat. Interdum tamen et fideles mentes corporis labuntur illecebra, et formae lenocinio. Sunt tibi mulieres plurimae, et pleraeque non indecores pulchritudine: virilis autem sexus nullo magis lubricus, quam muliebri decore cito capitur; et maxime si ardor mentium alloquiis inflammetur frequentibus, et quasi facibus inardescat; si spem potiundi hauriat, affectum differat. Jaciant igitur mulieres tuae vocibus suis hamos, nec difficiles primos congressus suos praebeant, sed et visu faciles, et dictu affabiles circumerrent, et toto se circumfundant exercitui; atque hos arte tractent viros, ut concubitu non indulgeant, nisi amoris mutui fidem consortio sacrilegii comprobaverint. Sic enim poterunt coelesti protectione destitui, si ipsi a Domino Deo suo sacrilegiis deviaverint. 14. Non igitur justus Balaam, ut pote consiliarius fornicationis et sacrilegii, sicut evidenter etiam in Apocalypsi scriptum est Johannis evangelistae, dicente Domino Jesu ad Angelum Ecclesiae Pergami: Habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, manducare immolata, et fornicari; ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum (Apoc. II, 14, 15). Quo apparet inde Manichaeorum sacrilegia Manasse, qui miscent atque adjungunt sacrilegium turpitudini. 15. Ergo nec Deus injustus nec mutabilis ejus sententia: deprehendit enim mentem ejus et occulta cordis; et ideo tentavit eum quasi divinum, non elegit quasi prophetam. Et utique vel tantorum oraculorum gratia et revelationum sublimitate converti debuit: sed animus nequitiae plenus verba prompsit, non fidem detulit, consiliis infirmare cupiens, quod annuntiarat futurum. Et quia oracula fraudare non poterat, consilia fraudulenta subministrabat, quibus levis populus Judaeorum tentati quidem sunt, sed non expugnati; unius enim viri sacerdotis justitia solutum est omne facinorosi hominis consilium (Num. XXV, 11), multoque mirabilius per unum hominem potuisse liberari exercitum patrum, quam potuisse decipi. 16. Hoc munusculum sanctae menti tuae transmisi; quia vis me aliquid de veterum scriptorum interpretationibus paginare. Ego autem assumpsi epistolas familiari sermone attexere, redolentes aliquid de patrum moribus; quarum gustum si probaveris, post haec hujusmodi mittere non verecundabor. Malo enim senilibus verbis de supernis rebus hallucinari tecum; 997 quod Graece dicunt ἀδολεσχῆσαι: Ἐξῆλθεν ἄρ' Ἰσαὰκ εἰς τὸ πεδίον ἀδολεσχῆσαι, veniente Rebecca futurae Ecclesiae animo videns mysteria: malo, inquam, hallucinari tecum verbis senilibus, ne videar artem deseruisse, quam concitatioribus deflare aliquid jam nec studiis nostris aptum nec viribus. Vale, et nos dilige; quia ego te diligo.
EPISTOLA LI.
Adventum ejus non ingrato affectu se declinare, sed ne tacere cogeretur, aut offensionis causam praeberet. Iracundum esse Theodosium, sed ex se placabilem: ne igitur eum commoveret, valetudinem excusasse. Ingemuisse episcopos caedem Thessalonicensem, proinde in eluenda illa sanctorum imitandam poenitentiam, sine qua peccatum non tollitur. Diabolum qui ei inviderit, vincendum. Non audere se, illo praesente, offerre sacrificium, a quo etiam divinitus fuerit deterritus: at ipsam poenitentiam sacrificium esse. Quod factum ejus non praeverterit, dolere se, quippe qui eum vere diligat.
Augustissimo imperatori THEODOSIO AMBROSIUS episcopus. 1. Et veteris amicitiae dulcis mihi recordatio est, et beneficiorum, quae crebris meis intercessionibus summa gratia in alios contulisti, gratiae memini. Unde colligi potest quod non ingrato aliquo affectu adventum tuum semper mihi antehac exoptatissimum declinare potuerim. Sed qua causa hoc fecerim, breviter expediam.
2. Soli mihi in tuo comitatu jus naturae ereptum videbam audiendi, ut et loquendi privarer munere; motus enim frequenter es quod ad me pervenissent aliqua, quae in consistorio tuo statuta forent. Ego ergo expers communis usus sum, cum dicat Dominus Jesus nihil esse occultum, quod non manifestetur (Luc. VIII, 17). Verecundia igitur, qua potui, satisfeci imperiali arbitrio; et prospexi ne aut ipse causam commotionis habeas, cum id egerim, ne quid ad me de imperialibus deferatur statutis: aut ego cum fuero praesens, aut non audiam per metum omnium, et quasi conniventis famam subibo: aut ita audiam, ut mihi aures pateant, vox intercludatur; ut audita non possim eloqui, ne eos qui in suspicionem proditionis venerint, laedam in periculo. 3. Quid igitur facerem? Non audirem? Sed aures non possem cera veterum fabularum claudere. Proderem? Sed quod in tuis jussis timerem, in meis verbis deberem cavere; ne 998 quid cruentum committeretur. Tacerem? Sed quod miserrimum foret omnium, alligaretur conscientia, vox eriperetur. Et ubi illud? Sed si sacerdos non dixerit erranti, is qui erraverit, in sua culpa morietur, et sacerdos reus erit poenae, quia non admonuit errantem (Ezechiel III, 19)?
4. Accipe illud, imperator auguste. Quod habeas fidei studium, non possum negare; quod Dei timorem, non diffiteor: sed habes naturae impetum, quem si quis lenire velit, cito vertes ad misericordiam: si quis stimulet, in majus exsuscitas, ut eum revocare vix possis. Utinam si nemo mitigat, nullus accendat! Libenter eum committo tibi: ipse te revocas, et pietatis studio vincis impetum naturae. 5. Hunc ego impetum malui cogitationibus tuis secreto committere, quam meis factis publice fortassis movere. Itaque malui officio meo aliquid deesse, quam humilitati: et requiri in me ab aliis sacerdotis auctoritatem, quam a te desiderari in me amantissime honorificentiam; ut represso impetu, integra esset consilii eligendi facultas. Praetendi aegritudinem corporis re vera gravem, et nisi a viris mitioribus vix levandam: vel emori tamen maluissem, quam adventum tuum biduo, aut triduo non exspectarem. Sed quid facerem, non erat. 6. Factum est in urbe Thessalonicensium quod nulla memoria habet, quod revocare non potui, ne fieret; immo quod ante atrocissimum fore dixi, cum toties rogarem: et quod ipse sero revocando grave factum putasti, hoc factum extenuare non poteram. Quando primum auditum est, propter adventum Gallorum episcoporum Synodus convenerat; nemo non ingemuit, nullus mediocriter accepit: non erat facti tui absolutio in Ambrosii communione, in me etiam amplius commissi exaggeraretur invidia, si nemo diceret Dei nostri reconciliationem fore necessariam. 7. An pudet te, Imperator, hoc facere quod rex propheta, auctor Christi secundum carnem prosapiae fecit David? Illi dictum est, quia dives qui haberet plurimos greges, unam pauperis ovem propter adventum hospitis eripuit et occidit; et cognito quod in hoc ipse argueretur, quia ipse fecisset, ait: Peccavi Domino (II Reg. XII, 13). Noli ergo impatienter ferre, Imperator, si dicatur tibi: Tu fecisti istud, quod David regi dictum est a propheta. Si enim hoc sedulo audieris, et dixeris: Peccavi Domino; si dixeris regale istud propheticum: Venite adoremus, 999 et procidamus ante eum; et ploremus ante Dominum nostrum, qui fecit nos (Psal. XCIV, 6); dicetur et tibi: Quoniam poenitet te, dimittit tibi Dominus peccatum tuum, et non morieris (II Reg. XII, 13). 8. Iterum cum plebem numerari jussisset David, percussus est corde, et dixit ad Dominum: Peccavi vehementer, quod fecerim hoc verbum, et nunc, Domine, aufer iniquitatem servi tui, quod deliqui vehementer (II Reg. XXIV, 10). Et missus est iterum ad eum Nathan propheta, qui ei trium optionem conditionum offerret, ut quam vellet, eligeret: famem tribus annis in terra, aut tribus mensibus fugere a facie inimicorum suorum, aut triduo mortem in terra. Et respondit David: Angustiae sunt tria haec vehementer; verumtamen incidam in manu Domini; quoniam multae misericordiae ejus nimis: et in manus hominis non incidam (Ibid., 14). Culpa autem erat, quoniam voluit scire numerum totius plebis, quae secum erat: quod scire Deo soli debuit reservare. 9. Et cum, inquit, mors fieret in plebe, ipso primo die ad horam prandii cum vidisset David percutientem angelum in plebem, ait David: Ego peccavi, et ego pastor malignum feci, et hic grex quid fecit? Fiat manus tua in me, et in domum patris mei (Ibid., 17). Itaque poenituit Dominum, et jussit angelo ut parceret plebi, sacrificium autem offerret David; erant enim tunc sacrificia pro delictis, haec nunc sunt sacrificia poenitentiae. Itaque ea humilitate acceptior Deo factus est: non enim mirandum peccare hominem: sed illud reprehensibile, si non se cognoscat errasse, non humiliet Deo. 10. Job sanctus et ipse potens in saeculo, ait: Peccatum meum non abscondi, sed coram plebe omni annuntiavi (Job. XXXI, 33). Ipsi immani regi Saul dixit Jonathas filius suus: Noli peccare in servum tuum David (I Reg. XIX, 4): et: Ut quid peccas in sanguinem innocentem occidere David sine causa (Ibid., 5)? Quia etsi rex erat, peccabat tamen, si occideret innocentem. Denique etiam David cum jam regno potiretur, et audisset Abner innocentem occisum a Joab duce militiae suae, ait: Innocens sum ego et regnum meum amodo et usque in aeternum a sanguine Abner filii Ner (II Reg. III, 28); et jejunavit in dolore. 11. Haec ideo scripsi, non ut te confundam, sed ut regum exempla provocent, ut tollas hoc peccatum de regno tuo: tolles autem humiliando Deo animam tuam. Homo es, et tibi venit tentatio, vince eam. Peccatum non tollitur nisi lacrymis et poenitentia. Nec angelus potest, nec archangelus; Dominus ipse, qui solus potest dicere: Ego vobiscum sum (Matth. XXVIII, 20); si peccaverimus, nisi poenitentiam deferentibus non relaxat. 12. Suadeo, rogo, hortor, admoneo; quia dolori est mihi, ut tu qui pietatis inauditae exemplum eras, qui apicem clementiae tenebas, qui singulos nocentes non patiebaris periclitari, 1000 tot periisse non doleas innocentes. Etsi in praeliis felicissime egeris, etsi in aliis quoque laudabilis; tamen apex tuorum operum pietas semper fuit. Id tibi invidit diabolus, quod habebas praestantissimum. Vince eum, dum habes adhuc unde possis vincere. Noli peccato tuo aliud peccatum addere; ut usurpes, quod usurpasse multis officit. 13. Ego certe in omnibus aliis licet debitor pietati tuae, cui ingratus esse non possum, quam pietatem multis imperatoribus praeferebam, uni adaequabam: ego, inquam, causam in te contumaciae nullam habeo, sed habeo timoris: offerre non audeo sacrificium, si volueris assistere. An quod in unius innocentis sanguine non licet, in multorum licet? Non puto. 14. Postremo scribo manu mea, quod solus legas. Ita me Dominus ab omnibus tribulationibus liberet; quia non ab homine, neque per hominem, sed aperte mihi interdictum adverti. Cum enim essem sollicitus, ipsa nocte qua proficisci parabam, venisse quidem visus es ad Ecclesiam; sed mihi sacrificium offerre non licuit. Alia praetereo, ut potui cavere: sed pertuli amore tuo, ut arbitror. Dominus faciat ut omnia cum tranquillitate cedant. Multifarie Deus noster admonet, signis coelestibus, prophetarum praeceptis: visionibus etiam peccatorum vult nos intelligere; quo rogemus eum, ut perturbationes auferat, pacem vobis imperantibus servet, fides Ecclesiae et tranquillitas perseveret, cui prodest christianos et pios esse imperatores. 15. Certe vis probari Deo. Omnis rei tempus, ut scriptum est: Tempus, inquit, faciendi, Domine (Eccles. III, 1); et: Tempus beneplaciti Deus (Psal. CXVIII, 126). Tunc offeres, cum sacrificandi acceperis facultatem, quando hostia tua accepta sit Deo. Nonne me delectaret habere gratiam imperatoris, ut secundum voluntatem tuam agerem, si causa pateretur? Et simplex oratio sacrificium est: haec veniam refert, illa offensionem; quia haec habet humilitatem, illa contemptum: Dei enim vox est, quod malit ut fiat mandatum ejus, quam deferatur sacrificium. Clamat istud Deus, ad populum Moyses annuntiat, ad populos Paulus praedicat. Id facito quod intelligis in tempore plus facere. Misericordiam, inquit, malo quam sacrificium (Matth. IX, 13). Quare non illi magis sint Christiani, qui peccatum condemnant suum, quam qui defendere putant? Justus enim in exordio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Qui se accusat cum peccaverit, justus est, non ille qui se laudaverit. 16. Utinam, Imperator, etiam ante mihi potius credidissem, quam consuetudini tuae. Cum puto quod cito ignoscis, cito revocas, ut saepe fecisti; et tu praeventus es, et ego non declinavi, quod cavere non debueram. Sed gratias Domino, qui vult servulos suos castigare, ne 1001 perdat. Istud mihi commune est cum prophetis, et tibi erit commune cum sanctis. 17. An ego Gratiani patrem non oculis meis praeferam? Debent veniam sancta alia pignora tua. Dulce mihi nomen antetuli, quibus amorem communiter detuli. Amo, diligo, orationibus prosequor. Si credis, sequere; si, inquam, credis, agnosce quod dico: si non credis, ignosce quod facio, in quo Deum praefero. Beatissimus et florentissimus cum sanctis pignoribus fruaris tranquillitate perpetua, Imperator auguste.
EPISTOLA LII.
TATIANO causam cur in judicio cum nepte subeundo timeat, sublatam gratulatus, ei ut facilem se ad componendum praebeat, suadet.
AMBROSIUS TITIANO. 1. Venit tibi innocens victoria, ut sine voti amaritudine potiaris victoriae securitate; Rufinus enim ex magistro officiorum factus est in consulatu praefectus praetorio: ac per hoc plus posse coepit, sed tibi jam nihil obesse; est enim aliarum praefectus partium. Quam gaudeo vel illi, ut amico; quia honore auctus, invidia levatus est: vel tibi, ut filio; quia liberatus es ab eo, quem tibi graviorem judicem arbitrabare; ut si de negotio definiveris cum tua nepte, pietatis tuae sit, non formidinis.
2. Ideoque promptior esto decisioni, cujus et spes potior, et fructus est. Spes, quia pater neptis tuae, qui de illius sententia sibi plurimum blandiebatur, jam quod de eo speret, non habet; ille enim alia curat, praeterita negligit, vel cum illo, quod tunc gerebat, deposuit officio: iste negotii sui meritum, non sententiae patronum considerat. Et fructus jucundior est, ut tibi referatur decisionis gratia, qui potueris jam spernere, et non spreveris, pietatem spectans necessitudinis, non stimulum offensionis. Vale, et nos dilige, ut filius; quia nos te, ut parentes, diligimus.
1002 EPISTOLA LIII.
Causam silentii sui aperiens, VALENTINIANI obitum maxime propter summam ejus in Deum pietatem atque in se benevolentiam luget. Deinde nuntiato ad ejusdem sepulturam sibi praesto esse marmor, ut ea sororum illius causa maturetur, suadet.
AMBROSIUS THEODOSIO imperatori. 1. Silentium meum rupit sermo clementiae tuae; nihil enim in tam tristibus rebus melius facere in animum induxeram, quam si fieri posset, me ipsum abdere. Sed quia in secessu aliquo delitescere et sacerdotio exire non poteram, vel silentio intra me latebam.
2. Doleo enim, fateor, dolore acerbo, non solum quod immatura aetate Valentinianus augustus decesserit, sed etiam quod informatus fide, ac tuis institutis tantam devotionem erga Deum nostrum induerat, atque tanto in me incubuerat affectu, ut quem ante persequebatur, nunc diligeret: quem ante ut adversarium repellebat, nunc ut parentem putaret. Quod ego non pro recordatione injuriae veteris exprompsi, sed pro testimonio conversionis. Illud enim alienum, hoc suum, quod a te infusum sibi ita tenuit, ut matris persuasionem excluderet. Ille se a me nutritum praeferebat; ille ut sedulum patrem desiderabat, ille simulato a quibusdam adventus mei nuntio, impatienter praestolabatur. Quin etiam illis ipsis publici doloris diebus, cum sanctos et summos sacerdotes Domini intra Gallias haberet; ut a me tamen sacramentis baptismatis initiaretur, scribendum arbitratus est: quod etsi non rationabiliter, amabiliter tamen erga me suum studium testificatus est. 3. Hunc ergo non intimo anhelem spiritu, secretisque mentis atque animi visceribus amplectar? Hunc mihi mortuum putem? Immo mihi magis mortuum. Quas ego Domino deferebam gratias, quod ita in me conversus esset, quod ita emendatus, quasi senioris cujusdam aetatis mores induisset: quas clementiae tuae, quod eum non solum regno reddidisses; sed etiam, quod est amplius, instituisses fidei et pietatis tuae disciplinis? Hunc ergo non doleam, aevi integrum, antequam sacramentorum quae 1003 desideravit, adipisceretur gratiam, repentina obisse morte? Refrigerasti animum, quod etiam ipse dignatus es ferre testimonium meo dolori. Te, Imperator, arbitrum teneo affectus mei, te meae mentis interpretem. 4. Sed flendi tempora alias non deerunt: nunc de sepultura ejus, quoniam scripsit clementia tua ita hic procurandam. Si exsors recessit baptismatis, quid cognoverim, nunc repressi. Est hic porphyreticum labrum pulcherrimum, et in usus hujusmodi aptissimum; nam et Maximianus Diocletiani socius ita humatus est. Sunt tabulae porphyreticae pretiosissimae, quibus vestiatur operculum, quo regales exuviae claudantur. 5. Hoc fuerat praeparatum, sed exspectabatur rescriptum clementiae tuae: cujus perceptione recreatae sunt sanctae filiae tuae, filii tui Valentiniani sorores, quae se gravibus afficiunt modis; et amplius exagitabantur, quod diu nihil scriberetur sibi. Unde iis non parum accessit solatii, sed dum inhumatae sunt reliquiae, nequaquam sibi parcunt; videntur enim sibi germani sui quotidianum funus tenere. Et re vera cum sine fletu magno ac sine dolore gravi numquam sint; tamen quotiescumque eo accedunt, exsangues revertuntur. Et ipsis igitur consuletur, et charissimis exuviis, si acceleretur sepultura, ne aestivo penitus solvantur calore; vix enim superiorem aestatem transegimus. 6. Mandatum tuum servo et commendo Domino. Diligat te Dominus, quia tu Domini servos diligis.
EPISTOLA LIV.
Remissam apparitori offensam, nec non Faustini tussim recrudescentem Eusebio nuntiat.
AMBROSIUS EUSEBIO. 1. Apparitor praefecturae, qui propter operas Portuenses offensam contraxerat, jam in portu navigat. Opportune autem advenit; nam simul ut accepi litteras tuas, vidi praefectum, rogavi pro eo: ignovit illico, jussit retrahi epistolam, quam de facultatibus ejus publicandis dictaverat. Quod si tardius venisset, nemo magis probasset inexplicabile illud opus esse portus reformandi, quam iste, qui 1004 illic naufragium fecerat, nisi te habuisset gubernatorem; ut aliter non posset inde nisi nudus exire.
2. Faustinus parvulus tussi laborat, ad sanctam sororem curatum venit, et venit sponte; expertus enim est melius sibi ventrem curari. Denique et me medicum putat, exspectat prandium. Itaque hic bis ad diem curatur, et coeperat pulchre valere: sed dum eum nimio amore abstinere gestiunt, tussire de ventre plus coepit; et laborabit adhuc, nisi ad medicamenta sua revertatur. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.
EPISTOLA LV.
EUSEBII sobolem partim apud se remansisse, partim ad illum profectam esse commemorans, duos Faustinos accommodatis familiae Noachi benedictionibus exornat; et salutanti Valentiniano Chanaan et Nembrot personas aptat.
AMBROSIUS EUSEBIO. 1. Faustinus uterque tibi redditus est, nobis utrumque Ambrosium pignus resedit. Ipse habes quod primum in patre, et quod jucundissimum est in filio minore; quia et virtutis apicem tenes, et humilitatis exhibes gratiam: nos quod medium inter patrem et juniorem filium. Tecum summa totius domus, et perpetuati vocabuli jugis successio: apud nos parca mediocritas, quae et de summo pendeat, et in posteriore subsistat. Tecum igitur requies utriusque nostrum, quae cum invicem nobis refunditur, omnem animi abstergit sollicitudinem. Tecum is qui et moribus et operibus suis et sobole tali invenit gratiam apud Dominum nostrum. Tecum is qui inter mundi hujus procellas spiritalem nutrivit columbam, quae ei fructus afferat pacis (Gen. VIII, 11 et seq.), uncta olivo integritatis. Tecum is qui aedificavit aram Deo, quem benedixit Deus et filios ejus, dicens: Crescite, et multiplicamini (Gen. IX, 9); cum quo testamentum pacis statuit suae; ut sit ei et filiis ejus in progeniem aeternam.
2. Habes igitur haeredem divinae benedictionis, consortem gratiae, participem justitiae. Sed vide, quaeso, ne iste noster Noe agricola, bonus plantator feracis vineae, cum fuerit amoris 1005 et gratiae tuae inebriatus poculo, tamquam crapulatus a vino, diutius quieti indulgeat: ac si forte indormierit, excitet eum Sem nostri desiderium. 3. Est et ibi Japhet junior ex fratribus (Gen. IX, 23), qui pietatis reverentia patrem induat, quem pater et dormiens videat, nec umquam de pectore dimittat suo, quin semper oculis et complexu teneat, atque evigilans intelligat, quae ei fecerit filius suus junior. Qui latitudo Latine dicitur, eo quod in labiis ejus diffusa gratia sit, et in moribus; propter quod benedixit eum Dominus, quia ipse tamquam Bononiam retrorsum rediens patrem texit pio charitatis velamine (Gen. IX, 26), et detulit pietati honorem, de quo et pater ait: Laetificet Deus Japhet in domibus Sem (Ibid., 27). Unde et in enumeratione generationum (Gen. X, 1 et seq.) praefertur seniori fratri, in benedictione substituitur: praefertur propter honorem nominis, substituitur propter praerogativam senioris aetatis, et honorificentiam naturae debitam. 4. Sem autem dicitur latine nomen. Et bene hic noster Ambrosius bonum nomen, in cujus domibus dilatetur Japhet; quia potius est nomen bonum super multas divitiarum copias (Prov. XXII, 1). Sit ergo et iste benedictus, et gratia ejus super aurum et argentum, sit in portione ejus semen Abrahae, sit benedictio omnis in posteritate et omni familia justi viri. Sed maledictus nemo, benedicti omnes; benedictus enim Sarae fructus. 5. Salutant te Ambrosii, salutat Parthenius dulcissimus, salutat Valentinianus paratus ad humilitatem; quod Hebraice Chanaan dicitur, quasi puer fratris sui, cui et nomine suo cessit. Et ideo tamquam Nembroth gemini gigas nominis, venator egregius super terram, de quo dictum est: Tamquam Nembroth gigas venator ante Dominum (Gen. X, 9). Namque ingenio subrusticus, viribus validus, quos ingenio aequare non potest, viribus superat; ut Comacinas rupes gestare secum, et faciem, tauro propior, vultu videatur exprimere, posthabitum se indignatus, et paterno exutum vocabulo, metropolitanum virum Bononiensi subditum; quia infantiae nescit blanditias, et de nutricis gremio se illaesus excussit. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.
1006 EPISTOLA LVI.
Dolet AMBROSIUS contentionibus Evagrii ac Flaviani Capuanum concilium finem afferre non potuisse. Flavianum, quod imperatori preces obtulerit, incusat: sed ita tamen ut hoc ipsius juri nolit officere. Postremo Theophilum quomodo judicium hoc a Capuana synodo illi commissum exerceat, monet; ut ea de re imprimis ad Romanum pontificem referat suadens.
AMBROSIUS THEOPHILO. 1. Non habet quod urgeat Evagrius, et habet quod metuat Flavianus, ideoque refugit examen. Dent fratres veniam dolori justo; quia propter ipsos universus orbis concutitur, et illi tamen nostro non compatiuntur dolori. Perstringi saltem se aequanimiter ferant ab iis, quos vident sua per tantorum curricula temporum vexari intentione. Inter hos etenim duos nihil, quod ad Christi pacem pertineat, eligentes gravis toto orbe stabat discordia.
2. Cui bonae pacis naufragio sancta synodus Capuensis tandem obtulerat portum tranquillitatis; ut omnibus per totum Orientem daretur communio catholicam confitentibus fidem, et duobus istis tuae sanctitatis examen impertiretur, fratribus et consacerdotibus nostris Aegyptiis pariter considentibus; quia hoc verum judicium futurum arbitrati sumus, quod neutri parti sociata communione, aliquo favore propenderet. 3. Cum ex his igitur aequissimis synodi constitutis speraremus jam remedium datum, finemque allatum discordiae, scribit sanctitas tua iterum fratrem nostrum Flavianum ad precum auxilia, et imperialium rescriptorum suffragia remeavisse. Frustra ergo tantorum sacerdotum fusus labor, iterum ad hujus saeculi judicia revertendum, iterum ad rescripta, iterum vexabuntur sacerdotes senes, transfretabunt maria, iterum invalidi corpore patriam peregrino mutabunt solo, iterum sacrosancta altaria deserentur, ut in longinqua proficiscamur, iterum pauperum turbae episcoporum, quibus ante onerosa paupertas non erat, externae opis egentes, compellentur inopiam gemere, aut certe victum inopum itineris usurpare. 1007 4. Interea solus exlex Flavianus, ut illi videtur, non venit, quando omnes convenimus. Fenerator et debitor invicem sibi occurrunt, isti sibi non possunt occurrere: solus exsors Flavianus, ut ipse vult, sacerdotalis consortii, qui nec imperialibus decretis, nec sacerdotum conventui praesentiam faciat sui. 5. Nec tamen etiam hoc moti dolore, fratri Evagrio donamus speciem bonae causae, qui eo defensabilior sibi videtur, quod eum refugit Flavianus, aut quod habere se alterum arbitratur aequalem, uterque alienae magis ordinationis vitiis, quam suis fretus. Quos tamen nos in meliorem vocamus viam; ut malimus eos suis potius bonis, quam alieno vitio defendi. 6. Qua de re quoniam propriis texuisti litteris posse typum reperiri aliquem, quo possit auferri fratrum discordia, cum sancta Synodus cognitionis jus unanimitati tuae, caeterisque ex Aegypto consacerdotibus nostris commiserit: iterum oportet fratrem nostrum Flavianum convenias; ut si in eo perseveraverit, quo veniendum non putet, salvis concilii Nicaeni, sed etiam synodi Capuensis statutis, illibata pace universorum ita consulas, ut non videamur destruere quod aedificatum est: Si enim quod aedificavi, destruo, praevaricatorem me ipse constituo; ac si quae destruxi, iterum aedificem (Gal. II, 18). Servetur ergo impertitae pacis gratia inter universos, et nihilominus declinatio partis alterius frustrandi effectum habere non possit. 7. Sane referendum arbitramur ad sanctum fratrem nostrum Romanae sacerdotem Ecclesiae; quoniam praesumimus ea te judicaturum, quae etiam illi displicere nequeant. Ita enim utile erit consultum sententiae, ita pacis et quietis securitas; si id vestro statuatur consilio, quod communioni nostrae dissensionem non afferat; 1008 ut nos quoque, accepta vestrorum serie statutorum, cum id gestum esse cognoverimus, quod Ecclesia Romana haud dubie comprobaverit, laeti fructum hujusmodi examinis adipiscamur. EPISTOLA DE CAUSA BONOSI EX CAPUANAE SYNODI DECRETO JUDICANDA. Sciscitantibus quid in BONOSI causa esset statuendum respondet auctor suum jam non esse de illa judicium, sed eorum ipsorum, ut pote quibus illud a Capuano consessu demandatum sit. Addit tamen Bonosum merito reprehensum de Mariae filiis eique unicum fuisse paucis astruit. 1. « De Bonoso direxistis episcopo, quibus vel pro veritate, vel pro modestia nostram sententiam sciscitari voluistis. Sed cum hujusmodi fuerit concilii Capuensis judicium, ut finitimi Bonoso atque ejus accusatoribus judices tribuerentur; et praecipue Macedones, qui cum episcopo Thessalonicensi, de ejus factis vel scriptis cognoscerent, advertimus quod nobis judicandi forma competere non posset. Nam si integra esset hodie Synodus, recte de iis, quae comprehendit vestrorum scriptorum series, decerneremus. Vestrum est igitur, qui hoc recepistis judicium, sententiam ferre de omnibus, nec refugiendi vel elabendi, vel accusatoribus, vel accusato copiam dare; vicem enim Synodi recepistis, quos ad examinandum Synodus elegit.
2. « Denique cum Bonosus episcopus post judicium vestrum misisset ad fratrem nostrum Ambrosium, qui ejus sententiam consuleret, interdictam sibi Ecclesiam irrumpere atque ingredi; responsum est ei, quod nihil temerandum foret, sed omnia modeste, patienter, ordine gerenda, neque contra sententiam vestram tentandum aliquid; ut quod videretur vobis justitiae convenire, statueretis, quibus hanc Synodus dederat auctoritatem. Ideo primum est, ut ii 1009 judicent quibus judicandi facultas est data; vos enim totius, ut scripsimus, Synodi vice decernitis; nos quasi ex Synodi auctoritate judicare non convenit. 3. « Sane non possumus negare de Mariae filiis jure reprehensum, meritoque vestram sanctitatem abhorruisse, quod ex eodem utero virginali, ex quo secundum carnem Christus natus est, alius partus effusus sit. Neque enim elegisset Dominus Jesus nasci per virginem, si eam judicasset tam incontinentem fore, ut illud genitale Dominici corporis, illam aulam regis aeterni, concubitus humani seminis coinquinaret. Qui enim hoc astruit, nihil aliud nisi perfidiam Judaeorum astruit, qui dicunt eum non potuisse nasci ex Virgine. Jam si hanc accipiant a Sacerdotibus auctoritatem, ut videatur Maria partus fudisse plurimos, majore studio veritatem fidei expugnare contendent. 4. « Et ubi est illud, quod scriptum est, dicente Domino ad matrem de Joanne Evangelista: Mulier, ecce filius tuus; et rursus ad Joannem de Maria: Ecce mater tua (Joan. XIX, 26, 27)? Quid sibi istud vult, quod cum in cruce Dominus positus peccatum mundi tolleret, pronuntiavit etiam de integritate materna? Aut quid aliud dicitur, nisi ut claudat sua ora perfidia, et obmutescat; ne matrem Domini aliquo audeat temerare convicio? Testis est ergo idem arbiter, idem materni pudoris assertor, quod desponsata fuerit viro tantummodo Joseph; nulla tamen conjugalis coitus consuetudine thori jura cognoverit (Matt. I, 18): neque enim eam suscepturam ex Joseph filios a viri consortio separare voluisset. 5. « Sed si hoc parum est, addidit testimonium Evangelista, dicens quod suscepit eam Discipulus in sua (Joan. IX, 27). Numquid ergo divortium fecit? Numquid a viro abduxit atque abstulit? Ergo qui hoc legit in Evangelio, quomodo quasi naufragus titubat et fluctuat? 6. « Hoc ergo testamentum filii est de matris integritate, haec Mariae locuples integri pudoris haereditas, hic totius finis consummationis. Denique hoc dixit, et emisit spiritum (Ibid., 30), consummans omne mysterium bono fine pietatis. 7. « Legimus etiam et omnia percurrimus, vel de eo quod fratri nostro et coepiscopo Basso in consortium regendae Ecclesiae datus est Senecio, vel de caeteris, unde vestrae normam exspectamus sententiae. »
1010 EPISTOLA LVII.
EUGENIO cur eum Mediolani non exspectaverit, explicat: deinde iis quae sub Valentiniano et Theodosio relationis Symmachi occasione facta fuerant, recensitis, eumdem tyrannum quod sumptus idolorum templis concedendo, nec Dei timorem, nec aliorum de se existimationem ante oculos habuerit, libere arguit; oppositoque ipsius praevaricationi Hebraeorum exemplo, hanc ait fuisse causam cur ad eum non rescripserit; se tamen in posterum libertate, quam apud alios principes adhibuerit, cum eodem usurum.
Clementissimo imperatori EUGENIO AMBROSIUS episcopus. 1. Secessionis mihi causa timor Domini fuit, ad quem omnes actus meos, quantum queo, dirigere, neque umquam ab eo mentem deflectere, nec pluris facere cujusvis hominis, quam Christi gratiam consuevi. Nemini enim facio injuriam, si omnibus Deum praefero; et confidens in ipso, non vereor vobis imperatoribus dicere, quae pro meo captu sentio. Itaque quod apud alios imperatores non tacui, nec apud te, clementissime Imperator, tacebo. Atque ut ordinem rerum custodiam, strictim recensebo, quae ad hoc spectant negotium.
2. Retulerat vir amplissimus Symmachus, cum esset praefectus Urbis, ad Valentinianum augustae memoriae imperatorem juniorem, ut templis, quae sublata fuerant, reddi juberet. Functus est ille partibus suis pro studio et cultu suo. Utique etiam ego episcopus partes meas debui recognoscere. Dedi libellos imperatoribus duos, quibus significarem sumptus sacrificiorum christianum virum non posse reddere: et non fuisse quidem me auctorem, cum tollerentur; auctorem tamen fieri, quominus decernerentur: deinde quia dare eos ipse simulacris videretur, non reddere. Quod enim ipse non abstulerat, non quasi ipse reddebat: sed arbitratu proprio largiebatur ad superstitionis impensas. Postremo si fecisset, aut non veniret ad Ecclesiam, aut si veniret, futurum ut aut sacerdotem non inveniret, aut inveniret sibi in Ecclesia resistentem. Nec ad excusationem obtendi posse, quod esset catechumenus; cum non liceat etiam catechumenis sumptus idolis subministrare. 3. Lecti sunt libelli mei in consistorio, aderat amplissimus honore magisterii militaris Bauto comes, et Rumoridus, et ipse ejusdem dignitatis gentilium nationum cultui inserviens a primis pueritiae suae annis. Valentinianus tunc temporis audivit suggestionem meam, nec fecit aliud, nisi quod fidei nostrae ratio poscebat. Acquieverunt etiam comiti suo. 1011 4. Postea etiam clementissimo imperatori Theodosio coram intimavi, atque in os dicere non dubitavi, cui intimata senatus legatione hujusmodi, licet non totus senatus poposcerit, insinuationi meae tandem assensionem detulit, et sic aliquibus ad ipsum non accessi diebus, nec moleste tulit; quia non pro meis commodis faciebam, sed quod et ipsi, et animae meae proderat, in conspectu regis loqui non confundebar (Psal. CXVIII, 46). 5. Iterum Valentiniano augustae memoriae principi, legatio a senatu missa intra Gallias, nihil extorquere potuit: et certe aberam, nec aliquid tunc ad eum scripseram. 6. Sed ubi clementia tua imperii suscepit gubernacula, compertum est postea donata illa esse praecellentibus in republica, sed gentilis observantiae viris; et fortasse dicatur, Imperator auguste, qui ipse non templis reddideris, sed bene meritis de te donaveris. Verum nosti pro Dei timore agendum esse constanter, quod etiam pro libertate frequenter fit non solum a sacerdotibus; sed etiam ab his qui vobis militant, aut in numero habentur provincialium. Te imperante, petierunt legati, ut templis redderes, non fecisti: iterum alteri postulaverunt, renisus es; et postea ipsis, qui petierunt, donandum putasti. 7. Etsi imperatoria potestas magna sit, tamen considera, Imperator, quantus sit Deus: corda omnium videt, conscientiam interiorem interrogat, novit omnia, antequam fiant, novit interna pectoris tui (Act. I, 24; Dan. XIII, 42). Ipsi falli vos non patimini, et Deum vultis celare quidquam? Hoc non cecidit in animum tuum? Quamvis enim illi agebant tam perseveranter, nonne tuum fuit, Imperator, pro Dei summi et veri et vivi veneratione perseverantius obsistere, et negare, quod erat in injuria sacrae legis? 8. Quis invidet, quoniam quae voluisti, aliis donavisti? Non sumus scrutatores vestrae liberalitatis, nec aliorum commodorum invidi; sed sumus interpretes fidei. Quomodo offeres dona tua Christo? Pauci aestimabunt quid feceris; omnes, quid volueris: quidquid illi fecerint, tuum erit: quidquid non fecerint, suum. Etsi es imperator, Deo subditus magis esse debes. Quomodo sacerdotes Christi tua munera dispensabunt? 9. Fuit hujusmodi quaestio temporibus superioribus; et tamen fidei patrum ipsa cessit persecutio, et gentilitas detulit. Nam (II Mach. IV, 18 et seq.) cum ageretur agon quinquennalis in civitate Tyro, et ad spectandum venisset Antochiae rex sceleratissimus, Jason ordinavit sacrorum procuratores, ut ab Hierosolymis Antiochenses ferrent 1012 didrachmas argenti trecentas, et illas darent ad sacrificium Herculis: verum patres non gentilibus dederunt pecunias, sed viris fidelibus missis, protestarunt non erogari ad deorum sacrificium, quia non congruebat, sed in alios sumptus dari. Et pronuntiatum est, quia ille ad sacrificium Herculis missum dixerat argentum, suscipi quidem debere in id, quod erat missum: sed quia illi, qui detulerant, resistebant pro studio et cultu suo; ut non sacrificio proficerent, sed aliis necessitatibus, traditae sunt pecuniae ad constructionem navium: etsi coacti miserunt, non tamen ad sacrificium, sed ad alios sumptus reipublicae. 10. Denique qui attulerant, utique potuissent tacere: sed laedebant fidem, quia sciebant quo deferrentur; et ideo miserunt viros timentes Deum, qui agerent, ut non templo, sed ad impensas navium, quae missa fuerant, deputarentur. Ipsis enim crediderunt pecunias, qui causas agerent sanctae legis: judex rerum effectus fuit, qui absolvit conscientiam. Si positi in aliena potestate, sic praecavebant, quid te oportuerit facere, o Imperator, dubitari non potest. Tu utique quem nemo cogebat, nemo habebat in potestate, debuisti ab sacerdote consulere. 11. Ego certe quando tunc restiti, etsi solus restiti, tamen non solus volui, nec solus id suasi. Quoniam igitur meis vocibus et apud Deum et apud omnes homines teneor; aliud mihi non licere intellexi, aliud non oportere, nisi ut consulerem mihi; quia non potui tibi credere modeste. Certe diu pressi, diu texi dolorem, nulli quidquam intimandum putavi; dissimulare mihi nunc non licet, tacere liberum non fuit. Ideo etiam in primordiis imperii tui scribenti non rescripsi, quia istud praevidebam futurum. Denique reposcenti litteras, cum ipse non rescriberem, dixi: Haec causa est, quod extorquendum ei arbitror. 12. Tamen ubi causa emersit officii mei, pro his qui sollicitudinem sui gerebant, et scripsi et rogavi; ut ostenderem in causis Dei timorem mihi justum inesse, nec pluris me facere adulationem, quam animam meam: in his vero, in quibus vos rogari decet, etiam me exhibere sedulitatem potestati debitam, sicut et scriptum est: Cui honorem, honorem: cui tributum, tributum (Rom. XIII, 7). Nam cum privato detulerim corde intimo, quomodo non deferrem imperatori? Sed qui vobis deferri vultis, patimini ut deferamus ei, quem imperii vestri vultis auctorem probari. 1013
EPISTOLA LVIII.
PAULINI et THERASIAE post distributas egenis suas facultates secessum narrat, nec non futuras ob eam causam paganorum criminationes, quorum superstitionem ac caecitatem luget. Tum nihil pro religione turpe ducendum exemplis probans, saltationem Davidis, Eliaeque nuditatem mystice explicat, et defendit.
AMBROSIUS SABINO episcopo. 1. Paulinum splendore generis in partibus Aquitaniae nulli secundum, venditis facultatibus tam suis, quam etiam conjugalibus, in hos sese induisse cultus ad fidem comperi; ut ea in pauperes conferat, quae redegit in pecuniam: et ipse pauper ex divite factus, tamquam deoneratus gravi sarcina, domui, patriae, cognationi quoque valedicat, quo impensius Deo serviat. Elegisse autem secretum affirmatur Nolanae urbis, ubi tumultum fugitans aevum exigat.
2. Matrona quoque virtuti et studio ejus proxime accedit, neque a proposito viri discrepat. Denique transcriptis in aliorum jura suis praediis, virum sequitur, et exiguo illic conjugis contenta cespite solabitur se religionis et charitatis divitiis. Soboles eis nulla, et ideo meritorum posteritas desiderata. 3. Haec ubi audierint proceres viri, quae loquentur? Ex illa familia, illa prosapia, illa indole, tanta praeditum eloquentia migrasse a senatu, interceptam familiae nobilis successionem: ferri hoc non posse. Et cum ipsi capita et supercilia sua radant, si quando Isidis suscipiunt sacra; si forte christianus vir attentior sacrosanctae religioni, vestem mutaverit, indignum facinus appellant. 4. Equidem doleo tantam esse in mendacio observantiam, in veritate negligentiam; ut confundantur plerique attentiores ad sacrosanctam religionem videri, non considerantes vocem dicentis: Qui me confusus fuerit coram hominibus, confundar et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis (Marc. VIII, 38). Sed non confusus est Moyses, qui cum esset ascitus in domum regiam, thesauris Aegypti opprobrium Christi praeferendum putavit. Non confusus est David, qui ante Arcam testimonii coram omni populo saltavit (II Reg. VI, 20). Non confusus est Esaias, qui nudus et discalceatus ibat per populos, oracula clamans coelestia (Esai. XX, 2). 5. Quid utique tam deforme visibili spectaculo, 1014 quam histrionicos sinuare gestus, et femineo usu mollire membra? Deliciarum comes et luxuriae ludibrium est lasciva saltatio. Quid illud quod ipse cecinit dicens: Omnes gentes, plaudite manibus (Psal. XLVI, 2)? Nempe si corporalia consideremus, tamquam muliebribus intermixtum choreis putamus eum concrepare manibus, et turpi sono plaudere. Nam et de Ezechiel dictum est: Plaude manu, et percute pede (Ezech. VI, 11). 6. Sed haec quae corporeo aspectu fiunt turpia, sacrosanctae religionis contemplatione reverenda sunt; ut qui ista reprehendunt, ipsi in laqueos reprehensionis animas suas inducant. Denique reprehendit Michol saltantem David, et ait ad eum: Quid honorificatus est hodie rex Israel; quia denudatus est hodie ante oculos puellarum suarum? Et respondit ei David: Coram Domino ludam, qui elegit me pro patre tuo, et pro universa domo ejus; ut constitueret me regem super populum suum Israel. Et ludam coram Domino, et denudabor adhuc sic, et ero nugax ante oculos tuos, et cum puellis, quibus dixisti me denudatum, honorificabor (II Reg. VI, 20 et seq.). 7. Non erubuit igitur David femineas opiniones, nec opprobria apud mulieres subire pro religionis obsequio verecundatus est. Ludebat enim Domino puer suus; et ideo amplius placuit, quia ita se humiliavit Deo, ut regale posthaberet fastigium, et ultimum exhiberet Deo quasi servulus ministerium. Denique illa quae saltationem hujusmodi reprehendit, sterilitatis damnata, non dedit sobolem regiam, ne superbos crearet: et quod verum est, nullam est adepta posteritatis suae meritorumque successionem. 8. Quod si quis adhuc dubitat, accipiat Evangelicum testimonium; dixit enim Dei Filius: Cantavimus vobis, et non saltastis (Matth. XI, 17). Derelicti sunt itaque Judaei, qui non saltaverunt, qui nescierunt manibus suis plaudere: adscitae sunt gentes, quae spiritalem Deo plausum dederunt. Stultus enim complexus est manus suas, et devoravit viscera sua (Eccles. IV, 5), id est, corporalibus se implicavit negotiis, et devoravit viscera sua, sicut mors praevalens; et ideo non inveniet vitam aeternam: sapiens autem attollens opera sua, ut lucerent coram Patre suo, qui in coelis est (Matth. V, 16); non absumpsit, sed elevavit viscera sua usque ad resurrectionis gratiam. Haec gloriosa sapientis saltatio, quam saltavit David; et ideo usque ad 1015 sedem Christi sublimitate spiritalis saltationis ascendit, ut videret atque audiret dicentem Dominum Domino suo: Sede a dextris meis (Psal. CII, 1). 9. Ergo si non absurde cecidisse nobis hanc de saltatione interpretationem judicas, non supersedeas adhuc lectionis labore (Esai. XX, 2); ut etiam de Esaia mecum recenseas, quod bene tibi cognitum est illum non ludibriose, sed gloriosissime denudatum esse in conspectu populorum occursantium, utpote qui oracula Domini ore proprio resultabat. 10. Sed forte aliquis dicat: Non igitur erat turpe, ut vir nudus per omnia iret per populos; cum ei et virilis sexus et muliebris occurreret? Non ipsa species offendebat oculos omnium, et maxime mulierum? Nonne ipsi nos inspicere nudos plerumque reveremur? Denique idcirco indumentis operiuntur genitalia hominum, ne deformi visu obtutum, aciemque perstringant oculorum intuentium. 11. Acquiesco et ego: sed considera quae figura sit facti hujus, quidve praetendat species hujusmodi; eo quod ita nudi ambulabunt pueri Judaeorum et virgines in captivitatem deducti: Sicut puer, inquit, meus Esaias, vadit nudus et excalciatus (Ibid., 3). Potuit quidem hoc et sermone exprimere, sed exemplo acerbare maluit; ut species ipsa plus incuteret horroris, et quod in prophetae corpore aversabantur, in se pertimescerent. In quo igitur horror gravior turpitudinis, in corpore prophetae, an in perfidorum peccato, quod tantam meritis suis aerumnam incidit captivitatis? 12. Quid si in prophetico corpore nihil opprobrii? Ille enim corporalibus non intendebat, sed spiritalibus. Namque in excessu mentis non dicit: Audiam quid loquar; sed, quid loquatur in me Deus (Psal. LXXXIV, 9). Neque attendit utrum nudus, an vestitus sit. Denique Adam ante peccatum nudus erat (Gen. II, 25), sed nudum se nesciebat, quia erat indutus virtutibus: posteaquam vero peccatum commisit, nudum se esse vidit, et texit. Noe nudatus erat (Gen. IX, 21), sed non erubescebat, quia erat plenus jucunditatis, et spiritalis laetitiae. Denique qui eum risit ut nudum, ipse mansit perpetuae obnoxius opprobrio turpitudinis. At vero Joseph ne turpiter nudaretur, vestem reliquit, et nudus aufugit (Gen. XXXIX, 12). Quis igitur turpis, illa quae vestem alienam tenuit, an is qui suam exuit? 13. Sed ut plenius liqueat quia non se, neque ea quae juxta pedes sunt, prophetae aspiciunt, sed coelestia; lapidabatur Stephanus, et videbat coelos apertos, et Jesum ad dexteram Dei stantem (Act. VII, 55): et ideo lapidum ictus non sentiebat, corporis non considerabat vulnera; sed oculis erat Christo affixus, illi adhaerebat. Ergo et Esaias nudum se non conspicabatur, sed divinae vocis organum se praebebat (Esa. XX, 2); ut promeret quod in eo loquebatur Deus. 1016 14. Sed esto ut se videret, poterat non facere quod jubebatur? Poterat turpe arbitrari, quod imperabat Deus? Sara quia risit, incredulitatis coarguta est (Gen. XVIII, 2): Abraham laudatus; quia in verbo Dei non haesitavit: et donatus remuneratione maxima, quia jubente Deo pie posse fieri credidit etiam parricidium (Gen. XV).
15. Hic igitur quid verecundiae esset prophetae, ubi aliud gerebatur, et aliud figurabatur? Judaei propter flagitia sua destituti a Domino Deo, coeperant vinci ab adversariis suis, conferre se volebant ad Aegyptios; ut sibi essent praesidio adversum Assyrios, qui redire magis ad fidem, si boni consulerent, debuissent. Iratus Dominus significat vanam illos spem gerere, qui offensam Domini putarunt majore peccato levandam; cum illi ipsi vincendi forent, in quorum auxiliis populus Judaeorum confideret: hoc secundum historiam. 16. Figura autem illa, quia in Aegyptiis confidit qui luxuriis deditus est, mancipatus lasciviae. Nemo autem se luxui committit, nisi qui recedit a praeceptis Dei veri. Ubi autem coeperit quis luxuriari, incipit deviare a fide vera. Ita duo committit maxima crimina, opprobria carnis, et mentis sacrilegia. Ergo qui non sequitur Dominum Deum suum, ingurgitat se luxuriae ac libidini, pestiferis corporis passionibus. Qui autem se ingurgitaverit atque immerserit hujusmodi volutabris, perfidiae laqueos incurrit: Sedit enim populus manducare et bibere (Exod. XXXII, 6), et fieri sibi deos poposcit. Unde docet Dominus quoniam qui duobus istis flagitiorum generibus dederit animam suam, exuitur indumento, non vestis laneae, sed vividae virtutis; cujus amictus non temporalis, sed aeternus est. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.
EPISTOLA LIX.
Nuntiato Jacobi presbyteri secessu ex Perside in Campaniam, hujus plagae tranquillitatem laudat, tumultus queis Mediolanum agitabatur, illi opponens.
AMBROSIUS SEVERO episcopo. 1. Ex ultimo Persidis profectus sinu Jacobus frater et compresbyter noster, Campaniae sibi ad requiescendum littora, et vestras elegit amoenitates. Advertis quibus in locis quasi ab hujus mundi vacuam tempestatibus suppetere sibi posse praesumpserit securitatem, ubi post diuturnos labores reliquum vitae exigat.
2. Remota enim vestri ora littoris non solum a periculis, sed etiam ab omni strepitu tranquillitatem infundit sensibus, et traducit animos a terribilibus, et saevis curarum aestibus ad honestam quietem; ut illud commune omnium specialiter vobis videatur congruere et convenire, quod ait David de sancta Ecclesia: Ipse 1017 super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit eam (Psal. XXIII, 2). Etnim liber animus a barbarorum incursibus, et praeliorum acerbitatibus, vacat orationibus, inservit Deo, curat ea quae sunt Domini, fovet illa quae pacis sunt et tranquillitatis. 3. Nos autem objecti barbaricis motibus, et bellorum procellis, in medio versamur omnium molestiarum freto, et pro his laboribus et periculis graviora colligimus futurae vitae pericula. Unde de nobis propheticum illud concinere videtur: Pro laboribus vidi tabernacula Aethiopum (Habac. III, 7). 4. Etenim in istius mundi tenebris, quibus obumbratur veritas futurae perfectionis; cum annum tertium et quinquagesimum jam perduxerim in hoc corpore situs, in quo tam graves jamdudum sustinemus gemitus, quomodo non in tabernaculis Aethiopum tendimus, et habitamus cum habitantibus Madian? Qui propter tenebrosi operis conscientiam dijudicari etiam ab homine mortali reformidant (Psal. CXIX, 5): Spiritalis enim dijudicat omnia, ipse autem a nemine dijudicatur (I Cor. II, 15). Vale, frater, et nos dilige, ut facis; quia nos te diligimus.