Evangelium (Eusebius Vercellensis)/2

E Wikisource
SECUNDUM JOHANNEM..
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum


 MATTHAEUM LUCAM 



INCIPIT EVANGELIUM SECUNDUM JOHANNEM.[recensere]

INCIPIT EVANGELIUM SECUNDUM JOHANNEM. - CODEX VERCELLENSIS. CAPUT PRIMUM. 1. In principio erat Verbum, et Verbum erat aput Deum, et Deus erat Verbum. 2. Hoc erat in principio 3. aput Deum. Omnia per illum facta sunt: et sine illo factum est nihil. Quod factum 4. est, in illo vita est +, et vita erat lux hominum. 5. Et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non conprehenderunt. 6. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat 7. Johannes. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnis credant per 8. illum. Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. 9. Erat lumen verum, quod inluminat omnem hominem venientem in hunc mundum. 10. In hoc mund . . . . . et mundus per ipsum factus est, et mundus illum non cognovit. 11. In sua venit, et sui eum non receperunt. 12. Quodquod autem receperunt illum, dedit illis potestatem filios De fieri, his, qui credunt in nomine ejus: 13. non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo 14. nati sunt. Et Verbum caro factum est, et inhabitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam sicut unici filii a patre, plenus gratia, et veritate. 15. Johannes testificatur de illo, et clamat, dicens: Hic est, de quo dixi: Post me veniens, ante me factus est: quoniam prior me erat. 16. Quia + de plenitudine ejus, nos omnes accepimus gratiam pro 17. gratia. Quoniam lex per Moysen data est, gratia autem, et veritas per Jesum Christum facta est. 18. Deum nemo vidit umquam: nisi unicus filius solus, sinum patris, ipse enarravit. 19. Et hoc est testimonium Johannis, quando miserunt ad eum Judaei ab Hierosolymis Sacerdotem et Levitas ut interrogarent eum: 20. Tu qui es? Et confessus est, et non negavit: confessus est autem: Quia ego non sum Christus. 21. Et interrogaverunt eum iterum: Quid ergo? Helias es? Ait: Non sum, Quid ergo? Propheta es? Et respondit: Non. 22. Et dixerunt ei: Dic ergo: Quis es ut responsum demus iis, qui nos miserunt? quid dices de te ipso? 23. Qui respondit: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut Dixit Eseias profeta. 24. Et qui missi erant ex Phariseis. 25. Discipuli, et Levvitae dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non est Christus, neque Haelias, neque Profeta. 26. Respondens illis Johannes, dicens: Ego baptizo vos in aqua in paenitentiam: medius autem stat inter vos, quem vos ignoratis. 27. Qui post me venit, ante me factus est: cujus non sum dignus ego solvere corrigiam calciamenti ejus. 28. Haec autem gesta sunt in Bethania trans Jordanen, ubi erat Johannes baptizans. 29. Altera die vidit Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. 30. Hic est, de quo ego dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est: quoniam prior me erat. 31. Et ego ignorabam illum, sed ut manifestaretur in Istrahel, ideo veni ego in aqua baptizans. 32. Et testimonium perhibuit Johannes, dicens: Quoniam vidi Spiritum tamquam columbam descendentem de caelo, et mansit super illum. 33. Et ego ignorabam illum: sed qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem in illo, hic est, qui baptizat in Spiritu sancto. 34. Et ego vidi: et testimonium perhibui quoniam hic est electus Filius Dei. 35. Altera die iterum stabat Johannes, et ex discipulis 36. ejus duo. Et respiciens Jesum ambulantem, ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. 37. Et audierunt ex discipulis ejus duo loquentem illum, et secuti sunt Jesum. 38. Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, ait illis: Quid quaeritis? Ad illi dixerunt ei: Rabbi, (quod dicitur interpraetatum Magister) ubi manes? 39. Dicit eis: Venite, et videte. Venerunt ergo, et viderunt ubi habitaret, et aput ipsum manserunt illa die: hora autem erat fere decima. . 40. Erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus, qui audierant ab Johanne, et secuti erant illum. 41. Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et ait illi: Invenimus Messiam, (quod est interpretatum Christus.) 42. Et duxit illum ad Jesum. Et respiciens eum Jesus, dixit: Tu Simon filius Johannes: tu vocaveris Cephas quod est interpraetatum Petrus. 43. Altera die voluit exire in Galilaeam, et invenit Philippum. Et ait illi Jesus: Sequere me. 44. Erat autem Philippus a Bedsaida, de civitate Andraee, et Petri. 45. Invenit Philippus Nathanael, et dicit illi: Quem scripsit Moyses in lege, et Prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazaret. 46. Ait illi Nathanael: A Nazaret potest aliquid boni esse? Dixit illi Philippus: Veni, et vide. 47. Videns autem Jesus Nathanael venientem ad se, dixit de Nathanaele: Ecce vere Istrahelita, in quo dolus 48. non est . . t ait illi Nathanael: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit illi: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficus arbore, vidi 49. te. Respondit illi Nathanael, et dixit: Rhabbi, tu es Filius Dei, tu es Rex Istrahel. 50. Respondens Jesus, dixit illi: Quoniam dixi tibi: Quia vidi te cum esses sub ficus arbore, credes: majora horum videbis. 51. Et ait illis: Amen, amen dico vobis, videbitis caelum apertum, et Angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium CAPUT II. 1. hominis. Et die tertia nuptiae fiebant in Cana Galileae: et erat ibi mater Jesu invitata. 2. Vocatus autem erat et Jesus, et discipuli ejus ad nuptias. 3. Et vinum non habebant, quoniam consummatum erat vinum nuptiarum. Deinde dicit mater ad Jesum: Vinum non habent. 4. Ait illi Jesus: Quid mihi, et tibi est mulier? nondum venit hora mea. 5. Dicit mater ejus ministris: Quodcumque vobis dixerit, facite. 6. Erant autem ibi hydriae lapideae sex secundum purificationem Judaeorum, capientes metretas binas vel ternas. 7. Dicit illis Jesus; Implete hydrias aqua. Et impleberunt eas usque ad summum. 8. Ait eis Jesus: Haurite, et ferte architriclino. Ad illi aurierunt, et adtulerunt. 9. Cum autem gustasset architriclinus aqua vinum factum, et nesciebat unde factum esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, et videntes factum, mirabantur: vocat sponsum architriclinus, 10. et ait illi: Omnis homo bonum vinum prius ponit: et cum inebriati fuerint homines, id, quod deterius: Tu autem servasti bonum vinum usque modo. 11. Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galileae: et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in illum discipuli ejus. 12. Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres: et ibi manserunt non multos dies +. 13. Et prope erat Pascha Judaeorum, et ascendit, et Hierosolymis 14. Jesus: et invenit in templo vendentes oves, et boves, et columbas, et nummularios sedentes. 15. Et fecit tamquam flagellum de restibus, et omnes ejecit de templo, oves, et boves, et columbas, et nummulariorum effudit pecuniam +, et mensas eorum evertit. 16. Et vendentibus columbas, dixit: Tollite haec istinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis. 17. Tunc rememorati sunt discipuli ejus quod scriptum sit: Zelus domus tuae comedit me. 18. Responderunt ergo Judaei, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis quia haec facis? 19. Respondit Jesus, et dixit illis: Solvite hoc templum, et in triduo resuscitabo illud. 20. Dixerunt autem Judaei: XLVI. annis aedificatum est hoc templum, et tu tribus diebus resuscitabis 21. illud? Ille autem dicebat de templo corporis sui. 22. Postquam surrexit ergo a mortuis, rememorati sunt discipuli ejus, quod hoc dixit, et crediderunt scripturae, et verbo, quod dixit Jesus. 23. Cum autem esset Jesus Hierosolymis per Pascha in die festo, multi credederunt in nomine ejus, videntes signa, quae 24. faciebat. Ipse autem Jesus non credebat se illis, eo quod nosset omnes, 25. et quia non desideraret ut aliquis testimonium diceret de homine: ipse enim sciebat quid esset in homi- CAPUT III. 1. ne. Erat autem homo de Pharisaeis, cui nomen Nicodemus, Princeps Judaeorum. 2. Hic venit ad Jesum nocte, et ait illi: Rabbi, scimus, quod a Deo venisti Magister, nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi Deus sit cum illo. 3. Respondit Jesus, et dixit illi: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, n. . potest videre regnum Dei. 4. Dicit ad eum Nicode. . . . Quomodo potest homo renasci, cum sit senex? numquid potest homo, ut nos, in utero matris suae iterum introire, et renasci? 5. Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit de aqua, et de Spiritu sancto, non potest in . . . .. . . . . . . trare in regnum 6. Dei. Quod natum est de carne, ca . . o est, quia de carne natum est: et quod natum est de spiritu +, spiritus est, quia Deus spiritus est, et ex Deo 7. natus est. Noli mirari quia dixi tibi; oportet vos renasci. 8. Spiritus ubi vult spirat: et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut ubi vadat: sic est omnis, qui renascitur de aqua, 9. et Spiritu. Respondens Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt haec 10. fieri? Respondit Jesus, et dixit: Et tu es doctor in Istrahel, et haec ignoras? 11. Amen, amen dico tibi, quia quae scimus loquimur, et quod vidimus testamur, testimonium nostrum non 12. accipitis. Si terrestria vobis dixi, et non creditis: quomodo, si dixero caelestia, credetis? Quomodo si dixero: 13. Nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, Filius hominis, qui est in 14. caelis. Quemadmodum enim Moyses exaltavit serpentem in deserto; sic oportet exaltari Filium 15. hominis: ut omnis, qui credit in eum, habeat vitam aeternam. 16. Sic enim dilexit Deus hunc mundum, ut Filium suum unicum daret: ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. 17. Non enim misit Deus Filium suum in mundo, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundum per ipsum. 18. Ideo qui credit in eum, non judicatur: qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credidit in nomine unici Filii 19. Dei. Hoc est autem judicium: quia lux venit in hoc mundo, et dilexerunt homines potius tenebras, quam lucem: erant enim opera illorum mala. 20. Omnis, qui prava agit, odit lucem, et non venit in lucem, ut non arguantur operae ejus: 21. nam qui facit veritatem, venit in lucem, ut manifestetur opus ejus, quoniam in Deo est factum. 22. Post haec exiit Jesus, et discipuli ejus in Judaeam terram: et ibi morabatur cum illis, et baptizabat. 23. Erat autem Johannes baptizans in Aeno, prope Salim: quoniam aquae ibi multae erant, et veniebant, et baptizabantur. 24. Nondum enim missus fuerat in carcerem Johannes. 25. Facta est ergo quaestio inter Judaeos, et discipulos Johannis de Purif. . . . . 26. Et venerunt ad Johannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanen, cui testimonium reddidisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad illum. 27. Respondit Johannes, et dixit: Non potest homo accipere quicquam, nisi illi datum fuerit de caelo. 28. Ipsi vos testimonium mihi perhibetis, quia di-. . . . vo. . . . Non sum Christus: sed quia missus sum ante illum. 29. Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi stans, et audiens illum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum 30. est. Illum oportet crescere, me autem minui. 31. Qui de susum venit, supra omnes est. Qui autem supra ter . . . . est, de terra est, et de terra loquitur. 32. Qui de caelo venit, + quod vidit, et quod audivit, testificatur, + et testimonium ejus nemo 33. accipit. Qui accepit testimonium ejus, signavit quia Deus verax est. 34. Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat 35. Deus spiritum. Pater diligit Filium:. . . . . nia dedit in manu 36. ejus. Qui credit in Filium, habet vitam aeternam: qui in dicto obaudiens est Filio, non videvit vitam, sed ira Dei manet super illum. CAPUT IV. 1. Jesus ergo ut cognovit quia audierunt Pharisaei, quod Jesus plures discipulos haberet, et baptizat, magis quam 2. Johannes, (quamquam Jesus ipse + non baptizabat, sed dis- 3. . . pu . . ejus), reliquid terram + Judeam, et abiit iterum in Galileam. 4. Oportebat autem illum transire per Samariam. 5. Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sychar, juxta agrum, quem dedit Jacob filio suo Joseph. 6. Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat supra fontem. Hora erat fere 7. sexta. Et venit mulier Samaritana haurire aquam. Ait illi Jesus: Da mihi 8. bibere. (Discipuli enim ejus habierunt in civitatem ut emerent escas.) 9. Dicit ergo illi mulier + Samaritana: Tu, cum Judaeus sis, quomodo a me bibere petis, cum sim Samaritana? 10. Respondit Jesus, et dixit illi: Si scires munus Dei, et quis est, qui dicit tibi: Da mihi bibere: tu peteres ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. 11. Ait illi mulier: Domine unde haurias non habes, et puteus altus est: unde + habes aquam vivam? 12. Numquid tu major es patri nostro Jacob, qui puteum nobis hunc dedit, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus? 13. Respondens Jesus, dixit il . . . Omnis, qui biberit ex aqu . . . . . . . . siti . . . . . . - tem biberit de aqua, quam ego dabo ei, non sitiet . . . . . . ern . . m: 14. sed aq. . . , quam ego dabo. . . . . . illi fons aquae salientis in vitam aeternam. 15. . . t illi mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam hoc aurire. 16. Dicit illi: Va-. . . . . ca virum. . . . . . . veni 17. . . . . . . . ondit mulier, et dixit illi: Non. . . . . . . um.. . . . . . . . . ne dixis.. . . . . . d vir. . . . . on ha- 18. . . . . . uin . . ue e . . im viros habuis . . . . . . nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc verum dixi. . 19. ti . . . . t mulier: D . . . . . e, video. . uod 20. Profeta es +. Patres nostri in hoc monte adoraverunt, et vos dicitis q . . . in + Hie . . osolymis est . . . .. . . . . . . opo . . . . . . . . 21. Dicit i . . . . . .. . . . . . . de . . . . quoniam ve . . . . hora, cum . .-. . ue in hoc m . . te, neque in Hierosolymis adorabitis Patrem. 22. Vos adoratis qu . . . . escitis: nos ad . . ramus quod . . . . . . . uoniam scimus salus ex Judaeis est. 23. Sed veniet hora, et nunc est,. . um veri ad . .. . atores ado-. . abunt Patrem. . spiritu . . . .. . . . . . . . Pa . . . . . . . es q . . . . . . . . qui ad . . . . . . eum 24. in spiritu. Spiritus est Deus: et qui adorant illum, in . piritu, et verita. . e . . . . . re opo . . tet. 25. Dicit illi . . ulier: Scio quod Messias venturus est, (qui dicitur Christus.) dum venerit ipse, adnuntiabit nobis omnia. 26. Dicit illi Jesus: Ego sum, qui loquor tecum. 27. Et inte . . . . . . ven . . runt discipuli ejus: et mirabantur qu . . . . . . muli . . . . . queretur. Nemo tamen dixit illi +: Quid queris, aut quid loqueris cum illa? 28. Reliquid ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dixit homini +: 29. Venite, videte hominem, qui mihi dixit omnia quae. . eci: numquid. . . e est Christus 30. . . . . runt de civitatem, et veniebant 31. . . . . . m. Inter-. . . . . gabant. . . scipuli, dicentes: Magister, manduca. 32. Ait illis: Ego escam habeo manducare, quam vos nescitis. 33. Dicebant autem discipuli illius ad invicem: Numquid aliquis adtulit illi manducare? 34. Ait illis Jesus: Mea esca est ut faciam voluntatem ejus, qui me misit, ut perficiam opus ejus. 35. Nonne vos dicitis, quod adhuc quattuor mensis sunt, et messis venit? Ecce dico vo . . . . Elevate oculos vestros, et videte regiones, quoniam albae sunt + ad messem. 36. Qui metit, mercedem accipit, et congeret fructum in vitam aeternam: ut, et qui serit, simul gaudeat, et qui metit. 37. In hoc est enim verbum veritatis: quia alter est qui serit, et a . . . . . . 38. qui metit. Ego si misi vos metere quod non vos laborastis: alii laboraverunt, et vos in labore illorum introistis. 39. De civitate autem illa multi crediderunt Samaritanorum, propter verbum muli . . res testim . .- nium prodentes: q . .- niam d . . . . mihi . . . . . . . . . quae . . . . . . quae . . . . . . 40. Cum. . . . . . . ergo ad illum Sam. . . . . ani, rog. . . nt +. . . . . . . . ma-. . . . . . . . sit i. . . . . . . .. . . . . . . . 41. . . . . crediderunt per verbum ejus. 42. Mulieri autem dicebant: Quoniam non propter tuam loquelam credimus: ip-. . um enim au-. . vimus, et sci-. . us quod hic est vere Salvator mun- 43. . . . Post bi-. . . . . . utem. . . . . . . . 44. Galileam. Ipse enim Jesus. . . stificatus. . . quod Profeta in suam patriam non habet honorem. 45. Cum venisset ergo. . . . alileam.. . . eperunt.. . m Galilaei univer. ., visis omnibus quae fecit Hierosolymis in diem sollemni: nam et ipsi venerant ad diem festum. 46. Venit ergo iterum in C. . .. . . . . . aeae, ubi fecit aquam vinum. Erat ibi quidam Basiliscus, cujus filius infirmus erat in + Caparnaum. 47. Hic cum a. . disset quod Jesus v . . nit de Ju. . . . . in Galil.. . . venit ad illum, et roga. . t ut descenderet, et sanaret filium ejus: erat enim moriturus. 48. Ait ergo ad illum Jesus: nisi signa, et prodi-. . . videritis, non. . . . . 49. tis. Dicit illi Reg. . . s: Domine, d. . . . . . e. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . . 50. Ait. . . Jesus:. .ade filius tuus vivit. Et + credidit homo verbo, quod dixit illi Jesus: 51. et ibat. Jam. . . ipso descendente, servi ocurrer. . . illi, et nunt. .- verunt ei +. . . centes, quoniam filius tuus vivit +. 52. Inter. . . gabat h. . . .. . . . . . . . melius habuit. Et dixerunt: Heri hora septima.. liquid illum febris. 53. Cognovit ergo pater, quoniam illa hora, qua + dixit Jesus: Filius tuus vivit: et credidit ipse, et domus ejus 54. universa. Hoc iterum secundum fecit Jesus signum, veniens de Judaea in Galileam. CAPUT V. 1. Post haec erat. . es. . stus Jud.. . . um, et. . . . . . it Jesus Hierosolymis. 2. Est autem Hierosolymis in inferiorem partem Natatoria piscina, quae dicitur Hebraeice Belzatha, quinque porticus habens. 3. In his decumbebant + turbae infirmorum, caecorum, claudorum, aridorum, paralyticorum + spectantium aquae motum. 4. Angelus autem Domini descende.. at: et movebat + aquam. Et quicumque prior descendebat in natatoria, sanus fiebat quaecumquae tenebatur infirmitate. 5. Erat autem ibi homo + XXXVIII annos habens in infirmitate 6. sua. Hunc ut vidit Jesus jacentem, sciens quod jam multum temporis habuerit, ait illi: Vis sanus fieri? 7. Respondit illi inf. . . mus: Domine, hominem non habeo, ut. .m mota fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum en. . ego venio, alter ante me descendit. 8. Ait illi Jesus: Surge, et tolle grabattum tuum, 9. et ambula. . .t statim sanus factus est homo: et surrexit +, et sustulit grabattum suum, et ambulabat. Er. . autem. . . . - tum in. . . . . . 10. Diceba. . . . . Judaei illi, qui curatus fuerat: Sabbatum est, et + non licet tibi tollere grabattum tuum. 11. . . . . n. . it eis: Qui fecit me sanum, ille mihi dixit: Tolle grabattum tuum, et ambula. 12. Interro-. . avarunt eum:. . . is est ille homo, qui dixit tibi: Tolle grabattum tuum, 13. et ambula? Is autem, qui cur. . . . . erat n. .-. . . . . quis . . .. . . . . . eni. . declinavit a turba constituta in illo loco. 14. Postea invenit illum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus est: jam noli peccare, quid tibi deterius contingat. 15. Abiit homo, et dixit Judaeis quia Jesus est, qui fecit me 16. sanum. Propter hoc persequebantur Jesum Judaei, quia haec faciebat sabbato. 17. Jesus au-. . . . respondit illis: Pater meus usque nunc operatur, et ego operor. 18. Propter hoc + magis quaerebant illum Judaei occidere: quod non solum solveret sabbatum, sed quod etiam patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Respondens Jesus, dixit illis: 19. Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi videat Patre . . facientem: quecumque enim ille fecerit, haec et Filius facit similiter. 20. Pater amat Filium, et omnia, os . . end . . illi, quae ipse facit: et multo majora quam haec ostend . . . illi opera, ut vos miremini. 21. Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat: ita et Filius, quos vult vi- 22. vificat: Ne . . . enim Pat . . judicat . . . . quam . . . . . dicium omnem 23. dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honor. . icant Patrem: qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit il-. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . . 24. morte in vitam. 25. Amen dico vobis, quod venit hora, cum mortui audient vocem Fili Dei: et qui audierit, vivet. 26. Sicut enim. . ter habet. . . m in se:. . . . it et Fi-. . . . . . vitam. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . 28. venit hora, qua omnis, qui in monumentis sunt, audient vocem 29. ejus +: et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vita . . qui male e . . - runt, in r . . .- recti . . . . . judici . . 30. No . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . . meam, sed ejus, qui me misit. 31. Si ego testimonium perhibeo de me, testimonium meum non est verum. 32.Alter est, qui testimonium perhibet de. . e: et scitis. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . . 34. timonium accipio: sed haec dico ut vos salvi sitis. 35. Ille erat lucerna lucens, et inluminans. Vos autem voluistis ad horam exultare in 36. luce ejus. Ego autem habeo testimonium majus quam Johannes. Opera enim, quae dedit mihi Pater ut illa perficiam, ipsa opera testimonium dicunt, quoniam Pater me misit: 37. et quia me misit Pater, ille de me testimonium dicit: neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus 38. vidistis, et verbum illius non habetis manentem in vobis: quia quem misit ille, huic vos non creditis. 39. Scrutate Scripturas, in quibus vos existimatis in illis vitam aeternam habere: illae sunt, quae testimonium dicunt de me: in quibus putatis vos vitam habere: hae sunt, quae de me testificantur: 40. et nec sic vultis venire ad me ut vitam habeatis. 41. Gloriam ab hominibus non accipio. 42. Sed cognovi vos, quod caritatem Dei non habetis in vobis. 43. Ego veni in nomine Patris mei, et non accipistis me: si alter venerit in nomine suo, illum accipietis. 44. Quomodo potestis vos credere, gloriam ab invicem accipientes: et gloriam ab unico non quaeritis? 45. Nolite arbitrare quod ego vos accusaturus sum aput Patrem, est qui vos accuset Moyses, in quem 46. speratis. Si enim crederetis Moysi, crederetis et mihi: de me enim ille scripsit. 47. Sed cum mandatis illius non credatis, quomodo verbis meis credetis? CAPUT VI. 1. Post haec abiit Jesus trans mare Galileae Tiberiadis: 2. sequebatur autem + illum turba multa, quoniam videbant signa, quae faciebant supra infirmos. 3. Abiit ergo in montem Jesus: et ibi sedebat cum discipulis suis. 4. Erant autem in proximo Pascha dies solemnis Judaeorum. 5. Elevavit ergo oculos Jesus, et vidit quod turbae multae veniunt ad illum: ait Philippo: Unde ememus panes, ut hi manducent? 6. Hoc autem dicebat temptans illum: ipse enim sciebat quid esset 7. facturus. Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt illis, u. . .. . . . . . . . 8. accipiat. Dicit illi unus ex discipulis ejus, Andreas frater Simonis Petri: 9. Est puer + hic, qui habet V. panes hordiaceos, et duos pisces: sed haec quid sunt in tam multos? 10. Ait Jesus: Facite homines discumbere. Erat autem faenum multum in loco illo. Recubuerunt ergo homines, fere V. milia. 11. Accepit pane. . Jesus: et gratias egit, et + distribuit recumbentibus: similiter et de piscibus quantum voluerunt. 12. Quibus saturatis, dicit discipulis suis: Colligite fragmenta quae superaverunt, ne quid pereat. 13. + Et collegerunt, et impleverunt cophinos XII. fragmentorum ex V. panibus hordia . . . . . . quae superaverunt his, qui manducaverunt. 14. Homines ergo illi videntes quae fecit + signa, dicebant: Hic est vere pr . .- feta, qui in hunc mundum venturus est. 15. . . . . ergo ut cog-. . . vit quod. . . nturi essent. . . . rapturi. . . . m, ut face-. . . . sibi eum. . . . . . . git . . .. . . . . . te ipse solus. 16. Et cum sero factum esset, descenderunt discipuli 17. ejus ad mare. Et ascenderunt in nave, et ibant trans mare in Capharnaum:. . t tenebrae jam erant: et nondum venerat Jesus ad illos.. . . . . . 18. magno vento flante, jam surgebat. 19. . . cum remi-. . ssent fe-. . . stadia XXV vel XXX, vident Jesum ambulantem supra mare, et prope nave fieri, timuerunt. 20. Quibus ipse ait: Ego snm, nolite timere. 21. Volebant ergo accipere illum in navem: et navis confestim facta est ad terram, in 22. qua ibant. Altera die turbae, quae stabant trans mare, viderunt quia al. .- a navicula non erat nisi una, in qua ascenderant discipuli Jesu, et quod non simul cum discipulis suis intravit Jesus in navicula, sed tantum discipuli ejus abierant: 23. aliae autem naviculae venerunt de Tiberiade prope locum ubi manducaverunt panem. 24. Cum ergo. . - dissent. . .- bae quod. . . . . non e. . . . . . .- que di. . . . . li ejus, ascenderunt confestim in naviculas, et venerunt Capharnaum quaerentes 25. Jesum. Et invenerunt illum trans mare, et dixerunt illi: Rabbi, quando hoc venisti? 26. Respondit illis Jesus, dicens: Amen, amen dico vovis: quaeritis me non quia vidistis signa, et prodigia +, sed quia manducastis de panibus, et saturati estis. 27. Operamini non escam, quae perit, sed escam, quae manet in vitam aeternam, quam Filius hominis davit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. 28. Dixerunt ergo ad illum: Quid faciemus ut operemus opera Dei? 29. Respondit illis Jesus, et dixit: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. 30. Dixerunt ergo illi: Quod ergo facis tu signum, ut videamus, et credamus tibi? quid operaris? 31. Patres nostri manducaverunt manna in diserto, sicut scriptum est: Panem de caelo dedit illis manducare. 32. Respondens Jesus, dixit illis: Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo illum verum. 33. Panis enim Dei est, qui descendit de caelo, et vitam dat huic mundo. 34. Dixerunt ergo ad illum: Domine, semper da nobis hunc panem. 35. Ait illis Jesus: Ego sum panis vitae: qui venit ad me, non esuriet: et qui credet, non sitiet unquam. 36. Sed dixi vobis, quoniam et videtis, et non creditis. 37. Omne, quod dat mihi Pater, ad me venit: et qui venit ad me, non abicio 38. eum: quoniam descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed ejus, qui me misit 39. Patris +. Haec est autem voluntas ejus, qui misit Patris: ut omne, quod dedit mihi, nihil + ex illo perdam, sed resuscitabo illum in novissima die. 40. Haec est enim + voluntas Patris mei +: ut omnis, qui videt Filium, et credit in illum, habeat vitam aeternam, et + resuscitem illum ego in novissima die. 41. Amurmurabant ergo Judaei de illo, quod dixisset: Ego sum panis +, qui descendi 42. de caelo, et dicebant: Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus Patrem, et Matrem? Quomodo dicit: Quoniam de caelo descendi? 43. Respondit Jesus, et dixit illis: Nolite murmurare inter 44. vos: nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui me misit, adtraxerit illum: et ego resuscitabo illum in novissima 45. die. Scriptum est enim in P. . oletis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis, qui audit + a Patre, et didicerit, venit ad me. 46. Non quod Patrem vidit quisquam: nisi qui a Deo est, hic vidit 47. Deum +. Amen, amen dico vobis: Qui credet in me, habet vitam aeternam. 48. Ego sum panis 49. vitae. Patres vestri manducaverunt Pa. . + mannam in deserto, et mortui 50. sunt. Hic est autem panis, qui de caelo descendit: ut si quis ex illo manducaverit, non moriatur. 51. Ego sum panis vitae, qui de caelo descendi. 52. Si quis manducaverit ex meo pane, vivet in aeternum: panis, quem ego dabo, corpus meum est pro hujus mundi vita. 53. . . itigabant ergo Judaei ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis corpus suum da-. . manducare +? 54. Et ait illis Jesus: Amen, amen dico vobis Nisi acceperitis corpus Fili hominis, sicut panem vitae, et sanguem illius biberitis, non habebitis vitam in vovis 55. ipsis. Qui. . det meam carnem, et bibet sanguem meum, habet vitam aeternam: et ego resuscitabo eum novissima die. 56. Caro enim mea vere esca est: et sanguis meus vere et potus est. 57. Qui edet meam carnem, et bibet meum sanguinem, in me manebit, et ego in eum. Si acceperit homo corpus Filii hominis, quemadmodum panem vitae, habebit vitam 58. in eo. Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui me manducabit.. . le vivet propter 59. me. Hic est panis, qui de caelo descendit, Non sicut manducaverunt Patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducant hunc panem, vive-. . in aeternum. 60. Haec dixit in synagoga docens, in Capha . .- naum sabbato 61. Multi ergo audi . . - tes ex discipulis ejus, dixerunt: Du. . . . .. . . . . . mo, et quis potest illum audire? 62. Cognovit Jesus intra se quod murmurarent de hoc discipuli ejus: dixit ad illos: Hoc vos scandalizat? 63. Quod si videritis Filium hominis ascendentem ubi ante erat? 64. Spiritus est, qui vivificat; nam caro nihil prodest: verba, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita s. . . 65. Sed ex vobis sunt aliqui, qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et qui esset, qui illum traditurus 66. erat. Et dicebat: Propterea dixi vobis, nemo potest venire ad me, nisi illi datum fuerit a Patre + 67. Ex hoc multi ex discipulis ejus abierunt retro: et amplius cum illo non ambulaverunt. 68. Ait Jesus ad XI: Numquid et vos 69. vultis ire? Respondit Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae 70. habes. Et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei. 71. Respondit Jesus, et dixit illis: Nonne ego vos XII. elegi: et ex vobis unus diabolus 72. est? Dicebat autem Judam Simonem Scarioth: hic enim illum erat traditurus, cum esset unus de XII. CAPUT VII. 1. Post haec + ambulabat Jesus in Galileam, non enim habebat potestatem in Judaea ambulandi: quoniam quaerebant Judaei illum occidere. 2. Erat autem prope dies fes-. . . Judaeorum, Scenopegia. 3. Dixerunt ergo + ad illum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judaeam, ut et discipuli tui videant opera +, quae facis. 4. Nemo enim in occulto aliquit facit, et quaerit ipse in palam esse: si haec facis, manifesta te huic mundo. 5. Neque enim tunc + fratres ejus credebant in illum. 6. Dixit ergo illis Jesus: tempus meum nondum venit: tempus autem vestrum semper est 7. paratum. Non potest hic mundus odire vos: me autem odit: quia ego testimonium dico de illo quod opera ejus mala 8. sunt. Vos ascendite in diem festum, ego non ascendam in hunc diem festum: quoniam tempus meum nondum impletum est. 9. Haec dicens illis, ipse mansit 10. in Judaea. Et postquam ascenderunt fratres ejus in diem festum, tunc et ipse ascendit in die festo non palam, sed absconse 11. +. Judaei ergo quaerebant eum in die festo, et dicebant. Ubi est 12. ille? Et murmur de illo erat in turba. Quidam dicebant: Quia bonus est. Et alii dicebant: Non, sed seducit populum. 13. Nemo tamen palam loquebatur de illo propter timorem Ju . . . .- rum. 14. Et cum jam dies festus medius esset, ascendit Jesus in templo, et doceb. . . . 15. Mirabantur ergo Judaei, dicentes: Quomodo hic litteras novit, qui non didicit? 16. Respondit illis Jesus, dicens: Mea doctrina non est mea, sed ejus, qui me misit. 17. Si quis voluerit voluntatem illius f . .- ce . . . . . t ex. . . . rina, utrum ex Deo est, an ego ipse a me 18. loquar. Qui a se loquitur, gloriam suam quaerit, qui autem quaerit gloriam ejus, qui misit eum, hic verax est, et iniquitas in illo non 19. est. Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem? 20. Quid me quaeritis occidere? Respondit turba, et dixit: Demonium. . ab . .: quis te qu . .- rit occidere? 21. Respondit Jesus, et dixit illis: Unum opus feci, et omnes 22. miramini: Ideo dedit vobis Moyses circumcisionem: (non ex Moysen est, sed a Patribus vestris) et in sabbato circumciditis hominem. 23. Si ergo circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi irascimini quod totum. . . . . em sanum feci 24. sabbato? Nolite judicare secundum personam hominis, sed justum judicium judicate. 25. Dicebant ergo quidam Hierosolymitae: Nonne hic est, quem quaerunt occidere? 26. Ecce palam loquitur, et nihil illi dicunt. Numquid vere cognoverunt Principes Sacerdotum, quod hic est 27. Christus? Sed . . . novimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo sciet unde sit. 28. Clamabat ergo docens in templo Jesus, dicens: Et me nostis, et scitis unde sim: et a me non veni, sed est verax, qui me misit, quem vos non nostis. 29. Ego novi illum: quoniam ab illo sum, et ille me misit. 30. Quaerebant ergo illum. . . prehendere: et nemo misit in illum manus, quoniam nondum venerat hora ejus. 31. De turba autem multi credederunt in illum, et dicebat: Christus cum venerit, numquid plura signa facturus est quam quae hic facit? 32. Audierunt ergo Sacerdotes, et Pharisaei turbas murmurantes de illo: et miserunt. . - nistros Pharisaei, et Principes Sacerdotum ut eum conprehenderent. 33. Dixit ergo Jesus: + Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum, qui me 34. misit. Quaeritis, me, et non invenietis: et quo ego vado, vos non potestis venire. 35. Dixerunt ergo Judaei inter se: Quo hic iturus est, quod non illum inveniemus? Numquid in dispersionem Graecorum + iturus est, et docere 36. Graecos +? Qui est hic sermo, quem dixit: Quaeritis me, et non invenitis: et ubi ego eo, vos non potestis venire? 37. In novissima autem magna die festi Judaeorum stabat Jesus, et clamabat: Qui sitit, veniat ad me, et bib . . . . 38. Qui credit in me, sicut dixit + Scriptura, flumina de ventre ejus flue . . aquae vivae. 39. Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum autem erat Spiritus datus, quoniam Jesus nondum fuerat honoratus. 40. De turba itaque qui audierunt sermones hos, dicebant: Est vere Pro- 41. f . . . . D . . . .- bat: Hic est Christus. Quidam vero dicebant: Numquid de Gali lea . . . . . . . .- 42. . . . . .? Nonne Scriptura dicit: Quia de semine David, et a Baethlem castello, ubi erat David, Christus venit? 43. Dissensio itaque facta est in turba propter 44. illum. Quidam autem ex illis voluerunt adprehendere illum:. . . nemo . . . it in illu . . . . .. . . . . . 45. Venerunt ergo ministri ad Principes Sacerdotum, et Pharisaeos. Quibus illi . .- xerunt: Quare non adduxistis illum? 46. Responderunt ministri, dicentes: Numquam. . . h . . minum sic locutus est, quomodo et hic. 47. Responderunt eis Pharisaei:. . . mquid et. . . . . d . . . . .. . . . .. . . . .. . . . . 48. credidit in illum v . . . de Pharisaeis? 49. Sed h . . c turba, q . . e ignorant legem, maledicti sunt. 50. Dicit Nicodemus ad illos, is, qui prius venit ad illum, unus cum 51. esset ex eis: Numqui. . lex nostra judicat hominem, nisi audiat prius ab illo, et congnoscat quid . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . . 52. us es? Scrutare Scripturas, et vide, quia Prophaeta de Galilaea non surgit. CAPUT VIII. 12. Iterum ergo loquebatur ad illos Jesus, dicens: Ego sum lux hujus mundi: qui me sequitur, non ambulavit in tenebris, sed habebat lucem vitae. 13. Dixerunt illi Pharisaei: Tu de te testificaris: et testi-. . onium tu-. . . non est. . . . . . . . 14. Respondens Jesus, et dixit illis: Et si ego testimonium dico de me, verum est testimonium meum; quoniam scio unde veni, et quo vado: vos nescitis unde venerim, et quo vadam. 15. Vos secundum carnem judicatis: ego neminem + ju- 16. dico: sed et si ego judico, judicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego, et Pater, qui me misit. 17. Sed in lege vestra scriptum est, duorum hominum testimonium verum est. 18. Ego sum, qui testimonium dico de me: et qui me misit, Pater, testimonium dicit de me. 19. Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Quibus respondit Jesus: Neque me nostis, neque Patrem meum: si enim me nossetis, utique et Patrem meum nossetis. 20. Haec verba locutus est + in gajopilacio, docens in templo: et nemo illum adprehendit, quia nondum venerat hora ejus. 21. Ait illis iterum Jesus: Ego vado, et quaeritis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire. 22. Diceban . . . - go Judaei: Numquid occidere se habet? quoniam dicit: Ubi ego vado, vos non potestis venire. 23. Et dicebat illis Jesus-Vos de inferioribus estis, ego de superioribus sum. Vos de hoc mundo estis, ego non sum de hoc mundo. 24. Dixi vobis quoniam moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quoniam ego sum, moriemini in peccatis vestris. 25. Dicebant ergo illi: Tu qui es? Ait illi Jesus: Initium, quod loquor vobis. 26. Multa habeo de vobis loqui, et judicare: sed qui me misit, verax est; et ego quae audivi ab illo, haec loquor in hoc 27. mundo. Et non cognoverunt quod Patrem illis diceret 28. Deum. Ait ergo Jesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc scietis quod ego sum, et a me facio nihil, sed sicut docuit me Pater, sic loquor: 29. quoniam is, qui me misit, mecum est, non reliquit solum: quoniam ego, quae placent illi, facio semper. 30. Haec illo loquente, multi crediderunt in 31. eum. Dicebat ergo ad Judaeos Jesus, qui crediderunt: Si vos manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis: 32. et scietis veritatem, et veritas vos 33. liberavit. Responderunt illi, quod Judaei semen Abrahae sumus, et numquam cuiquam servivimus: quomodo tu dices: Quia liberi eritis? 34. Respondit illis Jesus: Amen, amen dico vobis, quod omnis, qui facit peccatum, servus 35. peccati est. Servus autem non manet in domo Domini in aeternum: Filius autem manet in aeternum. 36. Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis. 37. Scio quod semen + Abrahae estis: sed quaeritis me occidere, quia sermo meus non requiescit 38. in vobis. Ego quod vidi aput Patrem meum, loquor; et vos itaque + quod vidistis aput Patrem vestrum, facitis. 39. Qui responderunt: Pater noster Abraham est. Ait illis Jesus: Si Filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis 40. +. Nunc autem quaeritis me occidere, hominem, qui veritatem locutus sum vobis, quam audivi a Deo: hoc Abraham 41. non fecit, quod vos facitis, opera Patris vestri. Dixerunt illi: Nos de fornicatione non sumus nati: unum habemus Patrem Deum. 42. Ait +illis Jesus: Si Deus Pater vester esset, diligeretis me. Nam ego ex Deo exivi, et veni: neque enim a me veni, sed ille me 43. misit. Quare loquelam meam non adgnoscitis? Quia non potestis audire verbum meum. 44. Vos de Patre diabulo estis: et desideria Patris vestri vu . . . s. . cere. Il . . e. . . icida erat ab initio, et in veritatem non stetit: quoniam non est veritas in illo: cum loquitur mendacium, de suo loquitur, quoniam mendax est, sicut et Pater 45. ejus. Ego + quia veritatem dico, non creditis mihi. 46. Quis ex vestrum arguet me de peccato? Si veritatem dico, quare non creditis 47. mihi? Qu . . ex Deo . . . . . . - ba Dei audit. Ideo vos non creditis, quia ex Deo non estis. 48. Responderunt Judaei, et dixerunt: Non bene dicimus quod Samaritanus es tu, et daemonium habes? 49. Respondit Jesus: Ego daemonium non habeo, sed honorificabo Patrem meum: vos me non honorificatis. 50. Ego autem non quaer . .. . oriam meam: est qui quaerat, et judicet. 51. Amen, amen dico vobis: si quis verbum meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. 52. Dicunt illi Judaei: Nunc cognovimus quia demonium habes. Abraham mortuus est, et Profetae: et tu dicis: Si quis verbum meum audierit, et servaverit, non gustabit mortem in aeternum. 53. Numquid tu major es quam Abraham, quia mortuus est? set et Profetae mortui sunt? Quem te facis? 54. Respondit Jesus: Si ego me glorificavero, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quod Deus 55. vester est, et non agnovistis illum: ego novi illum: Et si dixero quia nescio eum, ero similis vobis, mendax. Sed novi illum, et verbum ejus 56. servo. Abraham Pater vester exsultavit ut videret diem meum: et + vidit, et gavisus est. 57. Dixerunt ergo ad illum Judaei: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham 58. vidisti? Dixit illis Jesus: Amen, amen dico vobis, ante Abraham ego sum +. 59. Tulerunt itaque lapides Judaei, ut. . .- tarent in illum: Jesus igitur abscondit se, et exiit de templo. CAPUT IX. 1. Et transiens vidit + hominem caecum a nativitate 2. sua: et interrogaverunt illum discipuli ejus, dicentes: Rhabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, quod caecus natus est? 3. Respondit illis Jesus: Neque hic peccavit, neque parentis ejus: sed ut manifestetur opera Dei in 4. illo. Me oportet operari opera ejus, qui me misit, dum dies est: venit nox, quando nemo potest 5. operari. Cum sum in hoc mundo, lux sum hujus mundi. 6. Haec dicens, exspuit in terra, et fecit lutum de sputimento, et linuit oculos 7. ejus, et dixit: Vade in natatoriam Siloam + (quod est interpraetatum Missus.) Abiit, et lavit, et venit videns. 8. Vicini ergo ejus, et qui videbant illum prius quod caecus, et mendicus erat, dicebant: Nonne hic est, qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Hic est. 9. Alii dicebant: Similis est illi. Ipse autem dicebat: Ego sum. 10. Dicunt illi: Quomodo ergo aperti tibi sunt oculi? 11. Ille autem respondit illis, et dixit: Homo, + qui dicitur Jesus, tetigit mihi oculos, et dixit: Vade in Siloa, et abluere. Et abii, et lavi, et video. 12. Dixerunt ergo ei: Et ubi est ille? Dicit: Nescio. 13. Adducunt autem ad Pharisaeos eum, qui fuerat 14. caecus. Erat autem sabbatum qua die lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. 15. Iterum interrogaver. . . illum Pharisaei, quomodo visum recepit. Ad ille dixit illis: Lutum posuit in oculos meos, et abii, et lavi, et video. 16. Dicebant itaque quidam ex Pharisaeis: Hic homo non est a Deo, quod sic sabbatum non servat. Alii + dicebant: Quomodo potest homo peccator talia + signa facere? Et dissensiones erant inter illos 17. Dicebant + ergo caeco illi +: Tu quid dicis de illo, quod aperuit oculos tuos? Ad ille dixit: Quod Profeta est. 18. Non crediderunt + Judaei, quoniam caecus fuit et videt, donec vocaverunt parentes ejus: 19. et interrogaverunt illos: Hic est filius vester, quem dicitis vos quia caecus natus est? quomodo nu . . . . videt? 20. Responderunt parentes ejus, et dixerunt: Scimus quod hic est filius noster, et quoniam caecus natus 21. est. Quomodo autem nunc videt, nescimus: aut quis aperuit oculos ejus, nos nescimus:. . . . . . rogate: aetatem habet ipse pro se loquatur. 22. Haec dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judaeos: jam enim constituerant Judaei ut si quis illum confiteretur Christum +, de synagoga eiceretur. 23. Et ideo parentes ejus dixerunt: Aetatem habet, ipsum interrogate. 24. Vocaverunt itaque iterum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt illi: Da honorem Deo, nos scimus quod hic homo peccator est. 25. Ait ille +: Si peccator est, nescio: unum scio, quod caecus eram, et nunc video. 26. Dicunt illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit oculos tuos? 27. Respondit illis: Dixi vobis, et non audistis: quid vultis iterum audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri? 28. Ad illi maledixerunt illum, et dixerunt: Tu discipulus ejus esto: nos autem Moysi discipuli 29. sumus. Nos scimus quod Moysi locutus est Deus: hunc autem nescimus unde sit. 30. Respondit homo, et dixit illis: In hoc mirandum est quod vos nescitis unde sit, et aperuit oculos meos: 31. scimus quod Deus peccatores non exaudit: sed si quis Deum colat, et voluntatem ejus faciat, hunc exaudit Deus. 32. A saeculo non est auditum quod aperuit aliquis oculos caeci nati. 33. Nisi. . . . .- set a Deo, . . n posset facere quidquam. 34. Res . . . . . runt. . . . . illi, et. . xerunt, in peccatis natus est totus: et tu doces nos? Et ejecerunt illum foris. 35. Audivit Jesus quia ejece-. . un . . lum foris: et invenit illum, et dixit + illi: Tu credis in Filium Dei? 36. Respondit: Quis est, Domine, ut credam in ill. .? 37. Ai . . . . i Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur. . . . m, ipse e . . . .- 38. xit: Credo, Domine. Et adoravit eum. 39. Ait Jesus: Ad Judicium ego veni in hunc mundum: ut qui non viden . . . . .- ant . . . . . . .- dent caeci fiant. 40. Et audierunt igitur haec ex Pharisaeis +, qui cum illo erant, et dixerunt illi: Numquid et nos caeci sumus? 41. Ait illis Jesus: Si caeci essetis, non haberitis peccatum, sed dicitis: Quia vidimus. Peccatum ergo vestrum manet in vobis. CAPUT X. 1. Amen, amen dico vobis: qui non intrat per januam in ovile ovium, est 2. latro. Qui autem intrat per januam, pastor est ovium. 3. Huic ostiari-. . . aperit, et. . . s audiunt. . ocem ejus,. . uas oves proprias vocat nominatim, et ducit 4. illas. Et cum suas omnes + ejecerit, ante. . llas vadit, et. . es eum se-. . . . ur, quia. . . . runt. . ocem ejus. 5. . . Iterum non. . . untur, sed fugiunt ab illo: quia nesciunt illius vocem. 6. Hoc proverbium dixit illis Jesus. Illi autem non cognoverunt quod locutus est illis. 7. Ait ergo iterum ad illos Jesus: Amen, amen dico vobis, ego sum janua 8. ovium. Omnes quicumque venerunt, fures sunt, et latrones? sed + non audie-. . unt illos o- 9. . . . . Ego sum janua. Si quis per me intraverit, salvus erit, et exiet, et pascua inveniet. 10. Fur non venit nisi ut furetur, et perdat. Ego autem veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. 11. Ego sum pastor bonus. Pasto . . autem bonus animam suam ponit pro ovibus. Qui 12. mercenarius est, et non est pastor. . . .. . jus no . . . . . oves proriae, videt lupum venientem, et relinquit oves, et fugit; et lupus rapit illas, et dispargit illas ove . .: 13. mercen . . - rius autem . . git, quoni . . . mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibu . . 14. Ego sum pastor bonus: et novi meas ov . . . et noveru . . me me . . . . . - 15. cut no . . . . Pater, et ego novi Patrem: et animam meam pono pro ovibus. 16. Et alias quidem oviculas habeo, quae non sunt de hoc ovili: et illas oportet me perducere, ut vocem meam audiant, et fiet una grex, et unus 17. pastor. Propterea me Pater diligit: quoniam ego pono animam meam pro ovibus, ut iterum sumam illam. 18. Nemo tollit eam a me: sed. . go pono illam a memetipso, potestatem autem habeo ponendi eam: et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc enim manhatum accepi a Patre +. 19. Dissensio iterum facta est inter Judaeos propter hos sermones. 20. Et dicebant multi ex illis: Daemonium habet, et insanit: quid illum auditis? 21. Alii dicebant: Haec. . rba non sunt daemonium habentes: numquid daemonium potest caecorum oculos aperire? 22. Facta sunt Encenia in Hierosolymis: et hiemis erat. 23. Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Solomonis. 24. Circuierunt ergo illum Judaei, et dicebant illi: Usquequo animam nostram tolles? si tu es Christus, dic nob . . aperte. 25. Respondit illis Jesus: Dixi vobis, et non creditis: opera quae ego facio in nomine Patris mei, ipsa testimonium dicunt de 26. me: sed vos non creditis, non enim estis de ovibus meis, sicut dixi 27. vobis. Qui sun . . ex ovibus meis, vocem meam audiunt: et ego cognosco illas, et secuntur me: 28. et ego vitam aeternam do illis: et n . . pereunt in perpetuum, et nemo rapit illas de manu mea. 29. Pater quod dedit mihi, majus est omnibus: et nemo potest rapere illud de manu Patris 30. mei. Ego, et Pater unum sumus. 31. Tulerunt ergo lapides Judaei, ut illum lapidarent. 32. Respondit eis Jesus: Multa opera bona ostendi vobis ex Patre. . . propter. . od eoru . . . . . me lapidatis? 33. Responderunt illi Judaei: De bono opere non te lapidamus, sed propter blaspemiam: et quia cum tu homo sis facis te ipsum Deum. 34. Respondit illis Jesus: Non est scriptum in le . . . . . . . . quoniam Ego dixi, Dii estis? 35. Si illos dixit Deos, ad quos sermo fiebat Dei, et non potest solvi scriptura: 36. quem Pater sanctificavit, et misit in hunc mundum, vos dicitis: Quoniam blasphemat: quia dixi, Filius Dei sum. 37. Si non facio opera Patris, nolite mihi 38. credere. Si autem facio, et non vultis mihi credere, operibus credite, et scitote quoniam in me est Pater. et ego in Patre. 39. Quaerebant ergo illum adprehendere: et evasit de manibus 40. eorum. Et abiit iterum trans Jordanem in locum, ubi fuerat Johannes prius baptizans: et manebat ibi: 41. Venerunt ergo ad illum multi, et dicebant: Quia Johannes quidem nullum signum fecit. 42. Omnia autem quae dixit Johannes de hoc, vera sun . . Et multi crediderunt. .. . um. CAPUT XI. 1. Erat autem quidam infirmus Lazarus nomine a Bethania, de castel-. . o Mariae, et Marthae sororis 2. ejus. (Erat autem Maria, quae unxerat Dominum unguento, et exterserat pedes ejus capillis suis: cujus frater Lazarus infirmabatur.) 3. Miserunt ergo hae sorores ejus ad il-. . m, dicentes:. . . . . . . .. . . . . . . . 4. matur. Cum audisset Jesus, ait illis: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut magnificetur Filius Dei in illo. 5. Amabat enim Jesus Lazarum, et sorores ejus. 6. Cum ergo audiit, quoniam infirmatur +, tunc mansit in eodem loco 7. biduo. Deinde post haec ait discipulis: Eamus iterum. . Judaeam. 8. Dicunt illi discipuli ejus: Rhabbi, modo quaerebant te lapidare Judaei, et iterum vadis illic? 9. Respondit illis Jesus: Nonne XII horae sunt diei? Si quis ambulaverit interdie, non offendet, quia lumen hujus mundi 10. videt: quod si quis ambulaverit in noctem, offendet, quia lux non est in illo. 11. Haec dixit, et po . . haec ait + . . . . Lazarus a . .- cus noster obdormit: sed vado ut suscito illum. 12. Dixerunt ergo ei discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus 13. erit. Dixerat autem Jesus de morte ejus: ad illi . . istimaverunt quod de dormitione somnus 14. dicit. Tunc manifeste ait: Lazarus mortuus est: 15. et gaudeo . . stri caus . . . . . ibi non . . . .. . . . . . . .. . . . . . . . eram ibi. Sed eamus ad illum. 16. Ait Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum illo. 17. Venit ergo Jesus: et invenit illum jam quadriduum habentem in monumento. 18. Erat autem Bethania prope Hierosolyma fere stadiis quindecim. 19. Multi autem ex Judaeis ve-. . erant ad. . . . . a . . . t Mariam, ut eas consolarentur de fratre suo. 20. Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occu . . rit illi: Maria autem domi sedebat. 21. Ait ergo Martha ad Jesum: Domine, si hic fuisses, non esset mortuus frater 22. meus: et nunc scio quoniam quaecumque petieris a Deo, dabit tibi Deus. 23. . . . it illi Jesus: Re. . . . . t . . ater tuus. 24. Ait Martha: Scio quod resurget in resurrectionem in novissima die. 25. Dixit illi Jesus: Ego sum resurrect . . ui credit in me, et si mortuus fuerit, 26. vivet: et omnis, qui videt, et credet in me, non morietur in aeternum. Credis in hoc? 27. Ait illi Martha: Utique Domine, ego credidi quod tu es Christus Filius Dei +, qui in hunc mund. . . 28. ven. . . . . Haec dicens, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister venit, et vocat te. 29. Illa ut audivit, surrexit cito, et veniebat ad illum: 30. nondum enim venerat Jesus in castellum: sed adhuc erat in loco illo, in quo occurrerat illi Martha. 31. Judaei autem, qui erant cum il. . in dom. .. . . . . . . . labantur eam, videntes Mariam quod velociter surrexit, et exiit, secuti sunt illam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret 32. ibi. Maria ergo, ut venit ubi erat Jesus, et vidit illum, cecidit ad pedes ejus, dicens: Domine, si hic fuisses, non esset mortuus frater meus. 33. Jesus autem, ut vidit illam flentem, et Judaeos flentes, qui venerant cum illa, fremuit in spiritu, et turbavit se ipsum, 34 et dixit: ubi illum posuistis? Dicunt illi: Domine, veni, 35. et vide. Et lacrimatus 36. est Jesus. Et dixerunt Judaei: Ecce quomodo amabat illum. 37. Quidam autem dixerunt ex illis: Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci +, facere ut hic non moreretur? 38. Jesus ergo fremens intra se, venit ad monumentum: erat autem spelunca, et lapis superpositus 39. ei. Ait Jesus: Tollite lapide . . Dicit ei Martha soror Lazari: Domine, jam faetet, quadriduanus est enim. 40. Ait Jesus: Non tibi dixi quoniam si credideris, videbis majestatem 41. Dei? et tulerunt lapidem: Jesus autem adlevatis oculis susum ad cae. . . . dixit: Pater gratias ago tibi quod audisti 42. me. Et ego sciebam quod semper me audis, sed propter turbam circumstantem, dixi: ut credant quod tu me 43. misisti. Et haec dicens, voce magna exclamavit: Lazare veni foras. 44. Et exiit + qui defunctus erat,: alligatus pedes, et manus institis, et facies ejus sudario erat ligata. Dixit Jesus: Solvite illum, et sinete ire. 45. Multi itaque ex Judaeis, qui venerant ad Mariam +, videntes quae fecit Jesus, crediderunt in 46. illum. Quidam autem ex illis abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt illis quae fecit Jesus. 47. Congregaverunt ergo Sacerdotes et Pharisaei concilium, et dixerunt: Quid faciemus, quod hic homo multa signa facit? 48. Si dimiserimus illum sic, omnes credent in eum: et venient Romani, et tollent nobis locum nostrum, et gentem. 49. Unus autem ex illis nomine Caiphas, qui erat anno illo Princeps Sacerdotum, dixit illis: Vos nescitis nihil, 50. neque cogitatis quod expedit bobis ut unus homo moriatur pro plebem, et non omnis gens pereat, 51. Hoc autem ab se non dixit: sed quia Princeps erat Sacerdotum anni illius, prophaetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente, 52. et non solum pro gente, sed ut dispersos quoque Filius Dei in unum congregaret. 53. Ex illa itaque die consilium fecerunt ut illum occiderent. 54. Jesus ergo jam palam non ambulabat inter Judaeos, sed abiit in regionem prope desertum in civitatem quae dicitur Ephraem civitas, et ibi morabatur cum discipulis suis. 55. In illo tempore futura erat Pascha Judaeorum: et ascenderunt multi in Hierosolymis de illa regione ante Pascha, ut se purificarent. 56. Quaerebant ergo Jesum, et dicebant inter se, in templo stantes, et dicentes: Putatis, quod non venit ad diem solemnem? Dederunt autem Principes Sacerdotum, et Pharisaei mandatum, ut si quis cognovisset ubi. . . et, indicaret, ut adprehenderent illum. CAPUT XII. 1. Jesus autem ante sex dies Pascae venit in Bethaniam, ubi erat Lazarus,. . uem suscita. . . a mortuis 2. . . . cerunt illi cenam: et Martha ministrabat, Lazarus autem unus erat de discumbentibus. 3. Maria autem accepit libram nardi unguenti, et unxit pedes Jesu, et ter . . t . . pillis suis pedes ejus: et domus impleta est odore unguenti. 4. Dicit unus ex discipulis ejus, Simon + Judas Scarioth, . . ui e . . m . . . diturus 5. e . . . . Quare hoc unguentum non venit denariis CCC. et datum est pauperibus? 6. Hoc autem dixit, non quod de pauperibus cura illi esset, sed quia fur er . . . et loculos . . . . . t + et ea, quae mittebantur, auferebat. 7. Ait Jesus: Dim . . . tite illam ut in diem sepulturae meae servet 8. illut. Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habebitis. 9. Turba autem multa ex Judaeis audiit + quia ibi est: et venerunt, non propter Jesum solum, sed ut Lazar. . viderent, q. . . suscitav. . a mortuis. 10. Cogitaverunt autem Principes Sacerdotum ut et Lazarum occiderent: 11. quia multi Judaeorum + propter illum ibant et credebant in Jesum. 12. Altera die turbae multae, quae venerant ad diem festum, audites quod Jesus venit in Hierosolyma, 13. acceperunt flores palmarum, et exierunt. . . li obviam,. . . lamabant, dicentes: Ossanna filius David, benedictus, qui venit in nomine Domini, Rex Istrahel. 14. Et invenit Jesus asinum, et sedit super illum, sicut scrip- 15. Notum est: Noli timere filia Sion: ecce Rex tuus venit mansuetus sedens super pullum asinae. 16. Haec autem non cognoverunt prius discipuli ejus: sed cum glorificatus esset Jesus, tunc rememorati sunt quod haec erant scripta de illo: et haec fecerunt illi. 17. Testimonium itaque reddebant turbae, quae erant cum illo quoniam Lazarum evocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. 18. Ideo occurrit illi turba: quoniam audierunt quod hoc fecit signum. 19. Farisaei ergo dixerunt ad illos: Videtis quod nihil proficitis? + ecce post illum universus mundus abiit. 20. Et erant quidam Graeci ex eis, qui ascenderunt ut adorarent in diem sollemnem. 21. Hi accesserunt ad Philippum, qui erat a Bedsaida Galileae et rogabant illum, dicentes: Domine, volumus Jes. . 22. videre. Venit Philippus, et dicit Andreae: Venit Andreas, et Philippus, et dicunt ad Jesum. 23. Ad ille respondit eis, dicens: Venit hora, ut honorificetur Filius hominis. 24. Amen, amen dico vobis, nisi granum tritici cadens in terra, moriatur, 25. ipsum solum manebit; si vero moriatur, multum fructum adferet. Qui amat animam suam, perdet illam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet illam. 26. Si quis mihi ministrat, sequatur me: et ubi ego sum, ibi et minister meus erit. Si quis mihi ministrat, honoravit illum Pater meus. 27. Nunc anima mea turbatur. Et quid dicam? Pater, libera me de hanc hora: sed ideo veni in hanc horam. 28. Pater, honorifica nomen tuum. Venit, autem vox de caelis. dicens: Et honorificavi, et iterum honorificabo. 29. Turba, quae stabat, et audiebat, dicebat: Tonitrua factal sunt. Alii dicebant: Angelus est illi locutus. 30. Respondit Jesus, et dixit illis: Non propter me vox haec venit, sed propter 31. vos. Nunc judicium est hujus mundi: nunc Princeps hujus mundi mittitur 32. foras. Ego cum exaltatus fuero de terra, omnia traham ad me. 33. (Hoc autem dicebat, significans qua morte erat moriturus.) 34. Respondit illi turba: Nos audivimus scriptum in lege, quod + Christus manet in aeternum: et quomodo tu dicis: Quod oportet exaltari Filium hominis? Qui est hic Filius hominis? 35. Ait illi Jesus: Adhuc modicum tempus + lux in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ne vos tenebrae conprehendant: si quis ambulet in tenebris, nescit 36. quo eat. Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Haec locutus est Jesus: et abiit, et abscondit 37. se. Cum tanta autem signa fecisset coram illis, non crediderunt in eum: 38. ut verbum Esaeiae Profetae impleretur, quod dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et bracchium Domini cui revelatum est? 39. Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Eseias: 40. Obcecavit oculos illorum, et induravit cor eorum: ut non videant oculis, et non intellegant corde, et convertantur, et sanem illos. 41. Haec dixit Eseias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est 42. de illo. Verumtamen et ex Principibus multi crediderunt in illum: sed propter Pharisaeos non confitebantur, ne de Synagoga eicerentur. 43. Amaverunt enim gloriam hominum magis, quam gloriam Dei. 44. Jesus autem clamabat, dicens: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum, qui me 45. misit. Et qui me videt, videt eum, qui 46. me misit. Ego lumen in hunc mundum veni; ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. 47. Et si quis audierit verba mea, et servaverit +, et ego illum non judico: non enim veni judicare hunc mundum, sed ut salvum faciam hunc mundum. 48. Qui me spernit, et non accipit verba mea, habet qui eum judicet. Sermo, quem ego locutus. . m illis, ille. . dicabit de illo novissima 49. die. Quia ego a me non sum locutus, sed qui me misit Pater. Ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar. 50. Et scio quod mandatum illius vita aeterna est. Quae ergo loquor, sicut dixit mihi Pater, ita loquor. CAPUT XIII. 1. Ante diem autem solemnem Paschae, sciens Jesus quod venit hora ejus ut transeat de hoc mundo ad Patrem, diligens discipulos suos, qui erant in hoc mundo, usque in finem dilexit illos. 2. Et cena facta, cum diabulus se inmiserat in corde Judae Simonis Scarioth, ut eum traderet; 3. sciens quod omnia dedit illi Pater in manus, et quod a Deo exiit, et ad Deum 4. vadit; surrexit a cena, et posuit vestimenta sua: et sumpsit linteum, et cinxit 5. se. Deinde misit aquam in pelvem, et coepit lavare pedes discipulorum, et tergere linteo, quo erat praecinctus. 6. Venit igitur ad Petrum Simonem. Et dicit illi Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? 7. Respondens Jesus, dixit ei: Quid ego facio, tu n . . . . . . . . . . . . . . . S. Dicit Petrus: Non lavavis pedes meos in aeternum. Respondit illi Jesus: Nisi lave-. . o tibi pedes, non habes + partem mecum. 9. Dicit illi Simon Petrus: Domine, non tantum pedes +, sed et manus, et caput, et totum corpus. 10. Ait illi Jesus: Qui labit, non habet necessitatem lavandi nisi . . . . - d . . . . . . ur. . . . . . . . s. . . . . . . . . vos mundi estis, sed non 11. omnes. Sciebat enim quis tr . . diturus ess . . . um: ideo dix . . . Quia omnes non estis . . . ndi. 12. Cum . . . . . . t ergo pedes illorum, accepit vestimenta sua: et recubuit iterum, et dixit illis: Intellegitis quid feci vobis? 13. Vos dicitis mihi Magister, et Domine: et bene dicitis: sum enim. 14. Si igitur ego, qui Dominus sum, et Magister, pedes vestros lavi, quanto mag . . s vobis alterutro debe. . s labare 15. pedes. Exemplum enim d . . . . . . bis, ut sicut ego feci vobis, et vos faciatis. 16. Amen, amen dico vobis, non est servus major Domino suo, neque Apostolus major + illo, a quo missus 17. est. Si haec scitis, beati estis + si illa feceritis. 18. Non de omnibus vobis dico: ego scio quod selegerim: sed ut Scriptura adimpleatur: Qui edit mecum panem, levavit in me calcaneum suum. 19. Amodo dico vobis, prius quam fiat; ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum. 20. Amen, amen dico vobis, qui a . . . ipit eum, q . . . m mi . . ero, me a . . . . . . .. . . . . . . . . e accipit, accipit eum qui me misit. 21. Haec locutus est Jesus, et turbatus est in spiritu: et testifitus est, dicens: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. 22. Discipuli autem ejus respiciebant ad invicem, stupentes de quo 23. diceret. Erat autem recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, etiam quem diligebat 24. Jesus. Innuit ergo huic Simon Petrus, dicens: Interroga qui est, de quo dicit? 25. Recumbens ergo ille supra pectus Jesu, ait illi: Domine, qui est? 26. Respondit ergo Jesu: Ille est, cui ego intinctum panem porrexero. Intinxit ergo panem, et tradidit Judae Scarioth. 27. Et, ut accepit panem, intravit in eum Satanas. Dicit illi Jesus: Quod facis, fac celerius. 28. Nemo autem ex his, qui recumbebant, intellexit, quid 29. illi dixerit. Plerique enim existimabant, quia loculos habebat Juda, quea dixit illi Jesus: Ut emeret, quae necessaria erant ad diem sollemnem; aut ut pauperibus daret. 30. Ut accepit igitur ille panem, confestim exiit. Erat autem 31. nox. Cum ergo exisset, dicit Jesus: Nunc honoratus est Filius hominis; et Deus honorificatus est in illo. 32. Et Deus honorificavit eum in ipso, et confestim honorificabit eum. 33. Pilioli, adhuc pusillum vobiscum sum. Quaeritis me; et quemadmodum dixi Judaeis: Quia ubi sum ego, vos non potestis venire: et nunc vobis di . . . 34. . . . . tum . . . . vobis do, ut diligatis invicem, sicut ego + dilexi vos; ita et vos diligatis invicem. 35. In hoc scient omnes quia mei discipuli estis, si veram dilectionem habueritis inter vos. 36. Dicit illi Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado, non potes nunc me sequi: sequeris autem postea. 37. Dicit illi Petrus: Domine + quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam. 38. Respondit Jesus: Animam tuam pro me ponis? Amen, amen dico tibi, non prius gallus cantabit, donec tu me ter abneges. Et ait discipulis CAPUT XIV. 1. suis: Ne conturbetur cor vestrum. Credite in Deum, et in me creditis. 2. In domo Patris mei mansiones multae sunt; alioquin dixissem vobis, eo, ut praeparem vobis locum. 3. Si abiero, et praeparavero vobis. rursum veniam, et adsumam vos ad me, et ego ubi sum, et vos 4. sitis. Et quo vado +, nostis viam. 5. Dicit illi Thomas: Domine, nescimus quo vadis: quomodo novimus + viam? 6. Ait illi Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem. nisi per 7. me. Si me cognovistis, et Patrem meum cognovistis: jam ex hoc nostis illum, et vidistis illum. 8. Dixit illi Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. 9. Respondit Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non me cognovistis? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? 10. Non credis + quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae vobiscum loquor, non a me loquor. Sed Pater, qui in me manet, ipse loquitur, et opera, quae. ego facio, ip- 11. se facit. Credite mihi + quia ego in Patre, et Pater in 12. me: alioquin vel propter opera ipsa credite mihi. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: et quia ego ad Patrem vado. 13. Et quidquid petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut honorificetur Pater 14. in Filio. Si quid petieritis in nomine meo, ego faciam. 15. Si diligitis me, mandata mea servate. 16. Et ego rogabo Patrem, et alium advocatum davit vobis, ut vobiscum sit in aeternum, 17. Spiritum veritatis, quem hic mundus non potest accipere, quoniam non videt illum, nec agnoscit. Vos agnoscitis eum, quia vobiscum manet +, et in vobis est +. 18. Non relinquam vos orphanos: veniam ad 19. vos. Adhuc pusillum, et hic mundus amplius me non videbit. Vos videbitis me: quia ego vivo, et 20. vos vivitis. Illa die scietis vos quia ego + in Patre meo, et vos in me, et ego 21. in vobis. Qui habet praecepta mea, et custodit illa, ille est, qui me diligit. Qui autem me diligit, diligitur a Patre meo: et ego diligam illum, et ostendam illi me ipsum. 22. Ait illi Judas, non ille Scarioth: Domine, quid factum est, quod manifestas te nobis, et non huic mundo? 23. Respondit Jesus, et dixit illi: Si quis me diligit, sermonem meum custodiat, et Pater meus diligit illum, et ad illum veniemus, et aput eum manebimus. 24. Qui non me diligit, sermones meos non custodit. Et sermo meus, non est meus; sed ejus, qui me misit, Patris. 25. Haec locutus sum vobis aput vos manens. 26. Advocatus est autem Paracletus ille Spiritus sanctus, quem missurus est Pater in nomine meo, ille vos docebit, et commemorabit vos omnia, quaecumquae dixero. 27. Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo hic mundus dat, ego do vobis. Non conturbetur cor vestrum, neque formidet. 28. Audistis quia dixi vobis: Eo, et venio ad vos. Si me amaretis, gauderetis, quia eo ad Patrem: quia Pater meus major est me. 29. Et nunc dixi vobis antequam fiat; ut, cum factum fuerit, credatis. 30. Jam non multa loquor vobiscum. Venit enim hujus mundi princeps, et in me nihil habet invenire. 32. Sed, ut cognoscat hic mundus quia ego diligo Patrem, et sicut Pater mandatum dedit mihi, sic facio. Surgite, eamus hinc. CAPUT XV. 1. Ego sum vitis vera, et Pater meus agricultor 2. est. Omne sarmentum in me, quod non adferet fructum, tollit + illut: et omnem fructiferum purgat, ut fructum ampliorem adferat. 3. Jam vos mundi estis propter verbum, quod locutus 4. sum vobis. Manete in me, et ego in vobis. Sicut sarmentum vitis non potest fructum ferre a se, nisi maneat in vineam; sic et vos, si in me non manseritis. 5. Ego enim sum vitis, vos estis sarmenta: si quis manserit in me, et ego in illo, hic adferet fructum copiosum: quia sine me nihil facere potestis, nisi in me quis manserit. 6. Si quis autem in me non manserit, proicitur foras sicut sarmenta, et arescet, et congregabunt illa, et in ignem mittent, et ardebunt. 7. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque petere volueritis, fiet vobis. 8. In hoc honorificabitur Pater meus, ut fructum multum feratis, et sitis mei 9. discipuli. Sicut dilexit me Pater, et ego vos dilexi. Manete in caritate 10. mea. Et si praecepta mea custodieritis, manebitis in mea caritate, sicut et ego Patris mandata servavi, et maneo in hujus caritate. 11. Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis si, et gaudium vestrum impleatur. 12. Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem, sicut et ego dilexi 13. vos. Majore hanc caritatem nemo habet, ut animam suam ponat + pro amicis suis. 14. Vos amici mei estis, si reciperitis quod praecipio vobis. 15. Jam non dicto + vos servos, sed amicos. . . . nescit servus, quid faciat Dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota vobis feci. 16. Non vos me elegistis; sed ego vos elegi, et posui vos, ut eatis, et fructifecitis, ut fructus vester maneat, ut quodcumque a Patre petieritis in nomine meo, det vobis. 17. Haec vobis mando, ut diligatis invicem. 18. Si hic mundus vos odit, scitote quia me prius odiit. 19. Si de hoc mundo essetis, mundus vos utique amaret: quia autem de hoc mundo non estis, sed ego elegi vos de hoc mundo, ideo vos odit mundus. 20. Memores estote sermonis, quod ego dixi vobis: Non est servus major Domino suo, nec Apostolus major ejus, qui misit eum. Si haec nostis, felices estis, si feceritis ea: non de omnibus vobis dico. Ego scio, quos elegerim. Si me persecuti sunt, et vos persequentur: si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. 21. Sed haec omnia faciunt vobis propter nomen meum: quia ignorant eum, qui me misit. 22. Si non venissem, et locutus illis fuissem, peccatum non haberent: nunc vero excusationem non habent de peccato suo. 23. Qui me odit, et Patrem meum 24. odit. Si opera non fecissem in illis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt me, et Patrem 25. meum. Sed ut impleatur verbum, quod in lege eorum scribtum est: Quoniam oderunt me gratis. 26. Cum ergo venerit Paracletus ille, quem ego mittam vobis a Patre meo, spiritum veritatis, qui de Patre meo procedit, ipse testificabitur de me: 27. et vos testimo nium perhibetis, quia ab initio mecum estis. CAPUT XVI. 1. Haec locutus sum vobis, ne scandalizemini. 2. Extra Synagogam vos facient; sed venit hora, ut omnis, qui occiderit vos, aestimet se sacrificium Deo 3. offerre: et haec facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me. 4. Haec locutus sum vobis; ut, cum venerit hora, memores sitis, quia ego dixi vobis. 5. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram: nunc vero+ eo ad eum, qui me misit et nemo ex vobis interrogat me, Quo 6. . . . ? Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia cor vestrum implevit. 7. Sed ego veritatem vobis dico: expedit vobis ut ego eam: nam, si non abiero ego, Paracletus non veniet ad vos: si autem ego abiero, mittam illum ad vos. 8. Et cum venerit ipse, arguet mundum de peccato, et de justitia, et 9. de judicio. De peccato quidem, quia non crediderunt 10. in me: de justitia autem, quod eo ad Patrem, et jam me non videbitis: 11. de judicio, quia Princeps hujus mundi judicatus est. 12. Adhuc multa habeo, quae dicam vobis: sed non potestis illa + modo 13. portare. Sed cum venerit Spiritus veritatis, ille vos deducet in omnem veritatem. Non enim loquitur a se, sed quaecumque audierit, loquetur, et quae ventura sunt, adnuntiavit vobis. 14. Ille me honorificavit, quia de meo accipiet, et adnuntiavit vobis. 15. Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt. Ideo dixi vobis: Quia de meo accipit, et adnuntiavit 16. vobis. Pusillum, et non videbitis me: et iterum pusillum, et videbitis me. 17. Dixerunt ergo discipuli ejus ad invicem: Quid est hoc, quod dixit nobis: Ecce pusillum, et non videbitis me, et post pusillum, et videbitis me: et quod dixit: Eo ad Patrem, 18. Quid est hoc pusillum+? non intellegimus quid dixit. 19. Cognovit Jesus+, quia volebant eum interrogare, et ait illis: De hoc quaeritis ad invicem, quia dixi: Pusillum, et non videbitis me, et iterum pusillum, et videbitis me. 20. Amen, amen dico vobis, quoniam vos flebitis, et lugebitis, mundus autem gaudebit: vos + tristes eritis, sed tristitia vestra in gaudium convertetur. 21. Mulier cum parturit, tristitiam habet, quia venit dies + ejus: cum autem genuerit puerum, amplius non est memor tribulationis propter gaudium, quia natus est homo in hunc mundum. 22. Et vos igitur modo tristitiam habebitis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet 23. a vobis. Sed in illa die nihil me interrogabitis. Amen, amen dico vobis, quoniam si quid petieritis Patrem in nomine meo, davit 24. vobis. Usque adhuc non petistis quicquam in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. 25. Haec dixi vobis in similitudinibus. Veniet hora ut jam non in similitudinibus vobis loquar, sed palam de Patre nuntiavo vobis. 26. In illa die in nomine meo petite, et ego rogabo propter 27. vos. Ipse enim Pater amat vos: me amastis, et credidistis, quoniam ego a Deo 28. exivi, et a Patre veni in hunc mundum: iterum relinquo hunc mundum, et vado ad Patrem. 29. Dicunt illi discipuli: Ecce nunc palam loqueris, et similitudinem nullam 30. dicis. Nunc scimus te omnia nosse, nec indigeri ut te quisquam interroget: in hoc credimus, quia a Deo venisti. 31. Respondit illis Jesus: Amodo creditis? 32. Ecce veniet hora, et jam venit, ut dispargamini unusquisque in sua regione, et me solum relinquatis: sed non ero solus, quia Pater mecum est. 33. Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In hunc mundum vexationem habebitis: sed gaudete, quia ego vici mundum. CAPUT XVII. 1. Haec locutus est Jesus: et adlevatis oculis suis in caelum, dixit: Pater venit hora, honorifica Filium tuum, ut Filius tuus te honorificet: 2. sicut dedisti illi potestatem universae carnis, ut omne, quod dedisti ei, det illis vitam aeternam. 3. Haec est autem vita aeterna, ut sciant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum 4. Christum. Ego te honorificavi super terram: opus, quod dedisti mihi ut facerem, per- 5. feci illud: et nunc honorifica me tu Pater, aput te ipsum, gloria, quam habebam aput te, ante quam mundus 6. esset. Manifestavi nomen tuum hominibus, quos mihi dedisti de hoc mundo. Tui erant, et mihi illos dedisti, et verbum tuum custodierunt. 7. Nunc cognovi + quoniam omnia, quae mihi dedisti, 8. a te sunt: qu . . a verba, quae mihi dedisti, dedi illis; et ipsi acceperunt illa vere, quia a te exierunt: +:. . t crediderunt, quia tu me 9. misisti. Ego pro illis rogo: non pro mundo hoc rogo, sed pro illis, quos mihi dedisti, quia 10. tui sunt: et mea omnia, tua sunt, et quae tua sunt, mea sunt: et honorificatus sum in illis. 11. Et hi in hoc mundo sunt, et ego ad te venio, et jam non sum in hoc mundo, et in hoc mundo sunt. Pater sancte, serva eos in nomine tuo: et, in hoc mundo 12. cum essem cum illis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi; et neimo perit de illis, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleretur. 13. Nunc autem at te venio, et haec loquor in hoc mundo, ut habeant gaudium meum expletum in semetipsis. 14. Ego dedi illis verbum tuum, et hic mundus odit illos, quia non sunt de hoc mundo, sicut ego non sum de hoc mundo. 15. Non rogo, ut 16. tollas illos de mundo: non sunt, s. . c. . t ego + non sum de hoc mundo. 17. Sanctifica illos in veritatem. Verbum tuum verum 18. est. Sicut me + misisti in hunc + mundum, et ego misi illos in hunc mundum: 19. et pro illis ego me sanctifico; ut sint ipsi sanctificati in veritatem. 20. Non pro his tantum rogo, sed pro illis, q. . i credituri sunt per verbum illorum 21. in me; ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et illi quoque in nobis sint +: ut mundus sic credat, quia tu me misisti. 22. Et ego gloriam, quam dedisti mihi, dedi illis; ut sint unum, sicut et nos unum sumus. 23. Et ego in illis, et tu in me; ut sint perfecti in unum; ut sciat hic mundus, q . . . a tu me emisisti, et dilexi + i . . . os, sicut et tu me dilexisti. 24. Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum; ut videant gloriam meam, quam dedisti mihi: quoniam dilexisti me ante constitut . . . nem mundi. 25. Pater juste, et hic mundus te non cognovit: ego autem te adgnovi, et hi cognoverunt, quia tu 26. me misisti. Et notum ad illis feci nomen tuum, et cognitum. . . ciam; ut caritas, qua me dilexisti, sit in eis, et ego in illis. CAPUT XVIII. 1. His dictis, Jesus exiit, et discipuli ejus trans torrentem Cedri +, ubi erat hortus, in quem introiit simul cum discipulis 2. suis. Sciebat autem et locum illum: quia frequenter convenerat ibi Jesus cum discipulis suis. 3. Igitur Judas, accepta cohorte a Principibus Sacerdotum, et de Pharisaeis ministros, venit ibi cum lancternis, et lampadibus, et armis. 4. Jesus autem + sciens omnia, quae erant sibi ventura, exiit, et ait illis: Quem quaeritis? 5. Responderunt illi: Jesum Nazaraenum. Dixit illis: Ego sum. Jesus autem stabat, et Judas, qui eum traditurus erat, cum illis. 6. Ut ergo dixit illis: Ego sum: abierunt retro, et ceciderunt in terram. 7. Iterum illos interrogavit: Quem quaeritis? Ad illi dixerunt: Jesum Nazaraenum. 8. Dixi vobis, ego sum: si ergo me quaeritis, sinite hos ire: 9. ut impleatur verbum, quod dixit: Quoniam, quos dedisti mihi, neminem ex his perdidi. 10. Simon igitur Petrus habens gladium, eduxit illum, et percussit servum Principis Sacerdotum, et amputavit illi auriculam dextram. Erat autem nomen servi illius Malachus. 11. Ait ergo Jesus Petro: Remitte gladium + in teca sua. Calicem, quem mihi dedit Pater, non vis bibam illum? 12. Cohors igitur, et tribunus, et ministri Judaeorum adprehenderunt Jesum, et adligaverunt 13. eum, et duxerunt ad Annam primum; erat enim socer Caiphae, qui fuit Princeps Sacerdotum anno illo. 14. Hic est autem Caiphas, qui consilium Judaeis dederat: Quia expedit unum hominem mori pro plebe, et non tota gens pereat. 15. Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille notus erat Principi Sacerdotum, et simul + intravit cum Jesu in atrium Principis Sacerdotum. 16. Petrus vero stabat foris ad januam. Egressus ergo discipulus ille alius, qui erat notus Principi Sacerdotum, dixit ostiariae: et induxit Petrum. 17. Dicit ergo ancilla ostiaria Petro: Numquid et tu de discipulis es hominis illius? Et ait ille: Non sum. 18. Stabant autem servi, et ministri ad carbones, quia frigus erat: stabat autem et Petrus cum illis calficiens se. 19. Princeps igitur Sacerdotum interrogavit Jesum de discipulis ejus, et de doctrina. 20. Respondit Jesus: Ego palam locutus sum huic mundo: et ego semper docui in Synagoga, et in templo, quo omnes Judaei conveniunt, et in occulto nihil locutus 21. sum. Quid me interrogas? Interroga, qui audierunt quid illis locutus sum: et ecce hi sciunt, quae dixi ego. 22. Cum haec ille dixisset, unus adstans ex ministris dedit palmam in faciem Jesu. dicens. Si. . res pondis Principi Sacerdotum? 23. Respondit illi Jesus: Si male locutus sum, testimonium dic de malo; si autem bene, quid me caedis? 24. Misit ergo illum Anna vinctum ad Caiphan Principem Sacerdotum. 25. Erat autem Simon Petrus stans, et calficiens se ad ignem. Dixerunt ergo illi: Numquid et tu unus es de discipulis ejus? Ad ille negavit, et dixit: Non sum. 26. Dicit unus ex servis Principis Sacerdotum, qui cognatus erat illius, cujus absciderat Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto 27. cum eo? Iterum ergo negavit, et statim gallus cantavit. 28. Adducunt ergo Jesum missum ad Caipham Principem Sacerdotum in praetorium. Erat autem mane, et ipsi non introierunt in praetorium, polluerentur, sed ut manducarent Pascha. 29. Exiit autem Pilatus ad illos foris, et dixit: Quam accusationem adfertis de hoc homine? 30. Responderunt Judaei, et dixerunt illi: Si non esset malefaciens hic, numquam illum tradidissemus. 31. Ait illis Pilatus: Accipite illum ergo vos, et secundum legem vestram judicate de illo. Dixerunt ergo illi Judaei: Nobis non licet quemquam occidere; 32. ut verbum Jesu impleretur, quod dixit, significans qua morte esset moriturus. 33. Intravit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit ad se Jesum, et dixit ad eum: Tu es Rex Judaeorum? 34. Et respondit Jesus: A te haec dicis, an alii tibi dixerunt? 35. Respondit Pilatus: Numquid et ego Judaeus sum? Gens tua, et Principes Sacerdotum tradiderunt te mihi: quid fecisti? 36. Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo: si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei concertarent, ne ego traderer Judaeis: nunc autem regnum meum non est hinc. 37. Ait Pilatus: Tu ergo Rex es Judaeorum? Respondet Jesus: Tu dicis, quia Rex sum ego. Ad hoc natus sum, et ad hoc veni in hunc mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis, qui de veritate est, audit vocem meam. 38. Ait illi Pilatus: Quid est veritas? Et, cum hoc dixisset, iterum foris egressus est ad Judaeos, et ait illis: Ego nullam in illo invenio 39. causam. Est autem vobis consuetudo, ut unum dimittam vobis: vultis ergo Regem Judaeorum? 40. Clamaverunt autem omnes, dicentes: Non hunc, sed Barabban. Erat autem Barabbas latro. CAPUT XIX. 1. Tunc ergo Pilatus acceptum Jesum, flagellavit 2. eum; et milites nectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus, et vestimentum purpureum induerunt 3. eum, et veniebant ad illum, dicentes: Habe Rex Judaeorum: et dabant illi palmas in faciem. 4. Egressus est rursum Pilatus foris, et ait illis: Ecce ego adduco illum vobis foris, ut sciatis quia non invenio in eo causam. 5. Exiit ergo Jesus foris + habens spineam coronam, et purpuream tunicam. 6. Quem cum vidissent Sacerdotes, et ministri, exclamaverunt, cruci eum figerent. Ait illis Pilatus: Sumite eum vos, et crucifigite: ego enim in eo culpam non invenio. 7. Responderunt Judaei: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium se Dei fecit. 8. Cum audisset autem Pilatus hunc verbum, magis timuit, 9. et intravit rursus in praetorio, et ait ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit. 10. Ait ergo illi Pilatus: Mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigendi te, et potestatem habeo dimittendi te? 11. Respondit ei Jesus, et dixit: Non haberes potestatem . . me nullam, nisi data tibi fuisset de sus. . . Propter hoc, qui me tibi tradidit, magnum peccatum . . - 12. bet. Et ex hoc Pilatus quaerebat illum dimittere. Judaei autem exclamaverunt, dicentes: si hunc dimiseris, non es amicus Caesaris. Omnis enim, qui Regem se facit, contradicit Caesari. 13. Cum audisset ergo Pilatus haec verba, produxit fo . . . Jesum, et sedit pro tribunali in locum +, qui appellatur Lithostrotus, Hebreice autem Gennaesa. 14. Erat autem praeparatio Phaschae, hora erat circiter sexta, et ait Judaeis: Ecce Rex vester. 15. Ad illi exclamaverunt: + Tolle, tolle, cruci eum fige. Ait illis Pilatus: Regem vestrum crucifigam?. . esponderunt Sacerdotes: Nos non habemus Regem, nisi Caesarem. 16. Tunc tradidit eum illis, ut crucifigeretur. Adsumpserunt igitur + Jesum; 17. et gestans sibi crucem, pervenit in locum, qui appellatur Calbariae locus, quod dicitur Haebraice Golgotha, 18. ubi illum crucifixerunt, et cum eo alios duos latrones, hinc, adque illinc, medium autem Jesum. 19. Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit supra crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazaraenus Rex Judaeorum. 20. Hunc ergo titulum multi legerunt Judaeorum, quia in proximo erat civitati locus, ubi crucifixus erat Jesus: et erat scriptum Hebraeice, Graece, et Latine. 21. Dicebant ergo Pilato Principes Sacerdotum, et Principes Judaeorum: Noli scribere Rex Judaeorum; sed, quia ipse dixit: Rex sum Judaeorum. 22. Respondit illis Pilatus: Quod scribsi, scribsi. 23. Milites ergo, cum crucifixissent Jesum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem. Erat autem tunica de summo, sed texta in. . tum. 24. Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus illam, set sortiamur cujus sit: ut Scriptura adimpleretur: Diviserunt vestimenta mea sibi, et supra vestimentum meum miserunt sortem. 25. Stabant autem secus crucem Jesu mater ejus Maria, et soror matris ejus maria Cleophaes. 26. Jesus autem, ut vidit matrem suam, et discipulum adstantem +, quem diligebat, dicit matri suae: Mulier, ecce Filius tuus. 27. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Ex illa hora accepit illam discipulus ille in sua. 28. Post hoc, videns Jesus quod perfecta sunt omnia, et consumantur Scripturae, ait: Sitio. 29. Pelvis posita erat aceto plena: hysopo circumdantes, optulerunt 30. ori ejus. Cum accepisset acetum, dixit: Consumatum est. Et inclinans caput, tradidit spiritum. 31. Judaei ergo, quoniam cena pura erat, ne sabbato manerent corpora in cruce, (erat aut . . magnus d . . . illius sabbati) rogaver . . Pilatum, ut crura illis frangere . . tur, et tollerentur de cruce. 32. Venerunt ergo milites; et primi quidem, crura fregerunt, et alterius similiter, qui simul crucifixus erat +. 33. Ad Jesum autem cum venissent, et viderunt eum jam mortuum, non fraegerunt crura 34. ejus, sed unus ex militibus lancia latus ejus percussit, et exiit confestim sanguis, 35. et aqua. Et qui vidit, testificatur, et testimonium ejus verum est. Et ipse scit, quod vera dicit, ut et vos credatis. 36. Haec enim facta sunt illi, . . . Scriptura adimpleretur: Ossum ejus non confringitis ab eo. 37. Et iterum altera Scriptura: Viderunt in quem compunxerunt. 38. Post haec autem rogavit Philatum Joseph ab Arimathia, qui erat discipulus Jesu, absconditus autem propter timorem Judaeorum, ut tolleret corpus Jesu . . . et permisit Pilatus. Venerunt ergo, et tulerunt illum. 39. Venit ergo Nicodemus, is qui pridem venerat ad Jesum nocte, feren . . mixturam murrae, et alo . . . , fere libras 40. centum. Et acceperunt corpus Jesum, et adligaverunt illum linteaminibus cum aromatibus, sicut est consuetudo Judaeis sepelire. 41. Erat autem in locum, ubi crucifixus erat, hortus: et in ho . . . monum. . . m no-. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . 42. ta erat monumentum, posuerunt Jesum. CAPUT XX. 1. Una autem sabbati venit Maria Magdalene, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum; et videt lapidem sublatum de monumentum, 2. et cucurrit, et venit ad Simonem . . . . um, et . . . . . . . . . discipu. . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . nt. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . . ubi illum posuerunt. 3. Exiit ergo Petrus, et alter discipulus, et ibant ad monumentum. 4. Currebant autem ipsi duo simul, ille autem discipulus praecurrit velocius Petro, et venit prior ad monumentum. 5. Et proscultans, videt posita linteamina, non tamen intravit. 6. Secutus est illum. . . t Petrus, et intravit in monumentum, et vidit linteamina 7. posita, et sudarium, quod erat positum seorsum, involutum in uno loco. 8. Tunc ergo introivit et discipulus, qui prior venerat ad monumentum, et vidit, 9. et credidit: nondum enim sciebant Scripturam, quod oportet illum a mortuis resurgere. 10. Abierunt ergo discipuli ad se. 11. Maria autem flens stabat ad monumentum; et cum fleret, . . . dspexit in monumentum; 12. et vidit duos Angelos. . . albis sedentes, unum ad caput, unum ad pedes, ubi positus erat Jesus. 13. Dicunt ill . . mulieri, quid fles? Ait ill . . s: Quoniam tulerunt Dominum meum, et n . . . . o ubi eum posu. . .- runt. 14. His dictis, conversa est retro, et videt. . . . . . . sciebat, quod Jesus 15. est. Dicit illi Jesus: Mulier, quid ploras? quem q . . eres?. . . la existiman . . . eum hortulanum esse, ait illi: Domine, si tu portasti illum, dic mihi, ubi pusuisti eum, et ego illum tollam. 16. Dicit . . . i Jesus: Maria. Illa stetit, et ait illi: Rh . . . . . (quod dicitur, Domine.) 17. Dicit illi Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic illis: Ascendo ad Patrem meum, et ad Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. 18. Venit Maria Magdalene nuntians discipulis: quoniam vidi Dominum: et haec dixit illi. 19. Set, cum sero factum esset die illa, una sabbati, et ostiis clusis, ubi era. . discipuli propter timorem Judaeorum, venit Jesus, et stetit in medio, et ait + illis: Pax vobis. 20. Et his dictis, ostendit illis manus et latus: et gavisi sunt 21. discipuli. Dicit illis ergo iterum: Pax vobiscum. Sicut misit me Pater, et ego mitto 22. vos. Insufflavit, et ait illis: Accipite Spiritum Sanctum: 23. si cujus remiseritis peccata, remissa erunt illi: si cujus tenueritis, tenebuntur. 24. Thomas unus de XII. qui dicitur Dydymus, non fuit cum illis, quando 25. venit Jesus. Dicebant ergo illi et alii discipuli: Vidimus Dominum. Ad ille dixit ad eos: Nisi videro in manibus ejus vestigium clavorum, et misero digitum meum in locum clavorum, et misero manus in latus ejus, non sum crediturus. 26. Post dies octo iterum venit: simul intus erant discipuli, et Thomas cum illis. Venit Jesus osteis clusis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobiscum. 27. Deinde ait ad Thoman: Ostende hoc digitum tuum, et vide manus meas, et mitte manus tuas in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis. 28. Respondit Thomas, et dixit illi: Tu es Dominus meus, et 29. Deus meus. Ait illi Jesus: Quoniam vidisti, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt. 30. Multa quidem, et alia signa fecit Jesus coram discipulis suis, quae non scripta sunt in hoc libro. 31. Haec autem scripta sunt, ut credatis, quoniam est Christus Filius Dei; et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus. CAPUT XXI. 1. Post haec ostendit se iterum Jesus discipulis suis + ad mare 2. Tiberiadis: et simul erant Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Natanael a Cana Galileae, et fili Zaebaedaei, et alii ex discipulis ejus duo. 3. Dicit illos Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt illi: Venimus simul et nos tecum. Exierunt, et ascenderunt in naviculam: illa nocte nihil ceperunt. 4. Sed, cum mane factum esset, Jesus stetit in littore; non enim sciebant discipuli, quod 5. Jesus esset. Ait illis: Habetis aliquid pulmentum vos? Responderunt illi; 6. Non. Ad ille dixit illis: Mittite in dextram partem + navigii, et invenietis. Miserunt illi, et trah. .- re non poterant retiam prae multitudinem piscium. 7. Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro: Dominus est. Et Simon Petrus, audito quia Dominus est, tunicam se praecinxit, (erat enim nudus) et misit se in mare. 8. Alii discipuli in navicula venerunt: (non enim longe erat terra, fere cubitis vi-. . nti) trahebant retiam piscium. 9. Ut ergo descenderunt in terram, vident carbones incensos, et piscem superpositum, et panem. 10. Dicit illis Jesus: Adferitis de piscibus, quos cepistis. 11. Ascendit Simon Petrus, et traxit retiam ad terram plenam magnis piscibus CLIII. Et cum tanti essent, non est scissa retia. 12. Ait illis Jesus: venite, prandete. Et nemo audebat ex discipulis ejus interrogare illum: Tu qui es? scientes, quod Dominus 13. est. Venit + Jesus, et sumpsit panem, et dedit illis, et piscis similiter. 14. Hoc jam tertio ostendit se Jesus discipulis, postquam a mortuis resurrexit. 15. Cum ergo prandiderunt, ait Jesus Petro: Simon Johannis amas me? Ait illi: Utique, Domine. Ait illi: Pasce oves + meas. 16. Dicit illi iterum: Simon Johannes, amas me? Dicit illi: Utique, Domine. 17. Ait illi: Pasce oves meas. Dicit illi tertio: Simon Johannes, amas me? Contristatus est Petrus, quod dixit illi tertio: Amas me? Ait illi: Omnia tu nosti Domine; tu scis quod amo te. Dixit illi: Pasce oves meas. 18. Amen, amen dico tibi, cum es. . . dolescentior, praecinges te ipsum, e. . - bulas quo vi. . - cum aute. . senueris. . - tendes. . - nus tuas. . - ter te. . . - git. . . . . . te quo. . . . . 19. vis. Hoc autem dixit, significans quam mortem honorificaturus esset Deum. Ait illi: Sequere 20. me. Et conversus Petrus vidit discipulum, q . . . diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuerat in cena supra pectus Jesu, et d. . erat: Domine,. . . is est, qui 21. . . . det te? Hunc. . . . . . . videns. . . . . us, ait ad. . . . . Domine, hic. . . . . . quid?. . . . . . . . 22. . . . . . . . volo manere, dum venio, quid ad te? interdum tu me sequere. 23. Et exiit hic sermo in fratres, quod ille discipulus non moreretur, Et non dixit Jesus: Non moritur: sed: Sic illum volo manere, dum venio +. 24. Hic est discipulus, qui testificatur de Jesu, et quis scripsit + haec, scimus; et scimus, quod verum est testimonium ejus. 25. Et alia multa fecit Jesus, quae, si scriberentur per singula, nec ipsum existimo mundum capere posse, et libros qui scribantur. EXPLICIT EVANGELIUM SECUNDUM JOHANNEM. INCIPIT SECUNDUM LUCANUM. +

CODEX VERONENSIS. CAPUT PRIMUM. 1. In principio erat Verbum, et Verbum erat aput Deum, et Deus erat Ver. . . . 2. Hoc erat in principio 3. aput Deum. Omnia per eum facta sunt: et sine eum factum est nihil. Quod autem factum 4. est, in eo vita est +, et vita est + lux hominum. 5. Et lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. 6. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat 7. Johannis. Hic venit in testimonium, ut testimonium periberet de lumine, ut omnes crederent per 8. eum. Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. 9. Erat enim lux vera, quae inluminabat omnem hominem venientem in hunc mundum. 10. In hoc mundo erat, et mundus per cum factus est, et mundus eum non cognovit. 11. In sua propria venit, et sui eum non receperunt 12. Quodquod autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine ejus: 13. Qui non ex sanguine, neque ex voluntate carnis, nec ex voluntate viri, sed ex Deo natus est. 14. Et Verbum caro facta est, et habitavit in nobis: et vidimus honorem ejus, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratia, et veritate. 15. Johannis testificatur, et clamat +: Hic est, de quo dixi: Qui post me venit, ante me factus est: quia prior me erat. 16. Quoniam + de plenitudine ejus nos omnes accepimus gratiam pro 17. gratiam. Quia lex per Moysen data est, gratia autem, et veritas per Jesum Christum facta est. 18. Deum nemo vidit umquam: nisi unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit. 19. Et hoc est testimonium Johannis, cum misissent ad eum Judaei ab Hierosolymis Sacerdotes et Levitas ut interrogarent eum: Tu quis es? 20. Et confessus est, et non negavit: confessus est, quia ego non sum Christus. 21. Et interrogaverunt eum iterum, dicentes: Helias es tu? Ait: Non sum. Quid ergo? Propheta es tu? Et respondit: Non. 22. Et dixerunt: Dic ergo nobis ut responsum demus his, qui miserunt nos? quid dicis de te ipso? 23. Quibus ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini. 24. Et qui missi fuerant ex Farisaeis. Ut interrogarent. eum, dixerunt 25. ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, nec Helias, neque Propheta? 26. Respondit eis Johannes, dicens: Ego quidem baptizo vos in aquam poenitentiae: medius autem vestrum stat, quem vos ignoratis. 27. Ipse est, qui post me venit: cujus ego non sum dignus solvere corrigiam calciamenti ejus. 28. Haec facta sunt in Bethania trans Jordanen, ubi erat Johannes baptizans. 29. Postera autem die vidit Johannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. 30. Hic est, de quo ego dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est: quoniam ante me 31. erat. Et ego ignorabam eum, sed ut manifestaretur Istraheli, propter hoc ego veni in aqua baptizans. 32. Et testificatus est Johannes, dicens: Quoniam vidi Spiritum sicut columbam descendentem de caelo, et manentem super eum. 33. Et ego ignorabam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ipse mihi dixit: Super quem videris Spiritum Domini descendentem, et manentem in eum, ipse est, qui baptizat in Spiritu sancto. 34. Et ego vidi: et testimonium perhibui quoniam ipse est Dei Filius electus. 35. Postera autem die iterum stabat Johannes, et duo discipuli ejus. 36. Et intuens Jesum ambulantem, dixit: Ecce agnus Dei. 37. Audierunt autem duo discipuli ejus loquentem, et secuti sunt Jesum. 38. Conversus autem Jesus, vidit eos sequentes se, et dixit eis: Quid quaeritis? Qui dixerunt ei: Rabbi, (quod interpraetatur Magister) ubi manis? 39. Ait illis: Venite, et videte, Venerunt autem, et viderunt ubi maneret, et aput eum manserunt illa die: erat enim hora circiter decima. 40. Erat Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus, qui audierant ab Johanne, et secuti sunt eum. 41. Invenit autem mane fratrem Simonem, et dixit illi: Invenimus Messiam, quod est interpraetatum Christus. 42. Adduxit ergo eum ad Jesum. Intuens autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon filius Johannis: tu vocaris Cephas quod interpraetatur Petrus. 43. Postera autem die voluit proficisci in Galilaeam, et invenit Philippum. Et dicit illi Jesus: Sequere 44. me. Erat autem Filippus a Bedsaida, ex civitate Andreae, et 45. Petri. Invenit autem Filippus Natahel, et dicit illi: Quem scribsit Moyses in lege, et Prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. 46. Dixit illi Natanael: A Nazareth potest aliquid boni esse? Ait illi Filippus: Veni, et vide. 47. Videns autem Jesus Natanael venientem ad se, et dixit de eo: Ecce vere Istrahelita, in quo dolus non est. 48. Ait illi Natanael: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Antequam te Filippus vocaret, cum esses sub arbore ficulnea, novi te. 49. Respondit ei Natael: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Istrahel. 50. Respondit Jesus, et dixit ei: Quoniam dixi tibi: Eo quod viderim te sub arbore ficulnea, credis: majora horum 51. videbis. Et dixi ei. Amen, amen dico vobis, videbitis caelum apertum, et Angelos Dei ascendentes, et descendentes ad Filium hominis. CAPUT II. 1. Et tertia die nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae: et erat ibi mater 2. Jesu. Invitatus est autem et Jesus cum discipulis suis ad nuptias. 3. Et vinum non habebant, quoniam finitum erat vinum nuptiarum. Et dicit mater Jesu ad ipsum: Vinum non habent. 4. Et dixit ei Jesus: Quid mihi, et tibi est mulier? nondum venit hora mea. 5. Dicit mater ejus ministris: Quodcumque vobis dixerit, facite. 6. Erant autem ibi positae hidriae lapideae secundum purificationem Judaeorum, capientes binas vel ternas. 7. Ait illis Jesus: Implete hydrias aquam. Et impleberunt eas usque susum. 8. Ait illis Jesus: Aurite nunc, et ferte arcitriclinio, Et attulerunt. 9. Ad ubi gustavit arcitriclinius aquam vinum factum, et nesciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui autem aurierant aquam, et videntes factum, mirabantur: vocavit autem sponsum arcitriclinius, et dixit ei: 10. Omnis homo in primis bonum binum ponit: et cum inebriati fuerint, tunc infimiorem: Tu autem serbasti bonum vinum usque modo. 11. Hoc primum signum fecit Jesus in Cana Galilaeae: et manifestavit honorem suum, et crediderunt in eum discipuli sui. 12. Post haec discendit in + Cafarnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus: et ibi mansit non multos dies +. 13. Et in proximo erat Pascha Judaeorum, 14. et ascendit Jesus in Hierosolymis: et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et nummularios sedentes. 15. Et fecit quasi flagellum de restibus, et omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et nummulariorum effudit nummos +, et mensas eorum 16. evertit. Et dixit vendentibus columbas: Tollite ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis. 17. Rememoratus est autem discipulus ejus quoniam scriptum est: Zelus domus tuae comedit me. 18. Responderunt ei Judaei, et dixerunt: Quod signum ostendis nobis quod haec facis? 19. Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite hoc templum, et in triduo illud suscitabo. 20. Dixerunt ergo Judaei: XL et VI. annis aedificatum est hoc templum, et tu in triduo resuscitas illud? 21. Ille autem dicebat de templo corporis sui. 22. Cum ergo resurrexit a mortuis, rememorati sunt discipuli ejus, quoniam hoc dicebat, et crediderunt scripturae, et verbo, quod dixerat Jesus. 23. Cum autem esset in + Hierosolymis in diem festum Paschae, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa, quae faciebat. 24. Ipse autem Jesus non credidit se eis, eo quod sciret omnes, 25. et quia non necesse habuit ut aliquis testimonium perhiberet de eo: ipse enim noverat quid esset in homine. CAPUT III. 1. Erat autem homo ex Pharisaeis, nomine Nicodemus, Princeps Judaeorum. 2. Hic venit ad eum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus, quia a Deo venisti Magister, nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. 3. Respondit Jesus, et dixit illi: Amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest regnum Dei videre, 4. Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in utero matris suae denuo introire, et renasci? 5. Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit et aqua, et Spiritu, non potest renasci in regnum Dei. 6. Quod natum est de carne, caro est, quoniam de carne natum est: et quod natum est de spiritu +, 7. spiritus est. Ne mireris quod dixerim tibi: Oportet vos renasci denuo, 8. Spiritus ubi vult spirat: et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo eat: sic est et omnis, qui natus est ex aqua, et Spiritu. 9. Respondit Nicodemus, dicit ei: Et quomodo possunt haec fieri? 10. Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister Istrahel +, et haec ignoras? 11. Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non recipitis. 12. Si terrestria dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis caelestia credetis? 13. Nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo discendit, Filius hominis, qui est in 14. caelo. Et sicut Moyses exaltavit serpentem in solitudinem; sic exaltari oportet Filium 15. hominis: ut omnes, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. 16. Sic enim dilexit Deus mundum, ita ut Filium suum unicum daret: ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. 17. Nec enim misit Deus Filium suum in hunc mundum, ut judicet mundum, sed ut salvus fiat mundus per eum. 18. Qui credit in eum, non judicabitur +: qui vero non credit, jam judicatus est: quoniam non credidit in nomine unigeniti Fili Dei. 19. Hoc est autem judicium: quoniam lux venit in hoc mundo, et dilexerunt homines potius tenebras, quam lumen: erant enim malae operae eorum. 20. Omnis enim, qui male agit, odit lumen, et non venit ad lumen, ne arguantur operae ejus: 21. qui autem facit veritatem, venit ad lumen, ut manifestentur operae ejus, quoniam in Deo sunt operatae. 22. Post haec profectus est Jesus, et discipuli ejus in Judaeam terram: et ibi morabatur cum eis. 23. Erat autem Johannes baptizans in Aeno, juxta Salin: quoniam aquae multae erant ibi, et veniebant, et baptizabantur. 24. Nondum enim erat Johannis coactus in carcerem. 25. Facta est autem quaestio ex discipulis Johannis cum Judaeis de Purificatione. 26. Et venerunt ad Johannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanen, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. 27. Respondit Johannis, dicens: Non potest homo accipere quicquam, nisi illi datum fuerit desuper. 28. Ipsi vos testimonium mihi perhibetis, quoniam dixi: Non sum ego Christus: sed quia praemissus sum ante eum. 29. Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudit propter vocem ejus. Hoc ergo gaudium meum completum 30. est. Illum oportet crescere, me autem minorari. 31. Qui de susum venit, super omnes est. Qui vero ex terra est, de terra est, et de terra loquitur. 32. Qui autem de caelo venit +, quod vidit, et audivit, testatur +, et testimonium illius nemo accipit. 33. Qui autem accipit testimonium ejus, signavit quoniam Deus verax est. 34. Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat spiritum. 35. Pater diligit Filium: et omnia dedit in manus ejus. 36. Qui credit in Filio, habet vitam aeternam: qui autem non credit Filio, non videbit vitam aeternam, sed ira Dei in eo permanebit. CAPUT IV. 1. Cum ergo cognovisset Jesus audisse Pharisaeos, quod Jesus plures discipulos facit, quam Johannes, et 2. baptizat, (quamquam Jesus ipse + non baptizaret, sed discipuli ejus), 3. reliquid igitur Judaeam terram +, et profectus est iterum in Galilaeam. 4. Oportebat autem eum transire per Samariam. 5. Venit igitur in civitatem Samariae, quae + dicitur Esychar +, juxta praedium, quod dedit Jacob Joseph 6. filio suo. Erat autem fons Jacob. Jesus igitur fatigatus ab itinere, sedebat super fontem. Hora autem erat circiter sexta. 7. Et venit quaedam mulier a Samaria haurire aquam. 8. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere. Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent. 9. Dicit ergo ei mulier + Samaritana: Tu, cum sis Judaeus, quomodo a me bibere petis, cum sim mulier Samaritissa? 10. Respondit Jesus, et dicit ei: Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: Da mihi bibere: tu magis petisses eum, et dedisset tibi aquam vivam. 11. Dicit illi mulier: Domine neque hauritorium habes, et puteum altum est: unde + habes aquam vivam? 12. Numquid tu major es patri nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo vibit, et filii ejus, et pecora ejus? 13. Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis, qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum: qui autem biberit de aqua, quam ego dedero ei, non sitiet in sempiternum: 14. sed aquam, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. 15. + Dicit ei mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam istis haurire hinc. 16. Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni hoc. 17. Respondit mulier, et dixit ei: Non habeo virum. Ait ei Jesus: Bene dixisti, quia non habes + virum: 18. quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, vir tuus non est: hoc vero dixisti. 19. Dicit illi mulier: Domine, video quia Propheta est +. 20. Patres nostri in hoc monte adoraverunt, et vos dicitis, quia in + Hierosolymis est locus, ubi adorari oportet. 21. Dicit illi Jesus: Crede mihi mulier, quoniam venit hora, cum neque in isto monte, neque in Hierosolymis adorabitis Patrem. 22. Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quoniam salus ex Judaea est. 23. Sed venit hora, et nunc est, cum veri adoratores adorabunt Patrem, in spiritu et veritate. Etenim Pater tales quaerit, qui adorent eum 24. in spiritu. Spiritus est Deus: et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. 25. Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit, (qui dicitur Christus.) cum ergo venerit ille, adnuntiavit nobis omnia. 26. Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum. 27. Et statim venerunt discipuli ejus: et mirabantur eo quod cum muliere loqueretur. Nemo tamen ei + dixit: Quid quaeris, vel quid cum ea loqueris? 28. Reliquid igitur mulier hydriam suam, et abiit in civitatem, et dixit hominibus 29. +: Venite, et videte hominem, qui dixit mihi omnia quaecumque feci: numquid ipse est Christus? 30. Et + exierunt de civitate, et veniebant ad eum. 31. Postmodum autem rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca. 32. Ad ille dixit eis: Ego escam habeo manducare, quam vos nescitis. 33. Dicunt autem discipuli ejus ad alterutrum: Numquid aliquis ei attulit manducare? 34. Dicit illis Jesus: Mea esca est ut faciam voluntatem ejus, qui me misit, et ut perficiam opus ejus. 35. Nonne vos dicitis, quoniam quattuor adhuc mensis, et messit venit: Ecce dico vobis: Adlevate oculos vestros, et aspicite regiones, quia albae sunt + a messem. 36. Jam + qui metit, mercedem accipit, et congraegat fructum in vitam aeternam: ut, et qui seminat simul gaudeat, et qui metit. 37. In hoc enim est verbum verum: quoniam alius est qui seminat, et alius qui metit. 38. Ego misi vos metere quod vos non laborastis: et vos in laborem eorum intrastis. 39. Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: quoniam dixit ei omnia, quae fecit. 40. Ut ergo venerunt ad eum Samaritani, rogabant + eum ut aput eos maneret. 41. Et mansit ibi biduum. Et multo plures crediderunt propter verbum 42. ejus. Et dicebant mulieri: Jam non propter tuum testimonium + credimus ei: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. 43. Post biduum autem profectus est + inde in Galileam. 44. Ipse enim Jesus testatus est quoniam Propheta in patria sua dignitatem non habet. 45. Cum venisset autem in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, videntes omnia quae fecit in Hierosolymis in diem festum: et ipsi enim advenerant in diem festum. 46. Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit de aqua vinum. Erat autem + quidam Regulus, cujus filius infirmabatur in + Cafarnaum. 47. Hic cum audisset quod Jesus venit ex Judaea in Galilaeam, venit ad illum, et rogabat eum ut discenderet, et sanaret filium ejus: incipiebat mori. 48. Dixit autem Jesus ad eum: nisi signa, et prodigia videritis, non creditis. 49. Dicit ad eum: Regulus: Domine, descende antequam moriatur puer +. 50. Ait illi Jesus: Vade filius tuus vivit. Et + credidit homo ille verbo, quod dixit illi Jesus: et ibat. 51. Jamque ipso discedente, servi occurrerunt illi, et nuntiaverunt ei +, quoniam filius tuus vivit +. 52. Interrogavit ergo horam ab illis, in qua melius habuit. Et dixerunt: Heri hora septima reliquid illum febris. 53. Cognovit ergo pater, quoniam illa hora, qua + dixerat ei Jesus: Filius tuus vivit: et credidit ipse, et domus ejus universa. 54. Hoc iterum secundum fecit Jesus signum, veniens de Judaea in Galilaeam. CAPUT V. 1. Post haec erat dies festus Judaeorum, et ascendit Jesus Hierosolymis in inferiorem partem 2. Natatoriae piscinae, quae dicitur Hebreicae Betzeta, quinque porticus habens. 3. In his decumbebant + turbae infirmorum, caecorum, claudorum, aridorum, paralyticorum + expectantium aquae motum. 4. Angelus autem discendebat: et movebat + aqua. Et quicumque prior discendebat in natatoria, sanus fiebat quacumque tenebatur infirmitate. 5. Erat autem ibi homo + XXX et VIII annos habens in infirmitatem 6. +. Hunc ut vidit Jesus jacentem, sciens quod jam multum temporis habuerit, ait illi: Vis sanus fieri? 7. Respondit illi infirmus, et dixit: Domine, hominem non habeo, ut cum mota fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum enim ego venio, alter ante me discendit. 8. Ait illi Jesus: Surge, et tolle grabattum tuum, et ambula: 9. Et statim sanus factus est homo ille: et surrexit +, et sustulit grabattum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in illa die. 10. Dicebant ergo Judaei illi, qui curatus fuerat: Sabbatum est, et + non licet tibi tollere grabattum tuum. 11. Respondit illis, dicens: Qui fecit me sanum, ipse mihi dixit: Tolle grabattum tuum, et ambula. 13. Infirmus autem + nesciebat quis esset. Jesus enim statim devertit, cum vidisset turbam in illo loco. 14. Post haec invenit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es: jam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat. 15. Et + abiit homo ille, et indicavit Judaeis quia Jesus est, qui fecit eum sanum. 16. Et propter hoc persequebantur Judaei Jesum, quia haec faciebat sabbato. Jesus autem respondit eis, dicens: 17. Pater meus usque adhuc operatur, et ego operor. 18. Propter hoc + magis quaerebant eum Judaei interficere: quod non solum solvebat sabbatum, sed et quod patrem suum diceret Deum, aequalem se faciens Deo. Respondit Jesus, et dixit eis: 19. Amen, amen dico vobis: non potest Filius ab se facere quicquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaequae enim ille facit, eadem et Filius facit similiter. 20. Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei, quae ipse facit: et majora opera demonstravit ei, ut vos admiremini. 21. Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat: sic et Filius, quos vult vivificat. 22. Nec enim Pater judicat quemquam: sed judicium omnem dedit Filio, 23. ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem: qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. 24. Amen, amen dico vobis, quoniam qui verbum meum audit, et credit ei, qui me misit, habet vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transit de morte ad vitam. 25. Amen, amen dico vobis, quoniam veniet hora, in qua audient mortui vocem Fili Dei: et qui audierint, vivent. 26. Sicut enim Pater habet vitam in se: sic et Filio dedit habere vitam in semetipso: 27. et potestatem dedit ei judicium faciendum, quoniam Filius hominis 28. est. Nolite mirari haec, quoniam veniet hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem ejus +: et resurgent 29. qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae: qui autem iniqua gesserunt, in resurrectionem judicii. 30. Non enim possum ego a me ipso facere quicquam. Sicut enim audio, ita et judico: et judicium meum justum est: quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui me misit Patris +. 31. Si ego testimonium perhibeo de me, testimonium meum non est verum. 32. Alius est, qui testificatur de me: et scio quia verum est testimonium ejus +, quod testificatur de me. 33. Vos misistis ad Johannem: et testimonium perhibuit veritati. 34. Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed haec ideo dico ut vos salvi 35. sitis. Ille erat lucerna ardens, et lucens. Vos vero voluistis exultare ad horam in lumine ejus. 36. Ego autem habeo testimonium majus Johannen. Opera enim, quae dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quae facio, + testimonium perhibent de me, 37. quoniam Pater me misit: et qui me misit Pater, ipse testimonium perhibet de me: neque vocem ejus umquam audistis, neque figuram vidistis, 38. et verbum ejus non habetis in vobis manentem: quoniam quem misit ille, huic vos non creditis. 39. Scrutate Scripturas, quoniam putatis vos in ipsis vitam aeternam habere: et ipsae sunt, quae testimonium perhibent de me: in quibus putatis vos vitam habere: haec sunt, quae testificantur de 40. me: et non vultis venire ad me ut vitam habeatis. 41. Honorem ab hominibus non accipio. 42. Sed cognovi vos, quoniam non habetis caritatem Dei 43. in vobis. Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum recipitis. 44. Quomodo potestis vos credere, qui honorem ab invicem accepistis: et honorem ejus, qui est solus, non quaeritis? 45. Nolite putare quoniam ego vos aput Patrem accusabo +, est qui bos accuset Moyses, in quem vos sperastis +. 46. Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. 47. Nam si illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis? CAPUT VI. 1. Post haec abiit Jesus trans mare Galilaeae in partes + Tiberiadis: 2. sequebatur autem + eum turba multa, quia videbant signa, quae faciebat de infirmibus. 3. Ascendit ergo Jesus in montem, et ibi sedebat cum discipulis suis. 4. Erat autem in proximo Pascha dies festus Judaeorum. 5. Elevatis ergo oculis Jesus, eo quod vidisset quia turba magna veniret ad se, ait Philippus: Unde emimus panes, ut manducent 6. isti? Hoc autem dicebat temptans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus. 7. Respondit ei Philippus, dicens: Ducentis denariis panes non sufficient eis, ut unusquisque modicum + accipiat. 8. Dicit ei unus ex discipulis suis, Andreas frater Simonis 9. Petri: Est hic puer +, qui habet quinque panes hordiacios, et duos pisces: sed haec quid sunt in tantos? 10. Dixit autem + Jesus: Facite homines discumbere. Erat autem plurimum foenum in illo loco. Discubuerunt ergo viri, numero circiter quinque milia. 11. Accepit autem + panes Jesus: et gratias egit, et dedit + discipulis suis, discipuli autem + discumbentibus: similiter distribuerunt et de piscibus quantum volebant. 12. Ad ubi saturati sunt, dixit discipulis: Colligite quae superaverunt fragmenta, ne quid ex illis pereat +. 13. Collegerunt autem +, et impleverunt XII. cophinos fragmentorum de quinque panibus hordeaciis, quae superaverunt eis, qui manducaverant, 14. Illi ergo homines cum vidissent signum, quod fecit +, dicebant: Hic est vere propheta, qui in hunc mundum venturus est. 15. Jesus ergo sciens quia incipient turbae venire, et rapere eum, ut facerent + eum regem, secessit + iterum in montem solus. 16. Cum autem vespere factum esset, discenderunt discipuli ejus ad mare. 17. Et ascendentes naviculam, veniebant trans mare in Cafarnaum: et cum jam tenebrae factae essent: nondum venerat ad eos Jesus. 18. Mare autem, validissimo vento flaute, insurgebant. 19. Et cum remigassent stadia quasi XXV vel XXX, vident Jesum ambulantem super mare. et juxta navem fieri, et timuerunt valde. 20. Ille autem dixit eis: Ego sum, nolite timere. 21. Volebant + ergo recipere eum in naviculam: et statim navis accessit ad terram, in qua ibant. 22. Altera autem die turba, quae stabat trans mare, vidit quia navigium aliut non erat nisi unum illut +, et quia non simul ascendit cum discipulis suis Jesus in navem, sed soli discipuli ejus fuerunt: 23. et cum supervenissent + aliae naves a Tiberiade, quae in proximo erant loco, illic ubi manducaverant panem, quem benedixerat Dominus. 24. Cum ergo vidissent turbae quod Jesus non est ibi, neque discipuli ejus, acceperunt sibi ipsi naviculas +, et venerunt in Cafarnaum quaerentes. 25. Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando hic venisti? 26. Respondit autem eis Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quaeritis me non quia vidistis signa, et prodigia +, sed quia manducastis de panibus, et satiati estis. 27. Operamini escam, non quae perit, sed escam, quae permanet in vitam aeternam, quam Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. 28. Dixerunt igitur ad eum: Quid faciemus ut operemus operam 29. Dei? Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ipse misit. 30. Dixerunt ergo ei: Quod autem tu facis signum, ut videamus, et credamus tibi? quid operaris? 31. Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: Panem de caelo dedit eis manducare. 32. Dixit autem eis Jesus: Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo illum verum panem. 33. Panis enim Dei est, qui descendit de caelo, et vitam dans + huic mundo. 34. Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis hunc panem. 35. Dixit eis Jesus: Ego sum panes vitae: qui venit ad me, non esuriet: et qui credit in me, non sitiet umquam. 36. Sed dixi vobis, quoniam et vidistis, sed non creditis. 37. Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum, qui venit ad me, non apello +: 38. nec enim discendi de caelo, ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem Patris +, qui me misit. 39. Haec est autem voluntas ejus, qui misit me +: ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo quicquam +, sed resuscitem illum in novissima die. 40. Haec est enim + voluntas Patris mei +: ut omnes, qui videt Filium, et credit in eum habeat vitam aeternam, et + resuscitabo eum in novissima die. 41. Murmurabant igitur Judaei de eo, eo quod dixisset: Ego sum panis +, qui de caelo descendi, et 42. dicebant: Nonne hic est filius Joseph, cujus noscimus Patrem? Quomodo ergo hic dicit: Quoniam de caelo descendi? 43. Respondit ergo Jesus, et dixit eis: Nolite murmurare 44. Inter vos: nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui me misit, adtraxerit eum: et ego resuscitabo eum in novissima die. 45. Scriptum est enim in Propheta: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnes, qui audit + a Patre, et didicerit, venit ad me. 46. Non quod Patrem viderit quisquam: nisi qui est a Deo, hic videt Deum +. 47. Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, habet vitam aeternam. 48. Ego sum panis vitae. 49. Patres vestri manducaverunt panem + in deserto mannam, et mortui 50. sunt. Hic est panis, qui de caelo descendit: ut si quis ex eo manducaberit, non moriatur, sed vivat. 51. Ego sum panis vivus, qui de caelo discendi. 52. Si quis manducaverit ex eo pane, vivet in aeternum: panis, quem ego dedero, caro mea est pro hujus mundi vita. 53. Litigabant igitur inter se Judaei, dicentes: Quomodo potest hic nobis dare carnem suam manducare +? 54. Dixit autem eis Jesus: Amen, amen dico vobis: Nisi ederitis carnem Fili hominis, et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis. 55. Qui ediderit carnem meam, et biberit sanguinem meum, habebit vitam aeternam: et ego resuscitabo illum in novissima die. 56. Caro mea vere est esca, et sanguis meus vere est potus. 57. Qui edit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eum. 58. Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo per Patrem: et qui manducaverit carnem meam, et ipse vivit + per 59. me. Hic est panis, qui de caelo discendit. Non sicut manducaverunt Patres vestri manna, et mortui sunt. Qui vero manducaverit hunc panem, vivit in aeternum. 60. Haec ergo dicebat in synagoga docens, in Cafarnaum. 61. Multi ergo ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, quis potest eum audire? 62. Sciens igitur + Jesus penes se quia murmurarent de hoc discipuli, dixit eis: Hoc vos scandalizat? 63. Quid si videritis Filium hominis ascendentem ubi fuit prius? 64. Spiritus est, qui vivificat; nam caro nihil prodeest: verba, quae ego locutus sum vobis, spiritus est + et vita. 65. Sed ex vobis sunt quidam, qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent increduli, et quis esset traditurus eum. 66. Et dicebat: Propter hoc dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi ei datum fuerit a Patre +. 67. Ex hoc ergo + multi ex discipulis ejus abierunt retro: etiam cum eo jam non ambulabant. 68. Dixit autem + Jesus ad XII: Numquid et vos vultis ire? 69. Respondens autem Simon Petrus, dixit: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae 70. habes. Et nos credidimus, et cognovimus quoniam tu es Filius Dei. 71. Respondit Jesus: Nonne ego vos XII. elegi: unus tamen ex vobis diabulus est? 72. Dicebat autem de Juda Simone Scarioth: hic enim traditurus eum erat, cum esset unus de XII. CAPUT VII. 1. Post haec + ambulabat Jesus in Galilaea +, non enim habebat potestatem in Judaea ambulare: quia Judaei quaerebant interficere eum. 2. Erat autem in proximo dies sollemnis Judaeorum, Scenopegiae. 3. Dixerunt igitur + ad eum fratres ipsius: Transi hinc, et vade in Judaeam, ut et discipuli tui 4. videant opera +, quae facis. Nemo enim aliquid faciens in occulto, quaerit pro palam esse: si haec facis, manifesta te ipsum huic mundo. 5. Neque enim fratres ejus credebant tunc + in eum. 6. Dicit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum. 7. Non potest mundus odire vos: me autem odit; quia ego testificor de eo quoniam opera ejus pessima sunt. 8. Vos ascendite in diem festum, ego non ascendam in diem festum +: quoniam tempus meum nondum completum est. 9. Haec cum dixisset, remansit ipse in Galilaeam +. 10. Cum autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit in diem festum non palam, sed occulte 11. +. Judaei autem quaerebant eum in diem festum, dicentes: Ubi 12. est ille? Et murmur de eo erat magnum in turba. Quidam enim dicebant: Quoniam bonus est. Alii dicebant: Non, sed seducit 13. populum. Nemo tamen in palam loquebatur de eo propter metum Judaeorum. 14. Cum autem jam dies festus medius esset, ascendit Jesus in templo, et docebat. 15. Mirabantur autem Judaei, dicentes: Quomodo hic litteras novit, cum non didicerit? 16. Respondit autem Jesus +, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus, qui me misit. 17. Si quis voluerit voluntatem illius facere: cognoscet de doctrina, utrum ne ex Deo sit, an ex me ipso 18. loquar. Qui a semetipso loquitur, gloriam suam quaerit, nam qui quaerit gloriam ejus, qui eum misit, verax est, et iniquitas in eo non est. 19. Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem? 20. Quid me quaeritis occidere? 21. Respondit Jesus, et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini: 22. Propter hoc Moyses dedit vobis circumcisionem: (non quod ex Moysen sit, sed ex Patribus vestris) et sabbato circumciditis hominem. 23. Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi irascimini quoniam totum hominem salvum feci sabbato? 24. Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. 25. Dicebant ergo quidam ex Hierosolymitanis: Nonne hic est, quem quaerunt occidere? 26. Et ecce in palam loquitur, et nihil illi dicunt. Numquid vere cognoverunt Principes quia ipse est Christus? 27. Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. 28. Clamabat igitur Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim nostis: nec enim a me veni, sed est verax, qui me misit, quem vos ignoratis. 29. Ego autem + novi illum: quoniam ab eo sum, et ipse me misit. 30. Quaerebant igitur eum adprehendere: et nemo injecit manus in illum, quia nondum venerat hora ejus. 31. Ex turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae iste fecit +? 32. Audierunt Sacerdotes, et Farisaei populum mussitantem de eo +: et miserunt ministros ut adpraehenderent eum. 33. Dixit autem Jesus: + Adhuc pusillum tempus vobiscum sum: et vado ad eum, qui me misit. 34. Quaeritis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos venire non 35. potestis. Dicebant igitur Judaei alterutrum: Ubi hic iturus est, quia non inveniemus eum? Numquid in dispersionem Graecorum + incipiet ire, et docere 36. Graecos +? Quis est hic sermo, quem dixit: Quaeritis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos venire non potestis? 37. In novissimo autem die magno, ac sollemne stabat Jesus, et clamabat, dicens: Si quis sitit, veniat +, et 38. bibat. Qui credit in me, sicut dixit + Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. 39. Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant: nondum enim erat datus Spiritus, quia Jesus nondum erat honorificatus. 40. De populo igitur audientes haec verba, dicebant: Hic est vere Propheta. 41. Alii vero dicebant: Numquid ergo ex Galilaea Christus 42. venit? Non ne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et Betlehem municipio, ubi erat David, Christus venit? 43. Dissensio ergo facta est in turba propter eum. 44. Quidam autem ex eis volebant adprehendere eum: sed nemo in . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . .. . . . . . . CAPUT VIII. 12. Rursus autem congregatis illis loquebatur Jesus, dicens: Ego sum lux hujus mundi: qui me sequitur, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae. 13. Dixerunt autem ei Pharisaei: Tu de te testimonium perhibes: testimonium tuum non est verum. 14. Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de me, testimonium meum verum est: quoniam scio unde veni, et quo eam. Vos enim nescitis unde venerim, et 15. quo eam. Et vos secundum carnem judicatis: ego non judico neminem 16. +: quod si ego judico, judicium meum verum est, quoniam solus non sum: sed ego sum, et qui me misit, Pater. 17. In lege quoque scriptum est, quoniam duorum hominum testimonium verum est. 18. Ego sum, qu testificor de me: et qui me misit Pater, testimonium perhibet de me. 19. Dicebant igitur ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Jesus, et dixit eis +: Neque me nostis, neque Patrem meum: si me sciretis, et Patrem meum sciretis. 20. Haec verba locutus est + in gazophylacio, docens in templo, et nemo adpraehendit eum, quia nondum venerat hora ejus. 21. Dixit autem iterum ad eos +: Ego vado, et quaeritis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego eo, vos non potestis venire. 22. Dicebant igitur Judaei: Numquid interficiet se? quoniam dicit: Ubi ego vado, vos venire non potestis. 23. Iterum dicebat eis: Vos ex inferioribus estis, ego de supernis sum. Vos de hoc mundo estis, ego non sum de hoc mundo. 24. Dixi itaque vobis quia moriemini in peccato vestro: si enim non credideritis quoniam ego sum, moriemini in peccato vestro. 25. Dicebant autem ei: Tu quis es? Dixit autem eis Jesus: Inprimis, quia loquor vobis; cum 26. multa habeam de vobis dicere, et judicare: sed qui me misit, verax est; et ego quae audivi ab eo, haec loquor in hoc 27. mundo. Et non intellexerunt quoniam de Deo + Patre diceret eis. 28. Dixit autem illis Jesus: Cum exaltaberitis Filium hominis, tunc scietis quoniam ego sum, et nihil a me facio, sed sicut docuit me Pater, haec loquor: 29. et qui me misit, mecum est, et non reliquid me solum: quia ego, quae sunt ei placita, semper facio. 30. Haec eo loquente, multi crediderunt in eum. 31. Dicebat autem Jesus ad eos, qui crediderant ei ex Judaeis: Si vos permanseritis in verbo meo, vere discipuli mei 32. estis +: et scietis veritatem, et veritas ipsa liberavibit vos. 33. Responderunt illi Judaei dicentes: Semen Abraham + sumus, et nemini umquam servivimus: quomodo tu dicis: Liberi eritis? 34. Respondit Jesus: Amen, amen dico vobis: quia omnes, qui facit peccatum, servus est +. 35. Servus autem non manet in domo in aeternum: nam Filius manet in aeternum. 36. Si ergo vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. 37. Scio quia semen + Abrahae estis: et quaeritis me occidere, quoniam verbum meum non capet in 38. vobis. Ergo quod vidi aput Patrem meum, hoc loquor: et vos ergo + quae vidistis aput Patrem vestrum, facite. 39. Responderunt, et dixerunt: Pater noster Abraham est. Dixit autem eis Jesus: Si Fili Abrahae essetis, opera utique ejus faceretis +. 40. Nunc autem quaeritis me occidere, hominem, qui veritatem locutus sum vobis, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit. 41. Sed + vos facitis opera Patris vestri. Dixerunt ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum Patrem habemus Deum. 42. Dicit + eis Jesus: Si Deus Pater vester esset, diligeretis utique me. Ego enim ex Deo processi, et veni: nec enim a me veni, sed ille 43. me misit. Quare loquellam meam non cognoscitis? Quoniam non potestis audire verbum meum. 44. Vox ex Patre diabulo estis: et concupiscentiam Patris vestri vultis facere. Ille homicida fuit ab initio, et in veritate non stetit: quia veritas in eo non est: quando loquitur mendacium, de suis loquitur, quoniam mendax est, sicut et Pater ejus. 45. Ego + quia veritatem dico vobis, non creditis mihi. 46. Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi? 47. Qui est ex Deo, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quoniam ex Deo non estis. 48. Responderunt Judaei, et dixerunt ei: Nonne recte dicimus nos quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? 49. Respondit Jesus: Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum: vos dehonorificatis 50. + me. Ego autem non quaero honorem meum: est qui quaerit, et judicat. 51. Amen, amen dico vobis: si quis verbum meum servaberit, mortem non videbit in aeternum. 52. Dixerunt ei Judaei: Nunc cognovimus quoniam daemonium habes. Abraham mortuus est, et Prophetae: et tu dicis: Si quis verbum meum servaberit, non gustabit mortem. 53. Numquid tu major es Abrahae, qui mortuus est? et Prophetae, qui mortui sunt? Quem te ergo facis? 54. Respondit Jesus: Si ego honorifico me, honor meus nihil est: Pater meus est, qui honorificat me, quem vos dicitis quoniam Deus 55. vester, et non nostis eum: ego autem novi eum: Et si dixero quoniam non novi eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio illum, et verbum ejus custodio. 56. Abraham Pater vester laetabatur ut videret diem meum: et +vidit, et 57. gavisus est. Dixerunt ergo ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? 58. Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, ante Abraham ego sum +. 59. Tulerunt ergo lapides, ut mitterent in eum: Jesus vero abscondit se, et exiit de templo. CAPUT IX. 1. Et praeteriens vidit + caecum ex nativitatem: 2. et interrogaverunt eum discipuli sui, dicentes: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, quoniam caecus natus est? 3. Respondit Jesus, et dixit eis: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera 4. Dei in eo. Me oportet operari opera ejus, qui misit me, cum dies est: veniet enim nox, cum nemo poterit 5. operari. Cum sum in hoc mundo, lumen sum mundi. 6. Haec cum dixisset, expuit in terram, et fecit lutum de sputamento, et superlinuit lutum super oculos illius 7. caeci, et dixit ei: Vade in natatoriam Siloam + (quod interpraetatur Missus). Et perressit, et abluit se, et venit videns. 8. Vicini autem illius, et qui viderant eum antea (quoniam mendicus erat, et caecus) dicebant: Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat? 9. Alii dicebant: Hic est. Alii dicebant: Non est, sed similis est illi. Ille autem dicebat: Ego sum. 10. Dixerunt + ergo ei: Quomodo aperti sunt oculi 11. tui? + Respondit ille, et dixit: Homo, + qui dicitur Jesus, lutum fecit, et superlinuit me, et dixit mihi: Vade in Siloam +, et ablue te. Et abii, et ablui me, et videre coepi. 12. Dixerunt autem ei: Ubi est ille? Ait illis +: Nescio. 13. Perduxerunt autem eum ad Pharisaeos, qui caecus fuerat. 14. Erat autem sabbatum qua die lutum fecit Jesus, et aperiit illi oculos. 15. Rursus igitur interrogabant eum Pharisaei, dicentes: Quomodo vides? Et ille dixit eis: Lutum fecit, et imposuit super oculos meos, et ablui me in Siloam, et ecce video. 16. Dicebant autem quidam ex Pharisaeis: Homo hic non est a Deo, quod sic sabbatum non obserbat. Alii + dicebant: Quomodo potest homo peccator talia + signa facere? Et dissensio erat inter eos. 17. Dicebant + ergo caeco illi +: Tu quid dicis de eo, qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia Propheta est. 18. Non credebant + Judaei de illo, qui fuerat caecus, donec vocaverunt parentes 19. ejus: et interrogaverunt eos: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo videt modo? 20. Responderunt illis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia caecus 21. natus est. Quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus: aetatem habet, ipse pro se loquatur. 22. Haec dixerunt parentes ejus, quia timebant Judaeos: jam enim consiliati erant Judaei, ut si quis eum confiteretur Christum +, extra synagogam 23. fieret. Propterea parentes ejus dixerunt: Quia aetatem habet, ipsum interrogate. 24. Vocaverunt ergo hominem iterum, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: Da honorem Deo, nos scimus quia hic homo peccator est. 25. Dixit ergo ille +: Si peccator est, nescio: unum scio, quia caecus cum essem, modo video. 26. Dixerunt ergo ei: Quid fecit tibi? quomodo aperuit oculos tuos? 27. Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quid iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri? 28. Maledixerunt ei. et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos Moysi discipuli 29. sumus. Nos scimus quia Moysi locutus est Deus: hunc autem nescimus unde sit. 30. Respondit ille homo. et dixit +: In hoc mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit oculos meos: 31. scio quia peccatores Deus non exaudit; sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit Deus. 32. A saeculo numquam auditum est quia aperuit quis oculos caeci nati. 33. Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quicquam. 34. Responderunt, et dixerunt ei: In peccato natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras. 35. Audiit autem Jesus, quia ejecerunt eum foras: et invenit eum, et dixit + ei: Tu credis in Filium Dei? 36. Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in illum? 37. Dixit ei Jesus: Et vidisti, et qui loquitur tecum, 39. ipse est. In judicium ego veni in hunc mundum: ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. 40. Et audierunt ex Pharisaeis +, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos caeci sumus? 41. Dixit eis Jesus: Si caeci essetis, non haberetis peccatum, sed dicitis: Quia videmus. Peccatum vestrum manet in vobis. CAPUT X. 1. Amen, amen dico vobis: qui non introit per januam in cohortem ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est, et latro. 2. Qui autem introit per januam, hic pastor est ovium. 3. Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et suas oviculas vocat nominatim, et producit 4. illas. Cum autem oves suas omnes + emiserit, ante ipsas vadit, et oviculae illum secuntur, quia sciunt ejus vocem. 5. Alienum autem non secuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt ejus vocem. 6. Hoc proverbium dixit illis Jesus. Illi autem non cognoverunt quod loquebatur eis. 7. Dixit ergo eis iterum: Amen, amen dico vobis, quia ego sum janua ovium 8.. Quodquod + venerunt, fures sunt, et latrones: sed + non audierunt eos oves. 9. Ego sum janua. Per me si quis introierit, salvabitur, et introibit, et exiet, et pascua inveniet. 10. Fur non venit nisi ut furetur, et occidat, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et habundantius habeant. 11. Ego sum pastor bonus. Pastor enim bonus animam suam tradet pro ovibus 12. suis. Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt propriae oves, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit, quia mercennarius est: et lupus rapit, et dispargit oves: 13. mercennarius autem fugit, quia mercennarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. 14. Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meae. 15. Sicut agnoscit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. 16. Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovile: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unus grex, et unus pastor. 17. Propterea me Pater diligit: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam 18. illam. Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a me ipso, potestatem habeo ponendi eam: et potestatem habeo iterum sumendi eam: Hoc praeceptum accepi a Patre +. 19. Dissensio iterum facta est inter Judaeos propter sermones hos. 20. Et dicebant multi ex illis: Daemonium habet, et insanit: quid eum auditis? 21. Alii dicebant: Haec verba non sunt daemonium habentis: numquid daemonium potest caecorum oculos aperire? 22. Facta sunt Encenia Hierosolymis . . 23. Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis. 24. Circumdederunt ergo eum Judaei, et dicunt ei: Usquequo animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam. 25. Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis: opera quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent 26. de me: sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis, sicut dixi 27. vobis. Qui sunt ex ovibus meis vocem meam audiunt: et ego cognosco eas, et secuntur me: 28. et ego vitam aeternam do eis: et non peribunt in aeternum, et non quisquam rapiet eas de manu mea. 29. Pater quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris 30. mei. Ego, et Pater unum sumus. 31. Sustulerunt ergo lapides Judaei, ut lapidarent eum. 32. Et respondit eis Jesus: Multa opera ostendi vobis ex Patre meo, propter quod eorum opus me lapidatis? 33. Responderunt ei Judaei: De bono opere non lapidamus te, sed de blasfemia: et quia tu homo cum sis facis te Deum. 34. Respondit Jesus: Nonne scriptum est in lege +: quia Ego dixi, Dii estis? 35. Si illos dixit Deos, ad quos sermo fiebat Dei, et non potest solvi scriptura: 36. quem Pater sanctificavit, et misit in hunc mundum, vos dicitis: Quia blasfemat: quoniam dixi, Filius Dei 37. sum. Si non facio opera Patris, nolite credere mihi. 38. Quod si facio, et mihi non vultis credere, vel operibus credite, et cognoscetis + quia in me est Pater, et ego in eo. 39. Quaerebant ergo eum adpraehendere: et exiit de manibus eorum. 40. Et abiit iterum trans Jordanem in eum locum, ubi erat Johannes baptizans primum: 41. et manebat illic. Et multi veniebant ad eum, et dicebant: Quia Johannes quidem signum fecit nullum. 42. Omnia autem quaecumque Johannes dixit de hoc, vera erant. Et multi crediderunt. in eum. CAPUT XI. 1. Erat autem quidam infirmus nomine Lazarus a Bethania, de castello Mariae, et Marthae sororis 2. ejus. Maria autem erat, quae unxit Jesum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis: cujus frater Lazarus infirmabatur. 3. Miserunt ergo ad Jesum +, dicentes: Domine, quem amas, ecce infirmatur. 4. Audivit Jesus, et dixit: Haec infirmitas non est ad mortem, sed pro claritate Dei, ut clarificetur Filius Dei per ipsum. 5. Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. 6. Ut ergo audivit, quia infirmatur +, tunc quidem mansit Jesus + in eodem loco duos dies +. 7. Deinde post haec dicit discipulis suis: Eamus in Judaeam iterum. 8. Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te lapidare Judaei, et iterum vadis illuc? 9. Respondit Jesus: Nonne XII horae sunt diei? Si quis ambulaverit interdius, non offendit, quia lucem mundi hujus videt: 10. si quis ambulaberit nocte, offendet, quia lux non est in eo. 11. Haec ait, et post haec dicit + eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut suscitem eum. 12. Dixerunt ei discipuli: Domine, si dormit, salvus erit. 13. Dixerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quod de dormitione somnus diceret eis. 14. Tunc ergo eis dixit Jesus manifeste: Lazar mortuus est: 15. set gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi. Sed eamus ad eum. 16. Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum illo. 17. Venit ergo Jesus: et invenit eum quattuor dies jam in monumento habentem. 18. Erat autem Bethania juxta Hierosolyma quasi a stadiis XV. 19. Multi autem ex Judaeis venerant ad Martham, et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. 20. Martha ergo ut audivit quia Jesus venerat, occurrit illi: Maria autem domi sedebat. 21. Dixit itaque Martha ad Jesum: Domine, si hic fuisses, frater meus non esset mortuus 22. sed nunc scio quia quaecumque petieris a Deo, dabit tibi Deus. 23. Dicit ei Jesus: Resurget frater tuus. 24. Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in nobissimo die. 25. Dixit autem ei Jesus: Ego sum resurrectio, et vita, qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivit: 26. et omnis, qui vivit, et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? 27. Ait ei Martha: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus Filius Dei +, qui in hunc mundum venisti. 28. Et cum haec dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, + et vocat te. + 29. Et illa ut audi vit, surrexit cito, et veniebat ad eum: 30. nondum enim venerat Jesus in castellum: sed erat adhuc illo loco, ubi occurrerat ei Martha. 31. Judaei autem qui erant cum ea in domo, qui adloquebantur + cum eam, cum vidissent Maria quia cito surrexit, et exivit, secuti sunt eam, dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut fleat ibi. 32. Maria autem, ut venit ubi erat Jesus, et vidit eum, cecidit ad pedes ejus, et dixit ei: Domine, si hic fuisses, non esset mortuus frater meus. 33. Jesus ergo, ut vidit eam flentem, et Judaeos flentes, qui venerant cum ea, infremuit spiritu, et turbavit semetipsum, 34. et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni: 35. et vide. Et lacrimatus est Jesus. 36. Dixerunt ergo Judaei: Ecce quomodo amabat eum. 37. Quidam autem dixerunt ex ipsis: Non potuit hic, qui aperuit oculos caeci +, facere ne et hic moreretur? 38. Jesus ergo fremuit intra semetipsum, t venit ad monumentum: erat autem spelunca, et lapis superpositus ei. 39. Dicit Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha: Domine, jam fetet, quadriduum enim 40. habet. Dicit illi Jesus: Non dixi tibi quia si credideris, videbis gloriam 41. Dei? Tulerunt ergo lapidem. Jesus autem levavit + oculos suos + ad caelum, et dixit: Pater gratias ago tibi quia audisti me. 42. Et ego sciebam quia semper me audis, sed propter turbam, quae circumstat, dixi: ut credant quia tu me 43. misisti. Haec cum dixisset, voce magna clamavit, dicens: Lazare prodi 44. foras. Et exiit + ille, qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies ejus sudario conligata erat. Et dixit ad eos Jesus: Solvite eum, et sinite ire. 45. Multi ergo ex Judaeis, qui venerant ad Mariam +, videntes quae fecit +, crediderunt in 46. eum. Quidam vero ex ipsis abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt eis id quod + fecit Jesus. 47. Collegerunt ergo Principes Sacerdotum et Pharisaei concilium, et dicebant: Quid faciemus, quia hic homo talia signa 48. facit? Si relinquamus eum sic, omnes credent in eum: et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. 49. Unus autem ex ipsis nomine Caifas, cum esset Princeps Sacerdotum anni illius, dixit eis: Vos nescitis quicquam, 50. neque cogitatis quia expedit vobis ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat. 51. Hoc autem a se ipso non dicebat: sed cum esset Princeps Sacerdotum anni illius, prophetavit, quia incipit Jesus mori pro gente, 52. et non tantum pro gentem, sed ut Filios Dei, qui sunt dispersi, colligat in unum. 53. Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. 54. Jesus ergo jam non in palam ambulabat aput Judaeos, sed abiit in regionem longinquam juxta desertum, in civitatem, quae dicitur Efrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. 55. Proximum autem erat Pascha Judaeorum. Ascenderunt ergo + multi Hierosolyma de regione ante Pascha, ut sanctificarent 56. + se ipsos. + Quaerebant ergo Jesum: et conloquebantur ad alis alium, in templo stantes, et dicentes: Putatis, quia non venit ad diem festum? Dederant autem Principes Sacerdotum, et Pharisaei praeceptum, ut si quis cognoverit ubi sit, ut indicet, et adprehendant. CAPUT XII. 1. Jesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, qui fuit mortuus +, quem suscitavit. 2. Fecerunt ergo + ei cenam ibi: et Martha ministrabat, et Lazarus unus erat ex discumbentibus 3. cum eo. Maria itaque accepit libram unguenti pistici +, et unxit pedes Jesu, et extersit capillis suis pedes ejus: et domus impleta est ex odore unguenti. 4. Et dicit unus ex discipulis ejus, Judas Simon + Scariotes, qui incipiebat eum tradere: 5. Quare hoc unguentum non veniit denariis CCC. et datum est pauperibus? 6. Dixit autem hoc, non quia de pauperibus pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habebat +, et quae mittebantur, exportabat. 7. Dixit ergo ei Jesus: Sine + illam ut in diem sepulturae meae servet 8. illut. Pauperes enim semper habebitis vobiscum: me autem non semper. 9. Et turba multa ex Judaeis audivit + quia illic est: et venerunt, non propter Jesum +, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. 10. Cogitaverunt autem Principes Sacerdotum ut et Lazarum interficerent: 11. quia multi propter illum abibant Judaeorum +, et credebant in Jesum. 12. In crastinum autem turba, quae venit ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Hiero- 13. solyma, acceperunt flores palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Ossanna, benedictus, qui venit in nomine Domini Rex Istrahel. 14. Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est: 15. Noli timere filia Sion: ecce Rex tuus venit sedens super pullum asini. 16. Haec non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando clarificatus est Jesus, recordati sunt quia haec erant scripta: et haec fecerunt ei. 17. Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo quia Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. 18. Propterea obviam ei venit turba: quoniam audierunt quia hoc fecit signum. 19. Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia non prodestis + quicquam? ecce omnis mundus post eum 20. abiit. + Erant Graeci quidam + ex his, qui ascenderant ut adorarent in die festo. 21. Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Betsaida Galilaeae, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre. 22. Venit Philippus, et dicit Andreae: Andreas autem, et Philippus iterum dicunt ad Jesum. 23. Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis. 24. Amen, amen dico vobis, nisi granum tritici cadens in terram, mortuum fuerit, 25. ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum adferet. Qui amat animam suam in hoc mundo, perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. 26. Si quis mihi ministrat, sequatur me: et ubi ego sum, illic et minister meus erit. Si quis autem mihi ministraberit, honorificabit eum Pater. 27. Nunc anima mea turbatur. Et quid dicam? Pater, salvifica me Pater ex hac hora: sed propterea veni in horam istam. 28. Pater, clarifica tuum nomen. Venit ergo vox de caelo: Et clarificabi, et iterum clarificabo. 29. Turba ergo, quae stabat, et audiebat, dixerunt: Tonitruum factum est +. Alii dicebant: Angelus ei locutus est. 30. Respondit Jesus, et dixit: Non propter me vox haec venit, sed propter vos. 31. Nunc juditium est mundi: nunc Princeps mundi hujus mittetur deorsum. 32. Et ego si exaltatus ero a terra, omnia traham 33. ad me. Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus. 34. Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia + Christus manet in aeternum: et quomodo tu dicis: Quia oportet exaltari Filium hominis? Quis est Filius hominis? 35. Dicit ergo eis Jesus: Adhuc modicum tempus + lux in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant: et qui ambulat in tenebris, nescit quo 36. eat. Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Haec locutus est Jesus: et abiit, et abscondit se ab eis. 37. Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in 38. eum: ut sermo Eseiae Prophetae impleatur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et bracchium Domini cui revelatum est? 39. Propterea non poterant credere, quia iterum dixit 40. Eseias: Excoecavit oculos eorum, et induravit cor eorum: ut non videant oculis, et intellegant + corde, et convertantur, et sanabo eos. 41. Haec dixit Eseias, quando vidit majestatem ejus, et locutus est de eo. 42. Interim tamen et ex Principibus multi crediderunt in eum: sed propter Pharisaeos non confitebantur, ne de Synagoga eicerentur. 43. Dilexerunt enim gloriam hominum magis, quam gloriam Dei. 44. Jesus autem clamabat, et dicebat +: Qui credit in me, credit et in eum, qui misit me. 46. Ego lux in hunc mundum veni: omnis, qui credit in me, in tenebris non 47. manet. Et qui audierit verba mea, et custodierit +, ego eum non judico: non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum. 48. Qui spernit me, et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo, quem ego locutus sum, ille judicabit eum novissimo die. 49. Quia ego ex me ipso non sum locutus, sed qui misit me Pater, ipse mihi praeceptum dedit quid dicam, et quid 50. loquar. Et scio quia praeceptum ejus vita aeterna est. Quae ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. CAPUT XIII. 1. Ante diem autem festum Paschae, sciens Jesus quia venit ejus hora ut transiret ex hoc mundo ad Patrem, diligens discipulos suos, qui erant in hoc mundo, usque in finem dilexit eos. 2. Et cena facta, cum diabulus jam se misisset in cor, ut traderet eum Judas Simonis Scariotes; 3. sciens autem Jesus + quia omnia dedit ei Pater in manus. et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit; 4. surgit a cena, et ponit vestimenta: et cum accepisset linteum, praecinxit 5. se. Deinde misit aquas in pelvem, et coepit lavare pedes discipulorum. et extergere de linteo, quo erat praecinctus. 6. Venit ad Simonem. Et dixit illi: Domine, tu mihi lavas pedes? 7. Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis, cognosces 8. postea. + Dicit ei Petrus: Non lavas mihi in aeternum. Respondit + Jesus: Si non labero te, non habes + partem mecum. 9. Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes +, sed etiam manus, et caput. 10. Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes labet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. 11. Sciebat enim qui traderet eum, quis esset: propterea dixit: Quia non estis mundi omnes. 12. Et postquam lavit pedes eorum, accepit vestimenta +: et cum iterum recubuisset, dicit eis: Scitis quid fecerim vobis? 13. Vos vocatis me Magister, et Dominus +: et bene dicitis: sum enim. 14. Si ergo lavi vestros pedes ego Dominus, et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. 15. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego facio vobis, etiam et vos faciatis. 16. Amen, amen dico vobis, non est servus major Domino suo, neque Apostolus major + eum, qui misit 17. eum. Si haec scitis, beati estis + si feceritis ea. 18. Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim: sed ut impleatur Scriptura: Qui edit mecum panem, levavit super me calcaneum 19. suum. Amodo dico vobis, prius quam fiat; ut credatis, cum factum fuerit, quoniam ego sum. 20. Amen, amen dico vobis. qui accipit eum, quem misero, me accipit: qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit. 21. Haec cum dixisset Jesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. 22. Aspiciebant ergo ad alis alium discipuli, esitantes de quo diceret. 23. Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. 24. Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Dic quis est? 25. Itaque, cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis 26. est? Respondit Jesus: Ille est, cui intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judae Simoni Scariotae. 27. Et ut accepit panem, introivit in eum Satanas. Dicit ergo + ei Jesus: Quod facis, fac celerius. 28. Hoc autem nemo sciit discumbentium, quid dixerit ei. 29. Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quoniam dicit ei Jesus: Eme ea, quae opus sunt in vobis ad diem festum; aut ut egenis aliquid daret. 30. Cum ergo accepisset panem, exivit continuo. Erat autem nox. 31. Cum ergo exisset, dicit Jesus: + Nunc clarificatus est Filius hominis; et Deus clarificatus est 32. in eo. Et Deus clarificavit eum in semetipso, et continuo clarificabit eum. 33. Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quaeritis me; et sicut dixi Judaeis: Quo eo ego, vos non potestis venire: et vobis dico modo. 34. Praeceptum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut ego + dilexi vos; ut et vos diligatis invicem. 35. In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad alis alium. 36. Dixit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado, non potes me modo sequi: sequeris autem me + postea. 37. Dicit ei Petrus: Domine +, quare non possum te sequi modo? animam meam ponam pro te. + Respondit ei Jesus: Animam tuam pro me ponis? CAPUT XIV. 1. Amen, amen dico tibi, non cantavit gallus, donec tu me ter neges. Non turbetur cor vestrum. Credite in Deum, et in me credite. 2. In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quotminus dixissem vobis quia vado parare vobis locum. 3. Et si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum venio, et accersio vos ad me, ut ubi ego sum, et vos sitis. 4. Et quo vado + scitis, et viam scitis. 5. Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: quomodo viam scimus +? 6. Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. 7. Si cognovistis me, et Patrem meum cognovistis: et amodo nostis eum, et vidistis eum. 8. Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis. Patrem, et sufficit nobis. 9. Dicit ei Jesus: Tanto temporis vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? 10. Non credis + quia ego in Patre, et Pater in me est? Verva, quae ego loquor vobis, a me ipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse loquitur, et opera, quae ego facio, ipse 11. facit Credite mihi + quia ego in Patre, et Pater in me: 12. alioquin propter opera ipsa credite mihi. Amen, amen dico vobis, quia, qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad Patrem vado. 13. Et quodcumque ab eo petieritis in nomine meo, ego faciam, ut honorificetur Pater in Filio. 15. Si diligitis me, praecepta mea 16. servate. Et ego rogabo Patrem, et alium paracletum dabit vobis, ut vobiscum in aeternum, sit, 17. Spiritum veritatis, quem hic mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec cognoscit eum. Vos videtis eum, et cognoscitis, quia aput vos manet +, et vobiscum est +. 18. Non relinquam vos orfanos: venio + ad 19. vos. Adhuc modicum, et hic mundus me non videt. Vos autem videbitis me: quia ego vivo, et vos vivetis. 20. In illo die cognoscetis +, quia ego + in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. 21. Qui audit praecepta mea, et servat ea, ille est, qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum. 22. Dicit Judas, non ille Scariotes, sed alius: Domine, quid factum est, quia nobis incipis manifestare te ipsum, et non huic mundo? 23. Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servavit, et Pater meus diligit eum, et ad eum veniemus, et mansionem aput eum faciemus. 24. Qui non diligit me, sermones meos non servat. Sermonem, quem audistis, meus non est; sed ejus, qui misit me, Patris. 25. Haec locutus sum vobis aput vos manens. 26. Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, quaecumque dixero. 27. Pacem do vobis, pacem meam relinquo vobis: non quomodo hic mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. 28. Audistis quia dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis, quia vado ad Patrem: quoniam Pater major me est. 29. Nunc dixi vobis priusquam fiat; ut, cum factum fuerit, 30. credatis. Jam non multa loquor vobis. Venit enim hujus mundi princeps, et in me non habet 31. quicquam. Sed, ut cognoscat hic mundus quia diligo Patrem, sicut praeceptum mihi dedit Pater, sic facio. Surgite, camus hinc. CAPUT XV. 1. Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. 2. Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollit + eum Pater: et omnem, qui adferet fructum, purgabit eum, ut fructum plurimum adferat. 3. Jam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. 4. Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a se, nisi manserit in vite; sic, et qui in me non manserit. 5. Ego sum vitis, vos palmites estis qui manet in me, et ego in eo, hic adferet fructum multum: quia sine me nihil potestis facere. 6. Si quis autem in me non manserit, praecisus est, sicut palmes, et missus est foras, et aruit, et colligent eos, et in ignem mittunt +, et 7. ardent. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petite +, et fiet vobis. 8. In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum adferatis, et efficiamini me discipuli. 9. Sicut dilexit me Pater, et ego vos dilexi. Manete in dilectione mea. 10. Si praecep ta mea servaberitis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris praecepta servavi, et maneo in ejus dilectione. 11. Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. 12. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi 13. vos. Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat + pro amicis suis. 14. Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. 15. Jam non dico + vos servos, quia servus nescit quid facit Dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia omnia, quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. 16. Non vos me elegistis; sed ego elegi vos, et posui vos, ut eatis, et fructum adferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis a Patre in nomine meo, det vobis. 17. Haec mando vobis, ut diligatis invicem. 18. Si mundus vos odit, scitote quoniam me priorem + odio habuit. 19. Si de mundo fuissetis, mundus, quod suum erat, diligeret: vero enim quia de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. 20. Mementote sermonem quem ego dixi vobis; Non est servus majore Domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur: si sermonem meum servaberunt, et vestrum 21. servabunt. Sed haec faciunt omnia circa vos + propter nomen meum; qui nesciunt eum, qui me misit. 22. Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. 23. Qui me odit, et Patrem meum odit. 24. Si opera non fecissem in eos, quae nemo alius fecit, peccatum non heberent: nunc autem et viderunt, et odio habuerunt et me, et Patrem 25. meum. Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis. 26. Cum ergo venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, spiritum veritatis, qui a Patre meo procedit, ille testimonium perhibebit de 27. me: et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. CAPUT XVI. 1. Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. 2. Absque Synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis, qui interfecerit vos, aestimet se obsequium Deo 3. praestare: sed haec facient, quia non noverunt Patrem, neque me. 4. Haec autem locutus sum vobis; ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis. 5. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram: nunc autem + vado ad eum, qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me, Quo 6. vadis? Sed, quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. 7. Sed ego veritatem dico vobis; expedit vobis ut eam: si non habiero ego, Paracletus non veniet ad vos: si autem habiero, mittam illum ad vos. 8. Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et juditio. 9. De peccato quidem, quia non credunt + 10. in me: de justitia vero, quia eo ad Patrem, et jam non videbitis 11. me: de judicio autem, quia Princeps mundi hujus jam judicatus est. 12. Adhuc habeo multa vobis dicere: sed non potestis ea + portare 13. modo. Cum enim venerit ille Spiritus veritatis, deducet vos in veritate omni +. Non enim loquitur a semetipso, sed haec, quae audit, loquetur, et quae venient, adnunciabit 14. vobis. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et adnunciabit vobis. 15. Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: Quia de meo accipiet, et adnuntiabit vobis. 16. Modicum, et jam non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me. 17. Dixerunt ergo discipuli ejus ad alterutrum: Quid est hoc, quod dicet nobis: Modicum, et non videbitis me, et iterum modicum, et videbitis me: et: Quia vado ad 18. Patrem. Quid est hoc modicum +? nescimus quid loquitur. 19. Cognovit Jesus +, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quaeritis cum alis alio, quia dixi: Modicum, et non videbitis me, et iterum modicum, et videbitis me. 20. Amen, amen dico vobis, quia vos flebitis, et lugebitis, mundus autem gaudebit: vos + tristes eritis, sed tristitia vestra in gaudium convertetur. 21. Mulier cum parit, tristitiam habet, quoniam venit dies + ejus: cum autem peperit puerum, jam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in hunc 22. mundum. Et vos nunc quidem tristitiam habebitis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollit + a 23. vobis. Et in illo die nihil me interrogatis. Amen, amen dico vobis, si quid petieritis a Patre in nomine meo, dabit 24. vobis. Usque modo non petiistis nihil in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit impletum. 25. Haec in proverbiis locutus sum vobis. Veniet hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre manifestabo vobis. 26. Illo die in nomine meo petitis, et non dico vobis, quia ego rogabo 27. Patrem; ipse enim Pater diligit vos, quia vos me diligitis, 28. et creditis, quia a Deo exivi +, et veni in hunc mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. 29. Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. 30. Nunc scimus quoniam scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus, quoniam a Deo existi. 31. Respondit eis Jesus: Modo 32. creditis? Ecce venit hora, et jam venit, ut dispargamini unusquisque in sua regione, et me solum relinquatis: et non sum solus, quoniam Pater mecum est. 33. Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In hoc autem mundo praessuram habebitis: sed bono animo estote, ego vici mundum. CAPUT XVII. 1. Haec locutus est Jesus: et allevatis oculis in caelum, dixit: Pater venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet 2. te: sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. 3. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. 4. Ego te clarificavi super terram, uno opere consummato, quod dedisti mihi ut facerem: 5. et nunc clarifica me tu Pater, aput temetipsum, claritatem, quam habui, priusquam mundus esset, 6. aput te. Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de hoc mundo. Tui erant, et mihi illos dedisti, et sermonem tuum servaberunt. 7. Et nunc cognovi + quia omnia, quaecumque dedisti mihi, abs te sunt: 8. quia verba, quae dedisti, dedi eis; et ipsi acceperunt ea, et cognoverunt, quia vere a te exierunt +: et crediderunt, quia tu me misisti. 9. Ego pro eis rogo: Non pro mundo rogo, sed pro eis, quos dedisti mihi, quia 10. tui sunt: et mea omnia, tua sunt, et tua, mea +: et clarificatus 11. sum in eis. Et jam non sum in hoc mundo, et hi in hoc mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine 12. tuo. Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi; et nemo ex eis perit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. 13. Nunc autem ad te venio, et haec loquor in hoc mundo, ut habeant gaudium meum inpletum in semetipsis. 14. Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio habuit eos, quia non sunt de mundo. 15. Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. 16. De hoc mundo non sunt, sicut ego + non sum de hoc mundo. 17. Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. 18. Sicut me + misisti in hunc + mundum, et ego misi eos in hunc mun- 19. dum: et pro eis sanctifico me ipsum; ut sint ipsi sanctificati in veritate. 20. Non pro his rogo tantum, sed pro his, qui credunt + per sermonem eorum in me; 21. ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis sint +: ut mundus credat, quia tu me misisti. 22. Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis; ut sint unum, sicut et nos unum sumus. 23. Ego in eis, et tu in me; ut sint consummati in unum; et cognoscat mundus, quia tu me misisti, et dilexi + eos, sicut et tu me dilexisti. 24. Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum; ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quoniam dilexisti me ante constitutionem mundi. 25. Pater juste, mundus te non cognovit: ego autem te cognovi, et hi cognoverunt, quia tu me misisti. 26. Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam; ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. CAPUT XVIII. 1. Haec cum dixisset Jesus, exivit cum discipulis suis trans torrentem fluminis Cedri +, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli 2. ejus. Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, ipsum locum: quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis. 3. Judas ergo, cum accepisset a cohorte, et a Principibus Sacerdotum, et Farisaeis ministros, venit illuc cum lanternis, et facibus, et armis. 4. Jesus autem + sciens omnia, quae ventura erant super eum, processit. et dixit eis: Quem quaeritis? 5. Responderunt ei: Jesum Nazoreum. Dicit eis: Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum cum 6. ipsis. Ut ergo dixit eis: Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. 7. Iterum ergo eos interrogavit Jesus: Quem quaeritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazoreum. 8. Respondit Jesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo quaeritis me, sinite hos abire: 9. ut impleretur sermo, quem dixit: Quia, quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. 10. Simon ergo Petrus habens gladium, eduxit eum, et percussit servum Principis Sacerdotum, et abscidit auriculam ejus; dextram. Erat autem nomen servo Malchus. 11. Dixit ergo Jesus Petro: Mitte gladium + in vagina sua. Calicem, quem dedit mihi Pater, non vis bibam illum? 12. Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judaeorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt, 13. et adduxerunt eum ad Annam primum; erat enim socer Caiphae, qui erat Princeps Sacerdotum anni illius. 14. Erat autem Caifas, qui consilium dedit Judaeis: Quia expedit unum hominem mori pro populo. 15. Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus Principi Sacerdotum, et simul introivit + cum Jesu in atrium Principis Sacerdotum. 16. Petrus autem stabat ad osteum foris. Exivit ergo discipulus ille alius, qui erat notus Principi Sacerdotum, et dixit ostiariae: et introduxit Petrum. 17. Dixit ergo Petro illa ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis hujus? Dicit ille: Non sum. 18. Stabant autem servi et ministri ad carbones, quia frigus erat: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se. 19. Princeps ergo Sacerdotum interrogavit Jesum de discipulis ejus, et de doctrina ejus. 20. Respondit Jesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in Synagoga, et in templo, quo omnes Judaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. 21. Quid me interrogas? Interroga eos, qui audierunt quid locutus sum ipsis: ecce hi sciunt, quae dixerim ego. 22. Haec autem cum dixisset, unus de adstantibus ministris dedit palmam Jesu, dicens: Sic respondes Principi Sacerdotum? 23. Respondit el Jesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? 24. Misit ergo eum Annas vinctum ad Caiphan pontificem. 25. Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum. 26. Dicit unus ex servis Pontificis, cognatus; ejus, cujus abscidit Petrus auriculam: Non ego te vidi in horto cum 27. illo? Iterum ergo negavit, et statim gallus cantavit. 28. Adducunt Jesum a Caiphan in praetorium. Erat autem mane, et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed + manducarent Pascha. 29. Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem adfertis adversus hominem hunc? 30. Responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi traderemus eum. 31. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate de eo. Dixerunt ergo ei Judaei: Nobis non licet interficere quemquam; 32. ut sermo Jesu impleatur, quem dixit, significans qua morte moreretur. 33. Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus, et vocavit Jesum, et dixit illi: Tu es Rex Judaeorum? 34. Respondit Jesus: A te metipso tu + hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? 35. Respondit Pilatus: Numquid ego Judaeus sum? Gens tua, et Princeps Sacerdotum tradiderunt te mihi: quid fecisti? 36. Respondit Jesus; Regnum meum non est de mundo hoc: si de hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Judaeis: nunc autem regnum meum non est hinc. 37. Dixit itaque ei Pilatus: Ergo Rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis, quia Rex sum ego. Ego ad hoc natus sum, et ad hoc veni in hunc mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit meam vocem. 38. Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et, cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judaeos, et dicit eis: Ego nullam invenio in eo causam. 39. Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam in Pascha vobis: ergo dimittam vobis Regem Judaeorum? 40. Clamaverunt ergo omnes: Non hunc, sed Barabban. Erat autem Barabbas latro. CAPUT XIX. 1. Tunc ergo adprehendit Pilatus Jesum, et flagellis 2. cecidit; et milites ornatam coronam de spinis imposuerunt capiti ejus, et vestem purpuream + circumdederunt 3. eum, et veniebant ad eum, et dicebant: Habe Rex Judaeorum: et dabant ei palmas. 4. Exivit itaque Pilatus + foris, et dicit eis: Ecce adduco eum vobis foras, ut cognoscatis quia non invenio causam in eo. 5. Exivit ergo Jesus foras + habens spineam coronam, et purpureum vestimentum, et dixit eis: Ecce homo. 6. Cum ergo vidissent eum Princeps Sacerdotum, et ministri, clamabant: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio causam in eo. 7. Responderunt Judaei: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, qui Filium se Dei fecit. 8. Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit, 9. et introivit in + praetorium iterum, et dixit ad Jesum: Unde es tu? Jesus vero responsum non dedit ei. 10. Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? nescis quoniam potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? 11. Respondit Jesus: Non haberes potestatem adversus me ullam, nisi esset tibi data desuper. Propterea qui tradidit me tibi, majus peccatum habet. 12. Exinde + quaerebat dimittere eum. Judaei autem clamabant, dicentes: Si hunc dimittes, non es amicus Caesaris. Omnes, qui Regem facit se, contradicit Caesari. 13. Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum, et sedit pro tribunali in locum +, qui dicitur Lithostrotus, Hebraeice autem Gennetha. 14. Erat autem parasceve Paschae, hora quasi sexta, et dicit Judaeis: Ecce Rex vester. 15. Clamaverunt + ergo illi: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt Pontifices: Non habemus Regem, nisi Caesarem. 16. Tunc ergo tradidit eis illum, ut cruci eum figerent. Susceperunt ergo + Jesum; 17. et bajulans sibi crucem, exiit in eum locum, qui dicitur Calvariae locus, Habraeice 18. Golgotha, ubi eum crucifixerunt, et cum eo alios duos, hinc, et hinc, medium autem Jesum. 19. Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarenus Rex Judaeorum. 20. Hunc ergo titulum multi legerunt Judaeorum, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus: et erat scriptum Hebraeice, Graece, et Latine. 21. Dicebant ergo Pilato Principes Judaeorum: Noli scribere Rex Judaeorum; sed, quia dixit: Rex sum Judaeorum. 22. Respondit Pilatus: Quod scripsi scripsi. 23. Milites ergo, cum crucifixissent Jesum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem. Erat autem tunica rudis, desuper contexta per totum. 24. Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de ea cujus sit; ut Scriptura impleatur: Diviserunt vestimenta mea et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem haec fecerunt. 25. Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus Maria Cleope, et Maria Magdalene. 26. Cum vidisset autem Jesus matrem, et discipulum adstantem +, quem diligebat, dicit matri: Mulier, ecce Filius 27. tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit illam discipulus in sua. 28. Postea Jesus, sciens quia omnia consummata sunt, ut compleatur Scriptura, dixit: 29. Sitio. Vas positum erat aceto plenum. Spongiam ergo plenam aceto perticae circumponentes, obtulerunt ori ejus. 30. Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consumatum est. Et inclinato capite, tradidit spiritum. 31. Judaei ergo, quia cena pura erat, ut non remanerent in crucem corpora sabbato, (erat enim magnus dies illius sabbati) rogaverunt Pilatum, ut frangerentur crura eorum, et tollerentur. 32. Venerunt ergo milites; et illius + quidem primi, fregerunt crura, et alterius, qui simul crucifixus erat + cum eo. 33. Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt crura ejus, 34. sed unus militum lancea latus ejus pupugit +, et exivit continuo sanguis, 35. et aqua. Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est testimonium ejus. Et ille scit, quia vera dicit, ut et vos credatis. 36. Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleatur: Ossum non confringetis ex eo. 37. Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem compunxerunt. 38. Post haec autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimatia, qui et ipse discipulus erat Jesu, occulte autem propter metum Judaeorum, ut tolleret corpus Jesu; et permisit Pilatus. 39. Venerunt et tulerunt eum. Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam murrae, et aloes, quasi libras centum. 40. Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt eum linteis cum aromatibus, sicut mos est Judaeis sepelire. 41. Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus: et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. 42. Ibi ergo, propter parasceven, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum. CAPUT XX. 1. Una autem sabbati venit Maria Magdalene, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum; et vidit lapidem sublatum a monumentum. 2. Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit eis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt illum. 3. Exivit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et veniebant ad monumentum. 4. Currebant autem ipsi duo simul, ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit prior ad monumentum. 5. Et cum se inclinasset, et prospexisset, vidit posita lintheamina, non tamen introivit. 6. Venit ergo Simon Petrus sequens, et intravit in monumentum, et vidit lintheamina 7. posita, et sudarium, quod erat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in uno loco. 8. Tunc ergo introivit et ille discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit, et credidit: 9. nondum enim sciebat Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere. 10. Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli. 11. Maria autem sedebat ad monumentum plorans, et cum fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum; 12. et videt duos Angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuit corpus Jesu. 13. Dicunt ei illi, mulier quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi eum posuerunt. 14. Haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et videt Jesum stantem, et non sciebat quia Dominus est. 15. Dicit ei Jesus: mulier, quid ploras? quem quaeris? illa existimans quia hortulanus est +, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam. 16. Dicit ei Jesus: Maria. Et + conversa illa, dicit ei Haebreice: Rabboni. (quod interpraetatur, Magister.) 17. Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem +: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et + Deum meum, et Deum vestrum. 18. Venit Maria Magdalene adnuntians discipulis, quia vidit Jesum, et haec dixit. 19. Cum esset ergo sero die illa, una sabbatorum, et osteis clusis, ubi erant discipuli inclusi propter metum Judaeorum, venit Jesus, et stetit in medio, et dicit + eis: Pax vobis. 20. Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus, et latus suum +: et gavisi sunt discipuli viso Jesu. 21. Dicit ergo eis Jesus + iterum: Pax vobis. Sicut me misit Pater, et ego mitto vos. 22. Hoc + cum dixisset, insufflavit, et dicit eis: Accipite Spiritum Sanctum: 23. quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum detinueritis, detenta erunt. 24. Thomas autem unus ex XII. qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Jesus. 25. Dixerunt ergo ei ceteri discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus figuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. 26. Post dies octo iterum erant discipuli intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clusis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. 27. Deinde dicit Thomae: infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et mitte manum in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis. 28. Respondit Thomas, et dicit ei: Dominus meus, et Deus meus. 29. Dicit ei Jesus: Quia vidisti me, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt. 30. Multa quidem, et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro 31. hoc. Haec autem scripta sunt, ut credatis, quia Jesus Christus est Filius Dei +; et ut credentes, vitam aeternam + habeatis in nomine ejus. CAPUT XXI. 1. Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis suis + super mare + Tiberiadis. Manifestavit autem sic: 2. Erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Natanael, qui erat a Cana Galileae, et fili Zebedaei, et alii discipuli ejus duo. 3. Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navem: et illa nocte prendiderunt nihil. 4. Mane autem jam + facto, stetit Jesus in litore; non tamen cognoverunt discipuli, quia Jesus est. 5. Dicit ergo eis Jesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. 6. Dicit eis: Mittite in dextram partem + navis retem, et invenietis. Miserunt ergo, et prae multitudine piscium etiam non poterant retiam trahere. 7. Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus: Dominus est. Simon itaque + Petrus, cum audisset, quia Dominus est, tunica succinxit se, (erat enim nudus) et misit se in mare. 8. Ceteri vero discipuli navigio venerunt: (non enim longe erant a terram, sed quasi a + gubitis cc.) trahentes retiam piscium. 9. Ut ergo discenderunt in terram, viderunt carbones incensos, et piscem impositum, et panem. 10. Dicit eis Jesus: Adferte ex piscibus, quos prendidistis. 11. Ascendit Simon Petrus, et trahit retem plenum ad terram magnis piscibus CLIII. Et cum tanti essent, non est ruptum rete. 12. Dicit eis Jesus: Venite, prandete. Nemo tamen + discentium audebat interrogare eum: tu quis es? scientes, quia Dominus est. 13. Venit + Jesus, et accepit panem, et dabat eis, et piscem similiter. 14. Hoc jam tertio manifestavit se Jesus discipulis suis, postquam surressit a mortuis. 15. Cum ergo prandidissent, dicit Simoni Petro Jesus: Simon Johannis diliges me? Dicit ei: Utique, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce oves + meas. 16. Iterum dicit ei: Simon Johannis, diliges me? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce 17. oviculas meas. Dicit ei tertio: Simon Johannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio, Amas me? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis omnia, tu nosti quia amo te. Dicit ei: Pasce oves meas. 18. Amen, amen dico tibi, cum esses junior, praecingebas te, et ambulabas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te praecinget, et ducit quo tu non 19. vis. Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et, cum hoc dixisset, dicit ei: 20. Sequere me. Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit ad cenam super pectus ejus, et dixit: Domine, quis est, qui 21. tradet te? Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit ad Jesum: Domine, hic autem quid? 22. Dicit ei Jesus: Sic volo eum remanere, donec venio, quid ad te? tu me sequere. 23. Exivit ergo hic sermo apud fratres, quia discipulus ille non moreretur. Et non dixit ei Jesus: Non morietur: sed: Sic eum volo manere, donec venio +, quid ad te? 24. Hic est discipulus, qui testimonium perbibet de his, et qui scripsit + haec: et scimus, quia verum est testimonium ejus. 25. Et alia quidem multa fecit Jesus, quae non sunt scripta in hoc libro; quae, si scribebantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos libros, qui scriberentur. EVANGELIUM SEC. JOHAN. EXPLICIT IN DEO. INCIPIT SEC LUCAN. +

CODEX BRIXIANUS. In principio erat Verbum et Verbum erat aput Deum. et Deus erat Verbum Hoc erat in principio aput Deum. Omnia per ipsum facta sunt. et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in ipso. vita est +. et vita erat lux hominum. Et lux in tenebris lucet. et tenebrae eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a Deo cui nomen erat Johannes. Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine. ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux. sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat autem lumen verum. quod inluminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In hoc mundo erat. et mundus per ipsum factus est. et mundus eum non cognovit. In propria venit. et sui eum non receperunt. Quodquod autem receperunt eum. dedit eis potestatem. filios Dei fieri. his qui credunt in nomine ejus Qui non ex sanguinibus. neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri. sed ex Deo nati sunt. Et Verbum caro factum est. et habitavit in nobis. et vidimus gloriam ejus. gloriam quasi unigeniti a patre plenum gratia et veritate. Johannes. testimonium perhibet de ipso. et clamat dicens. Hic est de quo dixi vobis. Qui post me venit. ante me factus est, quia prior me erat. Et de plenitudine ejus. nos omnes accepimus. et gratiam pro gratia. Quia lex per Moysen data est. gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est. Deum nemo vidit umquam. unigenitus filius. qui est in sinu patris. ipse narravit. Et hoc est testimonium Johannis. quando miserunt Judaei ab Hierosolymis. Sacerdotes et Levitas ad eum. ut interrogarent eum. Tu quis es. Et confessus est. et non negavit. confessus est. Quia non sum ego Christus. Et interrogaverunt eum. Quid ergo Helias es tu, et dixit. Non sum. Propheta es tu. Et respondit. Non. Dixerunt ergo ei. Quis ergo es tu. ut responsum demus his qui miserunt nos. quid dicis de te ipso. Respondit. Ego vox clamantis in deserto. parate viam Domini. sicut dixit Esaias profeta. Et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis. Et interrogaverunt eum et dixerunt ei. Quid ergo baptizas. si tu non es Christus. neque Helias. neque Propheta. respondit eis Johannes dicens. ego baptizo in aqua. medius autem vestrum stat. quem vos nescitis. ipse est qui post me venit. qui ante me factus est. cujus ego non sum dignus solvere corrigiam calciamenti ejus. haec in Bethania facta sunt trans Jordanem. ubi erat Johannes baptizans. altera die vidit Johannes. Jesum venientem ad se et ait Ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi. Hic est de quo ego dixi. Post me venit vir. qui ante me factus est. quia prior me erat. Et ego nesciebam eum. sed ut manifestaretur Israheli. propterea veni ego in aqua baptizans. Et testimo nium perhibuit Johannes dicens. Quia vidi Spiritum descendentem. quasi columbam de caelo. et mansit super eum. Et ego nesciebam eum. sed qui misit me baptizare in aqua ipse mihi dixit. Super quem videris Spiritum descendentem. et manentem. super eum. hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Et ego vidi. et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. Altera autem die. iterum stabat Johannes. et ex discipulis ejus duo. Et respiciens Jesum ambulantem dixit. Ecce agnus Dei. Et audierunt eum duo discipuli loquentem. et secuti sunt Jesum. Conversus autem Jesus. et videns eos sequentes se dicit eis. Quid quaeritis. Qui dixerunt ei Rabbi quod dicitur interpraetatum Magister ubi habitas. Dicit eis. Venite et videte. Venerunt et viderunt ubi maneret. et aput eum manserunt die illo. hora enim erat quasi decima. Erat autem Andreas frater Simonis Petri. unus ex duobus. qui audierant ab Johanne. et secuti fuerant eum. Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dixit ei. Invenimus Messiam quod est interpretatum Christus. Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus dixit. Tu es Simon filius Johannis. tu vocaveris Cephas. quod interpretatur Petrus. Sequenti autem die voluit proficisci in Galileam et invenit Filippum. Et dixit ei Jesus. Sequere me. Erat autem Filippus a Bethsaida civitate. Andrae et Petri. Invenit Filippus Nathanael. et dicit ei. Quem scribsit Moyses in lege et Prophetae invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. Et dixit ei Nathanael. A Nazareth. potest aliquid boni esse. Dicit ei Philippus Veni et vide. Vidit Jesus Nathanael. venientem ad se. et dixit de eo. Ecce vere Istrahelita in quo dolus non est. Dicit ei Nathanael Unde me nosti. Respondit Jesus. et dixit ei. Prius quam te Philippus vocaret. cum esses sub ficulnea. vidi te. Respondit ei Nathanael et dixit Rabbi. tu es Filius Dei. tu es rex Israhel. Respondit Jesus. et dixit ei Quoniam dixi tibi. Vidi te sub ficulnea. credis. majora horum videbis. Et dicit ei. Amen. amen. dico vobis. ebitis vid caelum apertum et Angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis. Et die tertia nuptiae factae sunt in Chana Galileae. et erat mater Jesu ibi. Vocatus autem erat Jesus. et discipuli ejus ad nuptias. Et deficiente vino. Dicit mater Jesu ad eum Vinum non habent Et dicit ei Jesus. Quid mihi et tibi mulier. nondum venit hora mea. Dixit autem mater ejus ministris. Quodcumque dixerit vobis facite. Erant autem ibi positae ydriae lapideae sex secundum purificationem Judaeorum. capientes singulae metretas binas vel ternas. Dixit eis Jesus. Implete ydrias aquam Et impleverunt eas. usque ad summum. Et dixit eis Jesus Aurite nunc. et ferte architriclino. Et adtulerunt. Ut autem gustavit architriclinus. aquam vinum factum. et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui auriebant aquam. tunc vocavit sponsum. architriclinus et dicit ei. Omnis homo primum bonum vinum ponit. et cum inebriati fuerint homines. tunc id quod deterius est. Tu autem. servasti bonum vinum usque adhuc. Hoc primum fecit initium signorum Jesus. in Chanan Galileae. et manifestavit gloriam suam. et crediderunt in eum discipuli ejus. Post haec abiit in + Capharnaum Jesus. et mater ejus. et fratres ejus. et discipuli ejus. et ibi manserunt non multis diebus. Et prope erat Pascha Judaeorum. et ascendit, Jerosolyma Jesus. et invenit in templo vendentes oves et boves. et columbas. et nummularios sedentes. Et faciens quasi flagellum de funiculis. omnes eicit de templo. obes quoque et boves. et nummulariorum effudit. aes. et mensas subvertit. Et his qui columbas vendebant. dixit Auferte ista hinc. nolite facere domum patris mei. domum negotiationis. Et recordati sunt discipuli ejus. quia scribtum est. Zelus domus tuae comedit me. Tunc, responderunt ei Judaei et dixerunt. Quot signum ostendis nobis. quia haec facis. Respondit Jesus et dixit eis. Destruite hoc templum. et in tribus diebus. excitabo illud. Dixerunt ergo Judaei. Quadraginta et sex annis. aedificatum est templum hoc et tu in tribus diebus excitavis illud. Ille autem dicebat. de templo corporis sui. Cum ergo resurrexisset a mortuis. recordati sunt discipuli ejus. quia hoc dixerat et crediderunt scribturae. et sermoni. quem dixit Jesus. Cum autem esset Hierosolymis. in die festo multi crediderunt in nomine ejus. videntes signa quae faciebat. Ipse autem non credebat semetipsum eis. eo quod ipse nosset omnes. et quia non erat ei opus. ut quis testimonium perhiberet de homine. ipse enim sciebat quid esset in homine. Erat autem homo ex Pharisaeis. Nicodemus nomine. Princeps Judaeorum Hic venit ad Jesum nocte et dixit ei. Rabbi scimus quia a Deo venisti Magister. nemo enim potest haec signa facere. quae tu facis. nisi fuerit Deus cum eo. Respondit Jesus. et dixit ei. Amen amen dico tibi. nisi quis natus fuerit denuo. non potest videre regnum Dei. Dicit autem ei Nicodemus. Quomodo potest homo denuo nasci cum sit senex. numquid potest iterum in utero matris suae introire et nasci. Respondit Jesus. et dixit. Amen amen dico tibi. nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu. non potest introire in regnum Dei. Quod natum est ex carne. caro est. et quod natum est ex spiritu +. spiritus est. Non mireris quia dixi tibi. oportet vos denuo nasci. Spiritus ubi vult spirat. et vocem ejus audis. sed non scis unde veniat. aut quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu. Respondit Nicodemus. et dixit ei. Quomodo possunt haec fieri. Respondit Jesus et dixit ei. Tu es magister Israhel + et haec ignoras. Amen amen dico tibi. quia quod scimus loquimur et quod vidimus testificamur. et testimonium nostrum non accipitis. Si terrena dixi vobis. et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis. Nemo ascendit in caelum. nisi qui de caelo descendit Filius hominis qui est in caelo. Et sicut Moyses exaltavit serpentem. in deserto. ita exaltari oportet Filium hominis. ut omnis qui credit in eum habeat vitam aeternam. Sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret. ut omnis qui credit in eum non pereat. sed habeat vitam aeternam Non enim misit Deus Filium suum in hunc mundum ut judicet mundum. sed ut salvetur mundus per ipsum. Qui credit in eum non judicatur. qui autem non credit jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Fili Dei. Hoc est autem judicium. quia lux venit in hunc mundum. et dilexerunt homines. magis tenebras quam lucem. erant enim eorum mala opera. Omnis enim qui male agit odit lucem. et non venit ad lucem. ut non arguantur opera ejus. qui autem facit veritatem venit ad lucem. ut manifestentur opera ejus. quia in Deo sunt facta . . Post haec. venit Jesus et discipuli ejus. in Judaeam terram, et illic cum eis demorabatur. et baptizabat. Erat autem et Johannes baptizans in Deserto. juxta Salim. quia aquae multae erant illic. et adveniebant. et baptizabantur. Nondum enim missus fuerat in carcerem Johannes. Facta est ergo questio. inter discipulos Johannis. et Judaeos de Purificatione. Et venerunt ad Johannem et dixerunt ei. Rabbi. qui erat tecum trans Jordanen. cui tu testimonium perhibuisti. ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum Respondit Johannes et dixit. Non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo. Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim Quia non sum ego Christus. sed quia missus sum ante illum. Qui habet sponsam sponsus est. amicus autem sponsi. qui stat. et audit eum. gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. Illum oportet crescere. me autem minui. Qui desursum venit super omnes est Qui est de terra. de terra est et de terra loquitur. Qui autem de caelo venit super omnes est. et quod vidit et audivit. hoc testificatur. et testimonium ejus. nemo accipit. Qui enim accipit testimonium ejus. signavit quia Deus verax est. Quem enim misit Deus. verba Dei loquitur. non enim ad mensuram dat spiritum. . . Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus. Qui credit in Filium habet vitam aeternam. qui autem non credit Filio non videbit vitam. sed ira Dei manet super eum. Ut ergo cognovit Dominus quia audierunt Pharisaei. quod Jesus plures discipulos facit. et baptizat plus quam Johannes. quamquam Jesus ipse + non baptizaret. sed discipuli ejus. relinquid Judaeam et abiit iterum in Galilaeam. . Oportebat autem eum transire per Samariam. Venit autem in civitatem Samariae. quae dicitur Sychar. juxta praedium quod dedit Jacob. Joseph filio suo. Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus. ex itinere. sedebat sic super puteum. Erat hora quasi sexta. Venit autem mulier de Samaria. aurire aquam. Et dixit ei Jesus Da mihi bibere. Discipuli vero ejus. abierant in civitatem ut cibos emerent. Dicit ergo ei mulier illa Samaritana. Quomodo tu cum sis Judaeus. bibere a me poscis. quae sum mulier Samaritana. non enim coutuntur Judaei Samaritanis. Respondit Jesus. et dixit ei. Si scires donum Dei, et quis est. qui dicit tibi Da mihi bibere. tu forsitam petisses ab eo. et dedisset tibi aquam vivam Dicit ei mulier. Domine nec in quo aurias habes. et puteus altus est. unde ergo habes aquam vivam. Numquid tu. major es patre nostro Jacob. qui dedit nobis puteum hunc. et ipse ex eo bibit. et filii ejus. et pecora ejus. Respondit Jesus. et dixit ei. Omnis qui biberit ex aqua ista sitiet iterum, qui autem biberit, ex aqua quam ego dedero ei, non sitiet in aeternum, sed aqua quam ego dabo ei. fiet in eo. fons aquae salientis in vitam aeternam. Dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc aurire. Dicit ei Jesus. Vade voca virum tuum et veni huc Respondit mulier et dixit. Non habeo virum. Dicit ei Jesus. Bene dixisti, quoniam virum non habeo, quinque enim viros habuisti, et nunc quem habes, non est tuus vir. hoc vere dixisti. Dicit ei mulier. Domine video quia Propheta es tu. Patres nostri in monte hoc adoraverunt. et vos dicitis quia in + Hierosolymis est locus. ubi adorare oportet. Dicit ei Jesus Mulier crede mihi. quia veniet hora, quando neque in monte hoc, neque in Hierosolymis adoravitis Patrem. Vos adoratis quod nescitis, nos autem adoramus quod scimus, quia salus ex Judaeis est. Sed veniet hora, et nunc est quando veri adoratores. adorabunt Patrem, in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit qui adorent eum. Spiritus est Deus. et qui adorant eum. in spiritu et veritate oportet adorare. Dicit ei mulier. Scimus quia Messias venturus est. qui dicitur Christus, cum ergo venerit, ille nobis adnuntiabit omnia. Dicit ei Jesus Ego sum qui loquor tecum. Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit. Quid quaeris, aut quid loqueris cum ea. Reliquid ergo ydriam suam mulier. et abiit in civitatem. et dicit illis hominibus Venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci. numquid ipse est Christus. Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum. Inter haec autem rogabant eum. discipuli ejus dicentes. Rabbi manduca. Ille autem dixit eis. Ego cibum habeo manducare quem vos nescitis. Dicebant ergo discipuli ad invicem Numquid aliquis adtulit ei manducare. Dicit ei Jesus. Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui me misit. et perficiam opus ejus. Non ne vos dicitis. quod adhuc quattuor menses supersunt et messis venit. Ecce dico vobis. Levate oculos vestros. et videte regiones. quia albae sunt jam ad messem. Et qui metet. mercedem accipit. et congregat fructum in vitam aeternam. ut et qui seminat simul gaudeat et qui metet. In hoc enim est verbum veritatis. quia alius est qui seminat. et alius est qui metet. Ego misi vos metere in quo vos non laborastis. alii laboraverunt. et vos in labores eorum introistis Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum. propter verbum mulieris. testimonium perhibentis. quia dixit mihi. omnia quaecunque feci. Cum venissent ergo ad eum Samaritani. rogaverunt eum. ut ibi maneret aput eos. Et mansit ibi duos dies. Et multo plures crediderunt in eum. propter sermonem ejus. Et mulieri dicebant. Jam non propter tuam loquellam credimus. ipsi enim audivimus et scimus. quia hic est vere Salvator mundi Christus. Post duos autem dies profectus est + inde in Galilaeam. Ipse enim Jesus testimonium perhibuit. quia Propheta in sua patria honorem non habet. Cum ergo venisset in Galilaeam. exceperunt eum Galilaei. videntes omnia quae fecerat in Hierosolymis. in die festo. et ipsi enim venerant in diem festum. Venit ergo iterum Jesus in Chana Galileae. ubi fecerat aquam vinum. Erat autem + ibi quidam Regulus cujus filius infirmabatur in + Cafarnaum. Hic cum audisset quia Jesus a Judea in Galilaeam venisset. abiit ad eum. et rogabat eum. ut descenderet. et sanaret filium ejus. incipiebat enim mori. Dixit ergo ad eum Jesus nisi signa et prodigia videritis non creditis. Dicit ad eum Regulus Domine descende prius quam moriatur filius meus. Dicit ei Jesus Vade filius tuus vivit. Et + credidit homo. verbo quem dixit ei Jesus. et abiit. Descendente autem eo occurrerunt ei servi et nuntiaverunt dicentes. quod filius ejus vivit. Interrogabat ergo eos in quam oram melius habuerit. Et dixerunt ei Quia heri hora septima. reliquid eum febris. Cognovit ergo pater ejus. quia in illa hora + qua dixit illi Jesus. Quod filius tuus vivit. et credidit ipse et domus ejus tota. Hoc iterum. secundum signum fecit Jesus. veniens a Judaea. in Galilaeam. Post haec autem. erat dies festus Judaeorum. et ascendit Jesus. Jerosolymis. Est autem in Jerosolymis. super Probatica piscina. quae cognominatur Hebraice. Betesda. quinque porticus habens. In his jacebat multitudo magna languentium caecorum. claudorum et aridorum. expectantium aquae motum. Erat autem quidam homo ibi. triginta et octo annos habens in infirmitate +. Hunc cum vidisset Jesus jacentem. et sciret quia multum jam tempus habebat. dicit ei. Vis sanus fieri. Respondit ei infirmus et ait. Domine hominem non habeo. ut cum mota fuerit aqua mittat me in piscina. dum enim ego venio. alius ante me descendit. Dicit ei Jesus. Surge tolle gravatum tuum et ambula. Et statim. sanus factus est homo ille. et sustulit gravatum suum et ambulabit. Erat enim sabbatum in illa die. Dicebant ergo Judaei illi qui sanus fuerat. Sabbatum est non licet tibi tollere gravatum tuum. . Ipse vero respondit eis. Qui me fecit sanum ipse mihi dixit. Tolle gravatum tuum et ambula. Tunc interrogaverunt eum Quis est ille homo. qui dixit tibi. Tolle gravatum tuum et ambula. Is autem qui curatus fuerat nesciebat quis esset. Jesus autem declinavit a turbam constitutam in loco. Postea vero invenit eum Jesus in templo et dixit illi. Ecce sanus factus es. jam noli peccare ne quid tibi deterius fiat. Et + abit ille homo. et renuntiabit Judaeis quia Jesus esset. qui fecit eum sanum. Et propterea persequebantur Judaei Jesum. et quaerebant eum interficere. quia haec faciebat in sabbato. Jesus autem respondit eis. Pater meus usque modo operatur. et ego operor. Propterea quaerebant eum Judaei interficere. quia non solum solvebat sabbatum. sed et patrem suum dicebat Deum. aequalem se faciens Deo. Respondit autem Jesus et dixit eis. Amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem. quaecunque enim ille fecerit. haec et Filius similiter facit. Quia Pater diligit Filium, et omnia ostendit ei. quae ipse facit. et majora horum demonstravit ei opera. ut vos miremini. Sicut enim Pater, suscitat mortuos. et vivificat. sic et Filius. quos vult vivificat. Neque enim Pater judicat quemquam sed judicium omne dedit Filio. ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem. qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum . . Amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit. et credit ei qui me misit. habet vitam aeternam et in judicium non veniet. sed transiit de morte in vitam. Amen amen dico vobis quia veniet hora. et nunc est quando mortuui audiunt vocem Filii Dei. et qui audierint vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso. sic dedit Filio vitam habere in semetipso. et potestatem dedit ei. et judicium faciendi quoniam Filius hominis est. Nolite mirari hoc. quia veniet hora. in qua omnes qui fuerint in monumentis audient vocem ejus + et procedent. qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae. qui vero mala gesserunt in resurrectionem judicii. Non possum ego a me ipso facere quicquam. Sed sicut audio judico. et judicium meum justum est. quia non quero voluntatem meam. sed voluntatem ejus qui me misit. Si ego testimonium perhibeo de me. testimonium meum non est verum. Alius est qui testimonium perhibet de me. et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me Vos misistis ad Johannem et testimonium perhibuit veritati. Ego autem non ab homine testimonium accipio. sed haec dico ut vos salvi sitis. Ille erat lucerna ardens et lucens. Vos autem voluistis exultare ad horam in lumine ejus. Ego autem. habeo testimonium. majus Johanne. Opera enim quae dedit mihi Pater. ut perficiam ea. ipsa opera quae ego facio. + testimonium perhibent de me. quia Pater me misit et qui misit me Pater. ipse testimonium perhibet de me. neque vocem ejus umquam audistis. neque figuram ejus vidistis. et verbum ejus non habetis in vobis manentem. quia quem misit ille huic vos non creditis. Scrutamini Scribturas quia vos putatis. in ipsis vitam aeternam habere. et hae sunt. quae testimonium perhibent de me. et non vultis venire ad me ut vitam habeatis. Gloriam ab hominibus non accipio. Sed cognovivos. quia dilectionem Dei. non habetis in vobis ipsis. Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me. si alius venerit in nomine suo. illum accipietis. Quomodo potestis vos credere. gloriam ab invicem accipientes et gloriam quae a Deo solo est non quaeritis. Nolite autem putare. quia ego accusabo + vos aput Patrem. est qui accuset vos Moyses in quem vos speratis Si enim crederetis Moysi. crederetis forsitan et mihi. de me enim ille scribsit. Si autem illius litteris non creditis. quomodo meis verbis creditis. Post haec abiit Jesus trans mare Galileae. et Tiberiadis. et secutae sunt eum turbae multae quia viderant signa quae faciebat super infirmos. Ascendit ergo in montem Jesus. et ibi sedebat cum discipulis suis. Erat autem proximo Pascha. dies festus Judaeorum. Elevatis autem oculis Jesus videns. quoniam turba multa venit ad eum dicit ad Philippum. unde ememus panes ut manducent hi. Hoc autem dicebat. temptans eum ipse enim sciebat. quid facturus esset. Respondit ei Philippus Ducentorum denariorum panes. non sufficiunt eis. ut unusquisque modicum quid accipiat. Dicit ei unus ex discipulis ejus. Andreas, frater Symonis Petri. Est puer unus hic. qui habet quinque panes hordeacios. et duos pisces. sed haec quid sunt inter tantos. Dixit ergo Jesus facite homines discumbere Erat autem faenum multum in illo loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia. Accepit ergo panes Jesus. et gratias agens. distribuit discumbentibus similiter. et ex piscibus quantum voluerunt. Cum autem saturati essent. dixit discipulis suis. Colligite quae superaverunt fragmenta. ne quid pereat ex illis. + Collegerunt ergo. et impleverunt. duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaciis. quae superaverunt. his qui manducaverant. Illi vero homines. cum vidissent. signum quod fecerat Jesus. dicebant Quia hic est vere propheta. qui venit in hunc mundum. Jesus autem. cum cognovisset. quod venturi essent ut eum raperent. et facerent eum regem secessit + iterum in montem ipse solus. Cum autem sero factum esset descenderunt discipuli ejus ad mare. Et ascendentes in navicula venerunt trans mare in Capharnaum et tenebrae jam factae erant et nondum venerat ad eos Jesus. Mare autem vento magno flante. exsurgebat. Cum ergo remigassent. quasi stadia viginti quinque. aut triginta. vident Jesum ambulantem super mare. et prope navem venientem. et timuerunt. Ille autem dixit eis. Ego sum nolite timere. Volebant + ergo. accipere eum in navem. et statim navis facta est. ad terram. in quam ibant. Altera die. turba quae stabat trans mare. viderunt. quia navicula alia. non erat ibi. nisi una et quia non simul intravit Jesus cum discipulis suis in navicula. sed soli discipuli ejus abierant. aliae vero naves venerunt a Tiberiade juxta locum. ubi manducaverant panem. quem benedixit Dominus. Cum ergo vidisset turba. quia Jesus non esset ibi. neque discipuli ejus. ascenderunt confestim in naviculas. et venerunt Capharnaum quaerentes Jesum. Et invenerunt eum trans mare. et dixerunt ei. Rabbi quando huc venisti. Respondit eis Jesus. et dixit Amen amen dico vobis. quaeritis me. non quia vidistis signa et prodigia +. sed quia manducastis ex panibus. et saturati estis. Operamini autem. non cibum. qui perit. sed cibum qui permanet in vitam aeternam. quem Filius hominis dabit vobis Hunc enim Pater signavit Deus. Dixerunt ergo ad eum. Quid faciemus. ut operemur opera Dei. Respondit Jesus. et dixit eis. Hoc est opus Dei. ut credatis in eum quem ille misit. Dixerunt ei. Quod ergo tu signum facis. ut videamus et credamus tibi. quid operaris. Patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scribtum est. Panem de caelo dedit eis manducare. Dixit ergo eis Jesus. Amen amen dico vobis. Non Moyses dedit vobis panem de caelo. sed Pater meus dat vobis panem de caelo. Panis enim Dei est. qui descendit de caelo. et dat vitam huic mundo. Dixerunt ergo ad eum Domine. semper da nobis panem hunc. . Et dixit eis Jesus Ego sum panis vitae. qui venit ad me. non esuriet et qui credit in me. non sitiet umquam. Sed dixi vobis. quia vidistis me et non credidistis. Omne quod dedit mihi Pater. ad me veniet. et eum qui veniet ad me. non expello foras. quoniam ideo descendi de caelo. non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem ejus qui me misit. Haec est autem voluntas ejus. qui me misit +. ut omne quod dedit mihi. non perdam aliquid + ex eo. sed ut resuscitem illum in novissimo die. Haec est enim + voluntas Patris mei. qui me misit. ut omnis qui videt Filium. et credet in eum. habet vitam aeternam. et resuscitabo ego eum in novissimo die. Murmurabant ergo Judaei de illo quia dixit Ego sum panis + qui de caelo descendi. et dicebant. Nonne hic est Jesus. filius Joseph. cujus nos novimus Patrem et Matrem Quomodo ergo hic dicit. quia de caelo descendi. Respondit ergo Jesus et dixit eis. nolite murmurare inter vos. nemo potest venire ad me. nisi Pater qui me misit adtraxerit eum, et ego resuscitabo eum. in novissimo die. Scribtum est enim in Prophetis. Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre et didicit. venit ad me. Non quia Patrem vidit quis nisi qui est a Deo hic vidit Patrem Amen amen dico vobis. Qui credit in me habet vitam aeternam. Ego sum panis vitae. Patres vestri manna manducaverunt in deserto. et mortui sunt. Hic est panis. qui de caelo descendit. ut si quis ex eo manducaverit. non moriatur. Ego sum panis vivus. qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane. vivet in aeternum. panis enim hic quem ego dabo. caro mea est. quam ego dabo pro hujus mundi vita. Litigabant itaque ad invicem Judaei. dicentes. Quomodo potest hic nobis dare carnem suam ad manducandum. Dixit eis Jesus Amen amen dico vobis. Nisi manducaveritis carnem Filii hominis. et biberitis ejus sanguinem. non habebitis vitam in vobis ipsis. Qui manducat meam carnem et bibet meum sanguinem habet vitam aeternam. et ego resuscitabo eum in novissimo die. Caro enim mea, vere est cibus et sanguis meus vere est potus. Qui manducat meam carnem et bibet meum sanguinem. in me manet. et ego in illo. Sicut misit me vivus Pater. et ego vivo propter Patrem. et qui manducat me. et ipse vivet propter me. Hic est panis qui de caelo descendit. Non sicut manducaverunt Patres vestri manna. et mortui sunt. Qui autem manducat hunc panem vivet in aeternum. Haec dixit in synagoga. docens in Capharnaum. Multi ergo audientes. ex discipulis ejus. dixerunt Durus est hic sermo. quis potest eum audire. Sciens autem Jesus. aput semetipsum. quia murmurarent de hoc discipuli ejus. dixit eis. Hoc vos scandalizat. Si autem videritis Filium hominis. ascendentem ubi erat prius. Spiritus est enim qui vivificat caro nihil prodest. verba quae ego locutus sum vobis, spiritus sunt et vita. Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus. qui essent non credentes in eum. et qui erat eum traditurus. Et dicebat. Propterea dixi vobis. quia nemo potest venire ad me. nisi fuerit ei datum a Patre meo. Ex hoc ergo + tempore. multi ex discipulis ejus. abierunt retro, et ultra cum illo non ambulabant. Dixit ergo Jesus ad duodecim Numquid et vos vultis ire. Respondit ei Simon Petrus. Domine ad quem ibimus. verba vitae aeternae habes. Et nos credidimus et cognovimus. quia tu es Christus Filius Dei. Respondit eis Jesus. Non ne ego vos duodecim elegi. et unus ex vobis diabolus est Dicebat autem de Juda Simonis Scariotis, hic enim traditurus erat eum. cum esset unus de duodecim. Post haec + ambulabat Jesus in Galilaeam non enim volebat in Judaeam ambulare. quia Judaei quaerebant eum interficere. Erat autem in proximo dies festus Judaeorum Scenopegia. Dixerunt ergo + ad eum fratres ejus. Transi hinc et vade in Judaeam, ut et discipuli tui. videant opera tua quae facis. Nemo enim in occulto aliquid facit et quaerit ipse in palam esse. si haec facis manifesta te ipsum. huic mundo. Neque enim fratres ejus. tunc + credebant in eum. Dicit ergo eis Jesus. Tempus meum. nondum advenit. tempus autem vestrum semper est paratum. Non potest hic mundus odire vos. me autem odit. quia ego testimonium perhibeo de illis quoniam opera eorum mala sunt. Vos autem ascendite, ad diem festum hunc. ego autem nondum ascendo ad diem festum hunc. quia meum tempus. nondum impletum est. Haec autem dixit eis cum esset in Galilaeam +. Ut autem ascenderunt fratres ejus. tunc et ipse ascendit ad diem festum. non manifeste. sed quasi in occulto. Judaei ergo. quaerebant eum in die festo et dicebant. Ubi est ille. Et murmur magnus de illo erat in plebe. Quidam enim dicebant. Quia verax est. Alii autem dicebant Non. sed seducit turbas. Nemo tamen fiducialiter loquebatur de illo propter metum Judaeorum. Jam autem. die festo mediante. ascendit Jesus in templum. et docebat. Et mirabantur turbae dicentes. Quomodo hic. litteras scit. cum non didicerit. Respondit autem Jesus + et dixit. Mea doctrina. non est mea. sed ejus qui me misit. Si quis voluerit. volumtatem ejus facere. cognoscet de doctrina hac. utrum ex Deo est. an ego a me ipso loquor. Qui enim a semetipso loquitur. gloriam propriam quaerit. qui autem quaerit gloriam ejus qui misit eum. hic verax est, et injustitia in illo non est. Non ne Moyses. dedit vobis legem. et nemo ex vobis facit legem. Quid me quaeritis interficere. Respondit turba et dixit. Demonium habes. quis te quaerit interficere. Respondit Jesus et dixit eis. Unum opus feci. et omnes miramini. Propterea Moyses. dedit vobis circumcisionem. non quia. ex Moyse est sed ex Patribus. et in sabbato circumciditis hominem. Si ergo circumcisionem accipit homo in sabbato. ut non solvatur lex Moysi. mihi autem quid indignamini. quia totum hominem salvum feci in sabbato. Nolite judicare secundum faciem sed justum judicium judicate. Dicebant ergo quidam ex Jerosolymitis. Nonne hic est quem quaerunt interficere. Et ecce palam loquitur. et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt Principes. quia hic est vere Christus. Sed hunc scimus unde sit. Christus autem cum venerit. nemo scit unde sit. Clamabat ergo docens in templo Jesus, et dicens. Et me scitis. et nostis unde sim. et a me ipso non veni, sed est verus qui me misit. quem vos nescitis. Ego autem + scio eum quia ab ipso sum. et ipse me misit. Quaerebant ergo eum adprehendere. et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. De turba autem multi crediderunt in eum. et dicebant. Christus cum venerit. numquid pluriora signa faciet, quam quae hic fecit +. Audierunt ergo Pharisei. turbam murmurantem de illo haec. et miserunt Principes Sacerdotum. et Pharisaei ministros. ut adprehenderent eum. Dixit ergo Jesus. + Adhuc modicum tempus vobiscum sum. et vado ad eum qui me misit. Quaeritis me et non invenietis. et ubi sum ego. vos non potestis venire. Dixerunt ergo Judaei ad invicem. Quo hic iturus est. quia nos non inveniemus eum. Numquid in dispersionem Gentium iturus est. et docere Gentes. Quis est hic sermo quem dixit Quaeritis me et non invenietis, et ubi ego sum vos non potestis venire. In novissimo autem die magno, festivitatis. stabat Jesus. et clamabat dicens Si quis sitit. veniat ad me et bibat. Qui credit in me sicut dixit + Scriptura. flumina de ventre ejus fluent. aquae vivae. Hoc autem dixit. de Spiritu quem accepturi erant. credentes in eum, quia nondum erat Spiritus Sanctus in eis, quia Jesus nondum fuerat glorificatus. Multi autem ex illa turba audientes hos sermones dicebant Hic est vere Profeta. Alii autem dicebant. Hic est Christus. Quidam vero dicebant. Numquid a Galilaea Christus venit. Nonne Scribtura dicit. Quia ex semine David, et de Bethleem castello, ubi erat David Christus venit. Dissensio itaque facta est in turba propter eum. Quidam autem ex illis. volebant adpraehendere eum. sed nemo tamen in eum manus injecit. Venerunt autem ministri ad Principes Sacerdotum. et Pharisaeos. Et dixerunt eis illi Quare non adduxistis eum. Responderunt ministri. Numquam sic locutus est ullus hominum. sicut hic homo. Responderunt ergo eis Pharisaei. Numquid et vos seducti estis. Numquid aliquis ex Principibus. aut ex Pharisaeis credidit in eum. Sed turba haec. quae non novit legem, maledicti sunt. Dixit autem Nicodemus ad eos. ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis. Numquid lex nostra judicat hominem. nisi prius audierit ab eo. et cognoverit quid faciat. Responderunt et dixerunt ei. Numquid et tu a Galilaea es. Scrutare et vide. quia Propheta a Galilaea. non surgit. Iterum ergo locutus est eis Jesus dicens. Ego sum lux mundi, qui me secutus fuerit. non ambulavit in tenebris. sed habebit lumen vitae. Dixerunt ergo ei Pharisaei Tu de te ipso testimonium perhibes. testimonium tuum non est verum. Respondit Jesus et dixit eis. Et si ego testimonium perhibeo de me ipso. verum est testimonium meum quia scio unde veni. et quo vado. Vos autem, nescitis unde veni aut quo vado. Vos secundum carnem judicatis. ego autem non judico quemquam, et si judico ego, judicium meum verum est. quia solus non sum. sed ego et qui me misit pater. Nam et in lege vestra scribtum est. quia duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso. et testimonium perhibet. de me. qui me misit Pater. Dicebant ergo ei. Ubi est Pater tuus. Respondit Jesus. Neque me scitis, neque Patrem meum, si me sciretis forsitam et Patrem meum. sciretis. Haec verba locutus est + in gazofilacia. docens in templo, et nemo adpraehendit eum. quia necdum venerat hora ejus. Dixit ergo iterum eis Jesus. Ego vado et quaeritis me. et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado. vos non potestis venire Dicebant ergo Judaei. Numquid interficiet se metipsum quia dixit. Quo ego vado. vos non potestis venire. Et dixit eis Jesus. Vos de deorsum estis. ego autem de supernis sum. vos de hoc mundo estis. ego autem non sum de hoc mundo. Dixi ergo vobis. quia moriemini in peccatis vestris. si enim non credideritis. quia ego sum. moriemini in peccatis vestris. Dicebant ergo ei. Tu quis es. Et dixit eis Jesus. Principium quod et loquor vobis. Multa habeo de vobis loqui. et judicare. sed qui me misit. verax est. et ego quae audivi ab eo et loquor in hoc mundo. Et non intellexerunt. quia de Patre eis dicebat. Dixit ergo eis Jesus. Cum exaltaveritis Filium hominis. tunc cognoscetis quia ego sum. et a me ipso nihil facio. sed sicut docuit me Pater meus. haec loquor. et qui me misit mecum est. non me reliquit solum Pater. quia ego quae placita sunt ei. facio semper. Haec illo loquente. multi crediderunt in eum. Dicebat autem Jesus. ad eos qui ex Judaeis. crediderunt ei. Si vos manseritis in verbo meo. vere discipuli mei estis +. et cognoscetis veritatem. et veritas liberabit vos. Responderunt ei Semen Abrahae sumus. et nemini servivimus umquam. quomodo tu dicis Quia liberi eritis. Respondit eis Jesus Amen amen dico vobis. quia omnis qui facit peccatum. servus est peccati. Servus autem non manet in domo in aeternum Filius manet in aeternum Si ergo Filius vos liberaverit vere liveri eritis. Scio quia semen + Abrahae estis. sed quaeritis me interficere. quia sermo meus non capit in vobis. Ego quae vidi aput Patrem meum loquor. et vos quae audistis a Patre vestro facitis. Responderunt et dixerunt ei. Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus. Si Filii Abrahae essetis. opera Abrahae faceretis +. Nunc autem quaeritis me interficere. hominem qui veritatem vobis locutus sum. quam audivi a Deo. hoc Abraham non fecit. Vos facitis opera Patris vestri. Dixerunt itaque ei. Nos ex fornicatione non sumus nati. unum Patrem habemus Deum. Dixit ergo eis Jesus. Si Deus Pater vester esset. diligeretis utique me. Quoniam ego a Deo processi et veni non enim a me ipso veni. sed ille me misit. Quare loquellam meam non cognoscitis. Quia non potestis audire sermonem meum. Vos ex Patre diabolo estis. et desideria Patris vestri vultis facere. Ille homicida facit ab initio. et in veritate non stetit. quia non est veritas in eo. cum loquetur mendacium. ex propriis loquitur. quia mendax est et Pater ejus. Ego autem quia veritatem locutus sum vobis. non creditis mihi. Quis ex vobis arguet me de peccato. Si veritatem dico. quia vos non creditis mihi. Qui est ex Deo verba Dei audit. Proterea vos non auditis. quia ex Deo non estis. Responderunt igitur Judaei. et dixerunt ei. Nonne benedicimus nos. quia Samaritanus es tu. et daemonium habes. Respondit Jesus. Ego daemonium non habeo. sed honorifico Patrem meum. et vos inhonoratis + me. Ego autem non quaero gloriam meam. est qui quaerat et judicet. Amen amen dico vobis. si quis sermonem meum servaverit. mortem non videbit in aeternum. Dixerunt ergo ei Judaei. Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est. et Prophetae. et tu dicis. Si quis sermonem meum servaverit. non gustavit mortem in aeternum. Numquid tu major es Patre nostro Abraham. qui mortuus est. et Prophetae qui mortui sunt. Quem te ipsum facis. Respondit Jesus. Si ego glorifico me ipsum. gloria mea nihil est. est Pater meus qui glorificat me. quem vos dicitis quia Deus noster est. et nescitis eum. ego autem novi eum. Et si dixero quia nescio eum. ero similis vobis mendax. Sed scio eum. et sermonem ejus servo. Abraham Pater vester. exultavit ut videret diem meum et + vidit et gavisus est. Dixerunt ergo ad eum Judaei. Quinquaginta annos nondum habes. et Abraham vidisti. Dixit eis Jesus. Amen amen dico vobis. antequam. Abraham fieret. ego sum Tulerunt ergo lapides. ut eum lapidarent. Jesus autem abscondit se. et exivit de templo transiens per medium eorum. et ibat. Et praeteriens vidit + hominem caecum a nativitate. et interrogaverunt eum discipuli ejus dicentes. Rabbi quis peccavit hic. aut parentes ejus. ut caecus nasceretur. Respondit Jesus. Neque hic peccavit. neque parentes ejus. sed ut manifestetur opera Dei in illo. Me oportet operari opera ejus qui me misit. donec dies est. veniet autem nox. quando nemo potest operari. Quamdiu in hoc mundo sum. lux sum mundi. Haec cum dixisset. expuit in terram et fecit lutum ex sputo. et superlinivit super oculos caeci. et dixit ei. Vade lava in natatoria Siloae. quod interpretatur Missus Abiit ergo et lavit et venit videns. Vicini ergo ejus et qui viderant eum. prius. quia mendicus erat. dicebant. Nonne hic est. qui sedebat et mendicabat. Alii dicebant. Quia hic est. Alii autem quia similis est ei. Ille vero dicebat Quia ego sum. Dicebant ergo ei. Quomodo aperti sunt tibi oculi. Respondit ille et dixit Homo + qui dicitur Jesus. lutum fecit. et superlinivit mihi oculos et dixit mihi. Vade lava in natatoria Siloam. Et abit. et labi et video. Dixerunt autem et Ubi est ille. Qui dixit Nescio. Adducunt eum ad Pharisaeos. qui fuerat caecus Erat autem sabbatum. quando lutum fecit Jesus. et aperuit oculos ejus. Iterum ergo interrogaverunt eum Pharisaei. Quomodo vidisset. Ille autem dixit eis Lutum imposuit mihi super oculos. et lavi et video. Dicebant ergo quidam ex Pharisaeis. Hic homo non est a Deo. quia sabbatum non observat. A ii + dicebant. Quomodo potest homo peccator talia + signa facere. Et dissensio erat inter eos. Dicunt ergo iterum caeco. Tu quid dicis de eo. quia aperuit tibi oculos. Ille autem dixit. Quia Profeta est. Non crediderunt + Judaei de illo. quia caecus erat. et vidit donec vocaverunt parentes ejus qui viderat. et interrogaverunt eos dicentes. Hic est filius vester. quem vos dicitis. quia caecus natus est. Quomodo ergo nunc videt. Responderunt autem parentes ejus. et dixerunt. Scimus quia hic est filius noster. et quia caecus natus est. Quomodo autem nunc videat nescimus. aut quis ei aperuit oculos. nos nescimus. ipsum interrogate aetatem habet. ipse de se loquatur. Haec dixerunt parentes ejus. quia timebant Judaeos. jam enim conspiraverant Judaei. ut siquis eum confiteretur Christum +. extra synagogam fieret. Propterea parentes ejus dixerunt. Quia aetatem habet. ipsum interrogate. Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus. et dixerunt ei Da gloriam Deo. nos scimus quia hic homo peccator est. Ille autem respondit. Si peccator est nescio. unum scio. quia caecus eram et modo video. Dixerunt ergo ei iterum. Quid fecit tibi. quomodo tibi aperuit oculos. Respondit eis. Dixi vobis jam. et non audistis. quid iterum vultis audire. numquid et vos vultis discipuli ejus fieri. Ad illi maledixerunt eum et dixerunt. Tu sis discipulus ejus. nos autem Moysi discipuli sumus. Nos scimus. quia Moysi locutus est Deus. hunc autem nescimus unde sit. Respondit ille homo. et dixit eis. In hoc enim mirabile est. quia vos nescitis unde sit. et aperuit oculos meos. scimus autem. quia peccatores. Deus non exaudit. sed siquis Dei cultor est. et voluntatem ejus facit. hunc exaudit. A saeculo. non est auditum. quia aperuit quis oculos caeci nati. Nisi ergo hic esset a Deo. non poterat facere quicquam. Responderunt et dixerunt ei. In peccatis natus es totus. et tu doces nos. Et ejecerunt eum foris. Audivit autem Jesus. quia ejecerunt eum foras. et cum invenisset eum dixit ei. Tu credis in Filium Dei. Respondit ille et dixit Quis est Domine. ut credam in eum. Et dixit ei Jesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est. Ille autem dixit. Credo Domine Et procidens adoravit eum. Et dixit ei Jesus. In judicium ego veni in hunc mundum. ut qui non vident videant. et qui vident caeci fiant. Et audierunt ex Pharisaeis +. qui cum ipso erant. et dixerunt ei. Numquid et nos caeci sumus. Dixit eis Jesus. Si caeci essetis non haberetis peccatum. nunc vero dicitis quia videmus Peccatum vestrum manet. Amen amen dico vobis. qui non intrat per ostium in ovile ovium. sed ascendit aliunde. ille fur est et latro. Qui autem intrat per ostium. hic pastor est ovium. Huic ostiarius aperit. et oves vocem ejus audiunt. et proprias oves vocat nominatim. et educit eas. Et cum proprias oves eduxerit. ante eas vadit, et oves illum sequuntur. quia sciunt vocem ejus. Alienum autem. non sequuntur. sed fugiunt ab eo. quia non noverunt vocem alienorum. Hoc proverbium dixit eis Jesus. Illi autem non intellexerunt. quid loqueretur eis. Dixit ergo eis iterum Jesus. Amen amen dico vobis. quia ego sum ostium ovium. Omnes quotquot venerunt. fures sunt et latrones sed + non audierunt eos oves. Ego sum ostium. Per me siquis introierit. salvabitur. et ingredietur. et egredietur. et pascua inveniet. Fur non venit. nisi ut furetur. et occidat. et perdat. Ego veni ut vitam habeant. et abundantius habeant. Ego sum pastor bonus. Pastor bonus. animam suam ponit pro ovibus. Mercennarius autem et qui non est pastor. cujus non sunt oves propriae. videt lupum venientem et dimittit oves et fugit. et lupus rapit eas. et dispargit oves. mercennarius autem fugit. quia conductitius est et non est illi cura de ovibus. Ego sum pastor bonus. et cognosco oves meas. et cognoscunt me. meae. Sicut novit me Pater. et ego novi Patrem. et animam meam pono pro ovibus meis. Et alias oves habeo. quae non sunt ex hoc ovili. et illas oportet me adducere. et vocem meam audient. et fient unus grex. et unus pastor. Propterea me Pater diligit. quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me. sed ego pono eam a me ipso. potestatem habeo ponendi eam. et potestatem habeo iterum sumendi eam Hoc praeceptum a Patre meo accepi Dissensio iterum facta est inter Judaeos. propter sermones hos. Et dicebant multi ex ipsis. Daemonium habet et insanit. quid eum auditis. Alii dicebant. Haec verba non sunt daemonium habentis. numquid daemonium potest oculos caecorum aperire. Facta est autem Dedicatio in Hierosolymis. et hiems erat Et ambulabat Jesus in templo in porticu Solomonis Circumdederunt ergo eum Judaei. et dicebant ei. Quousque animam nostram suspendis. si tu es Christus. dic nobis palam. Respondit eis Jesus Loquor vobis et non crediditis. opera quae ego facio in nomine Patris mei. haec testimonium perhibent de me. sed vos non creditis. quia non estis. ex ovibus meis. sicut dixi vobis. Oves meae vocem meam audiunt. et ego cognosco eas. et sequuntur me. et ego vitam aeternam do eis. et non perient. in aeternum. nec quisquam rapiet eas de manu mea. Pater meus quod dedit mihi majus omnibus est. et nemo potest rapere illud de manibus Patris mei. Ego et Pater unum sumus. Sustulerunt ergo iterum Judaei lapides ut lapidarent eum. Respondit eis Jesus. Multa opera bona ostendi vobis a Patre meo. propter quod eorum opus lapidatis me. Responderunt ei Judaei. Pro bono opere. non te lapidamus. sed propter blasphemia. et quia tu cum sis homo. facis te ipsum Deum. Respondit eis Jesus. Non ne scribtum est in lege vestra. Ego dixi Dii estis. Si ergo illos dixit Deos. ad quos sermo Dei factus est. et non potest solvi scribtura. quem Pater sanctificavit. et misit in hunc mundum. vos dicitis. Quia blasphemas. quia dixi Filius Dei sum. Si non facio opera Patris mei. nolite credere mihi. Si autem facio et non vultis credere mihi. vel operibus credite. ut cognoscatis et credatis. quia in me est Pater et ego in eum. Quaerebant autem eum iterum adprehendere. et exivit de manibus eorum Et abiit iterum trans Jordanem. in eum locum. ubi erat Johannes prius baptizans. et mansit ibi. Et multi venerunt ad eum et dicebant. Quia Johannes quidem. signum fecit nullum. Omnia autem quaecunque Johannes dixit de hoc. vera erant. Et multi crediderunt in eum. Erat autem quidam infirmus. nomine Laxarus. a Bethania. de castello Mariae. et Marthae sororis ejus. Maria autem erat. quae unxerat Dominum unguento et extersit pedes ejus capillis suis. cujus frater Lazarus infirmabatur. Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes. Domine. ecce quem amas infirmatur. Audiens autem Jesus. dixit. Haec infirmitas non est ad mortem. sed propter gloriam Dei. ut glorificetur Filius Dei per eum. Diligebat autem Jesus Martham. et sororem ejus Mariam et Lazarum. Ut ergo audivit quia infirmatur +. tunc quidem mansit in eodem loco. duobus diebus. Deinde post haec. dicit discipulis suis. Eamus in Judaeam iterum. Dicunt ei discipuli. Rabbi nunc quaerebant te Judaei lapidare. et iterum vadis illuc. Respondit Jesus. Nonne duodecim horae sunt diei. Siquis ambulaverit in die. non offendet. quia lucem hujus mundi videt. siquis autem ambulaverit nocte. offendet quia lux non est in eo. Haec ait. et post haec dicit + eis. Lazarus amicus noster dormit. sed vado. ut suscitem eum. Dixerunt ergo discipuli ejus. Domine. si dormit salvus erit. Dixerat enim Jesus de morte ejus. illi autem putaverunt. quia de dormitione sommi diceret. Tunc ergo dixit eis Jesus. manifeste Lazarus mortuus est. et gaudeo propter vos. ut credatis quoniam non eram ibi Sed eamus ad eum. Dixit autem Thomas. qui dicitur Didymus, condiscipulis suis. Eamus et nos ut moriamur cum eo. Veniens ergo Jesus. invenit eum quatuor dies jam habentem in monumento. Erat autem Bethania. juxta Hierosolymam. quasi ab stadiis quindecim. Et multi ex Judaeis convenerant ad Martham. et Mariam. ut consolarentur eas de fratre suo. Martha ergo. ut audivit quia Jesus venit. occurrit illi. Maria autem domi sedebat. Dixit ergo Martha ad Jesum. Domine si hic fuisses frater meus non esset mortuus sed et nunc scio. quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus. Dixit ei Jesus. Resurget frater tuus. Dicit ei Martha Scio quia resurget. in resurrectione. in novissimo die. Dixit ei Jesus. Ego sum resurrectio et vita. qui credit in me. etsi mortuus fuerit vivet. et omnis qui vivit et credit in me. non morietur in aeternum Credis hoc. Ait illi. Utique Domine. ego credidi. quia tu es Christus Filius Dei +, qui in hunc mundum venisti. Et cum haec dixisset abiit. et vocavit Mariam. sororem suam occulte dicens. Magister adest. et vocat te. Illa vero ut audivit. surrexit cito. et venit ad eum. nondum enim venerat Jesus in castellum. sed erat adhuc in illo loco. ubi occurrerat ei Martha. Judaei autem, qui erant cum ea in domo. consolantes eam. videntes Mariam. quia cito surrexit. et exiit. secuti sunt eam dicentes. Quia vadit ad monumentum. ut ploret ibi. Maria ergo cum venisset. ubi erat Jesus. videns eum. procidit ei ad pedes. dicens ei. Domine si fuisses hic. non esset mortuus frater meus. Jesus ergo ut vidit eam plorantem. et Judaeos qui venerant cum ea flentes. fremuit spiritu. et turbabit se ipsum. et dixit Ubi posuistis eum. Dicunt ei. Domine veni et vide Et lacrimatus est Jesus. Dixerunt ergo Judaei. Ecce quomodo amabat eum. Quidam autem dixerunt ex ipsis. Non poterat hic. qui aperuit oculos caeci. + facere ut hic non moreretur. Jesus ergo iterum fremens in semetipsum. venit ad monumentum. erat autem spelunca. et lapis superpositus erat supra. Ait Jesus Tollite lapidem. Dicit ei Martha. soror ejus qui mortuus fuerat. Domine. jam faetet. quadriduanus enim est. Dixit ei Jesus. Non tibi dixi. quia si credideris. videbis gloriam Dei. Tulerunt ergo lapidem ubi fuerat. Jesus autem elevavit oculos in caelum et dixit. Pater gratias ago tibi. quoniam exaudisti me. Ego vero sciebam. quia semper me exaudis. sed propter populum. circumstantem dixi. ut credant quia tu me misisti. Et cum haec dixisset. voce magna clamavit. Lazare veni foras. Et exiit statim qui fuerat mortuus. ligatus pedes et manus. institis. et facies ejus. orario conligata erat. Dicit ei Jesus. Solvite eum et sinite abire. Multi ergo ex Judaeis. qui venerant ad Mariam +. videntes quae fecit Jesus. crediderunt in eum. Quidam vero ex ipsis. abierunt ad Pharisaeos. et dixerunt eis. quae fecit Jesus. Collegerunt et Principes Sacerdotum et Pharisaei. concilium. dicebant. Quid faciemus. quia hic homo. multa signa facit. Si dimittimus eum sic. omnes credent in eum. et venient Romani. et tollent locum nostrum et gentem. Unus autem ex ipsis. nomine Caiphas. Princeps sacerdotum anni illius. dixit eis. Vos nescitis quicquam. nec cogitatis. quia expedit nobis. ut unus homo moriatur pro populo. et non tota gens pereat. Hoc autem a semetipso non dixit. sed quia erat Princeps Sacerdotum anni illius. prophetavit quia Jesus moriturus erat pro gente. et non solum pro gente. sed ut Filios Dei. qui dispersi erant. congregaret in unum. Ab illo ergo die cogitaverunt Judaei ut interficerent eum. Jesus autem jam non ambulabat palam inter Judaeos. sed abiit inde in regione proxima. juxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem. et ibi morabatur cum discipulis suis. Erat autem in proximo Pascha Judaeorum. et ascenderunt multi in Hierosolyma de regione. ante Pascha. ut purificarent se ipsos. Quaerebant ergo Jesum. et conloquebantur ad invicem in templo stantes. Quid vobis videtur quia non veniet ad diem festum. Dederant autem Principes Sacerdotum. et Pharisaei mandatum. ut siquis sciret ubi esset. demonstraret. ut adprehenderent eum Jesus autem ante sextum diem Paschae. venit in Bethaniam ubi erat Lazarus qui fuerat mortuus quem suscitavit Jesus ex mortuis. Fecerunt ergo + ei cenam ibi. et Martha ministrabat. Lazarus autem. unus erat ex discumbentibus. cum eo Maria itaque sumpsit libram unguenti nardi pistici pretiosi. et unxit pedes Jesus. et extersit capillis suis pedes ejus. domus autem repleta est ex odore unguenti. Dixit ergo unus ex discipulis ejus. Judas Simonis + Schariotes qui traditurus erat eum. Quare hoc unguentum. non venumdatum est in trecentis denariis. et datum est pauperibus. Hoc autem dixit. non quia de pauperibus cura ei erat. sed quia fur erat. et loculum habebat +. et ea quae mittebantur portabat. Dixit ergo Jesus. Sine + illam in die sepulturae meae servavit illud. Pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetis. Cognovit ergo turba multa ex Judaeis. quia Jesus illic est. et venerunt non tantum propter Jesum solum. sed et ut Lazarum viderent quem suscitavita mortuis. Cogitaverunt autem principes sacerdotum. ut Lazarum occiderent. quia multi. propter eum conveniebant ex Judaeis. et credebant in Jesum. Sequenti autem die turba multa. quae convenerat ad diem festum. audientes quia venit Jesus Hierosolyma. acceperunt ramos palmarum. et exierunt obviam ei, et clamabant. Osanna. benedictus qui venit in nomine Domini. Rex Israhel. Inveniens autem Jesus asellum. sedit super eum. sicut scribtum est. Noli timere filia Sion. ecce Rex tuus venit. sedens super pullum asinae. Haec autem. non cognoverunt discipuli ejus primum. sed postquam glorificatus est Jesus. tunc recordati sunt. quia haec erant scribta de eo. et haec fecerunt ei. Testimonium ergo perhibebat turba. quae erat cum eo, quando Lazarum vocavit de monumento. et suscitavit eum a mortuis. Propterea et obviam venit ei turba quia audierant eum. fecisse hoc signum. Pharisaei autem dixerunt ad invicem. Videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit. Erant aut Gentiles quidam ex his. qui ascenderant. ut adorarent in diem festum. Hi ergo. accesserunt ad Philippum. qui erat a Bethsaida Galileae. et rogabant eum dicentes Domine volumus Jesum videre. Venit Philippus. et dicit Andreae. Andreas rursum et Philippus. dixerunt ad Jesum Jesus autem. respondit eis dicens. Venit hora ut clarificetur Filius hominis. Amen amen dico vobis nisi granum tritici. cadens in terram mortuum fuerit. ipsum solum remanet. si autem mortuum fuerit multum fructum affert. Qui amat animam suam perdet eam. et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam. Siquis mihi ministrat. me sequatur. et ubi sum ego illic et minister meus est. Et siquis mihi ministraverit. honorificavit eum Pater. Nunc anima mea. turbata est. Et quid dicam. Pater salva me ex hac hora. Sed propterea veni. in horam hanc. Pater clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de caelo. Et clarificavi, et iterum clarificavo. Turba ergo quae stabat et audierat. dicebat Tonitruum factum esse. Alii dicebant. Angelus ei locutus est. Respondit Jesus. et dixit. Non propter me vox haec facta est. sed propter vos Nunc judicium est hujus mundi. nunc Princeps hujus mundi cicietur foras. Et ego si exaltatus fuero a terra. omnia traham ad me. Hoc autem dicebat. significans. qua morte esset moriturus. Respondit ei turba. Nos audivimus ex lege. quia + Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis. Quia oportet exaltari Filium hominis. Quis est iste Filius hominis. Dixit ergo eis Jesus. Adhuc modicum temporis +. lux in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut tenebrae vos non conprehendant. qui ambulat in tenebris nescit quo vadat. Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Haec locutus est Jesus. et abiit. et abscondit se ab eis. Cum autem tanta signa fecisset in conspectu eorum. non crediderunt in eum. ut sermo Esaiae Prophetae impleretur. quem dixit. Domine quis credidit auditui nostro. et bracchium Domini cui revelatum est. Propterea non poterant credere. quia iterum dixit Esaias. Excaecavit oculos eorum. et induravit cor eorum. ut non videant oculis, et non intellegant corde. et convertantur. et sanem eos. Haec dixit Esaias quando vidit gloriam ejus et locutus est de eo. Verumtamen. ex Principibus. multi crediderunt in eum. sed propter Pharisaeos. non confitebantur. ne de Synagoga eicerentur. Dilexerunt enim. gloriam hominum magis quam gloriam Dei Jesus autem clamavit et dixit. Qui credit in me. non credit in me. sed in eum qui me misit. Et qui me videt eum qui me misit. Ego lux in mundum veni. ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat. Et si quis audierit verba mea. et crediderit +. ego non judico eum. non enim veni ut judicem mundum. sed ut salvem mundum. Qui spernit me. et non accipit verba mea. habet qui judicet eum. Sermo quem ego locutus sum. ipse judicavit eum in novissimo die. Quia ego. ex me ipso non sum locutus. sed qui misit me Pater. ipse mihi mandatum dedit quid dicam. et quid loquar. Et scio quia mandatum ejus. vita aeterna est. Quae enim ego loquor. sicut dixit mihi Pater sic loquor. Ante diem autem festum Paschae. sciens Jesus quia venit hora ejus. ut transeat ex hoc mundo ad Patrem. diligens suos qui erant in hoc mundo. usque in finem dilexit eos. Et cena facta. cum jam diabolus. misisset in corde Judae. Simonis Scariotis. ut eum traderet. Sciens Jesus + quia omnia dedit ei Pater in manus. et quia a Deo exivit. et ad Deum vadit. surrexit de cena. et posuit vestimenta sua. et accipiens linteum praecinxit se. Deinde fudit aquam in pelvem. et coepit lavare pedes discipulorum suorum. et extergere de eodem linteo. quo erat praecinctus. Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus. Domine. tu mihi lavas pedes. Respondit Jesus et dixit ei. Quod ego facio. tu ignoras modo. scies autem postea. Dicit ei Petrus. Non lavabis mihi pedes in aeternum. Respondit ei Jesus. Si non lavero tibi pedes. non habebis partem mecum. Dicit ei Simon Petrus. Domine non tantum pedes meos. sed et manus et caput. Dicit ei Jesus. Qui lotus est non indiget. nisi pedes lavare. sed est mundus totus. Et vos mundi estis sed non omnes. Sciebat enim qui traditurus esset eum. propterea dixit. Quia non omnes mundi estis. Cum ergo lavisset pedes eorum. accepit vestimenta sua. et recumbens. iterum dixit eis. Scitis quid fecerim vobis. Vos me vocatis magistrum et Dominum et bene dicitis. sum enim. Si ergo ego lavi vobis pedes. Dominus et magister. et vos debetis alter alterius pedes lavare. Exemplum enim dedi vobis. ut quemadmodum ego feci vobis. ita et vos faciatis. Amen amen dico vobis. non est servus major Domino suo. neque Apostolus major + illo qui misit eum. Si haec scitis. beati eritis. si feceritis ea. Nonne omnibus vobis dico. ego scio. quos elegerim. sed ut Scribtura impleatur. Qui manducat mecum panem. levabit super me. calcaneum suum. Amodo dico vobis. antequam fiat. ut cum factum fuerit. credatis quia ego sum. Amen amen dico vobis qui accepit eum quem ego misero. me accipit. qui autem me accipit. accipit eum qui me misit. Haec cum dixisset Jesus. turbatus est spiritu. et protestatus est. et dixit. Amen amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. Aspiciebant ergo ad invicem discipuli. hesitantes. de quo diceret. Erat autem recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu. quem diligebat Jesus. Innuit ergo huic Simon Petrus. et dicit ei. Interroga quis est de quo dicit. Recumbens ergo ille super pectus Jesu. ait illi Domine quis est. Respondit Jesus. Ille est. cui ego intinctum panem dedero. Et cum intiuxisset panem. dedit Judae Simoni Scariothe. Et post panem acceptum. tunc intrabit in eum Satanas. Dicit ei Jesus. Quod facis fac celerius. Hoc autem. nemo intellexit. de discumbentibus. quare dixerit ei. Quidam enim putabant. quia loculum habebat Judas. quia dixisset ei Jesus Eme. ea quae opus sunt nobis ad diem festum. aut pauperibus ut aliquid daret. Accipiens ergo ille panem. continuo exivit. Erat autem nox. Cum ergo exisset. dicit Jesus. Nunc clarificatus est Filius hominis. et Deus clarificatus est in eo. Si ergo Deus clarificatus est in eo. et Deus clarificavit eum in semetipso et continuo clarificavit eum. Filioli adhuc modicum temporis vobiscum sum. Quaeritis me. et sicut dixi Judaeis. Quia ubi ego vado. vos non potestis venire. et vobis dico modo. Mandatum novum do vobis. ut diligatis invicem. sicut ego + dilexi vos. ut et vos invicem diligatis. In hoc cognoscent omnes. quia mei discipuli estis. si dilectionem habueritis invicem Dicit ei Simon Petrus. Domine quo vadis. Respondit Jesus Quo ego vado. non potes me modo sequi. sequeris autem postea. Dicit ei Petrus, Domine + quare non possum te sequi modo, animam meam pro te ponam. Respondit illi Jesus Animam tuam pro me pones. Amen amen dico tibi. non cantavit gallus donec me ter neges. Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum et in me credite. In domo Patris mei. mansiones multae sunt. alionquin. dixissem vobis. vado parare vobis locum. Et si abiero. praeparare vobis locum iterum venio. et accipiam vos ad me ipsum. ut ubi ego sum et vos sitis. Et quo ego vado nostis. et viam scitis. Ait illi Thomas Domine nescimus quo vadis, et quomodo possumus viam scire. Dicit ei Jesus. Ego sum via et veritas. et vita. Nemo venit ad Patrem. nisi per me Si cognosceretis me. utique et Patrem meum cognosceretis et amodo cognoscetis eum et videtis eum. Ait illi Philippus. Domine. ostende nobis Patrem. et sufficit nobis. Dixit ei Jesus. Tanto tempore vobiscum sum. et non cognovistis me. Philippe. qui me vidit vidit et Patrem. Et quomodo tu dicis Ostende nobis Patrem. Non credis +. quia ego in Patre. et Pater in me est. Verba quae ego loquor vobis. a me ipso non loquor. Sed Pater qui in me manet. ipse facit haec opera. Credite mihi +. quia ego in Patre. et Pater in me. alioquin. vel propter opera ipsa credite. Amen amen dico vobis. qui credit in me opera quae ego facio. et ipse faciet. et majora horum faciet. quia ego ad Patrem vado. Et quidquid petieritis in nomine meo. haec faciam. ut honorificetur Pater in Filio. Siquid petieritis me in nomine meo. ego faciam. Si diligitis me. mandata mea servate. Et ego rogabo Patrem. et alium paracletum. davit vobis. ut vobiscum sit in aeternum. Spiritum veritatis. quem hic mundus non potest accipere. quia non videt eum. nec novit eum Vos autem cognoscitis eum quia aput vos manet +. et in vobis est +. Non relinquam vos orfanos. veniam ad vos. Adhuc modicum. et hic mundus me. jam non videbit. Vos autem videbitis me. quia ego vivo et vos vivetis. In illa die vos cognoscetis. quia ego + in Patre meo. et vos in me et ego in vobis. Qui habet mandata mea. et servat ea. ipse est qui diligit me. Qui autem diligit me. diligitur a Patre meo. et ego diligam eum. et manifestabo ei me ipsum. Dicit ei Judas. non ille Scariothes. Domine quid factum es. quia nobis manifestaturus es te ipsum. et non huic mundo. Respondit Jesus et dixit ei. Si quis me diligit. sermonem meum servabit. et Pater meus diligit eum. et ad eum veniemus. et mansionem aput eum faciemus. Qui autem me non diligit. sermones meos non servat. Et sermonem quem audistis. non est meus. sed ejus qui misit me Patris. Haec locutus sum vobis apud vos manens. Paracletus autem Spiritus sanctus. quem missurus est Pater. in nomine meo. ille vos docebit omnia. et commonefaciet vos omnia quaecunque dixi vobis. Pacem relinquo vobis. pacem meam do vobis. non quomodo hic mundus. dat. ego do vobis. Non turbetur cor vestrum. neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis. Vado et venio ad vos. Si diligeretis me. gauderetis utique. quia vado ad Patrem quoniam Pater meus. major me est. Et nunc dixi vobis. antequam fiat. ut cum factum fuerit credatis. Jam non multa loquor vobis. Veniet enim hujus mundi princeps. et in me non inveniet quicquam. Sed ut cognoscat hic mundus quia ego diligo Patrem meum. et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio. Surgite eamus hinc. Ego sum vitis vera. et Pater meus agricola est. Omne sarmentum quod in me non affert fructum tollit + eum. et omne quod affert fructum. purgat eum. ut fructum plurimum afferat. Jam vos mundi estis. propter sermonem. quem locutus sum vobis. Manete in me. et ego in vobis. Sicut sarmentum. non potest fructum afferre a semetipso. nisi manserit in vite, sic nec vos nisi in me manseritis. Ego sum vitis, et vos sarmenta qui manet in me. et ego illo. hic affert fructum multum. quia sine me. nihil potestis facere. Qui non manserit in me praecidetur sicut sarmentum. et proicietur foras. et arefiet, et colligent ea. et in ignem mittunt +. et ardent. Si autem manseritis in me. et verba mea in vobis manserint. quidquid volueritis petere fiet vobis. In hoc clarificatus est Pater meus. ut fructum plurimum afferatis. et possitis fieri mei discipuli. Sicut dilexit me Pater ita ego dilexi vos. Manete in dilectione mea. Si praecepta mea servaveritis. manebitis in dilectione mea. sicut et ego praecepta Patris mei custodivi. et maneo in ejus dilectione. Haec locutus sum vobis. ut. gaudium meum in vobis maneat. et gaudium vestrum impleatur. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem. quemadmodum dilexi vos. Majore hac dilectione. nemo habet. ut animam suam quis ponat pro amicis suis. Vos amici mei estis. si feceritis quae ego praecipio vobis. Jam non dico + vos servos. quia servus nescit quid faciat Dominus ejus. Vos autem dixi amicos quia omnia quaecunque audivi a Patre meo nota feci vobis. Non vos me elegistis. sed ego vos elegi. et posui vos. ut et vos fructum afferatis. et fructus vester maneat. ut quidquid petieritis Patrem in nomine meo det vobis. Haec mando vobis. ut diligatis invicem. Si hic mundus vos odit. scitote. quia me priorem vobis odio habuit. Si de hoc mundo fuissetis. mundus utique quod suum est diligeret. quia vero de hoc mundo non estis. sed ego elegi vos de hoc mundo. propterea odit vos mundus. Mementote sermonis. quem ego dixi vobis. Non est servus major Domino suo. Si me persecuti sunt. et vos persequentur. si sermonem meum servaverunt. et vestrum servabunt. sed haec omnia facient vobis. propter nomen meum. quia ignorant eum qui me misit. Si non venissem et locutus eis fuissem. peccatum non haberent. nunc autem. excusationem non habent de peccato suo. Qui me odit et Patrem meum odit. Si opera non fecissem in eis. quae nemo alius fecit. peccatum non haberent. nunc autem et viderunt. et oderunt. et me et Patrem meum. Sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scribtus est. Quia odio me habuerunt gratis. Cum autem venerit Paracletus. quem ego mittam vobis a Patre. spiritum veritatis. qui a Patre procedit. ille testimonium perhibebit de me. et vos testimonium perhibetis. quia ab initio mecum estis. Haec locutus sum vobis. ut non scandalizemini. De synagoga vos expellent. sed veniet hora. ut omnis qui interfecerit vos arbitretur se sacrificium obtulisse Deo. sed haec facient vobis. quia non cognoverunt Patrem neque me. Haec autem locotus sum vobis. ut cum venerit hora illorum. reminiscamini quia ego dixi vobis. Haec autem vobis ab initio non dixi. quia vobiscum eram: nunc autem + vado ad eum qui me misit. et nemo ex vobis interrogat me Quo vadis. Sed quia haec locutus sum vobis. tristitia replevit cor vestrum. Sed ego veritatem dico vobis. quoniam expedit vobis ut ego vadam. nam si ego non abiero Paracletus non veniet ad vos. si autem abiero. mittam eum ad vos. Et veniens ille. arguet mundum de peccato. et de justitia. et de judicio. De peccato quidem quia non crediderunt in me, de justitia vero, quia vado ad Patrem meum. et jam non videbitis me. de judicio autem. quia Princeps hujus mundi damnatus est. Adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis diriget vos in omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso. sed quaecunque audierit loquetur. et quae ventura sunt adnunciavit vobis. Ille me clarificat. quia de meo accipiet. et adnunciavit vobis. Omnia quaecunque habet Pater mea sunt. Propterea dixi vobis. Quia de meo accipiet, et adnunciavit vobis. Modicum adhuc. et non videbitis me. et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem. Dixerunt ergo discipuli ejus ad alterutrum. Quid est hoc quod dicit nobis. Modicum. et non videbitis me. et iterum modicum. et videbitis me. et quia vado ego ad Patrem. Dicebant ergo Quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur. Cognovit autem Jesus quia volebant eum interrogare. et dixit eis. De hoc quaeritis inter vos. quia dixi Modicum et non videbitis me. et iterum modicum et videbitis me. Amen amen dico vobis quia vos plorabitis et flebitis mundus autem gaudebit. vos + tristes eritis. sed tristitia vestra in gaudium erit. Mulier cum parit tristitiam habet. quia venit hora ejus. cum autem natus fuerit infans. ultra non meminit tribulationis. prae gaudio. quia natus est homo in mundo. Et vos igitur. nunc quidem tristitiam habetis. iterum autem videbo vos. et gaudebit cor vestrum. et gaudium vestrum. nemo aufert + a vobis. Et in illo die. me non rogabitis quicquam. Amen amen dico vobis. siquid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis Usque modo. non petistis quicquam. in nomine meo Petite et accipietis ut gaudium vestrum sit adinpletum. Haec in proverbiis locutus sum vobis. Sed veniet hora cum jam non in proverbiis loquar vobis. sed palam de Patre adnunciabo vobis. In illa die. in nomine meo postulabitis. et non dico vobis. quia ego rogabo Patrem de vobis. Ipse enim Pater diligit vos quia vos me diligitis. et credidistis quia ego a Deo exii. Exivi a Patre. et veni in hunc mundum. iterum relinquo hunc mundum. et vado ad Patrem. Dicunt ei discipuli ejus. Ecce nunc palam loqueris. et proverbium nullum dicis. Nunc ergo cognoscimus quia scis omnia, et non opus est ut quis te interroget. in hoc credimus quia tu a Deo venisti. Respondit eis Jesus. Modo creditis. Ecce veniet hora. et nunc venit. ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis. et non sum solus. quia Pater mecum est. Haec locutus sum vobis. ut in me pacem habeatis. In hoc autem mundo. tribulationem habebitis. sed constantes estote. quia ego vici mundum. Haec locutus est Jesus. et elevavit oculos suos in caelum et dixit. Pater. venit hora. clarifica Filium tuum. ut Filius tuus clarificet te. sicut dedisti ei potestatem omnis carnis. ut omne quod dedisti ei. det ei vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna. ut cognoscant te solum verum Deum. et quem misisti Jesum Christum. Ego te clarificavi super terram opus consummavi quod dedisti mihi ut facerem. et nunc glorifica me tu Pater. gloriam quam habui aput te ipsum. priusquam mundus esset. Manifestavi nomen tuum hominibus. quos dedisti mihi de hoc mundo. Tui erant. et mihi eos dedisti. et sermonem tuum custodierunt. Nunc cognovi + quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt. quia verba quae dedisti mihi. dedi eis. et ipsi acceperunt et cognoverunt. quia vere a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. Ego pro eis rogo. Non pro mundo rogo. sed pro his quos dedisti mihi. quia tui sunt. et mea omnia tua sunt. et tua mea +. et glorificatus sum in eis. Et jam non sum in hoc mundo. et ipsi in hoc mundo sunt. et ego ad te venio. Pater sancte conserva eos in nomine tuo quos dedisti mihi. ut sint unum sicut et nos. Cum essem cum eis in hoc mundo. ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi. custodivi. et nemo ex his periit. nisi filius perditionis. ut Scribtura impleatur. Nunc autem ad te venio et haec loquor in hoc mundo. ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. Ego dedi eis sermonem tuum. et mundus odio habuit eos. quia non sunt de hoc mundo. sicut et ego non sum de hoc mundo. Non rogo ut tollas eos de mundo. sed ut conserves eos a maligno. De hoc mundo non sunt. sicut et ego non sum de hoc mundo. Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. sicut tu me misisti in hunc + mundum. ego misi eos in hunc mundum. et pro eis ego me ipsum sanctifico. ut sint et ipsi sanctificati in veritate Non pro his autem rogo tantum. sed et pro illis qui credituri sunt in me per verbum illorum. ut omnes unum sint. Sicut tu Pater in me. et ego in te. ut et ipsi in nobis unum sint. ut hic mundus credat. quia tu me misisti. Et ego gloriam quam dedisti mihi dedi eis. ut sint unum sicut et nos unum sumus. Ego in eis. et tu in me ut sint perfecti in unum. et ut cognoscat hic mundus quia tu me misisti. et dilexisti eos. sicut me dilexisti. Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum. et illi sint mecum: ut videant gloriam meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me. ante constitutionem mundi. Pater juste. hic mundus te non cognovit. ego autem te non cognovi et hi cognoverunt quia tu me misisti. Et notum feci eis nomen tuum. et notum faciam ut dilectio, quia dilexisti me. in ipsis sit et ego. in ipsis. Haec cum dixisset Jesus egressus est cum discipulis suis. trans torrentem Cedron. ubi erat hortus. in quem introibit ipse. et discipuli ejus. Sciebat autem et Judas qui traditurus erat eum ipsum locum. quia frequenter Jesus conveniebat illuc cum discipulis suis. Judas ergo accepta cohortem militum. et quibusdam. ex Principibus Sacerdotum et Pharisaeorum ministris. venit illuc cum laternis. et facibus. et armis. Jesus autem + sciens omnia quae ventura erant super eum. procedens foras dixit eis. Quem quaeritis. Respondentes ei dixerunt Jesum Nazoreum. Dicit eis Jesus. Ego sum. Stabat autem et Judas. qui tradebat eum. cum ipsis. Postquam ergo dixit eis. Ego sum. abierunt retrosum. et ceciderunt in terram. Iterum ergo interrogavit eos. Quem quaeritis. Illi autem dixerunt Jesum Nazoreum. Respondit eis Jesus. Dixi vobis. quia ego sum si ergo me quaeritis. sinite hos abire. ut impleretur sermo quem dixit. Quia quos dedisti mihi nullum perdidi ex ipsis. Simon ergo Petrus habens gladium. eduxit eum. et percussit servum Principis Sacerdotum. et abscidit auriculam ejus dextram. Erat autem nomen servo illi. Malchus. Dixit ergo Jesus Petro. Remitte gladium + in vagina sua. Calicem quem dedit mihi Pater. non bibam illum. Cohors igitur et tribunus. et ministri Judaeorum comprehenderunt Jesum. et ligaverunt eum. et adduxerunt eum. Ad Annam primum. erat enim socer Caiphae qui erat Princeps Sacerdotum anni illius. Erat autem Caiphas. qui consilium dedit Judaeis. Quia expedit unum hominem mori pro populo. Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille notus erat Principi Sacerdotum. et simul introibit + cum Jesu. in atrio Principis Sacerdotum. Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus ille alius qui erat notus Principi Sacerdotum. et dixit ostiariae. et introduxit Petrum. Dicit ergo Petro illa ancilla ostiaria. Numquid et tu ex discipulis es hominis hujus. Ad ille ait. Non sum. Stabant autem servi et ministri ad prunas. quia frigus erat. et calefaciebant se. erat autem cum eis Petrus. stans et calefaciens se. Princeps autem Sacerdotum interrogavit Jesum de discipulis ejus. et de doctrina ejus. Respondit ei Jesus. Ego palam locutus sum huic mundo. ego semper docui in Synagoga. et in templo ubi omnes Judaei conveniunt. et in occulto non sum locutus quidquam. Quid me interrogas. Interroga eos qui me audierunt. quid illis sum locutus. ecce hi sciunt quae dixerim ego. Haec autem cum dixisset. unus de adstantibus ministris. alapam percussit Jesum dicens. Sic respondis Principi Sacerdotum. Respondit ei Jesus. Si male locutus sum. testimonium perhibe de malo. si autem bene quid me caedis. Misit ergo eum Annas vinctum ad Caiphan Principem Sacerdotum. Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei. Numquid et tu ex discipulis ejus es. Ille autem negavit. et dixit. Non sum. Dicit unus ex servis Principis Sacerdotum. cognatus ejus. cujus abscidit Petrus auriculam. Nonne ego te vidi in horto cum illo. Iterum ergo negavit Petrus. et statim gallus cantavit. Illi autem adducunt Jesum ad Caipha. in practorio. Erat autem mane. et ipsi non introierunt in praetorium. ut non contaminarentur. sed ut manducarent Pascha. Exivit ergo Pilatus ad eos foras. et dixit. Quam accusationem adfertis. adversus hominem hunc. Responderunt et dixerunt ei. Si non esset hic malefactor. non tibi tradidissemus eum. Dixit ergo eis Pilatus. Accipite eum vos. et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judaei. Nobis non licet occidere quemquam. ut sermo Jesu impleretur quem dixit. significans qua morte esset moriturus. Introibit ergo iterum in praetorium Pilatus. et vocavit Jesum et dixit ei. Tu es Rex Judaeorum. Respondit Jesus. A te metipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de me. Respondit Pilatus. Numquid ego Judaeus sum. Gens tua. et Principes Sacerdotum. tradiderunt te mihi. quid fecisti. Respondit Jesus. Regnum meum non est de hoc mundo. si ex hoc mundo esset regnum meum. ministri mei utique concertarent. ne traderer Judaeis. nunc autem. regnum meum non est hinc. Dixit itaque ei Pilatus. Ergo Rex es tu. Respondit Jesus Tu dicis. quia Rex sum ego. Ego in hoc natus sum. et ideo veni in mundo. ut testimonium perhibeam veritati. omnis qui est ex veritate. audit vocem meam. Dicit ei Pilatus. Quid est veritas. Et cum hoc dixisset. iterum exivit ad Judaeos. et ait illis. Ego nullam invenio causam in eo. Est autem consuetudo vobis. ut unum dimittam vobis in Pascha. vultis ergo. dimittam vobis Regem Judaeorum. Exclamaverunt iterum omnes dicentes. Non hunc, sed Barabban. Erat autem Barabbas latro. Tunc ergo accepit Pilatus Jesum. et flagellavit. et milites texuerunt. coronam de spinis. et inposuerunt capiti ejus. et veste purpurea. induerunt eum. et dicebant. Habe Rex Judaeorum. et dabant ei alapas. Exivit iterum Pilatus foras. et dixit eis. Ecce adduco vobis eum foras. ut sciatis quia non invenio ullam causam in eo. Exiit ergo Jesus foras +. habens spineam coronam et tunicam purpuream. et dixit eis. Ecce homo. Cum ergo vidissent eum Principes Sacerdotum et ministri eorum. exclamaverunt dicentes. Crucifige crucifige eum. Dicit eis Pilatus Accipite eum vos. et crucifigite ego enim. non invenio in eo causam. Responderunt Judaei. Nos legem habemus, et secundum legem. debet mori. quia Filium Dei se fecit. Cum ergo audisset Pilatus hoc verbum. magis timuit. et introivit iterum in praetorio. et ait ad Jesum. Unde es tu. Jesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus. Mihi non loqueris. Nescis quia potestatem habeo crucifigere te. et potestatem habeo dimittere te. Respondit Jesus. Non haberes in me ullam potestatem. nisi tibi data fuisset desuper. Propterea. qui me tibi tradidit. majus peccatum habet. Et exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Judaei autem clamabant dicentes Si hunc dimiseris. non es amicus Caesaris. Omnis enim qui se Regem facit. contradicit Caesari. Pilatus autem his verbis auditis. adduxit foras Jesum. et sedit pro tribunali in locum + qui dicitur Lithostratus. Hebraice autem Gennesar. Erat autem parasceve Paschae. hora quasi sexta. et dixit Judaeis. Ecce Rex vester. Illi autem exclamaverunt. + Tolle. tolle. crucifige eum. Dixit eis Pilatus. Regem vestrum crucifigam. Responderunt Principes Sacerdotum. Non habemus Regem nisi Caesarem. Tunc ergo. tradidit eis illum. ut crucifigeretur. Illi vero susceperunt Jesum. et duxerunt. et portans sibi crucem. exivit in locum qui dicitur Calvariae locus. quod dicitur Hebreice. Golgotha. ubi eum crucifixerunt. et cum eo alios duos. hinc et hinc. medium autem Jesum. Scribsit autem et titulum Pilatus. et posuit super crucem. Erat autem scribtum. Jesus Nazoreus. Rex Judaeorum. Hunc ergo titulum multi legerunt Judaeorum. quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Jesus. et erat scribtum Hebraeice Graece et Latine. Dicebant ergo Pilato Principes Judaeorum. Noli scribere Rex Judaeorum. sed quia ipse dixit. Rex sum Judaeorum. Respondit eis Pilatus Quod scribsi scribsi. Milites ergo. postquam crucifixerunt Jesum. sustulerunt vestimenta ejus. et fecerunt quattuor partes. unicuique militi. partem et tunicam. Erat autem tunica incossutilis. desuper contexta per totum. Dixerunt ergo ad invicem. Non scindamus tunicam istam. sed sortiamur de illa cujus sit. ut impleretur Scribtura quae dicit. Diviserunt vestimenta mea sibi. et super vestem meam miserunt sortem. Et haec quidem milites fecerunt. Stabant autem juxta crucem Jesu. mater ejus. et soror matris ejus. Maria Cleopae. et Maria Magdalenae. Cum vidisset autem Jesus matrem et discipulum adstantem + quem diligebat. ait matri suae. Mulier ecce Filius tuus. Deinde dicit discipulo illi. Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. Post haec Jesus. sciens omnia. jam consummata esse ut impleretur Scribtura. dixit Sitio. Vas ergo positum erat aceto plenum. Illi autem. inplentes spongiam aceto. ysopo circumponentes. obtulerunt ori ejus. Cum ergo accepisset Jesus acetum dixit. Consummatum est. Et inclinato capite. tradidit spiritum. Judaei ergo. quoniam Parasceve erat ut non remanerent corpora. in cruce sabbato. erat enim magnus. dies ille sabbati. rogaverunt Pilatum ut frangerentur. crura eorum. et tollerentur. Venerunt ergo milites. et illius + quidem primi. fregerunt crura. et alterius similiter. qui simul crucifixus erat + cum eo. Postquam autem venerunt ad Jesum. invenerunt eum jam mortuum. et non fregerunt crura ejus. sed unus ex militibus. lancea sua latus ejus aperuit. et continuo exiit sanguis et aqua. Et qui vidit testimonium perhibuit. et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia verum dicit. ut et vos credatis. Facta sunt enim haec. ut Scribtura impleretur. Ossuum ejus non confringetis ex eo. et iterum alia Scribtura dicit. Videbunt in quem transfixerunt. Post haec autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathia. quia et ipse discipulus erat Jesu. occulte autem propter metum Judaeorum. ut tolleret corpus Jesu. et permisit Pilatus. Ad ille venit. et tulit corpus Jesu. Venit autem et Nicodemus. qui prius venerat ad Jesum nocte. ferens mixturam murrae et aloes. quasi libras centum. Acceperunt ergo corpus Jesu. et ligaverunt eum. linteaminibus cum aromatibus. sicut consuetudo est Judaeis sepelire. Erat autem in loco. ubi crucifixus est. hortus. et in horto monumentum novum. in quo nondum quisquam positus erat. Ibi ergo. propter parasceven Judaeorum. quia juxta erat monumentum. posuerunt Jesum. Die autem prima sabbati. venit Maria Magdalene mane. cum adhuc tenebrae essent. ad monumentum. et videt lapidem revolutum. ab ostio monumenti. Cucurrit ergo. et venit ad Simonem Petrum. et ad alium discipulum. quem amabat Jesus. et ait illis. Tulerunt Dominum de monumento. et nescimus ubi posuerunt eum. Exiit ergo Petrus. et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. Currebant autem ambo pariter. ille autem alius discipulus. praecucurrit citius Petro. et venit prior ad monumentum. et cum se inclinasset. vidit posita linteamina. non tamen introivit. Venit ergo Simon Petrus. sequens eum. et introibit in monumentum. et vidit linteamina posita. et sudarium. quod fuerat super caput ejus. non cum linteaminibus. positum. sed separatim involutum. in unum locum. Tunc ergo introibit. et ille alius discipulus. qui venerat primus ad monumentum. et vidit et credidit. nondum enim sciebant Scribturas. quia oporteret Jesum. a mortuis resurgere. Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. et dum fleret inclinavit se. et prospexit in mouumentum. et vidit duos Angelos in albis sedentes. unum ad caput. et alterum ad pedes. ubi positum fuerat corpus Jesu. Dicunt ei illi. mulier quid ploras. Dicit eis quia tulerunt Dominum meum. et nescio ubi posuerunt eum Haec cum dixisset. conversa est retrorsum. et videt Jesum stantem. et non sciebat quia Jesus est. Dixit autem ei Jesus. mulier quid ploras aut quem quaeris. ad illa putans quia hortulanus esset. dicit ei. Domine. si tu sustulisti eum. dic mihi. ubi posuisti eum. et ego eum tollam. Dicit ei Jesus. Maria. Et + conversa illa. dicit ei. Rabboni quod dicitur Magister. Dicit ei Jesus. Noli me tangere. nondum enim ascendi ad Patrem meum. vade autem ad fratres meos et dic eis. Quia ego ascendo ad Patrem meum. et Patrem vestrum. Deum meum et Deum vestrum. Et venit Maria Magdalene annuntians discipulis quod vidisset Dominum. et omnia quae dixit ei. Cum esset ergo sero die illa. quae est prima sabbati. et januae essent clausae ubi erant discipuli ejus congregati propter metum Judaeorum. venit Jesus. et stetit in medio. et dixit eis. Pax vobis. Et cum hoc dixisset ostendit eis manus et latus. et gavisi sunt discipuli. cum vidissent Dominum. Dixit ergo eis Jesus + iterum. Pax vobis. Sicut misit me Pater. et ego mitto vos. Et haec cum dixisset. insuflavit. et dixit eis Accipite Spiritum Sanctum. si cui remiseritis peccata. remittuntur ei. si cujus detinueritis. detinebuntur. Thomas autem unus ex duodecim. qui dicitur Didymus, non erat cum eis. quando venit Jesus. Dixerunt ergo ei alii discipuli. Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis. Nisi videro. in manibus ejus locum. clavorum et mittam digitum meum in foramina clavorum. et initiam manum meam in latus ejus. non credam. Et post dies octo. iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit itaque Jesus. januis clausis. et stetit in medio. et dixit Pax vobis. Deinde dicit Thomae. Infer digitum tuum huc. et vide manus meas. et affer manum tuam. et mitte in latus meum. et noli esse incredulus sed fidelis. Respondit Thomas et dicit ei. Dominus meus et Deus meus. Dicit ei Jesus. Quia vidisti me credidisti. beati qui non viderunt et crediderunt. Multa quidem. et alia signa fecit Jesus. in conspectu discipulorum. quae non sunt scribta in hoc libro. Haec autem scriba sunt. ut credatis. quia Jesus Christus est. Filius Dei + et ut credentes. vitam aeternam + habeatis, in nomine ejus. Post haec manifestavit se iterum Jesus. discipulis suis +. ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem se. sic. Erant simul. Simon Petrus. et Thomas. qui dicitur Didymus. et Nathanael. qui erat. a Canan Galileae. et filii Zebedei. et alii duo ex discipulis ejus. Dicit eis Simon Petrus. Vado piscari. Dicunt ei. Venimus et nos tecum. Et exierunt. et ascenderunt in navem. et in illa nocte nihil ceperunt. Mane autem jam + facto. stetit Jesus in litore. non tamen cognoverunt discipuli ejus. quia Jesus est. Dicit ergo eis Jesus. Pueri numquid pulmentarium habetis. Responderunt ei. Non. Ad ille dixit eis. Mittite in dexteram partem + navis retiam et invenietis. Miserunt ergo. et non poterant trahere eam. prae multitudine piscium. Dicit ergo discipulus ille. quem diligebat Jesus Petro Dominus est. Simon vero Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam se succinxit, erat enim nudus. et misit se in mare. Alii autem discipuli navigio venerunt. non enim longe erant a terra. sed quasi a + cubitis ducentis. trahentes rete piscium. Ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas. et piscem superpositum. et panem. Dicit eis Jesus. Afferte de piscibus quos modo cepistis. Ascendit Simon Petrus et traxit retiam in terram. plenam magnis piscibus. centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent. non est scissum rete. Dicit eis Jesus. Venite. prandete. Nemo tamen + audebat ex discipulis interrogare eum. Tu quis es. scientes quia Dominus est. Venit ergo Jesus. et accepit panem et benedicens dedit eis. et piscem similiter. Hoc jam tertio. manifestatus est Jesus discipulis suis. postquam resurrexit a mortuis. Cum ergo manducassent. dicit Simoni Petro Jesus. Simon Johannis diligis me plus his. Dicit ei. Etiam Domine. tu scis quia amo te. Dicit ei Pasce agnos meos. Iterum dicit ei Jesus. Simon Johannis. diligis me. Ait illi. Etiam Domine. tu scis quia amo te. Dicit ei Pasce oves meas. Dicit ei Jesus tertio. Simon Johannis. amas me. Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio Amas me. Et dicit ei. Domine. tu omnia nosti. tu scis quia amo te. Dicit ei Jesus. Pasce oves meas. Amen amen dico tibi. cum esses jubenis. cingebas te ipsum. et ambulabas ubi volebas. cum autem senueris. extendes manus tuas. et alius te cinget. et ducet quo tu non vis. Hoc autem dixit. significans. qua morte clarificaturus esset Deum. Et hoc cum dixisset. ait illi. Sequere me. Conversus autem Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Jesus, sequentem. qui et recubuit in cena. Super pectus Jesu. et dixit. Domine quis est qui tradidit te. Hunc ergo ut vidit Petrus. dixit ad Jesum Domine hic autem quid. Dicit ei Jesus. Si eum volo manere donec veniam. quid ad te. tu sequere me. Et exivit hic sermo ad fratres. quia discipulus ille. non moritur. Et non dixit ei Jesus. Quia non moritur. +. sed Si eum volo manere donec venio Hic est discipulus qui testimonium perhibuit de his. et scribsit haec. et scimus quia verum est testimonium ejus. Sunt autem et alia multa. quae fecit Jesus. quae si scribantur singula. nec ipsum arbitror. mundum capere. eos qui scribendi sunt libros. AMEN.

EVANGELIUM. SECUNDUM. JOHANNEM. EXPLICIT. + INCIPIT EVANG. SECUNDUM LUCAN. +

CODEX CORBEIENSIS signatus, no CXCV. CAP. I.

3. Sine illo + factum est nihil. Quod factum est in ipso vita est. 9. Venientem in hoc Mundo.

10. In hoc Mundo erat. 11. In sua propria + venit.

14. plenum gratia et veritate. 21. Interrogaverunt eum iterum: Quid ergo?. . . Ne ergo Propheta es tu?

26. medius vestrum stat. +

31. ut manifestetur plebi Israhel. +

34. quia hic est electus Dei.

36. Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. 43. proficiscens invenit.

45. Joseph qui est a Nazareth. 48. sub arbore ficus, vidi te.

50. sub arbore ficus. CAP. II. 1. ibi invitata.

3. et vinum non habebant, quoniam consummatum est vinum nuptiarum. 7. Et vocatis Jesus ministris, dixit eis: Implete, etc. 8. Et fecerunt sicut dixit illis. 10. cum inebriati fuerint, id, quod deterius.

12. Omittit, et discipuli ejus. 15. Et fecit quasi flagellum de reste.

. . . . . . . . . . . . . . . .

CAP. III.

6. Quod natum est de carne, caro est, quia de carne natum est: et quod natum est de spiritu, spiritus est, quia Deus spiritus est. 8. sic est omnis qui natus est ex aqua, et Spiritu.

16. ut Filium suum unigenitum mitteret. 18. qui non credit in ipsum, jam judicatus est. 19. Hoc est autem judicium Dei: quia lux venit in hunc mundum.

20. qui mala agit. 23 et adveniebant ei, +, et baptizabantur ab eo.

36. Qui autem non credit Filio.

CAP. IV. 1. Jesus autem fatigatus ex itinere sedebat super puteum. recent. manu, sedebat super.

12. puteum hunc. +

13. ex hac aqua, quam ego dabo ei. 18. hoc verum dixisti.

21. veniet hora +, neque in monte hoc. 24. et eos, qui adorant, in spiritu, etc.

28. et dixit hominibus: Venite, et videte hominem, qui dixit omnia. 32. quem vos non scitis.

36. congerit fructum, etc. 42. Hic est Salvator mundi, omisso, vere.

45. Galilaei universi.

49. Descende prius quam moriatur puer.

50. Ait illi Jesus . . . Et credidit ille homo. + 52. melius habuit. 53. Cognovit ergo pater quia dixit ei Jesus, etc., omissis, quia illa hora erat, qua. CAP. V.

2. Est autem Jerosolymis in inferiore parte Natatoria + piscina, quae dicitur Hebraice Berzeta. 4. Angelus autem descendebat: et movebat aquam. Et quicumque prior descendisset in natatoriam, sanus fiebat. 6. quia jam multum tempus fecisset in languore. 7. Respondens ei languens . . . mittat me in natatoriam. 9. Et surgens, sublato grabato suo, ambulabat.

13. Jesus autem declinavit. + 23. qui non honorificat Patrem, non honorificat Patrem, qui misit Filium. Recent. manu, qui non honorificat Filium.

24. A morte in vitam aeternam. + 28. Dico enim vobis: Nolite mirari hoc.

32. Alter est, qui testimonium perhibet de me: omittit quod sequitur, et scio quod verum est testimonium, quod perhibet de me. 33. Vos ipsi misistis ad me: et testimonium per hibuit Joannes de me.

37. neque speciem ejus vidistis. 39. Scrutamini Scripturas, in quibus vos putatis vitam aeternam habere.

41. Gloriam ab hominibus. 43. in nomine Patris mei veni, et non accepistis: + si alius venerit. 44. Quomodo potestis vos credere, gloriam ab invicem quaerentes: et gloriam, quae ab illo solo est Deo, etc. CAP. VI. 1. trans mare Galilaeae, illius Tiberiadis: sequebatur autem illum multitudo, quia etc. . . . de his, qui infirmabantur.

7. Ducentorum denariorum panes non sunt, ut unusquique modicum adcipiat.

9. sed haec quid sunt inter tantos homines? 10. in illo loco. 13. ex illis quinque panibus.

15. cum cognovisset quia incipiunt venire et rapere, etc. 19. stadia viginti vel triginta.

21. confestim navis facta est ad terram, quam ibant. 22. quia non introivit Jesus simul cum discipulis suis in navem, sed soli discipuli ejus. 23. aliae vero. . . panem, quem benedixerat Dominus. 30. quid enim operaris?

32. panem de coelo illum verum. Dei enim panis est, qui de coelo descendit, et dat vitam huic mundo. 39. non perdam nihil ex eo.

43. Nolite murmurare invicem. 44. adtraxerit eum. 45. Est scriptum enim in Prophetis. 50. Hic est autem panis, qui de coelo descendit.

51. de coelo descendit. 52. hujus mundi vita. . . hic panis, quem ego dabo. 53. carnem ( recent. manu, suam) ad manducare.

54. ut vobis ipsis. 55. et biberit meum sanguinem. 57. Post hunc versum, addit: Si acceperit homo corpus Filii hominis, quemadmodum panem vitae, habebit vitam in illo. 60. docens, Sabbato in Capharnaum. 62. Cognovit autem Jesus. 63. Quid ergo cum videritis. 64. nam caro non prodest, spiritus et vita est.

65. Sciebat enim Jesus ( recent. manu ), ab initio. 66. nemo potest venire, nisi fuerit et datum desursum a Patre. additur ad me, recent. manu. 67. et amplius cum illo non ambulabant. 68. Dixit ergo illis duodecim. 69. verba vitae aeternae Dominus habes.

70. Filius Dei vivi. 72. Incipiebat enim tradere eum, unus cum esset. CAP VII. 1. non enim habebat potestatem in Judaeam ambulandi. 4. Nemo quid facit in occulto. Quid facit quaerit ipse.

5. Neque enim tunc fratres ejus. 9. Haec cum dixisset illis.

12. seducit populum. 18. gloriam suam propriam.

19. Recent. manu ad marg. et nemo ex vobis facit legem? 26. et nihil dicunt. Numquid forte vere cognoverunt. 28. Clamabat autem in templo Jesus dicens. Omittit, quem vos nescitis.

(35) Dixerunt ad ipsos . . . Numquid in dispersionem Graecorum incipit ire, et docere Graecos?

(37) In novissimo autem die illo magno diei festi stabat Jesus.

(39) quam incipiebant accipere credentes in eum.

(Ibid.) quia Jesus nondum fuerat honorificatus.

46. Numquam sic locutus est quisquam homo.

51. nisi audierit primum ab ipso, et cognoverit quid facit? 53. Omittitur totus hic versus. CAP. VIII. 1. Jesus autem ascendit in montem Oliveti: 2. et mane cum factum esset, iterum venit in Templum . . . . et cum consedisset docebat eos. 3. Mulierem in moechatione deprehensam, quam cum statuissent in medio, dixerunt ad Jesum: 4. Magister, haec mulier deprehensa est in moechatione. 5. In lege autem praecepit nobis Moyses, ut qui in adulterio deprehenditur, lapidetur. Tu autem quid dicis de ea? 6. Haec dicebant tentantes eum, ut haberent causam accusandi eum. Ibid. Jesus autem inclinato capite, digito scribebat in terram. 7. Cum autem interrogarent expectantes eum quid diceret, erexit se . . . Quisque vestrum sine delicto est, prior in eam lapidem jaciat. 8. Et iterum inclinans se, digito scribebat in terram. 9. Illi igitur cum audissent, paulatim secedebant singuli, incipientes a senioribus omnes recesserunt: et relictus est solus Jesus, et ecce mulier illa in medio erat. 10. Cumque erexisset se Jesus, dixit ad eam: Mulier, ubi sunt, qui te perduxerunt? Nemo te lapidavit. Et illa respondens, dixit: Nemo, Domine. 11. Nec ego te damnabo: Vade, ex hoc jam noli peccare. 12. Iterum locutus est eis, etc.

20. quia nondum erat hora ejus.

23. ego de superioribus sum.

26. haec eloquor in hunc mundum. 28. sicut docuit me Pater, haec eloquor. 31. Si vos manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis.

35. Filius manet in aeternum.

40. hominem, qui veritatem locutus est vobis, quam audivit a Deo. 41. Nos ex prostitutione non sumus. 44. ex suis propriis loquitur, quia mendax est, sicut Pater ejus.

45. Ego quia veritatem dico, non creditis mihi. 46. Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi?

47. Propterea vos me non auditis, quia non estis ex Deo. 49. inhonoratis me. 50. non quaero claritatem meam. 51. non videbit mortem in aeternum. 52. non gustabit mortem, omisso in aeternum, quod supplevit recentior manus.

53. Numquid tu major es quam Abraham, qui mortuus est? 54. Si ego clarificavero meipsum, claritas mea nihil est. 58. ante Abraham ego sum.

CAP. IX.

4. quando non potest operari. 5. Cum in hoc mundo sum, lux sum hujus mundi. 6. et superunxit illud super oculos ejus.

8. Alii dicebant: Hic est. 9. Alii autem dicebant: quia similis est ei. 11. et abii, et lavi, et vidi. +

15. Lutum posuit mihi super oculos, et lavi et ecce video. 16. Quomodo potest peccator haec facere signa? Et schisma erat in eis. 18. Non credebant Judaei de illo, quoniam caecus fuit et videt, donec evocarentur parentes ejus.

19. et interrogaverunt eos: Hic est filius, etc. Quomodo ergo videt modo? 22. jam enim decreverunt . . . extra synagogam esset.

24. Da honorem Deo. 25. quia caecus eram, et modo video.

32. A saeculo nunquam auditum est. 39. ut qui non videt, videat.

CAP. X. 1. qui non intrat per januam in + cohortem ovium.

3. et suas oves vocat nominatim, et producit illas. 4. Cum autem oves suas omnes produxerit . . . . . et oviculae eum sequuntur. 6. non cognoverunt quod loquebatur illis. 7. Ego sum janua ovium.

8. non audierunt eum fures oves meas. ( vitiose) correxit, non audierunt eos oves. 9. Ego sum janua + . . . . et introibit, et exiet. 10. ut furetur, et occidat, et perdat. omittit prior manus, et abundantius habeant. 13. mercenarius autem fugit, quia conductus est.

15. Sicut cognoscit me Pater, et agnosco Patrem. 16. Et alias oviculas habeo . . . et fiet unus grex, et unus pastor. 18. potestatem habeo sumendi eam: Hoc praeceptum accepi a Patre. 22. Facta est autem Dedicatio in Jerosolymis.

23. in porticu Salamonis, in templo. 31. Sustulerunt lapides Judaei.

34. Nonne scriptum est in lege: quia ego dixi.

35. ad quos sermo fiebat Dei. 38. Quod si facio: et non vultis mihi credere, + operibus credite, et cognoscetis quia in me est Pater, et ego in eo. Ubi erat Joannes prius baptizans, et manebat illic. CAP. XI.

3. Omissus totus. Supplevit recens manus ad marginem. 4. sed pro gloria Dei, ut clarificetur Filius Dei in ipso.

5. Diligebat Jesus Lazarum, et Mariam, et sororem ejus. 6. in eodem loco biduo.

11. ut a sommo suscitem eum. 17. quatriduo in monumento habentem. 18. fere a stadiis quindecim. 25. licet moriatur, vivit.

29. et veniebat ad eum. 32. ut venit ubi erat Jesus, et vidit eum, etc. . . . si esses hic, non esset.

39. quatriduum enim habet.

40. videbis claritatem Dei. 41. Jesus autem levavit oculos suos sursum, et dixit. 44. Et exiit ille mortuus . . . facies ejus orario conligata erat.

45. Qui venerant ad Mariam, et qui viderant. 47. Quod hic homo talia signa facit? Si relinquimus eum sic.

49. Cum esset Princeps Sacerdotum anni illius. 50. Neque cogitatis quia expedit vobis. 51. quod incipit Jesus moriens pro gente mori.

52. qui sunt dispersi, colligant in unum. 55. Propterea autem erat Pascha. 56. Quia non veniet ad diem festum?

CAP. XII.

3. libram unguenti pistici. 4. Judas Simonis Iscariotis, qui incipiebat eum tradere. 6. non quod de pauperibus cura esset illi . . . exportabat.

8. non semper babebitis +. 9. Et turba multa . . . audivit. 13. flores palmarum.

17. quia Lazarum vocavit. 19. quia nihil profecit? ecce unus populus sequitur post illum. 20. Et erant Graeci quidam ex his, qui ascenderant in die festo ut adorarent. 24. nisi granum tritici, etc.

27. Pater, libera me ex hac hora. 29. quae stabat, dicebat: Tonitruum factum est.

31. nunc Princeps mundi mittetur deorsum. 35. Adhuc modicum tempus lux est in vobis.

37. non credebant ei. 41. quando vidit najestatem ejus. 42. Interim tamen ex Principibus.

46. in hunc mundum veni. 47. Omittit, sed ut salvificem mundum.

49. ipse mihi praeceptum dedit quid dicam. 50. Et scio quia praeceptum ejus sic eloquor. CAP. XIII. 1. Qui erant in hoc mundo, usque in finem.

2. in cor Simonis Scariothi ut traderet eum Judas; sciens. 7. cognosces postea.

9. non tantum pedes, sed etiam manus, et caput. 11. qui traditurus erat eum. 14. quanto magis et vos.

20. qui accipit eum, quem misero. 21. turbatus est in spiritu.

23. quem diligebat valde. 24. Innuit ergo ei Simon Petrus, et dixit ei: Interroga quis est? 25. Recumbens autem ille. 28. Hoc autem nemo discumbentium scivit, quid dixerit ei.

32. Et Deus clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum. omittit, Si Deus clarificatus est in eo. 34. Praeceptum novum.

CAP. XIV.

3. et accersio vos ad meipsum. 7. Si cognovistis me, et Patrem meum cognovistis: et amodo nostis eum, et vidistis eum.

9. Tantum temporis vobiscum sum.

10. Pater autem, qui in me manet, ipse loquitur, et opera, quae facio, ipse facit. 12. propter opera credite mihi. 13. ut clarificetur Pater in Filio. 14. Et si quid petieritis a Patre meo in nomine meo, ego faciam. 15. praecepta mea custodite. 16. ut vobiscum sit in aeternum. 17. Vos autem nostis eum, quia apud vos manet, et vobiscum est. 18. venio ad vos. 21. Qui habet praecepta mea.

22. non ille Scariothi, sed alius . . . quia nobis incipis manifestare te ipsum, et non huic mundo? 26. Paraclitus ille Spiritus Sanctus . . . . quaecumque dixero, omisso, vobis. 27. Pacem meam relinquo vobis . . . non quomodo hic mundus dat. 28. gauderetis, quoniam vado, etc. 30. Jam non vobis multa loquar. 31. ut cognoscat hic mundus . . . sicut praeceptum dedit mihi. CAP. XV.

2. omnem, qui adfert + fructum . . . ut fructum plurimum adferat. 4. non potest ferre fructum a se, nisi manserit in vite: sic, et qui in me non manet. 5. hic adfert + fructum copiosum.

6. Si quis in me non manserit, praecisus est sicut palmes, et missus est foras, et aruit. 7. quodcumque volueritis, petite. 12. ut diligatis invicem, qua dilectione dilexi vos.

18. quia me priorem odio habuit. 21. Sed haec omnia faciunt circa vos.

22. excusationem non habent de peccato, omisso suo. 24. Si opera non feci in illis.

CAP. XVI.

2. Extra Synagogas fecerunt vos. 9. quia non credunt in me.

11. Quia princeps hujus mundi judicatus est. 13. ille Spiritus veritatis deducet vos in omnem veritatem. . . . quaecumque audierit, loquitur +. 16. quia eo ad Patrem. 18. Quid est hoc modicum?

19. quia incipiebant eum interrogare. . . quaeriritis ad invicem. 20. Quoniam vos flebitis, et lugebitis. . . tristitia vestra in gaudium veniet. 21. quia veniet dies ejus.

22. nemo auferet a vobis. 23. me non interrogabitis quidquam. 24. ut gaudium vestrum sit impletum. 27. quia vos me amatis, et creditis. . a Deo Patre exivi. 28. et veni in hunc mundum. 30. In hoc dixi vobis, quia a Deo exivi. 32. unusquisque in sua. 33. In hoc autem mundo pressuram habebitis: sed gaudete, quoniam ego vici mundum.

CAP. XVII.

3. Deum, et quem misisti, etc. 4. opere consummato, quod dedisti. 11. in hoc mundo. . . . recent. manu, quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos.

16. Ab hoc versiculo usque ad nonum capitis XVIII, Codex ms. truncatus est.

Codex ms. Corbeiensis usque ad versum nonum hujus capitis XVIII truncatus est.

CAP. XVIII.

11. in vaginam suam. . . nonne bibam illum? 18. ad carbones. . . recentiori manu, et calefaciebant se.

22. unus adstans ex ministris dedit palmam Jesu, dicens: Sic respondes Principi Sacerdotum?

28. ad Caipham in + praetorium, ne polluerentur.

40. Rabbi Barabam.

CAP. XIX.

2. et milites ornatam coronam de spinis imposuerunt. 3. dabant ei palmas +.

5. Recent. manu, Et dicit eis: Ecce homo. 14. Erat autem praeparatio Paschae; hora autem, hora quasi sexta.

15. At illi clamaverunt . . . Principes Sacerdotum.

23. unicuique militi partem. Tunica autem, quae erat contexta de superiori per totum, non erat consutilis.

24. Dixerunt ergo ad alterum . . . ut Scriptura impleatur: + Partiti sunt, etc. 26. et discipulum adstantem, quem diligebat.

29. perticae circumponentes. 31. quoniam parasceve coenam paraverunt, ne remanerent, etc. erat enim magnus dies illius sabbathi. 32. et illius quidem primi, fregerunt crura, et alterius simul, qui crucifixus erat, etc.

34. latus ejus percussit. 36. Ossum non confringetis ab eo. 37. in quem compunxerunt. 38. quia erat discipulus, etc. occulte autem + . . . . . Venerunt ergo, et tulerunt eum.

39. Venit ergo Nicodemus. 40. adligaverunt cum aromatibus . . . sicut consuetudo. + 42. propter Parasceven, quia, etc.

CAP. XX.

2. quem diligebat + Jesus. 3. et veniebant. 5. cum se inclinasset, et prospexisset, vidit. 9. non enim sciebat . . . quia oportet + eum resurgere a mortuis. 10. Abierunt ergo apud se discipuli. 11. Omittit, foris. Ibid. plorans: ut ergo ploravit.

16 Et conversa ill dicit Hebraice: Rabboni (quod interpretatur Magister, Domine).

19. et januae essent clausae, ubi erant discipuli collecti. 20. et gavisi sunt discipuli. Deest folium a vers. 23 excluso Capitis XX usque ad vers. 8 Capitis XXI.

9. vident carbones incensos, et piscem, et panem superpositum.

10. quos nunc cepistis. 12. Nemo tam audebat.

13. quia ipse est Dominus. 15. Omittit, plus his?

16. quia diligo te. . . oves meas. + 17. Domine, omnia tu scis, tu nosti quia amo te. 18. cum esses juvenior, praecingebas te . . . te praecinget. 20. quem diligebat Jesus, et qui recubuit . . . . et dixerat ei: Domine, qui est, qui tradet te? 22. Si sic volo eum manere, donec venio, quid ad te? 23. Sic sermo apud fratres . . . sed volo manere eum, donec veniam, quid ad te? 25. Et alia autem multa fecit Jesus, quae, si scriberentur, nec ipsum arbitror mundum capere eos libros, qui scriberentur.

Evangelium secundum Joannem explicit.