Jump to content

Expositio Novi Testamenti/19

Checked
E Wikisource


 XVII XX 

EXPOSITIO SUPER EPISTOLAM B. JACOBI APOSTOLI. CAPUT PRIMUM.

[recensere]

-- Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum: apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jac. I, 17). (In exposit. B. Job, lib. XII, num. 38.) Omnes sancti per naturam in semetipsis habent mutabilitatem propriam, sed dum immutabilitati studiose semper inhaerere desiderant, inhaerendo agunt ut immutabiles fiant. Cumque ad hanc affectu toto se tenent, quandoque accipiunt ut, super semetipsos ducti, vincant hoc quod in semetipsis mutabiles exstiterunt. Quid enim mutabilitas nisi mors quaedam est, quae dum rem quamlibet in aliud immutat, quasi occidit quod fuerat ut incipiat esse quod non erat? Et de auctore omnium scriptum est: Qui solus habet immutabilitatem (I Tim. VI, 16): quia videlicet in semetipso solus est immutabilis, de quo per Jacobum dicitur: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum: apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Ipsa enim mutabilitas umbra est, quae quasi obscuraret lucem, si hanc per aliquas vicissitudines permutaret. Sed quia in Deo mutabilitas non venit, nulla ejus lumen umbra vicissitudinis intercidit.

CAP. II.-- Quicunque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jac. II, 10). (In exposit. B. Job. lib XIX, num. 32) Vestimento cum vestimur, ex omni parte circumdamur. Ille ergo ex omni justitia sicut vestimento se bene vestit, qui se undique bono opere protegit, et nullam partem actionis suae peccato nudam relinquit. Nam qui in aliis actionibus justus est, in aliis injustus, quasi hoc latus cooperuit, illud nudavit; nec jam bona sunt opera quae subortis aliis pravis operibus inquinantur. Hinc enim per Salomonem dicitur: Qui in uno offenderit, multa bona perdet (Eccles. IX, 18). Hinc Jacobus dicit: Quicunque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Quam videlicet sententiam suam ipse diligenter exposuit, cum subjunxit: Qui enim dixit: Non moechaberis dixit: Non occides. Quod si non moechaberis, occidas autem, factus es transgressor legis. Cordis igitur oculis circumquaque porrectis undique nobis exhibenda custodia est, ne mercedem quam per has actiones colligimus per alias amittamus, quia bona prodesse nequeunt si non caventur mala quae subripiunt.

CAP. III.-- Si autem frater, et soror nudi sunt (Jac. II, 15). (In exposit. B. Job, lib. XXI, num. 29, 31.) Sunt nonnulli qui cum ab egenis fratribus fuerint necessaria postulati, non eos cum possunt student rebus fulcire, sed blandis tantum sermonibus fovere; quos vehementer Jacobi praedicatio sancta reprehendit, dicens: Si autem frater, aut soror nudi sunt, et indigent victu quotidiano, dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, et calefiamini et saturemini; non dederitis autem eis quae necessaria sunt corpori, quid proderit vobis? Quos Joannes quoque apostolus admonet, dicens: Filioli mei, non diligamus verbo, nec lingua, sed opere et veritate (I Joan. III, 18). Dilectio itaque nostra semper exhibenda est, et veneratione sermonis, et ministerio largitatis. Sunt vero nonnulli qui pietatis suae viscera tendere usque ad incognitos nesciunt, sed solis quos per assiduitatem notitiae didicerint miserentur, apud quos nimirum plus familiaritas quam natura valet, dum quibusdam necessaria non quia homines, sed quia noti sunt, largiuntur; sed apud piam mentem plus natura valet quam notitia. Nam et unusquisque qui indiget eo ipso quo homo est etiam incognitus non est.

CAP. IV.-- Fides sine operibus mortua est (Jac. II, 26). (Homil. 26, in Evang., n. 9.) Ille credit qui exercet operando quod credit. Quo contra de his qui fidem nomine tenus retinent Paulus dicit: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Hinc per Joannem dicitur: Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. II, 4). Hinc Jacobus ait: Fides sine operibus mortua est. Hinc ad beatum Job de antiquo hoste generis humani Dominus dicit: Absorbebit fluvium et non mirabitur; et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus (Job. XL, 18). Quis est enim per fluvium designatus nisi humani generis fluxus? Quod videlicet genus ab ortu ad finem defluit, et quasi aquae more usque ad competentem terminum ex carnis liquore percurrit. Quid per Jordanem, nisi baptizatorum forma signatur? Quia enim Jordanis flumine ipse auctor Redemptionis nostrae baptizari dignatus est, recte Jordanis nomine eorum multitudo exprimitur qui intra sacramentum baptismatis tenentur. Antiquus igitur hostis generis humani fluvium absorbuit, quoniam ab origine mundi usque ad Redemptoris adventum, vix paucis electis evadentibus, in ventrem suae malitiae genus humanum traxit. De quo recte dicitur: Absorbebit fluvium, et non mirabitur (Ibid.); quia pro magno non habet, cum infideles rapit. Sed grave est valde quod subditur: Et habet fiduciam quod influat Jo danis in os ejus, quia postquam infideles quosque a mundi origine rapuit, adhuc se posse decipere et fideles praesumit. Nam ore pestiferae persuasionis eos quotidie devorat in quibus a confessione fidei reproba vita discordat. Qui ergo ea quae recta sunt recondita per fidem intelligit, sed tamen opera fidei tenere contemnit, incredulitatis redarguitur, quoniam ab eo quod se ostendit credere vivendo reprobat.

CAP. V.-- Quae desursum est sapientia, primum pudica est (Jac. III, XVII). (Regul. past. partor. III, cap. 22.) Saepe dum quosdam scientia major erigit, a caeterorum societate disjungit, et quasi quo plus sapiunt, eo a concordiae virtute desipiscunt. Quibus recte per Jacobum dicitur: Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sunt in cordibus vestris, nolite gloriari, et mendaces esse adversum veritatem. Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis diabolica. Quae autem desursum est sapientia, primum pudica est, deinde pacifica. Pudica videlicet, quia caste intelligit; pacifica vero, quia per elationem se minime a proximorum societate disjungit.

CAP. VI.-- Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis (Jac. IV, 3). (In exposit. B. Job, lib. XXI, num. 25.) In Scriptura sacra dici pauperes humiles solent, quia illi sunt veraciter pauperes qui non sunt inflati superbiae spiritu; quos aperte Veritas exprimit, cum dicit: Pauperes spiritu (Matth. V, 3). Et procul dubio oportet ut eis incunctanter detur quidquid ab eis quod humilitate requiritur, id est quod non ex desiderio sed ex necessitate postulatur. Nam valde superbire est extra metas inopiae aliquid desiderare. Unde et superbe petentibus Jacobi voce dicitur: Petitis et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis.

CAP. VII.-- Vita nostra vapor est, ad modicum parens (Jac. IV, 15). (In exposit. B. Job, lib. VII, n. 45.) Sancti viri, quia brevitatem hujus vitae indesinenter aspiciunt, quasi quotidie morientes vivunt; et tanto se solidius mansuris praeparant, quanto et nulla esse transitoria semper ex fine pensant. Hinc quippe Psalmista veloci cursu fugere vitam peccatoris aspiciens, ait: Pusillum adhuc, et non erit peccator (Psal. XXXVI, 10). Hinc iterum dicit: Homo sicut fenum dies ejus (Psal. CII, 17). Hinc Isaias ait: Omnis caro fenum, et gloria ejus sicut flos feni (Isa. XL, 6). Hinc mentes praesumentium Jacobus corripit, dicens: Quae est vita nostra? Vapor est ad modicum parens. Immensum quippe est quod sine termino sequitur, et parvum est quidquid finitur. Longum nobis videri non debet quod cursu ad occasum sui temporis tendit ut non sit, quod dum per momenta ducitur, ipsa hoc momenta sua quae differunt impellunt, et unde teneri cernitur inde arguitur ne teneatur.

CAP. VIII.-- Quicunque voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur (Jac. IV, 4). (Homil. I, in Evang., n. 3, 5, et homil. 37, in Evang., n. 10.). Qui Deum diligunt ex mundi percussionibus et ex ejus fine gaudere debent atque hilarescere, quia videlicet eum quem amant mox inveniunt, dum transit is quem non amaverunt. Absit enim ut fidelis quisque qui Deum videre desiderat de mundi percussionibus lugeat, quem finiri eisdem suis percussionibus non ignorat. Qui ergo appropinquante mundi fine non gaudet, amicum se illius esse testatur, et per hoc inimicus Dei esse convincitur. Optandum est autem amicis Dei citius de hoc mundo pergere, et ad gaudia coelestis patriae quam diligunt breviore via pervenire. Quibus enim malis non mundus urgetur? Quae nos tristitia, quae adversitas non angustat? Quid est vita mortalis, nisi via? Et quale sit, fratres mei, perpendite, in labore viae lassescere, et tandem eamdem viam nolle finiri? Calcari, fratres, mundus debet ac despici, qui in annis prioribus velut in juventute viguit, ad propagandam humani generis prolem robustus fuit, salute corporum viridis, opulentia rerum pinguis. At nunc ipsa sua senectute deprimitur, et quasi ad vicinam mortem molestiis crescentibus urgetur. Nolite ergo, fratres mei, diligere quem videtis diu stare non posse: praecepta apostolica in animo ponite, quibus nos admonet, dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt: quia si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo (I Joan. II, 15, 16). Relinquat igitur omnia qui potest; qui autem relinquere omnia non potest, lavet lacrymis maculas peccatorum, eleemosynis tergat, sacris hostiis expiet. Singulariter namque ad absolutionem nostram oblata cum lacrymis, et benignitate mentis, sacri altaris hostia suffragatur, quoniam is qui in se surgens a mortuis, jam non moritur, adhuc per hanc in suo mysterio pro nobis iterum patitur. Nam quoties hostiam ei suae passionis offerimus, toties nobis ad absolutionem nostram passionem illius reparamus. Nolite ergo, fratres mei, possidere per desiderium quae adhuc minime reliquistis per usum. Spem in solo Redemptore figite, ad aeternam patriam mente transite. Si enim in hoc mundo nihil amando possidetis, etiam possidendo cuncta reliquistis.

CAP. IX.-- Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum (Jac. V, 20). (In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 31.) Beatus Job dicit: Benedictio perituri super me veniebat (Job, XXIX, 13). Benedictio quippe perituri super eum venit, qui peccatoris interitum praeveniens, eum sanctis exhortationibus a culpae fovea reducit. Si enim magnae mercedis est eripere carnem a morte quandoque morituram, multo majoris est meriti liberare animam a morte in coelesti patria sine fine victuram.