XIX | XXI |
EXPOSITIO SUPER I EPISTOLAM B. PETRI APOSTOLI. CAPUT PRIMUM.
[recensere]-- Regeneravit nos in spem vivam, etc., in haereditatem incorruptibilem (I Petr., I, 4). (In exposit. B. Job l. XXX, num. 80.) Arent corda hominum, quae in hujus saeculi spe peritura plantata, fiduciam aeternitatis non habent; virent autem quae illi haereditati inhaerent, de qua Petrus apostolus dicit: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam et immarcessibilem, conservatam in coelis. Tanto enim verius quique virentes sunt, quanto in haereditatis immarcessibilis forte cogitationis radicem figunt. Quisquis itaque intrinsecus arere formidat, arentia extrinsecus hujus mundi desideria fugiat, et aeternam patriam appetens, in aeterna cordis plantatione virescat.
CAP. II.-- In quem desiderant angeli prospicere (I Petr. I, 12). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 91.) Quoniam de Deo per primum Ecclesiae praedicatorem dicitur: In quem desiderant angeli prospicere, sunt nonnulli qui nequaquam Deum videre vel angelos suspicantur, et tamen dictum per Veritatis sententiam scimus: Angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est (Matth. XVIII, 10). Nunquid ergo aliud Veritas, aliud praedicator insinuat Veritatis? Sed si sententia utraque confertur, quia sibi nequaquam discordet, agnoscitur. Deum quippe angeli et vident, et videre desiderant, et intueri sitiunt, et intuentur: si enim sic videre desiderant, ut effectu sui desiderii minime perfruantur, desiderium sine fructu anxietatem habet, et anxietas poenam. Beati vero angeli ab omni poena anxietatis longe sunt, quia nunquam simul poena et beatitudo conveniunt. Rursum cum eos dicimus Dei visione satiari, quoniam et Psalmista ait: Satiabor, dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 13). Considerandum nobis est quia satietatem solet fastidium subsequi. Ut ergo recte sibi utraque conveniant, dicat Veritas: Quia semper vident; dicat praedicator egregius: Quia semper videre desiderant. Ne enim sit in desiderio anxietas, desiderantes satiantur; ne autem sit in satietate fastidium, satiati desiderant. Et desiderant igitur sine labore, quia desiderium satietas comitatur, et satiantur sine fastidio, quoniam ipsa satietas ex desiderio semper accenditur.
CAP. III.-- Propter quod succinti lumbos mentis vestrae, etc. (I Petr. I, 13). (In exposit. B. Job, lib. XXI, num. 5.) Malum luxuriae aut cogitatione perpetratur, aut opere. Per Moysen vero, luxuria perpetrata; per Auctorem vero munditiae, luxuria damnatur cogitata. Hinc est enim quod discipulis primus Ecclesiae pastor dicit: Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam. Lumbos enim carnis succingere est luxuriam ab effectu refrenare. Lumbos vero mentis succingere est hanc etiam a cogitatione restringere.
CAP. IV.-- Nemo vestrum patiatur quasi homicida (I Petr. IV, 15). (In exposit. B. Job, lib. XXXIV, num. 41.) Sancti viri, cum persecutionem foris intusque patiuntur, non solum in Dei injuriis minime excedunt, sed neque contra ipsos adversarios contumeliosa verba jaculantur. Quod, dux bonorum, recte Petrus admonet, dicens: Nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut maledicus. Maledicus enim patitur, qui passionis suae tempore in sui saltem injuriam persecutoris effrenatur.
CAP. V.-- Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, etc. (I Petr. IV, 10). (In exposit. B. Job, lib. XXVIII, num. 22.) Unusquisque virtutes quas accepit debet aliis impartire; et bonum quod alter habet alteri debet impendere: ut qui terrenam substantiam accepit, indigentis proximi inopiam sublevet; qui doctrinae gratia plenus est, ignorantis proximi tenebras verbo suae praedicationis illustret: qui temporali potestate subnixus est, oppressos a molestiis relevet; qui prophetiae spiritu plenus est, a vita proximi mala imminentia, bona suadendo, declinet; qui gratiam curationis accepit, intercessione sua salutem infirmantium pie et humiliter impendat: qui a terrenis actibus liber soli Deo vacare meruit, pro delinquentibus proximis exoret. Fit autem saepe ut qui terrena substantia nimis occupatur, orationi quantum debet non invigilet; et fit plerumque ut is qui ad exorandum Dominum cunctis mundi oneribus exutus vacat, sustentationem vivendi non habeat. Dives igitur alimentum et vestimentum pauperi porrigat, et pauper orationem suam animae divitis impendat. Alius mihi verbum praedicationis exhibet, et lumine veritatis ex corde meo ignorantiae tenebras expellit; ego autem illi, quia fortasse a mundi hujus potente opprimitur, solatium meae defensionis impartior, et hunc de violentis manibus evello. Unde bene primus pastor admonet, dicens: Estote prudentes, et vigilate in orationibus, ante omnia mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes, quia charitas operit multitudinem peccatorum: hospitales invicem sine murmurationibus, unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes. Sic enim Creator noster ac dispositor cuncta moderatur, ut dum singula quaeque sunt omnium, interposita quadam charitatis necessitudine, fiant omnia singulorum; et unusquisque que sic quod non accepit in altero possideat, ut ipse alteri possidendum quod accepit humiliter impendat. Hinc per Paulum dicitur: Per charitatem servite invicem (Galat. V, 13). Tunc enim nos charitas a jugo culpae liberos reddit, cum vicissim nos nostro servitio per amorem subjicit, cum et aliena bona nostra credimus, et nostra quasi aliis sua offerentes exhibemus. Quia enim bona nostra non a nobis sunt, sed ab eo haec accepimus a quo factum est ut essemus, tanto nobis ea non debemus retinere privata, quanto nobis ea conspicimus ab Auctore nostro ad communem utilitatem data. Unde recte Petrus in exhortatione hujus rei subdidit, dicens: Sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. Tunc namque bene multiformis gratia Dei dispensatur, quando acceptum donum et ejus qui hoc non habet creditur, quando propter eum cui impenditur sibi datum putatur. Unde adhuc Petrus adjecit: Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tanquam ex virtute quam administrat Deus (Ibid.). Ac si aperte dicat: Humiliter impendite bonum proximis, quia scitis vos non a vobis esse quod habetis.
CAP. VI.-- Si quis loquitur, quasi sermones Dei (I Petr. IV, 11). (Regul. Pastor. part. III, cap. 24.) Qui verba Dei non loquuntur humiliter, considerare debent quod per primum pastorem scriptum est: Si quis loquitur, quasi sermones Dei. Qui ergo verba quae proferunt ex propriis non habent, cur quasi de propriis tument? Iterum scriptum est: Sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur (II Cor. II, 17). Ex Deo enim coram Deo loquitur qui praedicationis verbum, quoniam a Deo accepit, intelligit, et placere per illud Deo non hominibus quaerit. Rursus scriptum est: Abominatio Domini est omnis arrogans (Prov. XVI, 15); quia videlicet dum in verbo Dei gloriam propriam quaerit, jus dantis invadit, eumque laudi suae postponere nequaquam metuit a quo hoc ipsum quod laudatur accepit.
CAP. VII.-- Tempus est ut incipiat judicium a domo Dei (I Petr. IV, 17). (In exposit. B. Job, lib. IX, num. 35.) Ex electorum vita nunc et labore cognoscere possumus, si emendari, dum tempus est, nolumus, quanta post animadversione feriamur. Electos quippe Dei cernimus, et pia agere et crudelia multa tolerare. Electorum quippe est hic conteri, ut ad praemia debeant aeternae haereditatis erudiri. Electorum est hic flagella percipere, quibus servatur de aeternitate gaudere. Hinc ad Joannem dicitur: Ego quos amo arguo et castigo (Apoc. III). Hinc Petrus ait: Tempus est, ut incipiat judicium a domo Dei. Ubi mox admirando subjunxit: Si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio? Hinc ergo colligitur districtus Judex quanta feriat illic districtione quos reprobat, si hic sic cruciat quos amat.
CAP. VIII.-- Pascite, qui in vobis est, gregem Dei (I Petr. V, 1, 2). (Regul. Pastor. part. II, cap. 7.) Nonnulli curam gregis suscipiunt, qui cum curare corporalia funditus negligunt, subditorum necessitatibus minime concurrunt. Quorum nimirum praedicatio plerumque despicitur, quia dum delinquentium facta corripiunt, sed tamen eis necessaria praesentis vitae non tribuunt, nequaquam libenter audiuntur. Regentis etenim cor doctrinae sermo non penetrat, si hunc apud ejus animum manus misericordiae non commendat. Unde primus pastor sollicite admonet, dicens: Seniores qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum, qui et ejus quae in futuro revelanda est gloriae communicator: Pascite qui in vobis est, gregem Dei. Qui in hoc loco utrum pastionem cordis an corporis suaderet aperuit, cum subjunxit: Providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum; neque turpis lucri gratia, sed voluntarie (Ibid.). Quibus profecto verbis pastoribus praecavetur, ne dum subjectorum inopiam satiant, se mucrone ambitionis occidant: ne cum per eos carnis subsidiis reficiuntur proximi, ipsi remaneant a coelesti pane jejuni. Hanc pastorum sollicitudinem Paulus excitat, dicens: Qui suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior (I Tim. V, 3). Unde rectori necesse est ut interiora possit infundere, innoxia cogitatione etiam exteriora providere. Sic itaque pastores erga interiora subditorum suorum studia ferveant, quatenus in eis exterioris quoque vitae providentiam non relinquant. Nam quasi jure, ut diximus, a percipienda praedicatione gregis animus frangitur, si exterioris cura subsidii a pastore negligatur.