XX | XXII |
EXPOSITIO SUPER EPISTOLAM II B. PETRI APOSTOLI. CAPUT PRIMUM.
[recensere]-- Ministrate in scientia abstinentiam; in abstinentia autem patientiam (I Petr. I, 5). (Regul. Pastor. part. III, cap. 19.) Abstinentes sollicite semper debent considerare ne cum gulae vitium fugiunt, acriora his vitia quasi ex virtute generentur; ne cum carnem macerant, ad impatientiam spiritus erumpat. Unde Petrus admonet, dicens: Ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam. Mentes enim abstinentium plerumque impatientia a sinu tranquillitatis excutit. Et ideo cum dixisset: In scientia autem abstinentiam, protinus vigilanter adjunxit, dicens: In abstinentia autem patientiam. Deesse quippe abstinentibus patientiam praevidit, quae eis ut adesset admonuit: quia nulla virtus est quod caro vincitur, si spiritus ab ira superatur.
CAP. II.-- Habemus firmiorem propheticum sermonem (II Petr. I, 19). (Lib. II in Ezech., homil. 3, num. 17; lib. I in Ezech., homil. 6, num. 1.) In constructione tabernaculi, ut argenteae columnae interius immobiles starent, aerei paxilli exterius fixi funes quibus ligarentur continebant: quia videlicet tanquam paxilli Patres Testamenti veteris et prophetae, ante tempus sanctae Ecclesiae, id est exterius fixi fuerunt; qui columnas interius in ea stantes, id est sanctos apostolos et praedicatores funibus verborum suorum in soliditate fidei stringerent, atque ligarent, quia dum coelestia mysteria ventura praedicant, haec postquam ostensa sunt omnibus credibilia fecerunt, et per eorum praedicationem apostoli sancti dominicae incarnationis mysterium firmiter et perfecte crediderunt. Unde recte quoque ipse primus apostolorum, magna scilicet veri tabernaculi columna, loquitur, dicens: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco. In quibus verbis indicat, quanto ad altiora surrexit ex cacumine, ubi religata persistat in fide. Scriptura autem prophetici sermonis, in tenebris vitae praesentis facta est nobis lucerna et lumen itineris. Unde Psalmista dicit: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis (Psal. CXVIII, 105). Quae tamen lucerna prophetici sermonis jam quidem intelligentibus lucet, sed adhuc non intelligentibus cooperta allegoriarum obscuritatibus permanet. Unde etiam per Psalmistam de eisdem dictis prophetarum dicitur: Tenebrosa aqua in nubibus aeris (Psal. XVII, 12), quia videlicet occulta est scientia in prophetis.
CAP. III.-- Deus peccantibus angelis non pepercit (II Petr. II, 4). (In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 39.) Quantum ad sublimitatem coeli, hujus aeris spatium non immerito potest infernus dici. Unde cum apostatae angeli a coelestibus sedibus in hoc caliginoso aere sunt demersi, Petrus apostolus dicit: Deus peccantibus angelis non pepercit, sed carceribus caliginosis inferni retrudens, tradidit in judicio cruciandos reservari. Quantum igitur ad celsitudinem coeli, aer iste caliginosus infernus est; sic etiam, quantum ad ejusdem aeris altitudinem, terra, quae inferius est, intelligi et infernus profundus potest. Malignus itaque spiritus de superioribus in haec inferiora dejectus, ne ad coelestia evolare praevaleat poenae suae pondere coarctatur; hic quasi in carcere astringitur, quia tentare bonos quantum desiderat prohibetur: ut et implere mala quae appetit nequeat, superna districtione angustatur.
CAP. IV.-- Loth aspectu et auditu justus erat (II Petr. II, 7). (In exposit. B. Job. lib. I, num. 1.) Non est valde laudabile bonum esse cum bonis, sed bonum esse cum malis. Sicut enim gravioris est culpae inter bonos bonum non esse, ita immensi est praeconii bonum etiam inter malos exstitisse. Hinc Petrus magis Loth laudibus extulit, quia bonum inter reprobos invenit, dicens: Et justum Loth oppressum a nefandorum injusta conversatione eripuit. Aspectu enim et auditu justus erat, habitans apud eos qui de die in diem animam justi iniquis operibus cruciabant. Qui nimirum cruciari non posset, nisi prava propinquorum opera et audiret et cerneret. Et tamen aspectu justus dicitur, quoniam iniquorum vita, non delectando justi aures atque oculos, sed feriendo tangebat. Hinc Paulus discipulis ait: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo (Philip. II, 15). Hinc angelo Pergami Ecclesiae dicitur: Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae, et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam (Apoc. II, 13). Hinc sancta Ecclesia sponsi voce laudatur, cum ei in amoris Cantico dicitur: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias (Cant. II, 2). Bene ergo justus Loth inter iniquos vixisse dicitur, ut juxta Sponsi praeconium inter spinas lilium crevisse monstretur.
CAP. V.-- Balaam asina corripuit (II Petr. II, 16). (Regul. pastor. part. III, cap. 12.) Magna salus est cordis molestia corporis, quae ad cognitionem sui mentem revocat, et quae plerumque salus abjicit infirmitatis memoria reformat, ut animus qui extra se in elationem ducitur, cui sit conditioni subditus ex percussa quam sustinet carne memoretur. Quod recte per Balaam, si tamen vocem Dei subsequi obediendo voluisset, in ipsa ejus itineris retardatione signatur. Balaam namque pervenire ad propositum tendit, sed ejus votum animal cui praesedit praepedit. Prohibitione quippe immorata asina angelum videt, quem humana mens non vidit, quia plerumque caro per molestias tarda, flagello suo menti Deum indicat, quem mens ipsa carni praesidens non videbat: ita ut anxietatem spiritus in hoc mundo proficere cupientis, velut iter tendentis impediat, donec ei invisibilem, quia sibi obviat, innotescat. Unde et bene per Petrum dicitur: Correptionem habuit suae vesaniae subjugale mutum, quod in hominis voce loquens, prohibuit prophetae insipientiam (II Petr. II, 15). Insanus quippe homo a subjugali muto corripitur, quando elata mens humilitatis bonum quod tenere debeat ab afflicta carne memoratur. Sed hujus correptionis donum idcirco Balaam non obtinuit, quia ad maledicendum pergens vocem non mentem mutavit.
CAP. VI.-- Paulus secundum datam sapientiam scripsit vobis (II Petr. XV, 3). (Ezech., homil. 6, n. 9, 10, 11; in exposit. B. Job, lib. X, num. 9.) Qui vult prava agere, et tamen ad haec caeteros tacere, ipse sibimet testis est, quia plus veritate se appetit diligi, quam contra se non vult defendi. Nemo quippe est qui ita vivat ut aliquatenus non delinquat. Ille ergo seipso amplius veritatem desiderat amari, qui sibi a nullo vult contra veritatem parci. Licet enim quaedam justa et recta ut sunt prospiciamus, aliud sicut est comprehendimus, et aliud ignoramus. Petrus tanto fidei, tanto miraculorum fulgore claruerat, et tamen conversis gentibus, dum circumcisionis pondus imponeret, quid recte diceret curabat. Quia ergo sibi contra veritatem parci noluit, increpationem Pauli libenter accepit. Paulus quippe qui se Legi mortuum per Legem dicit, quia ut in Christo crederet hoc ei Lex ipsa praejudicavit, magno fidei succensus ardore, praecepta Legis teneri carnaliter noluit, circumcisionem in gentibus fieri vetuit. Et cum Petrus apostolus servari adhuc in circumcisione Legis consuetudinem vellet, in faciem restitit, eumque hac in re fuisse reprehensibilem dicit; et in hoc ejus studium discipulis loquens, non solum culpam sed, quod majus est, hypocrisim, id est simulationem nominat, dicens: Cum venisset Petrus Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat (Galat. II, 11). Et paulo post: Et simulationi ejus consenserunt caeteri Judaei. Idem vero apostolorum primus cum multa discipulos admoneret, et a quibusdam detrahi Pauli scriptis cognosceret, dixit: Sicut charissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et caeteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem. Ecce Paulus in Epistolis suis scribit Petrum reprehensibilem. Ecce Petrus in Epistolis suis asserit Paulum in his quae scripserat admirandum. Certe enim nisi legisset Petrus Pauli Epistolas, non laudasset. Si autem legit, quia illic ipse reprehensibilis dicitur invenit. Amicus ergo veritatis laudavit, etiam quod reprehensus est, atque ei et hoc ipsum placuit, quia in his non placuerat, quae aliter quam debuerat sensit. Seque etiam minori fratri ad consensum dedit, atque in eadem re factus est secutor minoris sui, ut etiam in hoc praeiret, quatenus qui primus erat in apostolatus culmine, esset primus et in humilitate. Pensate ergo, fratres charissimi, in quo mentis vertice stetit qui illas Epistolas laudavit in quibus se scriptum vituperabilem invenit. Quae illa esse tanta mansuetudo potuit, quae quies animi, quae soliditas mentis et imperturbatio cogitationis? Ecce a minore suo reprehenditur et reprehendi non dedignatur. Non ad memoriam revocat quod primus in apostolatum vocatus est, non quod claves regni coelestis accepit, non quod peccata quaecunque in terra solveret essent soluta in coelo; non quod in mari pedibus ambulavit, non quod paralyticos in Jesu nomine jubendo erexerat, non quod aegros corporis sui umbra sanaverat, non quod mentientes verbo occiderat, non quod mortuos oratione suscitabat. Ne igitur increpationis verba dedignaretur audire, omnia dona quae acceperat quasi a memoria repulit, ut unum fortiter humilitatis donum teneret. Quis ergo nostrum si vel extremum aliquod signum fecisset, a minore fratre increpatus, increpationis verba patienter audiret? Nil enim signi fecimus, et si quis nos fortasse de actione nostra reprehenderit, statim intumescimus, magnos quosdam nos taciti cogitamus, virtutes nobis ad animum deducimus, etiam quas non habemus. At contra Petrus cum virtutibus humilis in reprehensione permansit. Sed sunt nonnulli qui non Petrum apostolorum principem, sed quemdam alium eo nomine qui a Paulo est reprehensus accipiunt; qui si Pauli apostoli studiosius verba legissent, ista non dicerent. Dicturus etenim Paulus: Cum venisset Petrus Antiochiam, in faciem ejus restiti (Galat. II, 11); ut de quo Petro loqueretur ostenderet, in ipso suae narrationis initio praemisit, dicens: Creditum est mihi Evangelium praeputii, sicut et Petro circumcisionis. Qui enim operatus est Petro in apostolatu circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes (Ibid. 7, 8). Patet ergo de quo Petro Paulus loquitur, quem et apostolum nominat, et praefuisse Evangelio circumcisionis narrat. Et fuerunt quidam qui secundam Petri Epistolam, in qua Epistolae Pauli sunt laudatae dicerent ejus non fuisse. Sed si ejusdem Epistolae verba pensare voluissent, longe aliter sentire potuissent. In ea quippe scriptum est: Voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (II Petr. I, 17). Atque subjungitur: Et hanc vocem nos audivimus, cum essemus cum ipso in monte sancto. Legant itaque Evangelium, et protinus agnoscent quia cum vox ista de coelo venit, Petrus apostolus cum Deo in monte stetit. Ipse ergo hanc Epistolam scripsit, qui hanc vocem in monte de Domino audivit. Charitas autem in Petro, et minis terrentium principum fortiter restitit, et in circumcisione submovenda minorum verba humiliter audivit. Charitas etiam in Paulo manus persequentium humiliter pertulit, et tamen circumcisionis negotio longe se imparis prioris sensum audenter increpavit.